CTLF Corpus de textes linguistiques fondamentaux • IMPRIMER • RETOUR ÉCRAN
CTLF - Menu général - Textes

Scaliger, Jules César. De Causis linguae Latinae – T01

De causis linguae latinae

Liber primus.

Caput primum.
Artifex et natura versantur circa certam subiectam materiam.
Duplex artificium, circa materialia, et circa immaterialia.
Multiplex modus circa eandem materiam. Notiones
quid. Vocum affectiones tres. Finis dialectici. Finis grammatici.
Excluduntur a grammatico officia aliquot falso attributa.
Relinquit aliis inflexiones, significationes, compositiones ;
ipse caussas perscrutandas profitetur.

Quemadmodum natura non
uno modo circa unam versatur rem,
ita nec ars. Nam sicuti solis vis
quercum educit atque firmat, aqua putrefacit,
ignis absumit, sic faber eidem
quercui formam abaci imponit,
statuarius Iovis, architectus tigni.
Par item ratio in scientiis est. Hominem
contemplatur philosophus naturalis
ut movetur, geometra quatenus eum metiri debet,
medicus quem a morbis aut vindicet aut tueatur. Natura
enim ut est artifex quasi quidam eorum quae molitur, ita
1artifex tanquam natura quaedam eorum quae figurat. Hoc
igitur quod est materia prima naturae, ut ei formam imponat,
id est artifici naturalis res cui figuram indat. Res autem
cum duplices sint, aut materiales aut immateriales, et immateriales
aut extra intellectum, ut Deus, aut in intellectu, ut
notiones – notiones appello rerum species mente comprehensas –,
quod utique manus agit in materiam, hoc intellectus
in notiones. Ergo, ut manibus subiectam materiam habet
aurum faber, ita intellectu notiones philosophus moderatur.
Etenim quo pacto manus instrumentorum instrumentum
est, sic ratio scientiarum. Est autem ratio vis animae qua
id quod ea praeditum est comprehendit universalia. Comprehendimus
autem vel per inventionem vel per disciplinam.
Ac per inventionem quidem paucis datum est ut divinitus
fierent sapientes, per disciplinam autem pluribus. Sane
disciplina est scientia acquisita in discente. Discimus vero ab
alio per auditum tanquam per instrumentum et per voces
tanquam per notas. Est enim vox nota earum notionum quae
in anima sunt. Vocis affectiones tres : formatio, compositio,
veritas. Veritas est orationis aequatio cum re cuius est
nota ; compositio est unio partium pro earum proportione ;
formatio est creatio et figuratio. Itaque orationem eiusque partes
duo artifices diversis modis contemplantur : dialecticus
sub ratione veritatis tanquam sub fine ; grammaticus sub figurationis
et compositionis modo – quam vocarunt ‘constructionem’ –,
tanquam materiam, nam tametsi grammaticus
etiam considerat significatum qui quasi forma quaedam est,
non tamen propter se id agit, sed ut veritatis indagatori subministret.
Accidit autem ei postea ornatus ab oratore et numerus
a poeta. Nam historia parum ab utroque differt : sed
ex utroque potius mista est. Grammatici igitur unus finis est,
recte loqui. Quare in duo intendit : in partes ut partes sunt
et in easdem ut inter se respondent ad compositionem. Nam
quod addunt recte scribendi artem esse, bis peccant. Neque enim
ars est sed scientia, neque necesse habet scribere. Accidit enim
2scriptura voci, neque aliter scribere debemus quam loquamur.
Illam quoque tertiam partem quam ascribunt, iudicandi,
non recte attribuere. Neque enim actio distinguitur a potestate
per differentias forma constitutas : etenim eodem modo
quo scio iudico. Postremo, quod officium interpretandorum
autorum annumerarunt, id sane grammatici non est,
sed sapientis pro cuiusque rei captu. Est enim oratorum poetarumque
atque historicorum lectio differta variis artibus atque
scientiis quae non ad ipsos literatores potius quam ad veros
artifices pertinent. Nam quod ad interpretationem ipsam attinet,
eadem ratio est, et componendi et composita cognoscendi,
quippe orationem qui interpretatur eodem modo
eam resolvit in partes, quomodo eam qui construxit, ex iisdem
partibus comparavit.

Tres igitur cum sint rationes literaturae
– prima figurandi, secunda significandi, tertia componendi –,
primam quidem diligentissimi viri recentiores exactissime
tractarunt ; secundam non ita plane ; tertiam ex autorum observationibus
satis admodum sunt assecuti. Verum cum non
solum usu atque autoritate partes hae constent, sed etiam ratio
ipsa naturalis magna multaque loca sibi vindicet, quae illi ipsi
diligenter sunt executi nullius nostrum opera indigere arbitrabamur,
quae vero rationes ab his sunt omissae, vel quasi ignoratae, vel quasi
relictae nobis, necessario hoc opere erunt
perscrutandae.

Caput II.
Non solum materia opus est certisque limitibus, sed etiam ordine
atque instrumentis. Ordinem duplicem esse : unum ab
elementis ad composita, alterum huic contrarium. Instrumenta
item duplicia : altera naturae notiora nobis vero minus
nota, altera his contraria.

Sumptam materiam certisque limitibus circunscriptam videamus
quemadmodum perfecte nosse possimus. Duo sunt
docendi totidemque iidem discendi modi. Alter quo quid suas
in partes resolvimus : ut, si navim ignoranti cuipiam primum
3nomen edam, deinde quid sit edisseram, postremo cuius rei
caussa structa sit ostendam, partibus enumeratis. Haec via ‘resolutoria’
ab Aristotele dicta est. Is modus nobis notior est,
quippe totum ipsum repraesentatum specie primum innotescit,
a quo ad partes indagandas ipsas postea ducimur. Alter
modus huic contrarius est, naturae ille quidem notus atque
certus, quem ‘componentem’ dicimus, propterea quod acceptis
partibus totum ipsum exaedificamus. Galenus frustra
addidit tertium, quem ‘definitivum’ vocat cum tamen a resolutorio
nihil differat ; resolvimus enim totum, at totum res est ipsa
definita, definitio autem notio speciei. Praestantior autem
via utique ea est quae componere docet, tum quia naturam
imitatur, tum quod excellentiam tradentis ostendit ingenii,
quod necesse est omnia habeat in numerato atque ordine disposita
ante quam animum ad dicendum appellat. Ad hoc, nisi
a primoribus elementis ordiare, necessario cogeris idem saepius
repetere. __ Vniversus igitur docendi ordo is cum sit,
singulae partes quo consilio quamperfectissime recenseri tractarique
possint videamus. Discere dicimur cum ignotum per
indicia quaedam percipimus animo. Hoc bifariam esse potest.
Nanque indicium illud interdum est posterius eo quod discimus,
veluti cum significatio vocis huius gloriosus
intelligitur posse accipi in bonam partem per exempla sumpta
de Cicerone. At sane id prius significavit quam sic Cicero
utendum sumeret ; et tamen per Ciceronem ita mihi notum
fit. Est alterum indiciorum genus natura prius et caussa
quasi quaedam eiusce rei quam discimus : ut cum per gloriae
significatum ac per flexum illius vocis descendo ab origine
ad usum eum quem in Ciceronis libris deprehendi. Ac prior
quidem notior ac facilior est ; alter, ut paulo obscurior ac
minus saepe notus nobis, ita excellentior tanto quanto
certius scimus cum per caussam quam per accidentia cognoscimus.
Hoc igitur duce ab ipsa philosophia in latinarum
vocum naturam ad rationes investigandas deducamur.4

Caput III.
Duplices partes : aliae ex quibus vox constituitur ut ex materia,
aliae tanquam species sub genere. Perfectam scientiam
non ex sola definitione acquiri, sed etiam ex affectuum cognitione.

Si igitur est a partibus incipiendum, propterea quod caussae
sint ipsius totius quod nunc tractamus, nosse interest earum
rationem duplicem esse. Etenim cum dicimus ‘in dictione
partes esse alias simplices’ – cuiusmodi literae sunt –, alias
‘compositas’ – quales videmus syllabas –, ex his iudico elementis
integram vocem fieri atque coalescere ; cum vero dicimus
‘dictiones aliae sunt nomina, aliae verba’, non has ostendo partes
eius esse modi ut per eas concrescat nomen, sed quae ipso
genere tanquam re universali quadam comprehendantur.
Vnde recte pronunciamus tam nomen quam verbum ‘dictionem’
esse. Cum autem possim genus ipsum intelligere etiam
seclusis partibus his quas ‘species’ appellavimus, necessario
fatebimur, suapte natura, species esse illas post genus siquidem
genus materia quasi quaedam specierum est. Contra,
quoniam genus ipsum animo perfecte capere nequeamus
nisi partes quibus constat perspexerimus, necesse erit ut primum
de his partibus, deinde de genere, hoc est de dictione
quae est materia nostrae operae subiecta, tum de speciebus, sermo
noster instituatur. Videndum igitur quid litera, mox
quid syllaba, tertio quid dictio, postremo quae species dictionis.
Quoniam vero perfecta scientia non ex sola habetur
definitione, sed omnes quoque rei affectus cognoscere oportet,
de ipsis affectibus cuiusque partis quid veteres prodiderint,
quid nos sentiamus perspiciendum erit.

Caput IIII.
Definituro literam nominis prius originem quaerendam. More
Peripatetico, inde errores multos et colligit et corrigit.5

Ante vero quam literam definimus, sicuti fit in omni definitione,
nomen ipsum est explicandum, quippe ex cuius
interpretatione facilius rei ratio nota fit : togam enim definiturus,
eam si norim a tegendo dictam, sane vestigando eius
genus sic inveniemus esse ‘lanam textam ad tegendum’. Ita, de
litera acturi, veram eiusce nominis rationem ex figura emergere
comperiemus cum eas certis lineis contineri videbimus.
Exemptis nanque ex prisca nominis origine aliquot elementis,
cum primum dictae essent ‘lineaturae’, ‘literae’ postea factae sunt,
sicut apud Graecos : γράμματα παρὰ τὴν γραμμήν. Evenit deinde
ut, quoniam album nigredine aspergeretur – atque ei quasi
officeretur –, ut ea significatio latius fusa sit, et ‘litura’ inde etiam
macula diceretur. Obliterare autem verbum non a literis, ut
dixere, sed a lituris deductum est, versa scilicet vocali. Quemadmodum
a foenus foeneror, et a pignus pigneror, et a tempus
tempero
, sic a lineando linere, unde lineaturae et literae
et liturae, ex eodem fonte aeque omnia. Neque enim a lituris
literae, quia delerentur : prius enim factae quam deletae sunt.
At formae potius atque οὐσίας rationem quam interitus habeamus.
Ex his constat eosdem veteres non recte quasi legiteram
commentos esse, ut extrema pars vocis ab itinere fingatur,
atque id quoque non geminata consonante, ut consuevere,
scribendum esse : sub suae nanque originis forma produxit
primam natura. Si igitur a lineis dicta est et linea minima corporis
dimensio est, erit profecto litera minima pars dictionis.
Accidit enim dictioni cuipiam unica ut litera contineatur : ibi
enim est et pars et totum idem. Sed sicuti ex elementis constant
mista naturalia, sic ex literis dictiones. Vnde ‘elementorum’
quoque nomen sortitae merito sint. Simul ut hinc refellatur
veterum sententia qui falso literas ‘notas’ dixere, elementa
autem ‘pronunciationes’. Nam ut litera sola nota sit satis habemus,
at elementum et ipsum hoc sit quod pronunciatur
– non autem ipsa pronunciatio – et ipsa nota aeque, siquidem est
pars dictionis ipsam constituens, sicuti ignis, aer, aqua, terra,
corpora naturalia haec nostratia. Sed et par eorundem error
6in literae definitione. Primo nanque ‘partem vocis’ dixere. Quare
aut non erunt literae quae scriptae nondum pronunciantur,
aut falso definierint vocem esse ‘aerem percussum’. Sed neque
recte neque necessario adducunt vocis definitionem. Neque
enim ad literatorem sed ad philosophum spectat hoc a quo
id quod ipse statuat accipere debemus. Quin ipse quoque vocem
in libro De interpretatione non definivit, cum alioqui et
coniunctior esset pars illa cum caetera philosophia et interpretatio
vocem habeat pro instrumento. Itaque divinus ille
vir per vocem definitiones attulit, vocis contemplationem
ad philosophum naturalem retulit. Quod si quis pertinacius
contendat necessario definiendam vocem esse in literae definitione
quasi genus quoddam, cogetur idem sane quid ‘aer’
sit, quid ‘percussio’ definire, atque porro quemadmodum
fiat auditus ostendere. Verum ii ignorarunt non omnia principia
discutienda esse, sed quibusdam eorum certis in scientiis
simplici intellectione acquiescendum ipsamque principiorum
rationem ad solum metaphysicum pertinere. Quamobrem
grammaticus hic satis habet vocis tantum nosse significatum.
Non est igitur necessaria. Non est item vera cum dicit ‘aerem
tenuissimum’. ‘Tenue’ enim et ‘crassum’ significant partium positionem ;
‘tenue’ enim, cum opponitur ‘crasso’, significat ‘rarum’.
Sic dicimus ‘crassum aerem’, ‘rarum aerem et tenuem’. In aere
igitur boeotio non pronunciabitur litera, quem aerem crassum
fuisse proverbio quoque circunfertur. Sed illi, ut ‘minimam’
partem literam esse ostenderent, eius materiam, scilicet
aerem, ‘tenuissimum’ esse voluere ut ‘minimum’ significarent.
Sed ‘tenue’ non excludit longitudinem, itaque non erit ‘aer
minimus’. Praeterea in eodem genere nullum minimum minus
alio minimo est. At litera alia aliis minor : quaedam enim
unico tempore fluit, alia pluribus constat ; et quaedam dimidium
alterius est – nam ω est duplex ad ο – , et ipsa interdum
suiipsius (cuiusmodi sunt ‘communes’ vocales apud Graecos).
Ad haec aiunt definitionem esse a substantia ; at aer vocis
substantia non est, sed materia subiecta : accidit enim vox aeri:
7hic enim substantiam pro essentia capiunt. At essentia vocis
non est aer, neque enim genus eius est aut differentia, sed percussio
aut elisio genus est summum, proximum autem genus
est sonus. Is enim ordo est : ‘sonus’, e percussione corporum,
‘vox’, ‘sermo’. Est enim ‘sermo’ dispositio vocum articulatarum
ad interpretandum animum ; ‘vox’, sonus ex ore animalis ; ‘sonus’,
qualitas obiecta auditui ex occursu corporum. Itaque ne
id quidem recte ‘strepitum vocem esse inarticulatam’ ; strepitus
enim est soni species, sicut et vox. Neque divisio proba est
cum dicunt ‘inarticulatas’ voces eas quae nullo proferuntur affectu.
Nam omnis vox est ab animi affectu : est enim data animalibus
ad expressionem voluntatis, ut in quinto Historiarum
latius disputavimus. Et multae voces ab affectu proficiscuntur
quae sunt inarticulatae, ut gemitus et sibilus venatorum.
Sed neque recte a brutis excludunt articulatas. Ovium enim
voces adeo clare scribi possunt, ut ab ipsis verbum apud nos
formatum sit balare. ‘Literatas’ autem voces aut ‘illiteratas’ perinde
atque scribi possent vel non possent, etiam doctiores dixere.
Vt est apud Gellium libro XI : « Non decreto, inquit, iussoque,
sed tacito illiteratoque Atheniensium consensu ». Quare
‘articulata’ sit quae scripto excipi atque exprimi valeat, ‘inarticulata’
quae non. Possit autem quis dubitare an necessaria sit
definitio dictionis, syllabae, literae per vocem, praesertim cum
Philosophus in libro Περὶ ἑρμηνείας sic egerit. Quibus respondemus
id eum fecisse quoniam de elocutione scribebat, quam
vocat ‘interpretationem’. Sic nos ‘vocem’ in his libris, pro ‘dictione
scripta’ accipimus, quoniam vox esse possit idque ex usu
veterum Latinorum. At isti ‘vocis partem’ cum dicant literam,
vocemque ‘aerem percussum’, literam tantum in aere ponunt.
Ergo cum scripta erit non ei competet definitio, neque cum
in intellectum recipietur : potest enim nunquam fuisse in pronunciatione.

Caput V.
Literae definitio. Differentiae genericae quibus species literarum
8constituuntur. Affectus generici proprii et communes.
Quid primum horum natura sit, quid primo loco tradendum.

Litera igitur est pars dictionis indivisibilis. Nam quanquam
sunt literae quaedam duplices, una tamen tantum litera est,
sibi quaeque certum sonum unum servans. Ita ω ‘magnum’
dictum est, non autem ‘compositum’. Neque enim duo parva
continet tanquam partes, sed duobus temporibus unus tractus
indivisibilis. Litera ergo genus quoddam est, cuius species
primariae duae : vocalis et consonans, quarum natura et constitutio
non potest percipi nisi prius cognoscantur differentiae
formales quibus factum est ut inter se non convenirent.
Quare de ipsis differentiis in communi deque affectibus prius
dicendum est. Litera differentia generica est ‘potestas’, quam
nimis rudi consilio veteres ‘accidens’ appellarunt. Est enim
forma quaedam ipse flexus in voce quasi in materia, propter
quem flexum fit ut vocalis per se possit pronunciari, muta
non possit. Ex hac potestate ortum nomen est, qui est affectus
proprius, cuiusque literae consequens eam vim quae in
pronunciatione sita est. Figura autem est accidens ab arte
institutum, – potest enim esse litera sine figura –, potestque attributa
mutari, neque solum per nationes sed etiam eidem genti
aliam atque aliam diversis seculis in usu fuisse. Neque vero,
quod veteres fecere, hae solae affectiones assignandae sunt literis,
sed et ordo. Quaedam enim natura sua aliis priores sunt,
neque hac serie qua eas accepimus ab antiquis aut ortae aut
disponendae. De potestate igitur primum, deinde de aliis scribendum
esset. Verum quia a facilioribus semper est incipiendum,
a figuris notulisque ipsis pingendis auspicabimur.
Quarum caussas postea explicare instituemus, simul et numerum
et ordinem ex priscis historiis narrabimus, quem suo
loco tandem corrigemus.

Caput VI.
Historia literarum, figura, numero, ordine.9

Literae primum fuere sexdecim numero, a Phoenicia
(ut aiunt) Cadmi opera atque auspiciis receptae, his notulis :
Α, Β, Γ, Δ, Ε, Ι, Κ, Λ, Μ, Ν, Ο, Π, Ρ, Σ, Τ, Υ. Palamedem
autem duas adiecisse bello Troiano : Ξ, Φ. Duabus
ab Epicharmo auctum numerum : Θ, Χ. Duae ad Simonidem
tanquam ad autorem referuntur : Η, Ω. Alii autem
aliter sensere, duasque eiusdem invento appositas : Ζ, Ψ.

Latinae haud magnopere ab his abhorrent. His notis : A, B, C,
D, E, F, G, I, L, M, N, O, P, Q, R, S, T, V, X, Y, Z.

Caput VII.
Summaria divisio literarum. Nomina singularum.

Harum quae per seipsas possent pronunciari ‘vocales’ appellarunt,
quae non nisi cum aliis ‘consonantes’. Itaque etiam
vocalium nomina simplici sono nec differente a potestate
statuerunt, at consonantibus, quae egerent adminiculo, appellationes
mistas ex ipsarum sono et ex certo adminiculo indidere.
Itaque vocales sic nominarunt ut scribebant : A, E,
I, O, U, at consonantes additis vocalibus, idque non uno
modo : quibusdam enim praeposuere, aliis postposuere. Sunt
autem haec : BE, CE, DE, EF, GE, EL, EM, EN,
PE, QU, ER, ES, TE, IX. Duas autem reliquas, Y
et Z, propterea quod non nisi in graecis vocibus scriberent,
non mutarunt earum figuram neque aliud nomen imposuerunt.
Item duabus vocalibus I et V cum fiunt consonantes,
nullum est nomen factum a Latinis, sed a Graecis V
‘aeolicum elementum’ appellatum est, et ‘uau’ habuitque figuram
hanc, 00, a Claudio inventam, inversa Γ atque duplicata.
Verum nominis rationem (‘digamma’ enim inde nominarunt)
cum ipsa nominis potestate non convenire suo loco dictum
est. Ex his constat quare in verbo des, necessario inter
priorem et posteriorem consonantem interponi debeat E
vocalis, cum tamen nomen et mutae in fine et sibili in principio
eam habeant vocalem, neque enim nomina ingrediuntur
10compositionem sed potestas tantum. Sola Q eadem et potestate
et nomine semper est : semper enim et pronunciatur
et nominatur sociata obscurae vocali, sic : QV. Est igitur
proprium tam figurae quam nominis nunquam mutari, potestatis
autem mutari, ut mox videbimus. Hoc autem dico apud
veteres, tum Latinos tum Graecos, nam nostra tempestate certis
notulis malunt inchoare et ducere dictionem, aliis autem
terminare. Hebraei autem Chaldaeique et Armeni et Arabes
semper aliquot literarum figuras mutarunt quibus clauderent
voces suas. __ A nominum ratione porro diviserunt
consonantes in ‘mutas’ atque ‘semivocales’ : ut quarum nomen
inciperet a consonante, eae mutae essent ; quarum a vocali,
essent semivocales. Quam sententiam, qui essent autores
ipsi nihilo prudentius corrupere ita ut mutis ascriberent
EF cum tamen inciperet a vocali. Verum et hanc suo loco
explodimus et hic illam emendamus. __ Principio, non a nominibus
species factae sunt, sed a potestate a qua etiam nomina
fluxere. Igitur iam fundamentum destructum est. Praeterea,
quo modo fregere seipsos cum F in mutas abiecerunt, ita
etiam sibi sunt adversati cum hac eadem sua regula coguntur
eandem literam, quae apud Graecos sit muta, apud se facere
semivocalem. Nam, si verum est mutas esse quarum nomina
incipiant a consonante, ΞΙ graeca muta erit ea ratione,
quae tamen apud nos sit semivocalis siquidem huius figurae
qua utimur – X pro CH – nomen Latinis est IX. Immo
vero, si a nomine petas argumentum, multo sint mutae
clariores quam semivocales. Quis enim nesciat clarius pronunciari
posse BE quam EN aut EL ? Verum ita factum est
ut mutae dicerentur quarum potestas, sine vocali socia, nulla
esset. Neque enim quisquam aut B aut C aut alias mutas,
nulla vocali addita, clare possit pronunciare. Contra ‘semivocales’,
propterea quod aliquam haberent pronunciationem,
vocalium enim secutae integritatem nominis dimidium obtinuere.
Nemo enim interposito inter labia spiritu ipsum F
nequeat efflare ; item sibilum in S ; et – mistum in X – ; linguae
11autem vibrationem in R, leniorem autem atque haerentem
in N, longe leniorem et sibilo affinem in L ; mugitum vero
vel facilimum atque crassissimum in ipso M. __ Ex his patet
error alius eorundem qui scripsere X ab I vocali nomen
suum apud nos inchoare propterea quod apud Graecos eadem
uocali Ξ illorum proferatur. Etenim si ea ratio satis
esset, etiam IM et IN et IF dixissemus, qua has vocali
Graeci nominant. Sed iccirco factum est ut a praepositione
EX differret. K autem literam, quare in praesentia omiserimus,
suo loco disputamus.

Ex his satis constat, prudentius quam aut Graeci aut Syri fecerint
fecisse nos, cum vocalium nomina simplicissimo sono
eduxerimus, quasi suo sibi satu ortae essent ; neque consonantium
subsidiis indigere ad suas opes declarandas, quas consonantes
ipsae sane sua foverent autoritate.

Caput VIII.
Singularum literarum potestates.

Postquam literae substantiam, differentias quibus suas species
constituebat, affectiones genericas, rationem specierum
conditarum diximus, superest ut uniuscuiusque literae vim
deinceps ex usu atque ratione eiusque caussas statuamus. Quod
negotium non sine magno labore variaque controversia expediri
potest. Adeo enim degeneravimus a prisca pronunciandi
ratione ut et vix extent ipso in usu vestigia et, siquid afferas
quod emendet vulgus, tanto vero ipsi pertinacius obsistant.
Ac fuit quidem tempus cum usui dabatur aliquid : erat
enim inter Latinos. Nunc vero, cum etiam Itali ipsi in patria
sua peregrini sint, adeo ut etiam studiose inventa nova a prisca
detorqueant latinitate, nihil aut Barbaris dandum aut
nobis indulgendum esse censeo. __ A vocalibus autem incipiamus.

Singularum literarum potestates labiorum maxime conformatione
dignoscuntur, quemadmodum non solum ex Martiani
ac Prisciani, Victorini, Gellii, Quintiliani, Varronis, Nigidii,
12Ciceronis praeceptionibus, verum etiam variarum
usu nationum aliqua ex parte percipi potest. Duobus autem
modis potestas variatur : vel sonus ipse, ut cum I vocalis
aliter in voce ira, aliter in voce optimus
pronunciatur ; vel soni modus, veluti quae exempla a veteribus
adducuntur, quibus deni modi eidem vocalis sono
attribuuntur, quini aspiratae et totidem tenui ; brevi sub
acuto et gravi ; longae sub iisdem et sub circunflexo. Exempla
sunt haec : hâmùs, hámôrùm, hámì ;
áraè, àrârum, ârà ; hábèò, hábêmùs ;
ábèò, àbîmùs. Sed est tertius quoque modus,
cum in fine clausulae aut versus longam brevemque indifferenti
sono accipitur, ita ut etiam pro longis breves habeantur,
etsi auribus suis aliter respondere dixit Quintilianus.
Ac de secundo modo in historia syllabarum scriptum satis
est ; de primo autem sic agendum est.

A non eodem semper apud Graecos fuisse videtur sono, siquidem
Aeolenses ipsum pro η posuere : νίκα, contra, Iones
pro eo η : πρῆγμα ; verum mihi videtur apud Latinos eius
literae semper idem sonus extitisse qui etiam nunc auditur
vulgo Romae. At non sic caeterae. Nanque E latius sonat
in adverbio bene quam in adverbio here : huius
enim posteriorem vocalem exilius pronunciabant, ita ut
etiam in maxime exilem transierit sonum : heri. Id quod
latius in multis quoque patet : ut cum ab eo verbo deducis
ire ; et in eodem casu : dicimus enim et iis et eis,
sicut et diis et deis, turrim et turrem,
priore et priori. Sicuti igitur haec inter se commutabant,
sic et V cum eorum altero habuit affinitatem, quod
est animadversum in illis vocibus : optimus, maximus,
monimentum, quae nihilominus etiam
per V scriberentur. Igitur habuit I vocalis sonos tres : suum
exilem ; alterum latiorem propioremque ipsi E ; et tertium
obscuriorem ipsius V. Inter quae duo υ Graecae vocalis sonus
continetur ; ut non inconsulto Victorinus ambiguam
13illam quam adduximus vocem per υ scribendam esse putarit :
optymus. Quem sonum etiam agnovere veteres
Graecae prolationis post I vel V consonantes et ante D,
M, R, T, X. Cuius rei exempla sint : video, vim,
virtus, vitium, vix. Caeterum neque id nunc
deprehendimus ex usu nostro, neque illi afferre exemplum
possunt in quo I vocalis sequatur I consonantem ante
eas literas quas in proposito apotelesmate constituebant. Sed
de V accipiendum est, cuius erunt exempla : iudex,
iumentum, iuro, Iuturna. Verum ante
X non habeas, neque enim praepositio iusta per hanc
duplicem scribenda est, et puto, si iuro certum sibi sonum
habuit, ius quoque eundem habiturum. Neque tamen
semper eodem sono profertur V : sed aliquando pleniore
obscuritate, quo modo vulgus italicum dicit dux ; interdum
hiatu rotundiore, ut in verbo columna et
alumnus. Quidam sunt ex Vmbria et Ethruria qui
propius ad ipsius O accedunt mollitiem. Omnino autem
Latini, cum Graecos casus verterent, confiteri coegere nos
sonos illos esse cognatos, : Πρίαμος, Priamus, quo etiam modo
nunc pronunciant Romani. Quare, quod illi Ἰόβας, nos
Ιuba, Aeoles secuti, qui ὄνομα, ὤνυμα dicebant. Itaque O duplicem
quoque sonum habuit : latiorem et exiliorem
ut cum ipso υ conveniret. Productis enim labiis et cohaerentibus
υ est pronuncianda, quomodo Gallorum quidam
proferunt adverbium nunc, Graeca enim vox est νῦνγε.
Sic etiam in multis aliis quorum V breve est ea prolatio
servari debet, ut Numa, Νυμᾶς ; Romulus, Ῥώμυλος. Habet
igitur V, tot sonos : exilem ipsius I, latiorem ipsius O, obscuriorem
suum, et medium quendam ipsius υ graecae.
Quamobrem, cum suum sonum servare illi volebant veteres,
addebant O ne in exilitatem illam graecae vocalis degeneraret.
Sic enim scribebant Oufentina, autor Festus est.

Restat etiam sonus alius : post G et Q et S
a superioribus valde diversus, implens scilicet consonantium
14illarum vim : lingua, aqua, suadeo ;
quanquam post sibilum, hoc tertio exemplo, etiam a prioribus
distet sane : auditur enim aliquantum ac propius accedit
ad consonantis lineamenta. In prioribus autem exemplis
aut nihil aut vix auditur, sed crassitudinem quandam
apponit duntaxat, aliter enim dicas tingo, aliter tinguo.
Germani nostrates pene per digamma Aeolicum proferunt,
suspenso ipso G parumper Rhenani et qui in Belgio
sunt longe mollius et satis Romane. At Erasmus, in libro
De pronunciatione, falso putavit V eodem modo subiici
ipsi C sicut et ipsi G in exemplo pronominis cui : est enim
ibi V vera vocalis, I autem consonans, ut suo loco dictum
est. Illud quoque igitur falsum erit quod veteres prodidere
V cum post G vel Q praecedit aut E aut I aut AE graecae
vocalis υ vim obtinere : neque enim ullum sonum similem
gerit. Si enim ita esset, Graeci ipsi non tam laborarent : haberent
enim ad manus suam literam et scriberent Κυΐντος
quod apud nos est Quintus. Sed ipsi et scribunt
Κοΐντος et pronunciationem illam nullo modo
queunt assequi. Quemadmodum autem I et V fiant consonantes,
suo loco dictum est.

Diphthongorum quoque ratio non constat hodie : nullam enim
ex pronunciatu nostro percipias. Neque tamen frustra invectae
sunt. Verum non est nunc laborandum ut ora distorqueantur
ad eiusmodi explendam ambitionem. Satis tamen constat
AE proximam fuisse Graecae ΑΙ ; et AE vocali V,
nam et moeros et muros legimus. AV autem
non ut nunc pronunciant Itali a quibus audias sonos duarum
explicatum, sed declinavit olim ad O, quomodo Franci
nunc rectissime utuntur : quorum siquis dicat caurum,
etiam corum audias. Graeci nescio an bene pronuncient :
a quibus intelligas priorem vocalem, alteram autem sono
similiore consonantis Aeolicae. Sic et ευ iidem ; nos aeque
male atque ipsam AV. Graecam vero ου ridicule Galli
pene per O proferunt, et ineptius adhuc magis cum diphthongos
15dividunt ac dissolvunt, earum ut sonus audiatur. Nec
defuere qui graecam inveherent in Latinos, quoniam veteres
sic enunciabant terrai, frugiferai. Item
alteram, EI, iis in vocibus quae utriusvis sono tum E tum
I ederentur, ut treis, parteis. Verum priscos
unica ad id litera contentos fuisse idem Nigidius autor est.

Caput IX.
Origo et caussa quare I et V e vocalibus factae
sint consonantes.

Quanquam igitur mutantur soni, manet illis tamen pristinae
genus potestatis. At tam I quam V penitus amissa
priori vi in aliam sunt transmutata. Nam, cum sequente vocali
vellent eas pronunciare disiunctim, sic, victor, iustus,
subiit sane vocalis illa ac praecedentis mutavit vim.
Quorum altero ut Graeci carent, scilicet I, ita ipsum multae
nationes retinuere : hebraea, arabica, germanica, scythica,
armenica, illyrica. Quod iccirco a Graecis factum non
est, quia longiore semper tractu uterentur in pronunciando
ipsoque in hiatu consisterent. Quod vel ex eo declaratur, siquis
animadvertat eam literam etiam ante vocales frequentissime
contra communem caeterarum naturam produci. Quare non
potuit in alium sonum spurium degenerare. At Latini parvo
posito momento, ob soni gracilitatem facilime in subeuntem
proximam transiliere, ut non penitus abesset ab sono
ipsius G a qua tamen quantum distet suo loco videbimus ;
quemadmodum illud quoque an Graeci alteram habeant,
V scilicet. Neque enim hic de his cognoscere possumus ante
quam et ipsius G cui est I proxima, et ipsarum φ ac PH
atque OO naturam perspexerimus. Hoc igitur iam agamus.

Caput X.
Consonantium potestates.

Ac B quidem Graeci hodie aliter, aliter pronunciant Latini :
nam pressis labiis Latini at Graeci laxiore labro superiore
16et inferiore applicato dentibus superioribus. Quanquam
veteres Graecos non aliter quam nos utimur usos
esse palam est. Varro nanque cum nostrum balare verbum
magis commendat quam Graecorum μῆλα, sane utrunque
factitium a sono pecudum contendit ostenditque eos debuisse
imitari vocem ovis balantis, ut βῆλον, non μῆλον nomen imponerent.
Quod si, ut ipsi loquuntur nunc, non ut nos proferimus
olim pronunciassent, sic quasi propemodum per Aeolicum
digamma, non recte corrigeret eos Varro, neque enim
valant pecudes sed balant. Vasconibus quoque hoc est vitium
peculiare ut eo modo pronuncient B quo et Graecos
dicimus, itaque lusimus in eos epigrammate ut eorum vivere,
bibere sit. Contra quaedam nationes nimis crasse pronunciant
per P, ut pullam pro eo quod esse deberet bullam dicant.

Multo diversior usus est ipsius C, idque non solum in diversis
nationibus sed etiam ipsa in Italia. Ac sane idem esse nostrum
C quod Graecorum sit κ iam receptum est explosaque eorum
sententia qui aliter autumarent ; tantoque magis Scauri
grammatici qui putarit nomina in quibus A secunda esset
statim sede, per K scribenda esse, sic : kalendae, karus.
Etenim si propterea fiat quod ‘kappa’ nomen includit
vocalem illam, sane nulla eiusmodi vocalis addatur in
contextu dictionis, aut ea consonans nulli praeterea voci ab
aliis vocalibus incipienti apponetur : hoc autem falsum esse
vel ipsi ostendunt Graeci. Praeterea ipsum C eadem ratione
non apponeretur nisi sequenti E, ut cepe, caeterorumque
elementorum par item esset ratio. Quin ‘kappa’ nomen maius
est quam quanta sit haec potestas ad quam arctare conatur
ipsum. Alii ita censuere Graecis tantum vocibus attribuendam,
qui aeque falsi sunt. Etenim id si verum esset, etiam
Chremetem per χ Graecum scriberent, quod
sola aspiratione ab ipso K distat. Nulla igitur ratio est. Ipsius
ergo sonus C, cum sit idem cum sono ipsius K, cavendum
nobis maxime est ne addatur aspiratio (id quod Thuscorum
17non pauci faciunt, sed ii frequentius qui Arnum flumen accolunt),
sed siccissime est pronunciandum, non mucrone sed
latiore parte linguae interioris adducta ad palatum atque astricta,
ut quam tenuissimus quamque expeditissimus sonus transabeat.
Galli turpissime per sibilum edunt, ut non discernas
cellamne an sellam audias. Germani nostrates
non tam crasso sibilo ; at Germani Belgae et Hispani non
aliter quam Galli Circumpadani et Veneti et Flaminii
et Ligures, sibilo tenuissimo et balbo. Qui omnes redarguuntur
eo quod in fine dictionum Graecum servari sonum satis
patet, ut in hic, nec, ac, alec : neque enim sibilo
terminantur, sed in sicciorem sonum, qui apposita vocali
debuit perpetuari. Acquirit tamen crassiorem sonum
pro vocalium ratione : crassius enim dicas carus, collum,
cuma propter latiorum vocalium hiatum, quam
cera, cippus, propter exilitatem. Eandem inibimus
rationem addita aspiratione, ut crassius aliquanto pronuncies
χάρις, χορός quam χέω, Χῖος. Item diphthongos prout ad
vocalium certarum sonum propius accedent. Si autem S
praecedat ipsum C, vulgo non audias. At qui volunt eos emendare,
etiam ineptis conatibus vastant pronunciationem,
quam tu e Thuscorum consuetudine commodius temperabis.

Similima huic est Q, atque adeo ut ineptiuscule quidam eandem
esse contenderent. Galli nihilo secius eam proferunt
atque ipsum K atque etiam crassius, horumque imitatores
Ligures Taurini. Qui vero caste atque integre in provincia
versantur pronunciationis, includunt aliquantum potestatis
ipsius V sine quo ea de caussa Q nunquam scribitur. Non
minor aliorum error qui, cum huius vim similem esse proderent
potestati ipsius C, male caussam assignarunt propterea
quod mutuo inter se converterentur, quoniam diceremus
coquus, coci et arcus, arquites
et cum, quum, et sequor, secutus.
Etenim mutationis ratio fallacissima est. Omitto flexionum
terminationes quibus in M, S mutari videas,
18(Titus, Titum) et in D (Paris, Paridis),
hoc enim factum sit discriminis gratia in casibus. At pro R,
S, pro S, T invenias : ἄρρεν, ἄρσεν ; θεσσαλός, θετταλός. Non
igitur a mutatione sed a sono ducendum est argumentum.
Sed neque, ut ex Varronis autoritate contendunt, Q erit a
literis potius excludenda quam aliae literae quaerendae, nam
in elementis ita evenit quemadmodum in rebus, ut plures
essent soni quam eorum notae. Quae fuit caussa ut etiam diphthongos
comminiscerentur. Itaque frustra litigant sic : “si
alia est Q ab ipso C propterea quod V sequente alium
percipimus sonum, ergo erit G quoque alia a se ipsa, vel
cum necessario sequatur V, vel si fortuito” ; intelligo ‘necessario’
propter ipsam (ut lingua), ‘fortuito’ propter vocem
(ut ligus). Hic enim dicimus nos consultius quaerendam
aliam figuram ipsi G qua hanc capiamus potestatem,
quam prudentissime inventum Q excludendum : fatemur
enim G aliud atque aliud esse, non minus quam
ipsum V cum sequitur vel Q vel G aut alias consonantes.
Non erit igitur idem cum C, nam si sit, ergo alterum
pro altero ponatur, idem igitur erit et qui et cui, cum
tamen utrunque sit monosyllabum et alterum claudatur vocali,
posterius autem consonante, in priore non audiatur secundi
sonus elementi, in altero autem audiatur. Neque vero
politissimus autor Catullus, initio statim pulcherrimi ac divini
poematis, sic scripsisset :
Peliaco quondam prognatae vertice pinus.
Neque enim idem sonat ac si dicas :
Peliaco collis surgit de vertice.
Est autem sonus is et Graecis et Gallis inimicus. Hispani
non semper, Vascones semper, Itali facilime observant.

Proximum ipsi C est G : itaque Cneum et Gneum
dicebant, sic curgulionem et gurgulionem.
Appulsa enim ad palatum lingua, modicello relicto
intervallo, spiritu tota pronunciatur. At Calabri et Campani
Vmbrique atque alii eius tractus etiam sibilo eius sonum
19faciunt crassiorem. Contra, Flaminii et extrema Picenorum
pars ac togata Gallia uersus Z, ut quantum distat
Lombardorum C ab ipso C Thuscorum, tantum Flaminiorum
G ab ipso G aliorum. Medio inter utrosque nos
proferimus rectissime.

D tam Graeci quam Vascones atque etiam Arabes aspiratius
pronunciant, subdita scilicet dentibus lingua ; nos siccius,
vix apposita ac celeriter abducta. Huic affinis est T,
pertinacius appulsa lingua. At Graeca, cum his coniuncta θ,
non ut Galli proferunt, excito de gutture spiritu crassiore,
sed ut Graeci ipsi, interposito suaviore flatu, subiecta lingua
laxiore spatio dentibus quam in D.

F, PH, V – cum est consonans –, tres sonos suum quaeque edunt,
sed ita ut et congeneres intelligas et non unum. Ac digamma
quidem Aeolicum quod nostrum est V, ab ipso φ differre
palam est. Aeoles enim, qui haberent φ, etiam digamma
quaesivere. Ita F ab ipso φ distare videamus cum ante
F ponamus N, at ante φ et PH nostrum ponamus
M. Et M. Tullius irrisit Graecum testem qui primam literam
Fundanii nesciret exprimere. Itaque non defuere
qui phamam quam famam scribere mallent, propterea
quod graeca esset vox. Puto autem fuisse F validissimum,
astricto superioribus dentibus labio inferiore, mox sequi φ,
dilutiore vi, quo more etiam in praesentia utuntur Graeci
ipsi. Tertio loco mollissimum V, quomodo nunc quoque
dicimus aut non multo attentius. Par enim est ut retineat
etiamnum quippiam veteris vocalis unde ortum habuit.
Quare notat Victorinus sic scriptum invenisse : SER00S,
quasi duplicis VV nota esset, ut servus diceretur.
Sed multa marmora barbarissima fuere innovantibus posteris
in veterum contemptum. Quod autem aiunt V semper
esse simplicem nunquam duplicem consonantem, sive in
principio sive in medio sit, et ipsis habere debemus fidem
qui tunc incorruptas pronunciandi tenebant leges, et facit
ad id quod statuebamus, mollissimo sono esse. Quod si quis
20obiiciat praeteritum audīvi dicamus mediam syllabam
illam sua, non consonantis natura produci, sic enim audīre,
sic ōvum quoniam ᾠόν. Itaque non produxit primam
in ŏve, quoniam non potuit : fuerat enim ὄϊς. Quare
sonus non fuit multus interpositae.

L geminant atque aspirant etiam cum solum est Gabali, Arverni
et Ligures Taurini locis aliquot. Contra nostrum vulgus
vix adduci potest ut geminent. Graeci nunc sic pronunciant
ut aliquid aliud intelligas, quasi succedat I consonans
ipsi L, et sequentem praeeat vocalem. Quam pronunciationem
audias hodie apud Thuscos cum dicunt gli, et apud
Vascones cum postponunt aspirationem, apud Hispanos
cum geminant. Sic igitur Graecus ἁλιάδα, Thuscus agliada,
Vasco alhada, Hispanus allada : omnes
aeque male, si ad Latinitatem sese conferant. Sed Graecis hoc
corrupte dici puto. Quin veteres observabant exilius esse
cum geminaretur : mella ; plenius cum finit syllabam
aut ante se in eadem syllaba habet consonantem, ut sol,
Flavius ; medio sono esse cum inchoat : ut lux,
Caelius.

Huic aliquo modo similis est R, sed longinqua tamen. Eodem
enim oris modo editur, sed uda est L at R spirituosa ; illa
simplici fertur tractu, haec vibratur. Itaque ob eam vibrationem
aspirationem accepit a Graecis : exit enim quasi bulliente
voce. Apud nostrate vulgus vix duplicatam usquam audias.
Quidam, distenta ac rigida lingua, ignavius efferunt.

In M nullam vocem Graecia terminavit. Barbaris nobisque modus
nullus. Tres sonos habere animadverterunt : crassissimum
in principio, minimum in medio, mediocrem in fine. Sit omnium
unicum exemplum : mimum ; et si geminata mutatur :
mammam. Initio enim collecta vox ad interiora
narium mugit ; in medio penitus fallit, obsessa scilicet ac stipata
vocalibus ; in fine auditur mediocriter, abeunte iam voce ;
et cum geminatur, prior implet aures etiamnum magis
quam cum est in fine dictionis. Est et alius sonus cum terminat
21dictionem et altera dictio sequens incipit a vocali, ut
equidem ego. Neque enim aut Galli aut Lombardi
recte tum proferunt : ita enim proferunt ut finem alterius
cum initio sequentis coniungant ; nos mediocri sono et sane
dimidiato, ut intelligas si voles posse elidi, percipiasque
differentiam si dicas multum ille et multa
ille
 : neque enim totum sonum abolebant, neque enim intelligeres
sitne multum, an multa, an multi,
an multae, an multo, an multam. Itaque, libato
tantum sono, statim transabit vox et in subeuntem sese dat.

N ab M differt gracilitate ; clauso enim ore et effuso sono in
nares M conformatur ; at N aperto ore et lingua in palatum
repercutiente vocem. Splendidissimo sono est in fine et subtremulo,
pleniore in principiis, mediocri in medio : Ninon.
Praecedens autem seipsum pene dimidio minor est, ut Brennus.
Et sequente G vel C, sive exili sive aspirato, longe
adhuc mutilatior : ancile, angustum, anchora ;
ita vero ut etiam diversam literam putarent nec
dignarentur vulgari figura, sed aliam quaererent, exemplo
Graecorum, qui ut aliam ostenderent inepte alienissimi soni
figuram substituere, ipsius scilicet γ. Haec igitur cum G aut
C praeceditur ; at, cum praecedunt ipsum N, optime a Graecis
pronunciatur, recte a Germanis, a Gallis male : sic enim
proferunt ut nihil intersit utrum dicas magnus
an mannus. Itali hoc committunt in N quod Graeci in Λ
suo, ut nescio quid spurii invexerint quod literis exprimi
non possit. Videntur enim omittere ipsum G et aspirare
ipsum N, sicuti insulani Graeci faciunt vulgo, sequente ι
aut ει aut οι aut υ. Nam Byzantios ego ita loquentes
audivi ut nos pronunciamus.

S facilima omnium literarum, neque enim sine ipsa efflare possimus.
Quare non est merita ut a Pindaro diceretur σάν
κίβδηλον. Dionysius quoque cum R generosissimam
vocat, at ipsum S expellit reiicitque ad serpentes, maluit canem
irritatam imitari quam arborum naturales susurros sequi.
22Pronuncianda vero est masculo ac constanti tenore, non
dimidiato ut Itali et Galli qui per Z proferunt. Idem enim
sonus est in misi qui in missus, sed duplo maior.
Non est igitur alia vis, sed duplicata, distat enim non substantia,
sed quantitate. Itaque ipsum X Latinum male pronunciant,
praesertim Itali in Flaminia, ut parum distet a Z. Quin
iidem, pessimo consilio atque usu, addunt in pronunciatione E post S in quod desinat dictio et post X.

Caput XI.
An T semper eodem sit sono.

Ac de literarum quidem potestatibus haec. Quoniam autem
quaedam sunt controversae, eas seorsum tractare commodius
visum est nobis. Ac primum quidem de T. Eius ut
diximus sonus fit appulsa lingua ad radices dentium superiorum.
Quem sonum apud Graecos receptum est variare cum
sequitur Ν, ut Ἀντωνῖνος : emollitur enim atque accedit
ad D nostrum. Eius rei caussa est quia suspenditur pronunciatio
in ipso N ad palatum, ut lingua non ita cito demittatur
ad dentes : ita potius D quam T exprimitur. Sic
etiam non tam plene efferatur cum sequitur ipsum L : altus.
Ergo, cum non semper eodem sono usui sit, quaesitum
est cum praecedit vocalem I atque hanc alia sequitur vocalis,
an recte consuetudo teneat ut aut Galli per integrum sibilum
aut Itali per dimidiatum edant, ut in exemplis iustitia,
amicitia. Igitur qui mutari contendunt nituntur
consuetudine, ac praeterea grammaticorum quorundam
autoritate, qui litium et vitium obliquos
a lite et vite sine sibilo iubent pronunciari, ut a rectis
duobus vitium et licium differant. __ Vtuntur
praeterea argumento de Graecis sumpto : nam si illi π
suum in β soni flectunt post μ ; si apud eosdem γ est aliud
quid ante γ κ χ ; si apud nos V post G et Q transformatur ;
si denique Τ ipsum apud Graecos post Ν sonum
mutat, poterit et hic mutare. Poterant etiam subtilius addere :
23si C et G crassius ante A, O, U, exilius ante E et I
editur, eodem modo etiam T. Contra aliqui ita sentiunt : usum
nunc minimi esse et precii et autoritatis multaque minime integra
haberi. M. quoque Tullium, cum usui quiddam dedit,
id iccirco fecisse quoniam apud populum dicebat quem sibi
attentum non reclamantem volebat, atque nihilominus sibi
scientiam reservasse. Neque enim quae barbaries admisit fovenda,
sed quae omisit vindicanda. Neque nunc extare usum
quempiam nobis : Barbaros enim omnes esse nos, atque ut
minimum dicant, peregrinos ; consuetudinem quae legem
habeat reclamantem, corruptelam esse, non consuetudinem.
Non negare sese tenuiorem esse sonum ipsius T ante I quam
ante A aut O, sed eundem tamen sonum esse, nunc vero
nullam esse rationem quare in sibilum transeat, neque proba
esse argumenta superiora, consonantes enim a sequenti vocali
nullas mutari, sed a praecedentibus consonantibus aut a
sequentibus ob sonorum dissimilitudinem, sicuti soni crassitie
quae in B et P sit, effici ut N in M mutetur ; Graecos
quoque habuisse autores linguae nostrae nos, qui nihil eiusmodi
commenti sint, sed a Gotthis, Vandalis, Langobardis
invectum sibilum illum ; praeterea pudere vehementer debere
illos qui, cum alios veniunt oppugnatum, ipsi vitiosa
arma afferunt quorum culpa convincantur : licium enim
a ligando dictum sicut et lictorem, non iisdem literis
quibus obliqui huius vocis lis scribuntur, scribi. __ Rationem
autem huius pravitatis esse propterea quod Barbari
omni in pronunciatione multum ponunt spiritus, ita ut
pleraque in sibilum degenerent necessario. Quo errore etiam
ipsum C diximus ab ipsis pronunciari.

Caput XII.
De I consonante.

Consonantem I semper in principio simplicem esse observarunt,
in medio autem non semper duplicem. Nam in
periurus simplex est, in aliis autem multis pro duplici
24accipitur : maius, Pompeius. Adducunt argumentum
ab antiqua scriptura, per geminum enim iI scribebantur:
maiIus, PompeiIus, quorum prius
priorem claudat syllabam, quomodo etiamnunc quidam pronunciant
Lombardi, sic etiam ut supra dictum est claudit tertium
casum relativi cui, alterum autem sequens sequentem
inchoabat. Igitur non solum cum incipit ab eo syllaba ut
dixere consonans erit, sed etiam, quod omisere, cum terminabit
esse possit ; quin etiam sequente consonante, ut in pronomine
huic : neque enim V hic est consonans, aspiratur
enim, neque est diphthongus : et est monosyllabum, atque idem I
est quod prius fuit in secundo casu huius, sicut in cui
est quod erat in cuius. __ Ad hanc autem naturam non
potuit V aspirare, sed transiit in pleniorem, scilicet in B :
caelebs. Neque enim temere a caelo et vita deduxit
Caius, minime meritus hoc qui a Quintiliano notaretur. Sed
sibilus sequens in caussa fuit, quemadmodum e contrario in
eius sonum aliquem mutatum est ipsum B : aufero,
abstuli. __ Proprium autem est ipsius I consonantis
in pristinam vocalis formam redigi et augere numerum syllabarum.
Hocque commune habet cum V consonante, ut diximus.
Martialis versus est :
Sed norunt cui serviant leones. __ Et in obscoeno carmine
ita positum est, sed detestandum non meruit recitari. In
Vergiliano autem versu etiam omissum est :
Tityre pascentes a flumine reice capellas.
Fecit enim verbum illud tribrachum, extrita a quae fuerat
in origine simplici iacio. Qua sublata, necessario in
veterem vocalis naturam restitutum fuit I. Quo exemplo
etiam in biIugo et quadriIugo idem evenit.
Non recte igitur antiqui, cum reiIce ita legunt ut primam
corripiant, statuuntque I simplicem ibi consonantem
esse. Redarguuntur enim cum aliorum, tum eiusdem Poetae
autoritate e tertio Georgicon ubi producitur illa syllaba.
Consonantis igitur ratione duplicis, nam suapte natura
25brevis est:
Reiice, ne maculis infuscet vellera pullis.

Invenias etiam cum natura media, quasi quadam sit inter consonantem
et vocalem. Legimus enim stellio apud Poetam
bisyllabum, et apud Terentium iniuria trisyllabum,
item oppressio, et beneficio quadrisyllabum,
aliaque talia pleraque, oppresso sono ipsius I. Sicut
etiam in voce illa dies facta monosyllaba. Accidit autem
hoc aliis quoque vocalibus, ea, mea, tua, sua
monosyllaba apud eosdem comicos facere cogimur et apud
alios poetas :
Vno eodemque tulit partu. __ Et Propertium :
Eosdem habuit secum, quibus est elata, capillos.

I indifferens est (nunc consonans, nunc vocalis) apud Comicos
in adverbio iam.

Caput XIII.
Affectus finalis a potestate.

Quoniam vero literarum finis est constituere dictiones, iccirco
secundum earum potestatem factum est ut certis significationibus
aliae aliis potius servirent. In metu enim ac
dolore efflamus : itaque ‘a a’ dictum est, multum enim hiatum
praestat. Eadem de caussa etiam aspirationes interiectionibus
ascitae sunt, affectum enim notant, confertus enim spiritus
editur. Ita consonantibus fictitia nomina suis quaeque
farcta sunt. Quid enim mollius quam vox ipsa hoc significans ?
Quid impeditius quam bambalio habes
et baubare ? quod passiva voce cum protulit Lucretius,
etiam plus tumultus excitavit : baubantur. __ S valde servit ad spiritus elisionem :
Sale saxa sonabant. __ R autem rudiorem atque asperiorem :
ut murmur. Vtrunque coniunctum implent valde :
stridere, et magis cum terminant dictionem : stridor.
Aspiratae consonantes multo acrius urgent his adiunctae :
fragor, quippe etiam mollissimam omnium literarum
26etiam exasperant : φλοῖσβος, φλάω, παφλάζω. __ C servit
haesitantiae ; __ T timori : at, at ; __ M vastitati : malum,
mons, mirum. Etiam sonum ipsum audias
quasi praesentem in quibusdam vocibus : λίγξε. Et apud Virgilium,
cuius diligentiam non affectatam ac divinum iudicium
nemo est assecutus omnium unquam poetarum, percipies
enim lignatorum operam illis vocibus :
Sonat icta securibus ilex. __ Et illud quantum est :
Tremit ictibus aerea puppis.
Illa autem etiam cum navi dilabuntur :
Labitur uncta vadis abies.
Tinnitui sese dat N : canere, hinnire. Sed omnia
exequi non est praesentis operae, neque in omnibus hoc
invenias, fortuitae enim multae sunt voces, ut in ultimo libro
est disputatum.

Caput XIIII.
Vitia potestatum allata vocalibus aut consonantibus.

Non solum id quod recte atque ex officio faciundum est
cognoscere oportet, sed etiam quod pravum est cavere. Ita
in scientiis quoque perfecte proficimus. Ergo postquam meras
potestates perscrutati sumus, ipsa quoque vitia quae vitemus,
ex antiquorum observatione sed more nostro, hoc est Peripatetico,
sunt declaranda. __ Depravantur aut vocales aut consonantes,
singulae aut coniunctae. __ Omne autem vitium sit
aut defectu, aut excessu, aut mutatione. __ Mutatio duplex :
aut literarum aut locorum. Ita fit peccatum aut in substantia :
cum altera pro altera ponitur ; aut in quantitate, cum maior
minorve efficitur ; aut in qualitate : cum sono suo defraudatur
detorqueturque in degenerem aut peregrinum ; aut in loco :
cum transfertur, ut σφάγανον, φάσγανον. __ Igitur cum alia
pro alia subditur, quod faciunt Parisienses, communi nomine non
proprio, ‘rusticitatem’ veteres Latini, ‘barbariem’ Graeci appellarunt.
In quantitate autem error per excessum : labdacismus,
cum crassius ponitur, ut diximus:llocus, pro
27locus ; sic metacismus, cum m mugiunt ; sic in vocalibus
platyasmus, cum hiatu vasto putant gravitatem afferri
actioni. Huius est generis etiam iotacismus, cum ipsum I
exiliter maxime proferunt, atque ita ut etiam supercilia tollant :
est enim excessus in sono ac quanquam exilitas sit defectus,
tamen etiam defectus capit incrementum. Sic, cum alias consonantes
aspirant aut crassius edunt, dicitur δασύτης : crates
pro grates ; bibo pro vivo, aut etiam fifo,
sic et pro illo pipo. __ Contraria huic ἰσχνότης, cum defectu
peccamus. Sic E et O exiliter nimis pronunciant quidam
Germani cum tamen I versus E devolvant. __ Est autem
excessus et ille cum addunt literam, quemadmodum E addunt
Hispani et Vascones ipsi S, si coniunctum sit (escribere,
esperare, estare), ut vitarent συριγμόν,
quod vitium est cum ipsum S crassissimum ac pene sibilantes
edimus. __ Est etiam in defectu κολόβωσις, id est ‘mutilatio’,
cum aliquid omittimus. Quod Galli faciunt qui multas literas
inculcant, ut originem unde depravatum est verbum repraesentent,
paucas autem exprimunt. __ Contra est ‘battologia’
qui et ‘battarismus’, a Batto qui Cyrenas condidit, homine
linguae impeditioris. Geminant enim aut initia, sic : popons
pro pons, aut fines : Paulala pro Paula.
Hoc etiam dicitur ἤχησις et ἠχισμος, ab Echo. __ Vitium
autem initiorum vocatur ab Erasmo ‘titubantia’. Commodius
‘haesitantiam’ dicas tu, haerent enim primae statim consonanti.
Falso ab eodem τραυλισμός, qualitatis enim vitium est τραυλότης
sive τραυλισμός, cum C aut S non quimus recte efferre,
sicut nobis semper defuit lingua ad ipsius R asperitatem. Hi
Latine ‘balbi’ dicti sunt, quo vitio laboravit Aristoteles, et
Alcibiades qui R in L detorquebat, quanquam in substantia
possis etiam peccatum dicere. Sed hi balbi ab Erasmo male
appellantur ‘blaesi’. Est enim ‘blaesitas’ vitium oris, sicut et κοιλοστομία.
Sed blaesi distorquent literas ex oris tortura, κοιλόστομοι
autem e palato loquuntur aut e naribus. Βλαισσός autem et
ῥαιβός sunt vitia crurum distortorum, valgiorum et vacciorum,
ut apud Galenum videre est.
28

Caput XV.
Vtrum F sit muta an semivocalis.

Postquam vidimus potestatem quae est forma elementorum,
qua species constituuntur, iudicare iam poterimus F
mutane sit an semivocalis. Sic enim Galenus quoque τὴν
χρεῖαν priorem τῇ ἐνεργειᾳ dicit. Ac mutam quidem esse veteres
sic pote contendunt : principiο, inquiunt, nomen habet
tantum semivocalis at nomen non mutat substantiam.
Item si esset semivocalis, dictionem quampiam clauderet, at
nullam claudit ; praeterea nulla semivocalis ante L aut R
in eadem syllaba poni potest, sed F ponitur ; quarto, nulla
semivocalis ante L aut R posita communem facit syllabam,
at F facit ; ad haec Graecis idem est φ, quod nobis
F ; sed φ apud illos muta est, igitur et apud nos F ;
sextum argumentum : praeteritorum initia finesque non geminari
nisi a muta incipiant, quare cum fallo geminet, sic :
fefelli, non erit semivocalis ; postremo F pro P et aspiratione
accipitur, ut olim phuga, phama ; at P muta est, igitur et F.

Haec argumenta septem numero ut qualia sint videamus, memoria
est repetendum quod supra dictum est, mutas non
inde appellatas quod parum sonarent, sed quod nihil. Nullo
enim conatu adduci queas ut B nulla addita vocali proferas.
Neque quod pro ratione adducunt ratio est, mulierem
informem dictam pro deformem. Est enim in eo vocabulo
forma aequivoca vox. Nam et pro ‘specie’ accipitur, et
pro ‘certa partium proportione, quibus figura constituitur
perfectior’. Hanc igitur negat praepositio, non illam. Sic formosum
a formato aliud est. Sic locutus est Euripides : Πρῶτὸν
μὲν εἶδος ἄξιον τυραννίδος. __ At mutae nomen penitus vocem
tollit, Graecorum sane imitatione qui ἄφωνα, non δύσφωνα
dixere, non κακόφωνα, non μικρόφωνα, quoniam nullam
sibi retinerent vocem. Ea enim sunt natura ut magna
pars, nisi clausis labiis aut dentibus aut utrinque conformentur
29vox edi nequeat. Idque declarat Plato quoque in
Theaeteto : Τοῦ δ᾿αὖ βῆτα, inquit, οὔτε φωνὴ οὔτε ψόφος, οὔτε
τῶν πλείστων στοιχείων. Semivocales autem solo eduntur spiritu :
adducta nanque ad palatum uti diximus lingua, solo
spiritu pronunciatur L ; tremula atque vibrata, paulo inferius
R ; si spiritus ad nares ascendat introrsum, ut idem
vult Plato in Cratylo, N pronunciatur ; simplici mugitu
editur M. Ipsum vero sibilum satis constat nullius ope vocalis
indigere, quare factum est ut etiam aspirationis loco
poneretur : ἕδος, sedes. __ Ex quibus in summa illud constat
spiritu pene solo enunciari semivocales, sicut vocales
sane solo, a quibus hoc illae differant quoniam vocales hiatu
simplici, semivocales operosiuscula efflatione pronuncientur,
mutae nulla. __ Hanc autem horum nominum aptissimam
caussam, nostrae scientiae magistra autoritas Graecorum
ostendit. Nam si propterea essent semivocales quod incipiant
a vocalibus, profecto cum a vocalibus non incipiant
apud Graecos earum nomina, non erunt semivocales. Igitur
Latini prisci, cum animadverterent P quidem nullum penitus
habere sonum nisi vocalis addatur, addita vero aspiratione
habere vel maximum intellexere. Quippe inferioribus
dentibus ad labia leniter applicatis exiens spiritus, sibilum
imitatus, ipsius F imaginem reddidit. Quo factum
est ut propter soni sui facilitatem, obiret plerunque munera
quae ipsi S debebantur. Id quod item agnoscimus in semivocalibus,
siquidem pro aspiratione quoque positum fuit,
ut Felena pro Helena. Atque iccirco etiam θ
et χ a Graecis semivocalium in numerum sunt relatae, quarum
tamen tenues essent mutae. Aspiratio enim tenuium literarum
naturam animarat ita ut, nullius indigens adiumenti
sonus appositus in aliam speciem, ad sese traheret. Est enim
aspiratio quasi vocalis quaedam, aut etiam vocalium anima
ipsa. Quare, mutae apposita, semissem consonantis illi reliquit,
alterum semissem sibi vindicavit, unde et ‘semivocalium’ nomen
sit secutum.30

Solvuntur ex his argumenta, ac primum quod afferunt non
debere vim a nomine mutari, tantum abest ut negemus ut
asseverem antiquos, perpensa huius literae potestate, summo
studio nomen quod a Graecis acceperant invertisse idque indidisse
secundum vim quam compertam habuere. Neque
talem putasse quia sic appellaretur, sed nomen impositum
propterea quod talis esset.

Adversus secundum argumentum negamus necesse esse omnia
nomina omnibus claudi semivocalibus neque vero recte
sic eos argumentari : “Caeterae semivocales claudunt nomina,
igitur, si F est semivocalis, claudere item debet”. Neque enim
dictiones efficiunt ut literae semivocalium aut mutarum
naturam sortiantur, sed literae faciunt ut dictiones sint : partes
enim totius caussae sunt. Neque si qua litera non claudat
continuo non sit semivocalis. Sed ea regula constituta est ab
iis qui hanc mutam putabant esse. Praeterea hoc eodem argumento
a mutis excludam sic : “Caeterarum pleraeque mutae
claudunt : lac, Adad, volup, caput, at
F non claudit, non est igitur muta”. Quid, quod priscorum
testimonia adversantur negantibus nomina claudi ipso F ?
Nam, ut omittam eos usos esse af pro ab praepositione,
ipsius sane literae nomen suo sibi sono F clausere, etiam contra
quam a Graecis accepissent.

Tertia ratio negabat ullam semivocalem ante L aut R in eadem
syllaba poni posse. At hoc tibi negamus nos. Quis enim
hoc sibi persuasit nisi qui mutam putaret F ? Petit igitur
quod probare debet. Sed et hoc falsum est, semivocales enim
Graeci anteposuere : θλάω, χρῶμα.

Quartum argumentum, quo aiunt nullam semivocalem ante
L et R positam efficere syllabam communem, ridiculum
est. Si nanque superius argumentum verum est, hoc erit falsum,
hoc enim ab illo tollitur. Nam quod ibi negabant, nunc
hic ponunt. Quo enim modo communem syllabam efficiet
quae ne syllabam quidem facit ? Quid ? Si semivocalis facilitas
in caussa est ut mutae postposita, mora tam pusilla trahatur
31in syllaba ut etiam corripi possit in qua tamen muta sit,
quanto aptius atque commodius id inter duas semivocales
fiat ? Mutarum enim ratione minime fieri constat, siquidem,
ubi duae sunt mutae non id evenit, ut in verbo tracto,
quod natura sua dibrachum est, sed ubi muta cum semivocali,
ut in verbo agrum, aut duae semivocales, ut in
uerbo ὄμνυμι.

Quintam rationem ex iis quae diximus solutam videmus : φ
nanque semivocalis est, immutata ipsius P per spiritum potestate ;
sicut etiam θ et χ, cum tamen T et K mutae
sint, ut dicebamus. Quo instituto in alias quoque species eaedem
mutantur mutae : addito enim sibilo ipsis C, D, P fiunt
semivocales, praesertim cum fateantur ipsius ψ quam ipsorum
PS esse sonum faciliorem.

Sexta obiectio seipsam damnat, nam sumpta regula hac non
geminari praeterita nisi id per mutas fiat, concludit per fefelli,
mutam esse F, cum tamen inveniamus steti,
spopondi, scicidi, quae incipiunt a semivocali.
Neque vero ad id confugiendum est ut S nullam ibi vim
habere dicamus, siquidem eius sibili tanta est vis, etiam ipsis
in praeteritis graecis a quibus hic fluxit mos, atque adeo in
verborum initiis ita viget ut ipsam impediat geminationem :
στάζω, ἔσταχα : at si S nullum erat, utique eo abiecto, geminatio
admissa fuisset. Sed quid agunt hi ? Nonne momordi
geminavit ? Quid enim aliud est M hic dicere ‘mutae
vice fungi’, ut aiunt ipsi, quam dicere M mutam non esse
sed semivocalem ? Quae, quia diruebat istum canonem, ad mutae
‘functiones’ atque ‘vices’ eos miserrime compulit. Quare,
si eis neges verum esse illud apotelesma, probandum erit ea
ratione : ‘quia non admittit semivocales’. At ego contra non
solum momordi hoc obiiciam, sed illud ipsum etiam
fefelli. Igitur id per quod probant maiore est in
controversia quam hoc quod quaerimus. Vt omittamus
Graecorum et prudentiam et institutum a quibus morem
nostrum induximus, qui σέσηπε dicunt et λέλειπε et μέμηνε
32et νένυφε atque alia eiusmodi. Puerile enim est abducere
a geminandi potestate semivocales mutisque asperioribus
attribuere, cum asperiores literae prohibeant in quibusdam geminationem.

Postrema pertinacia ut cum quinta cohaeret ita cum illa quoque
solvitur. Spiritu mutatum P in F et mutatam speciem,
argumento etiam ipse ordo est coniunctarum in dictionibus.
Quippe ipsum P ante se non patitur N, at F patitur, ita
ut etiam ipsum M in se mutet : anfractus. Erat
enim am ab ἀμφί.

Ludicrum quiddam additum ne res quidem meretur ut diluamus.
Audent enim fingere modum nescio quem unde F
geminetur, scilicet per ‘mutationem’, ut offendo. At
semivocales non per mutationem sed suapte natura geminari :
olla, flamma, Ennius, et alia. Quasi
vero intersit potestatis per mutationemne an per naturam
geminetur ; geminatur enim quia eius natura ita fert. Quasi
vero non caeterae quoque mutae geminentur : obba, Acca,
reddo, Iuppiter, rettulit. Quasi
vero ipsum quoque F non idem patiatur : offa. Quasi
vero omnibus semivocalibus idem eveniat usu. Non enim
duplicibus. Quasi vero veteres ullam consonantem geminarint.
Hoc enim negat cum Festus tum Varro. Et tamen eo
quoque tempore et mutae erant et semivocales.

Caput XVI.
Vtrum ω an η sit longior.

Quamquam ω et η Graecae sunt, tamen quia nostratium
dictionum aliquae ab illis profectae harum vocalium
semina retinent, festiva nobis quaestio tractanda est, utra scilicet
longior sit. Duas sententias constituamus : alteram ab
origine, philosophice ; alteram ab societate, mathematice.
Ab origine, sic : “Quae proportio materiae ad alterius proportionem,
eadem et compositi ad compositum. Sed ε
est materia ipsius η et ο ipsius ω ; ergo, si ο est longius
33quam ε, ita ω quam η”. Quod autem ο sit longius quam
ε, probant per regulam quinti casus syllabam ultimam aut
eandem esse cum postrema recti syllaba aut minorem ; igitur
ὦ λόγε cum non sit eadem cum λόγος, minor erit. Ratio
autem mathematica est contra hanc, a proportione societatis :
quae est proportio totius ad totum, eadem est partium
ad partes. Si aequalia inaequalibus demas, quae remanent
sunt inaequalia. Ergo cum ει diphthongus sit longior quam
οι, exempta utrobique ι communi vocali, erit quod remanet
ε longius quam ο. Quod autem ει sit longior quam
οι patet ex accentu. Nam, in fine posita ει, nunquam aut
antepenultima acuetur aut penultima circunflectetur, at, si
οι sit in fine, utrunque fiet : οἶκοι, φιλόλογοι. Afferre etiam
illud possumus ε ante λ apud Homerum productum aliquando :
μέλος, ἑλώρια, ο autem nunquam : repugnat enim naturae
eius productio.

Haec argumenta, etsi sunt magis exercitatoria quam necessaria,
tamen etiam pertinent ad veritatem. Neque enim illud Quintiliani
recipiendum est grammatico expedire etiam si quaedam
nesciat. Nam quem tandem ille fingit e quadrivio extra
encyclopaediam ? Dicamus igitur ε esse brevius quam
ο : plus enim temporis in hac ponitur proferenda. Diphthongorum
autem obiectio illa nulla est. Nemo enim ignorat
α esse longius quam ο, et tamen idem evenit ipsi αι
quod ipsi οι evenire dicebant : posita enim in fine, acuitur
antepenultima. Praeterea eidem οι non id contingit
semper : non enim adverbiis, non optativis : οἴκοι, ἀκούοι.
Et in secundo libro usus is reprobatus est, nam si iccirco non
acuitur antepenultima cum postrema est longa quia resolvi
potest, igitur accentus acutus in quartam a fine reciperetur,
quod est absurdum, sic τύπτουσαας participio foeminino
in quarto casu, idem monstrum sequetur etiam si penultima
longa resolvatur. Sic : τύπτοϋσα. Nec tamen ad id respexere.
Vsus tamen Atticorum, si accentu rem metiare, huic
sententiae adversatur et favet priori : dicunt enim Μενέλεως.34

Caput XVII.
Locorum affectus a potestatibus investigantur.

Hae fere sunt potestates cuiusque soni singulares. Ex quibus
siquid praeterea in medium afferatur, possit tolli controversia.
Neque enim optimi artificis est, ut ait Galenus,
omnia persequi. Nunc secundum loca sedes cuique debitas
videamus, est enim potestatis pars comitem aut vicinam literam
aut pati aut non pati. Igitur literae aut sunt in dictionibus
aut non sunt. Si sunt, patiuntur mutationem aut in
substantia aut in loco. In substantia bifariam : nanque aut
abolentur a principio, a medio, a fine, sic nomina tria inventa
sunt : ‘aphaeresis’, latine ‘ablatio’ ; ‘syncope’, latine
‘concisio’ ; ‘apocope’, latine ‘abscissio’ ; aut transmutatur in
aliam, graece μεταβολή. Patiuntur in loco, latine ‘translatio’,
graece μετάθεσις, transpositio. Si non sunt, addunt aut
principiis : πρόσθεσις, latine ‘appositio’, aut mediis : ἐπένθεσις,
latine ‘interpositio’ ; aut fini : Graeci dixerunt hanc παραγωγήν,
‘productionem’. Haec sunt genera. Species autem, sic :
nanque aut sunt eiusdem notae et potestatis aut diversae.
Item a numero : una aut plures. __ Affectus autem non omnibus
iidem aut aequales. Neque enim eiusdem generis consonans
aut principiis aut finibus additur, neque duplices
geminantur, ut nunc usurpant Itali, ut exprimant vitia linguae
degeneris a latina : ponunt enim duplex ZZ. Accidunt
autem haec aut ex usu, ut quase, quasi, aut ex arte, et
hoc aut ex inflexione, ut ago, egi, aut ex deductione, et
hic bifariam : nam aut a peregrino, ut Patroclus, Πάτροκλος ;
avo punicum, unde nostrum, ave ; marath
hebraeum, unde mare nostrum, aut a latino, et hinc
dupliciter : aut enim simplex fluxit, ut a titulo,
tutus, non ut ait Varro e contrario, nam titulus
παρὰ τὴν τιμὴν, unde et τίειν ; aut compositum a
suis partibus, ut abigo. De quibus suo quoque ordine
agendum est. Sed, quia transpositio facilior est, ab ipsa, cum
35venia, incipiamus : nihil enim nocet.

Caput XVIII.
Transpositio.

Transpositione sane interest utrum intelligas relatas in priores
sedes literas an dilatas in posteriores. Nam si dicas
fretum quasi fertum, a fervendo,
utrum intelligas R antelatum ipsi E, an E postpositum
ipsi R ? Sed omittamus exemplum : fortasse enim fuit fervetum,
atque inde nulla transpositione sed extritione
factum fretum. In rem ipsam intendamus vocalisne
an consonans transponatur. Rectius sane iudicemus consonantem,
non vocalem, transferri. Differuntur enim difficilia ;
difficultas autem in consonantibus ; quare, qui statim non
possent, mox in proximam sedem transtulere. Est etiam a
Graecis exemplum : σφαγεῖν dicimus unde σφάγανον ; quare,
cum φάσγανον dicatur, consonans non vocalis translata videatur.

Caput XIX.
Abolitio, ablatio, concisio, abscissio, praepositio, interpositio,
appositio.

‘Abolitio’ est cum tollitur litera. Genus hoc est ‘ablationis’,
‘concisionis’, ‘abscissionis’, quae prius tractanda sunt quam
‘praepositio’, ‘interpositio’, ‘appositio’, propterea quod tollimus
quod est, at quod est prius est quam quod non est : est
enim habitus prius privatione. Si autem ita consideres iam
ablatas esse, tunc e contrario et prosthesin et alias primo
tractes loco : ne sit igitur fraudi, sive quasi ablatas sive quasi
auferendas contemplemur. Additur ergo diversa in principio :
edurus apud Poetam pro durus. __ In medio :
mederga, quae evitandi hiatus caussa inventa est ;
maximeque pertinet ad V vocalem : Alcumena,
Aesculapius, Hercules. I quoque eius
usus sit particeps : navita, ναύτης – nauta enim
primum fuit –, et C consonans : sicubi, <et b> comburo,
36et aspiratio vehemens : mihi, prehendo. Et ante
medium, post principium : loumen pro lumen, et
in fine, ut comperior pro comperio. Additur
autem similis : ah ah, in principio ; in medio : reddo ;
in fine : Nausicaa. Quod autem veteres adducunt pro
exemplo ex Horatio :
reducet in sedem vice ; __ item ex Terentii Phormione :
sectari in ludum ducere ac reducere.
Hoc est librariorum manum, non autoris fidem implorare.
Neque enim in his iambicis vel in illo dimetro vel in hoc tetrametro,
necessaria spondeo sedes est. Sed e Lucretii libro primo
poterant afferre :
Redducit Venus : aut redductum Daedala tellus.

Quemadmodum autem SS et RR et LL geminata debeantur
superlativis, suo loco dictum est, contra quam recentiores
depravarunt. Contra autem tollitur ab initiis, ut natus :
fuit enim gnatus a generor ; de medio, ut periclum ;
de loco ante medium qui est : pratum quod
fuit paratum. Haec a Nigidio Figulo ‘intercisio’ dicta
fuit : potest etiam ‘concisio’ dici, ut sermo brevis qui vocabitur
‘concisus’. Ratione carminis interdum factum est, ut apud
Homerum Αἴγυπος pro Αἴγυπτος, et ἀδροτῆτα pro ἀνδροτῆτα,
et apud Oppianum μόλυβος pro μόλυβδος ; interdum ob taedium
prolixae dictionis : periclum ; aliquando ob
difficultatem, ut ἐσλός quod aliis est ἐσθλός ; alias ob utrumque :
bruma, βραχὺ ἦμα. Aufertur a fine, ut in plerisque verbis,
et lusit Ausonius :

Qui ‘reminisco’ putat se dicere posse Latine,
hic, ubi ‘co’ scriptum est, faceret ‘cor’, si cor haberet
.
Sed et in usu communi abiiciebant M et appellabant ἔκθλιψιν,
‘extritionem’. Item S : multi' modis. Sed et in scribendo :
nanque aiunt M. Catonem sic scripsisse : die’ hanc pro
diem. Pindarus poeta non solum elisit S, sed etiam eiecit
exulem cum poematium condidit, in quo nullus penitus sibilus
reperiebatur. 37

Caput XX.
Mutatio in communi.

‘Mutatio’ est parte incolumi, vel manifesta vel occulta, partis
alterius abolitio assumptioque extranei. Neque enim mutaretur
sine symbolo. Appello nunc ‘symbolum’ quod philosophi :
communem quandam rem a natura collatam. Quanquam
enim elementum indivisibile est, tamen, quia sonos quosdam
latentes inter se affines habent, iccirco ea soni parte incolumi,
altera inducta est. Ac manifesta quidem est in duplicibus. Etenim
Ζ, cum sit ex S et D, in Medentio D remansit,
sibilus abiit. Haec mutatio per ablationem non per transmutationem
facta est. At verior in verbo Plautino sicilisso :
S remanet, D in alterum S abit : σικελίσδω. Occulta
autem in Cassantra, ex Cassandra.
Communis nanque sonus est quidam D et T, neque differunt
nisi mollitie quadam aut exilitate. Alia mutatio, ex inflectendi
modo, haud ita vera est. Cum mutantur ea quae habent inter
se cognationem aut genericam : ut vocalis in vocalem, consonantis
in consonantem ; aut quae secundum speciem fit, ut certa
vocalis in certam. At participium activum praesentis temporis
a praeterito perfecto cum deducimus, duas diversas
consonantes recipi vocalemque transmutari constat.

Caput XXI.
Mutatio quae fit ex consuetudine : vocales

Generica mutatio haec, atque huiusmodi est. Caeteras nunc, secundum
species, exequamur, ac primum eam quae ex usu
facta est. Certissimis enim sonis cognationem ostenderunt.
Nam quod veteribus fuit magester, amecus,
Menerva, quase, nise, sibe, here,
nunc per I : magister et reliqua. Sic olim Leparenses,
postea Liparenses, autor Festus. Contra,
I ponebant ubi nos E : ni apud Plautum et Vergilium,
quod nos ne ; et E pro V : auger, nos augur ; illi
38hemona, nos humana ; et pro O : illi compes,
nos compos, Aeolum more, ut toties diximus, qui ἔδοντα
quod Attici ὄδοντα. Sic etiam helus pro holus ; et
hemone pro homine, ubi etiam O pro I, quoniam
homonem dicebant, nunc hominem.
Etiam E quod nos A. Cato enim dicem, faciem,
quae post illum dicam, faciam. Item O in A, ut
iam ostendimus : hemona pro humana ; et pro
E: amplocti pro amplecti, nam eiusdem
fontis est πλέκω et πλοκή ; sed etiam in aliis : vostris,
vorti, nunc vestris, verti, ut primus omnium
Africanus emollivit, nam quod erat vortex
et vorsus, ipse vertex et versus maluit.
Sic etiam in I : olli, nunc illi. Item quod erat V
fecimus O : isthuc, nos isthoc ; contra, illi voltis,
nos vultis ; illi e contrario fulguribus,
ut apud Lucretium, nos fulgoribus ; cuncha,
gungrum, fretu, lauru, huminem,
fruns, Acheruns, nos haec omnia per O. De V
et I satis supra dictum est. Aiunt enim C. Caesarem primum
omnium, optimum et maximum, quod
erat apud priscos optumum, maxumum pronunciasse.
O Thuscos Vmbrosque caruisse memoriae proditum
est. Quare qui epistulam et adulescentes
malunt dicere, Vmbros sese non Romanos
profitentur. Nam contra Romani polchrum et Hercolem
et Davom et servom protulere.

Ex diphthongis autem : illi OE, nos V : moeri, nos muri ;
adhuc antiquitatis vestigia remanent in moenia,
posteritatis autem in munus. Origo autem erat ab OI :
μοῖρα, rata scilicet cuiusque civis pars. Apud eosdem AE integra
mansit, quam nos in I mutavimus : exquaere
apud Plautum, nos exquire. AV in O, et e contrario :
Claudius, Clodius ; aula, olla ;
plostrum, plaustrum. 39

Caput XXII.
Mutatio consonantium ex consuetudine.

Consonantes autem veterum sic mutavit usus : posuit enim
B pro D : duonum, bonum ; duellum,
bellum, quod et in Graecis notavimus : δίς, bis ; et
eandem pro F : illi af, nos ab ; illi sifilum, nos sibilum.
Sicut e contrario : illi bruges, nos fruges.

D posuimus pro R : illi arvena, nos advena ; illi
arvocati, nos advocati ; et eandem pro S : illi
asversa, nos adversa.

F posuimus pro PH : fama, quod fuit phama ; et fuga,
quod fuit phuga.

G posuimus pro R : arger illi, nos agger ; illi argrego,
nos aggrego. Itali quoque hodie arger
dicunt. Curiose nimis Victorinus, ut diximus, anger. Sicut
contra : agchora, non anchora.

M posuimus pro S : committere, quod illi cosmittere.

R posuimus pro D : meridies, olim medidies,
quia μέρος et μέσον et medium cognata erant. __ Elisimus :
Carmena, Camena. __ Et eandem pro S : odor,
vapor
atque eiusmodi, olim odos. __ Sed et ab illis
passes dictum fuit, quod nos passer. __ Vulgatum
quoque illud est : Valesius, Fusius, nos Valerius.
Item illi Casmena, quod postea Carmena
quod retinuimus in carmine. Item Osrena,
posteri Orrena, Aeolensium imitatione qui non dicunt
ὄρω, ὀρῶ, sed ὄρσω.

S posuimus pro C : suscepit, olim succepit. Sed
ita puto a veteri voce posteros deduxisse quae fuerit sus,

priscos autem a communi sub. __ Et eandem pro aspiratione,
nam quod est nobis musa, illis fuit muha ; et
pro M : prorsus, quod erat prorsum. Etiam elisimus.
Nam illi casmilla, coesna, dusmus,
nos detraximus sibilum. In quibusdam tamen mansit solus
40strenna, sed cum aliis : stlites, stlatum,
non mansit : lites, latum.

T posuimus pro D. Adque illi dixere, nos atque. Sane
melior priscorum ratio, nam et mollior sonus est et origo
servatur. Praepositionis enim vis adhuc manet, ut dicamus
tu atque ego et sit tu et ad te ego. Sed voluere discrimen
esse inter praepositionem et coniunctionem. __ Eiusdem modi
fuit sed, nam, e contrario, olim erat se et, disiungit
enim : tu curris, se et ego sedeo. Separata enim est actio
mea ab opere tuo. Adversatur enim vox illa se, ut seorsum,
securus, segrego, separo et alia innumera. __ Etiam aud, non
aut, et illi dixere, et nos dicere deberemus, nam si negativae
haud addita est aspiratio differentiae caussa, sane caetera
elementa ad quaerendum discrimen non sunt mutanda.
Quin fortasse potius utrunque sicciore elemento scribendum sit :
aut, haut, graecum enim fuit αὖτε. Omnis autem
disiunctio vim obtinet negationis.

V posuimus pro F : servus, at Aeolice sic scribebant :
serFus.

Aspirationem supposuimus : illi Belena, nos Helena.
Detraximus autem multis : charum scribebant, nos carum,
unde et carere, quoniam deficiente annona carebant
atque ibi tum illa cara erat. __ Aiunt remansisse in tribus :
Orchus, pulcher, lurcho. Orchus tota
graeca fuerat et translata aspiratione a vocali ad consonantem :
Ὅρκος. Videtur ex epitaphio Naevii poetae aspirate pronunciatum :
Postquam est Orchio traditus thesauro.
Lurcho contra analogiam aspiratum fuit. Nam mucco a muccis,
et bucco a buccis, ita lurco a lura, ob ingluviem ; sed ratio
significationis potior fuit, ob sonitum voratoris. Sic φλᾷν
aspirationem admisit. At quare pulcher aspiretur, ratio
declarat : fuit enim graecum πολύχειρ, id est ‘fortis’. Sic omnium
doctissimus Poeta :
Satus Hercule pulchro / __ pulcher Aventinus.41

Igitur Romani qui omnia ponerent in fortitudine eum demum
bonum et formosum putarunt qui esset fortis. Itaque
‘fortis’ quoque pro ‘pulchro’ positum est apud Plautum in Milite
neque sine ratione : exemplo enim Graecorum factum est,
qui καλόν aeque et ‘formosum’ et ‘bonum’ significarunt. At ‘bonus’
fortis est, malus autem, κακός, imbellis, unde caculae qui
in numero militum non essent, παρὰ τὸ χάζεσθαι, quod est ‘cedere’ :
Χάζεο, Τυδείδη.

Ιidem veteres multa invertere : Catamitum pro Ganymede,
Melonem pro Nilo, Lubedontem pro Laomedonte. Etiam
inveni ubi Saguntum pro Zacyntho dixerint. Quae nos omnia
funditus evertimus, non solum elementa immutavimus.

Caput XXIII.
Mutatio per inflexionem : vocales.

Poteramus sine flagitio non exequi partem hanc ab inflexionibus,
neque enim certa nititur ratione et puri grammatici
interest ; sed nequid omitteremus, apposuimus, non
tam ut omnia complecteremur quam ut principia ipsa statueremus.

Igitur A breve in longum mutatur, ut rectus fert primae declinationis
et sextus casus ; e contrario, longum in breve :
par, paris. __ A breve in E breve : parco, peperci,
nam parco est ‘partem arceo’, id est, ‘contineo’ ; pars
autem natura corripitur, a πάρος, quoniam pars praecedit totum :
sumptum nomen a messoribus et vindemiatoribus et
lignatoribus et pastoribus ; __ A breve in E longum : facio,
feci ; __ A longum in E longum : fallo, fefelli ; __ A
longum in E breve : stas, steti ; __ A
breve in I breve : cado, cecidi ; __ A breve in I longum :
peccata, peccatis ; __ A longum in I longum,
si a sexto singulari primae deducas sextum pluralem :
bona, bonis.

E breve in E longum : sero, sevi ; __ E longum in E
breve : fides, fidei ; __ E longum in A breve et longum :
42Anchises, Anchisa sexto casu, et Anchisa
quinto ; __ E breve in I breve : culmen, culminis ;
in I longum : eo, ivi. __ E breve in V breve :
pello, pepuli.

I breve in I longum : audio, audivi ; __ I longum in
I breve : ambire, ambitu ; __ I breve in A breve :
siquis, siqua (rectus foemininus) ; in A longum :
siqua (adverbium) ; __ I longum in A longum : qui,
qua, (adverbium) ; fuere enim olim casus quarti, postea facti
sunt adverbia. __ I breve in E breve : rapio, rapere ;
in E productum : turris, turres. __ I breve
in V breve : rapio, rapui – sic enim volunt,
nam nos putamus fuisse olim rapivi –, sed sunt alia exempla :
alitis, alitum ; in V longum : quis, cuius ;
I longum in V longum : qui, cuius ; sed et in O, quod
et prius fuit quoius.

O breve in longum : pulmo, pulmonis ; O breve
in A longum : amo, amavi ; in A breve : do, dare ;
in E productum et correptum : lego, legere,
legerunt
 ; in I correptum : homo, hominis ;
in I productum : scindo, scidi ; in V correptum :
domo, domui ; in V productum : sequor, sequutus.
__ O productum in V productum : Erato,
Eratus
 ; in I breve : agnitum.

V breve in longum : domus, domu ; __ V longum in V
breve : penu, penuris, sic enim scripsere primum
quod nos penoris, sed est et aliud exemplum : cornu,
cornua. __ V breve in A breve : cornum, corna ;
in E correptum : genus, generis ; in I longum :
bonus, boni ; in breve : caput, capitis ;
in O breve : foenus, foenoris ; in O longum :
bonus, bono.

Caput XXIIII.
Mutatio diphthongorum ex inflexione.43

Fortasse et aliae quaedam sint mutationes, quae addentur siquis
inveniat, sed siquae sunt, non multae supersint. __ Diphthongi
autem sic transeunt : AE in A : quae, quarum ;
in I longum : caedo, cecidi, diphthongus
enim ibi fuit a Graeco καίνω. __ Contra ex I factum est
OE : incipio, incoepi, quoniam fuit coepio.
__ Invenias autem etiam inter ipsas mutationes si Nigidium
sequare cui rectus pluralis fuit bonei, ad differentiam
secundi casus singularis boni ; __ et fecit turreis
quartum pluralem ne esset turris unus e singularibus.
__ Quod si ita debuit, debuit et variari quartus
pluralis sic domous, ne esset unus e singularibus domus ;
sed nos praeclara ingenia admiramur, consuetudinem
sequimur. __ Sic etiam relativum variabis : rectus singularis
qui, tertius casus quoi, rectus pluralis quei. Veteres
autem etiam tertium simplicissime scripsere : qui, non
quoi. Sic enim legimus illud Vergilianum :
Qui non risere parentes /
Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili est
.
Est enim positum pro quoi sive cui. Scriptura autem
communis etiam recto fecit ut et sensum inverterent grammatici
et pessime historiam, aut fabulam, quam afferunt
adaptarent.

Caput XXV.
Mutatio consonantium ex inflexione.

Maior adhuc restat labor. Sed sane sit cum venia si gratia
carebit : boni enim artificis partes sunt quampaucissima
possit, omittere. B, C, D, G, M, N, Q, R, T mutantur
in S : iubeo, iussi ; parco, parsi ; laedo,
laesi ; spargo, sparsi ; premo, pressi ;
pono, posui ; torqueo, torsi ; uro,
ussi ; flecto, flexi. Videretur autem etiam
aspiratio in S mutari in traho, traxi ; sed acutius
inspicienti palam erit aspirationem in gutture mansisse, atque
44induisse proximi elementi pronunciationem ipsius scilicet
C, additumque potius esse sibilum ; sicut in pressi, M
mutatum, sibilum additum ; in torqueo autem Q
ablatum, atque in caeteris alia. __ Contra S in D : Paris,
Paridis. Item sic dixere : quemadmodum B
in geminum SS (iubeo, iussi), ita et D : cedo,
cessi ; et T : concutio, concussi. Sed
profecto prudentius contemplabimur consonantes illas in
simplex S mutatas, alterum autem esse praeteriti ipsius.
Ita G mutatur in suam comparem, ut pingo, pinxi.
Nam in CT mutari quod aiunt falsum est in verbo
agor, actus. Sed eadem proportione affinitatis in
C mutata, assumit T, sicut faciebat in verbo fingo : in
praeterito assumebat S, in supino T : finxi, fictum.
Apparet id e contrario, nanque C in G : grex,
gregis
. __ Quod autem statuunt C in V, eo exemplo :
pasco, pavi abiecto sibilo puto non ita esse,
sed verbum vetus fuit πάω quod significavit et ‘sequi’ et
‘assequi’, unde etiam ὀπάων, quasi ὀμῶς, ut ὄτριχες. Aeoles
enim et decurtabant et tollebant aspirationem, iidem vero
addebant -σκω, inde factum est nostrum pasco. __ Eiusdem
originis fuit et παύω, quoniam in pacato non in hostico
pascebant, unde etiam pax. Ab utrovis autem praeteritum
illud fluxit, neque enim pasco fuit primigenium,
sicuti neque nosco, novi, sed γνώσκω fuit
γνόω, γνῶ. __ Sic neque in T mutatur, ut putabant, in verbo
irascor, iratus ; fuit enim irascitus
quod postea desitum est et abiecit sibilum qui retentus
est alio verbo : pascor, pastus. __ Non est
igitur S quod mutetur in T, ut prodidere – in eo nanque
verbo mansit incolume –, neque C in T mutatum, etenim
fuit pascitus. __ N abiicitur : scindo, scidi.
Neque mutatur in N ut scripsere in verbo sino,
sivi
. Aliquando enim fuit sinivi. __ Q in suam
germanam : sequor, secutus, nec transit in
45X ut voluere in coquo, coxi, sed assumit sibilum.
__ Neque R in V, quod aiunt, in sero, sevi.
Fuit enim servi, quod extritum est ad differentiam
eiusdem verbi in alio significatu. Vix enim mutatam eam literam
invenias inflectendo. __ At S mutatur in N : sanguis,
sanguinis
, quoniam fuit sanguen ;
in D, ut diximus : Paris, Paridis. Abiicitur ex
duplici, remanente altera parte : perdix, perdicis.
___ Transit in R : flos, floris ; in T : nepos,
nepotis. __ Sed non est verum, quod profitentur,
in V consonantem mutari sibilum eo exemplo : bos,
bovis ; assumpsit enim Aeolicum digamma, ut in ove
et ovo. Neque mutari in T in verbo paciscor,
pactus, ut sensere, iam colligi potest ex iis quae supra
diximus : sed T est peculiaris ipsi participio : amatus,
doctus, lectus, auditus, latus ; sed
in pos, potis. T in X transire iidem male docuerunt
illo exemplo : flecto, flexi ; sed in sibilum,
ut supra diximus, quod coaluit cum C et fecit duplicem.
X in V consonantem aeque male mutari arbitrantur
in ea voce : nix, nivis. Verum νίφω et νιφετός,
παρὰ τὸ νίπτω, unde etiam nostrum Neptunus,
non ut Cicero prodidit a nando. Inde nostrum
ninguo, et ninguis, in recto ; et nivis concisum,
et aliud concisum, nix, mutato G in C et concreto
cum sibilo in X. In obliquis autem mansit prisca vox.
Neque recte sensere aspirationem in CT transferri : veho,
vectum. Sed ita fuit ut diximus. Habet aspiratio
aliquid simile cum C, itaque alicubi in Vasconia quod
alii hodie dicunt, ipsi sua lingua godie. Ergo veho
faceret vehsi, assumpto sibilo – ut duco, ducsi –,
postea vecsi. Et supino, mutato sibilo in T, ut diximus,
vectum. __ V quoque abiici notavere. Citant Solinum
in Collectaneis, quasi vero is sit autor veteris Latinitatis.
Eius verba sunt : Tatius hominem exiit, quasi vero
46apud probatissimum quenque rediit, exiit,
adiit, praeteriit desideretur. Et fortasse
apud Solinum exuit legendum est, __ mutatur quoque
in seipsam, recepta vocalis pristina natura ; et e contrario :
gaudeo, gavisus, et persolvisse apud
Tibullum, quoniam solvo fuit ὅλον λύω. Mollescit
vero adeo ut etiam abeat, ut apud Catullum eundem :
Non ita me divi vera gemunt iuerint pro iuverint,
quemadmodum etiam in libro De Comicis dimensionibus
observavimus.

Proprium trium liquidarum, L, R, N, <et> C, T, non mutari
in quibusdam nominibus : sal, sali ; cicur,
cicuris ; Titan, Titanis ; halec,
halecis ; caput, capitis. __ Proprium
et L et R assumere sibi alteram : mel, mellis ;
far, farris. Ipsius autem C assumere etiam
T, ut lac, lactis, nisi sit a recto prisco : dicebant
lacte enim, a Graeco amputatis duabus literis γάλακτος.
__ Observarunt etiam id L, P, S, X in praeteritis
non mutari : caelo, caelavi ; stupeo,
stupui ; lasso, lassavi ; laxo, laxavi.
Sed his adderent etiam R : torqueo,
torsi et C : dico, dixi, coaluit enim non
autem mutatum est ; et P : scalpo, scalpsi,
nam si duplicis literae figuram haberemus in hoc, ut habuimus
in dixi, posuissemus. __ B autem non mansit semper,
sed in comparem suam mutatum est : scribo,
scripsi.

Proprium X, quod mutatum fuerit in compositione, in declinatione
elidi : effero, elatus, quoniam verbum
quoque mutatum est.

Caput XXVI.
Mutatio in deductis a Graecis : vocales.

Quae a Graecis deducuntur, in iis ita fiunt vocalium mutationes :
breves aut longae in aequales aut in inaequales ;
47contra, natura communes, in illas. __ Igitur longae graecae in
longas nostras : ᾠόν, ovum ; breves in breves : ὄνος,
onus ; breves in longas : me ab eo quod fuit μέ ; longae
in breves : ὀρείχαλκον, orichalcum ; κρηπίς, crepida ; φήρ,
fera ; in natura communes : ἐγώ corripitur maximae
parti poetarum, producitur Statio, Catullo, Cornelio
Gallo. __ Item verba : ἄγω. __ Communes natura, in natura
communes, ut Pharsalia, Sicania. Eaedem in breves perpetuo :
humus, ab ὕω, ὕμαι ; et in longas perpetuo :
udus ab eadem origine. Sic πτύω, sputum. Idque non
solum ob usum, sed etiam ob partes : nanque positione interdum
fit hoc ut ἐν, a qua in, natura brevis, aliquando
fit positione longa, ut indigena, aliquando fit natura,
propter naturam positae consonantis, ut infelix,
insolens
, ab S aut F incipientibus cum coniungitur.
__ Hae sunt in communi praeceptiones. Sigillatim autem
sic recenseas.

A [α] in A mutatur : κάλαθος, calathus ; in I : κάναστρον, canistrum ;
in O, si copo a κάπηλος venit ; in V : θρίαμβος,
triumphus ; στραγγαλίζειν, strangulare ; κραιπάλη, crapula,
non, ut dixere, quod ‘caput gravaret’. __ Quod
autem aiunt, α in υ apud Graecos verti eo exemplo :
Ὄλυμπος, quasi ὅλος λάμπων, falsi sunt ; est enim ὅτι ὀλύων
πόδας, Ὄλιποις montis nomen, ob altitudinem. Quem cum
ascenderent interrogati quo irent, dicebant ‘in coelum’, unde
coelo communicata vox. __ Α etiam sibi assumit ι, more
Aeolico : φαισίν, φασίν. Ita Αἰσκληπιός, nos Aesculapium.

E [ε] in E breve : θεός, Deus ; in longum : ἕδος, sedes ; et
per abscissionem : δέω, de ; sic enim dicunt εἴκοσιν δυοῑν
δέοντοιν, nos duodeviginti ; in I : τέγγω, tingo ;
in O : ἐμῶ, vomo ; in V : ἑνός, unus. Abiicitur :
ἐρεύγω, ructo. Sed puto eructo fuisse simplex,
non compositum.

Η [η], ut diximus, in sui dimidium : κρηπίς, crepida ; ἥρως,
herus ; in se totam : Πηνελόπη, Penelope. Nunquam
48autem η in I transit ut barbari invertere, atque
etiam corripuere in Paracletus, eleeson,
eleemosyna, Iordanes, neque, quod possent
suspicari, vestis ab ἑσθῆς, sed ab vae et ἔννυσθαι,
graeca origine, latina terminatione. __ Male corripuit
Iuvenalis, in Satyra XIIII, Calpe, neque enim fuit
ut Χρέμης. __ In AE diphthongum non mutatur η ut dixere,
sed in E, illo exemplo : σκηνή, scena ; si enim diphthongum
quispiam comminiscatur, id nulla faciat ratione.
Sed in A frequens eius transitus est apud Dorienses, et
nos, Aeolensium imitatores : κιθαριστής, citharista.

I [ι] in A : θιγγάνω, tango. ; in E ex diphthongo : ποινή,
poena ; etiam solum : καρκίνος, cancer ; in I longum :
λίβις, lividus ; φίλος, filius ; et voce usitata
mansit : ὁμιλία, homilia : falso enim transmutandum
iudicarunt. Sic λιτός, litus quod esset terra tenuis, et
nostrum mitto, παρὰ τὸν μίτον, quoniam qui mittit
‘elongat’. __ Abiicitur, γνώριμα, norma, e medio, sic
etiam a fine : περί, per. __ Additur : ναύτης, navita.

Ο [ο grec] in seipsam brevem : ὄϊς, ovis ; in longam : ὃλος, solus ;
in A : ἄρατρον, aratrum ut voluere, sed commodius
a supino aratum, sicut rutrum a ruendo ; neque
bonum est exemplum ab ὀξύς, acus : sed acus ab ἄχυρον,
tam pro arista excussa, acus, aceris proprie quam
metaphorice, pro instrumento sutorio ; in E : γόνυ, genu,
Aeolum more qui ἐδούς, quod alii ὀδούς ; sic Evander,
Ἔυανδρος. __ In I : ὄμβρος, imber ; in V : Ἴοβας,
Iuba ; Πάτροκλος, Patroclus ; Ὀδυσσεύς, Vlysses,
sic in principio, medio, fine ; in V longum : Βροτός, Brutus ;
in AV diphthongum : ὀρείχαλκον, aurichalcum.
Abiicitur ab initiis : ὀδούς, dens ; a fine : ἀπό, ab.

Υ [υ] in V : Τυῤῥηνός, Turrhenus ; Πυῤῥός, Burrus ;
Ἰλλυριός, Illurius ; δύω, duo ; δύω verbum, dumus,
tam breve quam longum est his exemplis ; __ in O : ἀγκύρα,
anchora ; φῦλλον, folium ; __ in E : ἁλκυών, alcedo ;
49in I breve : λύγος, vimen, unde nostrum ligare,
non a legendo, ut Varro ; in A : κυνός, canis.

Ω in se totam : ᾠόν, ovum ; in sui dimidium : ἐγώ, ego ;
in V longum : φώρ, fur (non, ut Varro, a furvo).
In AU : ὦς Aeolicum, οὖς commune, auris latine ;
in V breve : ἥρως, herus ; in E : φράτωρ, frate.
Sic enim mutarunt Aeoles quod erat φρήτηρ et integrum
φρεάτηρ, non autem plagiariorum falsae etymologiae.

Caput XXVII.
Diphthongorum mutationes a Graecis.

ΑΙ [αι], AE : Αἰνείας, Aeneas ; in A longum : κραιπάλη, crapula,
extrito I more Aeolensium, sicut e contrario quoque,
ut diximus ; __ in E breve : βαίνω, venio. Imperite nanque
verbum hoc ita sunt interpretati, quasi ‘versus nos eo’.
Habes deductionis nostrae exemplum in fenestra,
παρὰ τὸ φαίνεσθαι, aut mutata aut abscissa, saltem ab ἔφανον.
Non sic in Plegethonte et Phaethonte :
neque enim ab αἴθεσθαι diphthongum traxere, sed παρὰ τὸ
θέειν, ut ex Cratylo Platonis et Aristotele in primo De coelo
et M. Tullii multis locis, diximus in libro De insomniis,
neque diphthongum illam redigi ad sonum brevem : quippe
δαί dixere sicut etiam δέ et γέα sicut γαῖα. __ Abiecta
A, remanet I longum, quoniam Aeolensium more facta
est diphthongus ει : Ἀχαιός, Achivus, Aeoles enim
Ἀχεῖος, unde etiam sine digamma invenias : Acheus.
Quod ego non per diphthongum scripserim Latinis AI, sed
per E, ex diphthongo Aeolensium, ut Lyceum, Λυκεῖον,
eos enim maxime sequimur.

ΑΥ [αυ] manet in taurus, ταῦρος ; mutatur in V : σαυρός,
surus quem et ‘lacertum piscem’ vocant ; __ abiicitur :
παῦρον, parum, nisi a parte ducatur ; nam paulum
inde venit omnino.

ΕΙ [ει] ante consonantem semper in I, si sit naturalis verbo : Θησείδης,
Thesides, at Ξεινοφῶντα non sic, nisi graece
50loquamur syllabae gratia : ut nos in hendecasyllabo dactylum
fecimus xeinia. Haec autem mutatio semper fit sequente
consonante, non autem L tantum, ut dixere illo exemplo :
Nilus, Νεῖλος. Diximus autem literam ‘naturalem’
quae esset ipsius dictionis : Θησέϊ, Θησέϊδης ; nam in ξεῖνῳ, adventitia
est, iccirco non servatur a Latinis. Ante vocalem
ipsum I solitarium nunquam mutatur : sophia, comoedia ;
neque diphthongus semper : Thalia,
Alexandria, Nicomedia, Langia,
Lampia, Argia, Lycius sunt enim Θάλεια et
eiusmodi, et Λυκεῖος, si Lycie apud Statium scriptum
est, nam etiam Lycee legimus. At saepius in E productum
ut in Acheus dicebamus : Dareus, Penelopea,
Adrastea, et Servius Thaleam dici
debere autumat. Est autem E longum Aeolensium imitatione,
qui Δημοσθένη pro Δημοσθένει dicunt, et ἤδειν pro
εἴδειν ; et μῆον pro μεῖον – unde et μής, ex interpretatione
Platonis – , et πλῆον pro πλεῖον. __ Interdum mutatur in E
correptum more Dorico expuncto I : Φοινίκεον, Puniceum,
ut apud Vergilium : Τυφώεια, Thyphoea, pro
Τυφώεια et Φοινίκειον. __ In fine vocum quoque unica litera scriptum
fuit in vetustissimis codicibus : Orphi Calliopea,
et Vlyssi quod erat Ὄρφει, Ὀδυσσεῖ. Horatius divisit :
Laboriosi nec cohors Vlysseï. Itaque etiam in meris Latinis
pronunciandum monent idem <pro> eidem, isdem
pro eisdem, eorundem more Aeolensium.

ΕΥ [ευ] manet : φεῦ, heu ; abiicit υ : Achilles, Ἀχιλλεύς.
Itaque etiam Achilleus legitur, cuius obliquum secundum
posuit Horatius :
Heu pervicacis ad pedes Achillei. __ Neque enim verum est
ut aiunt in V mutari, illius verbi exemplo : φεύγω, fugio,
nam ab aoristo ductum fuit ἔφυγον. Sic ἐρεύγω, ructo,
dempto E et posito frequentativo.

ΟΙ [οι] in OE : ποινή, poena. Patitur autem multa diphthongus
haec. Dividunt eam Aeolenses : κοῖλον, κόϊλον ; eorum legibus
51nos Troia, Τροῖα ; sicut Maia, Μαῖα ; Aiax,
Αἴας. __ Interdum mutatur eius pars interdum aufertur arbitrio
eorundem : ποιητής, poeta. __ Vertitur in EI, ut
οἴ, hei ; in V : φοινίκειον, puniceum.

ΟΥ [ου] in V nostrum : Musa, Mοῦσα ; in V breve : bubulcus ;
in O longum, more Aeolensium : βοῦς, βῶς, bos ; in
breve : βούλομαι, volo, abiecto υ more eorundem, qui
ἀμπέλος dicunt pro ἀμπέλους. Dico ‘abiecto’ in mora, non
in scriptura, nam ου non est illis consonans. Sic enim dicunt
θουγάτηρ sicut Iones θυγάτηρ. Qui autem putant hanc
diphthongum ad Gallos manasse, ex μοῦ et σοῦ, non semel
ineptiunt, eorundem enim in aliis vitium est E vocalem
sic depravare. Sic enim corrupere nomina mutarum. Sic vulgo
cum volunt interrogare quid ? aut quae ? Sic
rex, fides, vicem et alia infinita pene. __ Ου
eadem in e : ὄδους, dens ; πούς, pes. Etiam aliquo modo
mutata est, cum ex λούω, lavo factum est.

Ωι diphthongus spuria in legitimam OE : κωμῳδία, comoedia
; in O : ᾠδή, ode.

ΥΙ [υι] eiusdem notae atque ordinis est : recipitur in vocibus graecis
integra : Harpyia, Ἅρπυια.

Ωυ Latini, valde distortam, Ιonibus reliquere.

Caput XXVIII.
Consonantium mutatio in deductis a Graecis.

Β [β] Graecorum et facile et legitime transit, idem enim esse supra
ostendimus : βῶς, bos. In V digamma : ἄββα, avus ;
in affinem huius PH : θρίαμβος, triumphus.

Γ in G : γόνυ, genu. Aut in similem, ut Γήϊος, Caius,
nam quemadmodum apud Athenienses αὐτόχθονες et apud
Thebanos σπαρτοί, ita Latinis a vetustate et Opici et
Indigenae et Caii dicti sunt. __ In N, aut ei propinquam :
ἄγγελος, angelus. __ Abiicitur : γνώριμα,
norma.

Δ [δ] in D : δόλος, dolus ; in L : Ὀδυσσεύς, Ulysses ; __ in B : δίς,
52bis ; __ in S, nam quo flexu illi : ψαμμώδη, nos eorum exemplo
arenosum.

Ζ [ζ] in Z : iccirco apud nos etiam figura eadem cum eadem potestate
recepta est : Ζέφυρος, Zephuros ; __ in SS : μάζα,
massa ; in I : ζεῦγος, iugum.

Θ [θ] in TH : Θράσων, Thraso ; __ in D : Θεός, Deus ; __ in T :
θρίαμβος, triumphus.

K [κ] in C : calare, καλεῖν ; calones, κάλον ; __ in cognatam
suam Q : quatuor, κἄτερα, pro καὶ ἕτερα, sine aspiratione
apud Aeoles. Nam cum dixissent ‘unum’, ‘alterum’,
‘tria’, pro ‘quarto’ dixere ‘et alterum’. Sic apud Poetam :
Alter ab undecimo __ et
aurea mala decem misi, cras altera mittam.
Sic etiam quinque deduxere, ut esset ‘et unum praeter
quatuor’, ‘καὶ ἕνκε’ ; __ in G : κυβερνάω, guberno.

Λ [λ] in L : λίψ, libs ; __ in D : μέλετᾶν, meditari. Falso
enim negarunt.

Μ [μ] negarunt mutari, attulerunt exemplum illud : Τηλέμαχος, Telemachus ;
sed frustra fuere, nam ex μῆλα balare
factum est, __ et extritum est : ἅμματα, amenta ; σάγματα,
sagus, sagitta.

Ν [ν] in n nostrum : Ninus, Νῖνος ; __ in D : καίνω, caedo. Ἐκάνετε,
ἐκάνετε τὸν ἑλλήνων τὸν ἄριστον, ex Euripide ; __ in L, nam ‘quinquagenarii’
numeri nota fuit Graecis Ν, nobis L, sic quod
illi Nύμφας, nos Lymphas, et apud Vergilium sic legere
quidam :
Dant famuli manibus Nymphas ; __ in M : παίγνιον, paegnium.
__ Additur a Graecis nostris nominibus : Κάτων,
Cato ; __ demitur a nobis in illorum : Σίμων, Simo. Et in nostris
ab illis defluxis additur : ὀδούς, dens.

Ξ [ξ] falso negarunt mutari : nanque ἄξονες, asseres, non ab assidendo,
ut dixere. __ Supra declaravimus acum et acutum
unde duceretur, itaque ab ὄξος non putavimus fieri
acor, nam potius ab ὠκύ.

Π [π] in b : πυξός, buxus ; Πυῤῥός, Burrus ; ἀπό, ab ; ὑπὸ,
53sub. Accipit aspirationem : τρόπαιον, trophaeum.

P [ρ] nimis imprudenter mutari negarunt (ut ἀήρ, aer) ; nam mutatur :
καρκῖνος, cancer, ne esset carcer ; et in L :
παῦρον, paulum, sed potius est diminutivum ; __ in D, si
γαυριόω sit unde fiat nostrum gaudeo.

Σ [ς] in D : μέσον, medium. __ Tollitur non solum in prima inflexione,
ut dixere (Πυῤῥίας, Byrria), sed etiam in aliis : ἃλς,
sal, et in principio : σκύτος, cutis ; alibi servatum scutum ;
__ in X : Ἄιας, Ajax ; contra quidam scripsere Vlyxes ;

__ in R : κυβερνήτης, gubernator, quoniam
Aeolenses κυβερνήτηρ et κυβερνήτωρ qua fοrma verbalia nostra
sunt. Quin Eretrienses usque ad proverbium dicebant σκληρότηρ,
quod aliis esset σκληρότης (quod et in Francis notabis).
E contrario σσ in X nostrum : μασσάω, maxilla, nam
mala, per syncopam curtatum fuit. Mandere quoque
a μάσσω ductum fuit, sed sane non pauca eget interpolatione.

Τ [τ] in S : ὀστᾶ, ossa, sed commodius sit dicere subductum fuisse.
Alioqui translatitia sunt inter se : Θετταλός, Thessalus.

Φ [φ] in PH : Φορμίων, Phormio ; __ in F : φύω, fundus ; φῶ,
for.

Χ [χ] in CH : Chromis, Χρῶμις ; __ in G : ἄγκω, ango ; __ in K :
λόχος, locus ; __ in Q : λέγω, λέλοχα, loquor, neque enim
a ‘locis’ ut Varro vult. Sic et ἀχελῶος, aqua. Omnis enim
aqua dicta est eius amnis nomine et a ‘lavando’, quoniam
erat ἀχελοῦος, quod et Macrobius docuit nos et Vibius Crispus ;
et non ignoravit doctissimus omnium Poeta :
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis.
Neque enim ab aequore, aqua, sed ab ea aequor.

Ψ [ψ] in PS : ψύλλιον, psyllium ; et in proximas BS, ut λίψ,
libs ; ἄραψ, Arabs.

Aspiratio manet : ὁμῶς, homo, est enim animal sociale, non ab
humo ut somniarunt. __ Adimitur : ἁλκυών, alcedo ; ἅμμα,
amentum ; __ mutatur : ἕδος, sedes ; ἕρπων, verpus,
lumbrici genus, translata vox ad obscoena ob exilitatem,
non a ‘vertendo pellem’, ut aiunt. Sed ‘medium digitum’
54propter gracilitatem significavit metaphorice. __ Manet cum
consonantibus : tholus, θόλος ; __ adimitur, ut θρίαμβος,
triumphus ; __ additur : τρόπαιον, trophaeum.

Subtilius autem intuenti etiam id deprehendetur, aliquas etiam
si mutentur remanere, ut Τροῖα, Troia, etenim I et eadem
et non eadem est.

Digamma interponitur, ut diximus : ὄϊς, ovis ; __ praeponitur :
ἴς, vis. __ Interponitur et C : σπέος, specus.

Caput XXIX.
Mutatio ex deductione in simplicibus.

Iam multae operae provinciam capessimus, sibi enim quisque
placuit in verborum deductione. Ergo quae ipsi non invenere
nolunt esse ita, doceri enim turpe putant ; aliqui autem,
inter quos Varro, etiam maligne eruerunt omnia e Latinis
Graecisque suas origines invidere. Nos, cum sciremus Magnae
Graeciae nomine priscos Ausones atque Latinos frequentatos,
reddidimus suis quanque natalibus vocem.

Deductio est creatio novi verbi ex prioris elementis. Prius igitur
de simplicibus, mox de compositis.

A breve in breve : paro, pario ; in longum : paro, pareo ;
in AE : aqua, aequor ; __ A longum in longum :
vado, vades ; in breve : vado, vadum ;
ater, atrox, feroces enim fuscescunt ira ; __ in E apud
Graecos : βάλλω, βέλος ; apud Latinos pasco, pecus
non est, nam πόκος Homero fuit ‘lana’, quo nomine
etiam nunc fasciculum certum sive pensum vocant in Italia
alicubi, sed genere foeminino ; itaque a ‘lana’, vetusta vox πέκος ;
in O : vena, venox ; in U : mare, muria.

E breve in A longum : legere, legare, quoniam ‘ad
legendum’ hoc est dicendum mittebantur παρὰ τὸ λέγειν ;
E longum in breve : sedes, sedile ; in I : veha,
via
, ut vult Varro ; __ in O : tego, toga, Graecorum
exemplo : λέγω, λόγος ; __ et longum in O breve : sedes,
solium
 ; in U : tego, tugurium ; __ in U longum :
55dies, diu ; __ in AE : sequor, saeculum.

I longum in breve : dicere, dicare ; in longum : simus,
simia
, non autem παρὰ τὸ μιμείσθαι, ut ineptiunt ;
I breve in breve : mina, minax ; in longum : via,
villa, vilis
. __ In A non mutatur illo exemplo, generis,
generatim
, sed a plurali recto fere deducitur :
viritim, ostiatim ; __ in E correptum :
illicio, illex ; __ in U : specio, specula.

O breve in longum : vomer, a vomendo, ut vult Varro ;
in breve : volo, volones ; __ longum in longum :
donum, donaria ; in breve : moles, molestus ;
__ in A longum : dico, dicax ; in E longum :
tutor, tutela ; in breve : bonus, bellus,
fuit enim bonulus, bonellus ; __ in I et longum
et breve : amo, amicus, amita ; __ in U : tego,
tegula
sed tega prius fuit ; stolo, stultus.

U longum in longum : pus, putidus ; in breve : scutum,
scutulatum
 ; rus, rudis ; __ breve
in breve : lutum, lutosum ; breve in longum :
puer, pusio ; suo, sutilis ; __ in A : veredum,
veredarius
, nisi sit a plurali, quod et puto ;
cudo, quatio ; __ in E : pignus, pigneror,
quia fuit pigneris ; __ in I : Cures, Quirites ;
in o : pignus, pignoratio, sed ab obliquis potius ;
decus, decor commodius exemplum est.

Caput XXX.
Mutatio in diphthongis ex deductione.

OE in U : poena, punio ; moeri, muri, ut diximus.

AU in U breve : raudum, rude, nam ῥάβδος fuit
virga dempta ex arbore impolita. Inde raudum aes, et ab ea
ruditate rus. 56

Caput XXXI.
Consonantium mutatio ex deductione.

B in M : globus, glomus.

C in G, praecedente N : centum, quadringenta ;
__ in R : seco, serra, sed puto primam syllabam
fuisse originis, canina autem litera geminata strepitum imitatos.
__ Geminatur : pecus, peccare, non ut grammaticorum
ineptiae ‘pedem capere’.

D in T : cudo, quatio. Fuit enim vetus verbum κύδω
– adhuc durat κυδάζω –, significat ‘strepere’ ; unde κύδος, ‘convitium’,
et κύδος, ‘gloria’, ‘strepitus ille popularis’.

G in C : genero, Cneus ; gula, curgulio ;
viginti, vicesimus ; pertingo, pertica,
rusticum instrumentum ad fructus decutiendos.

L in X non mutatur exemplis illis : ala, axilla ; mala,
maxilla
ut aiunt, non enim ab ala, axilla,
sed ab axilla, ala, extrita ut ait Cicero elementi
vastitate. Sic enim censuit M. Tullius ; veho, vexi,
vexum, vexulum, vexillum
et, κατὰ συγκοπήν,
velum ; ago, axo, axa, axula, axilla,
ala
 ; masso, maxo, maxa, maxula,
maxilla, mala
, unde μασσητῆρες ; pango,
paxo, paxus, paxillus, palus
. Vt
non parum errent qui ab ala putent axillam diminutum
duci. Axo autem et alia sic sunt dicta ut faxo, graxo.
Etiam falso mutant in R illo exemplo : tabula, taberna,
nam tabula fuit diminutivum nominis quod
nunc non extat, a quo taberina ut suterina,
tonsterina
, sed in his E abiit, in taberina
sublatum est I. Omnino autem a tabula etiam tabulerna,
sicut nasiterna, est autem taba
et tabula παρὰ τὸ τάζω, quoniam tabulata in aedibus et
ulmis planiciem extendebant.

N in L : unus, ullus, vinum, villum, non
57mutatur ut dixere sed fuit unulus et vinulum ;
in S mutatur : findo, fissus ; __ in T : canis,
catulus
, sed a cato deducunt potius, et placet, at
iidem a canis, catus ipsum trahunt.

R in N : murus, munus. Fuit enim munus onus
muris reficiendis, ubi primum unum in locum e vicis convenissent
ad condendum oppidum, inde munimenta.
Id oneris cum remittebatur virtutis ergo, ‘donum’ dicebatur.
__ Ab aere autem non fit aeneus, ut dixere, ut
mutetur R in N ; cuius rei argumentum est quod etiam
aesneus dixere, itaque fuit aerineus. Sic aeternus
ab aethere, et fuit aetherinus ;
unde sempiternus, quod fuit sempaeternus :
mutatur enim AE in I – quaero, inquiro –,
et abiecta est aspiratio ut in multis, sic a vere, verinus,
vernus
. I enim abiecere, quod mansit in matutinus
et aliis eiusmodi. Nulla igitur ratione corripuere
secundam syllabam. __ Mutatur R in L : niger,
nigellus, quia fuit nigerulus ; et in S : ardeo,
arsum, assum
, unde assare.

T in D : quatuor, quadra.

X additum est in vix adverbio, a vi, quod negat facilitatem ;
unde vices, nam quod per vices fit videtur difficile
esse et vix fieri. Fortasse etiam rectum ipsum fuit vix,
vicis
.

Z tota Graecorum est, neque a Latinis in latina derivatur.

Demitur aspiratio : fingere, pingere.

Caput XXXII.
Mutatio in compositis : vocales.

Compositio est coalescentia similium aut specie aut genere :
neque enim unum fierent nisi esset ea similitudo quam
Graeci vocant σύμβολον. Dico autem ‘compositionem’ non
actionem quae praecedit ipsam concretionem – est enim in praedicamento
motus –, sed ipsam mistionem duarum vocum,
58partim diversarum partim similium. Est autem modus quidam
inter ipsa. Nomina enim nominibus propiora sunt : facilius
enim dicitur pontifex quam proconsul.
Nam consuetudine extortum hoc fuit : erat enim per
initia proconsule. Sic etiam verba cum diversis
partibus desinunt esse verba, ut mancipium.

A breve in A breve : comparo, paro ; __ in A longum :
indago, et ratio est evidens : concreverunt enim vocales
duae ; __ A longum in A longum : gnarus, ignarus ;
__ A breve in E breve : sacrum, consecro ;
caput, princeps ; __ A longum in E longum : arma,
inermis
 ; __ in E breve : tibia, tibicen,
‘tibia canens’ ; __ A breve in I breve : ago, abigo ; __ in
I longum : instigo, ex coalescente O et A, ‘insto ago’,
verbum agasonum et armentariorum ; sic tibia, tibicen,
ex i et a ; __ in o : historia, historiographus ;
__ in U : salsus, insulsus.
In Troiugena quoque videtur A in U mutatum.
In diphthongum : Musa, Musaeum ; si Μουσεῖον sit, in
E ut supra diximus.

E breve in E breve : ferus, efferus ; hercisco,
noverca
, ‘nova divisio familiae’, non ut nugantur ; __ in E
longum : a re, rettuli ; __ E longum in longum :
telare, protelare ; __ in I longum : ledo,
collido
 ; __ in I breve : lego, colligo.

O in O longum : solus, consolari, a viduis quae
cum se solas relictas lamentarentur, oratio leniens desiderium
dicebatur. In homicida non vertitur in I, sed ab obliquo
fuit : hominicida. In U vertitur : a solo, exul.

U breve in breve : iubeo, fideiubeo, neque fere cum
alia voce compositum invenias. A longa tamen fit, ‘ius habeo’,
quam quantitatem retinuit etiam in iubilo, nisi
sit ab ἰὼ ἰώ, vocibus triumphatorum. Superstites enim vitam
Apollini acceptam ferebant, cui canerent paeana in victoria :
ἰὼ βιῶ, Παιάν ; __ U in E breve : iuro, peiero ; __ in I
59breve : cornicen ; __ U in seipsam, consonans in vocalem :
pituita, quadrisyllabum Catullo. Contra in auceps.

Caput XXXIII.
Diphthongorum mutatio in compositione.

AI in I, ut diximus : aeternus, sempiternus.

AU in O : plaudo, complodo ; __ in E : audio,
obedio
, ubi ob nihil detrahit sed caussam finalem dicit ;
in U : claudo, includo.

Caput XXXIIII.
Consonantium mutatio in compositione.

B mutatur in C, F, G, L, M, P, R : succurro, suffero,
suggero, sullevo, summitto,
suppeto, surripio
, id Aeolensium more qui
κάππεσον, κάββαλεν dicebant praecedentem sequentis vi pronunciantes.
Neque tamen in omnibus his literis semper eadem
connixio est : malim enim sublimem quam sullimem
dicere, et submurmurare ; at Plautus
summanare, a ‘manu’ furari, sicut a vola, involare ;
item subrepere. __ Cum D autem integrum
manet : subdo ; cum N : subnixe ; cum S : subsilire ;
cum T : subticere. Ante seipsum quoque
non mutari par est, nam si aliorum sonos sequitur ne obturbet,
ipsum se fovebit : ut in simplici obba quae esset ob bibendum,
ita igitur dicetur obbibo. __ Neque mutatur
ante T in S ut dixere in sustollo, nanque fuit vetus
vox sus quae ‘motum coelum versus’ significaret, ὕποθεν.
Fortasse autem fuerat subs, sicut abs, quanquam hoc
videtur fuisse ἄψ, et a sus fuit susum. Fecit autem ex se
sustuli, non enim a suffero venit. __ Eadem est ante C :
suscipio, quod veteres succipio ut diximus,
Aeolensium more quemadmodum supra declaratum est,
60quos prisci etiam in aliis observarunt, ut est apud Plautum
in Asinaria :
Suppendas potius me, quam tacita haec auferas, __ quod
nos suspendas. Pari exemplo : suspicio, sustineo,
suscito
, ‘susum cito’. __ Exteritur
ante M aliquando : omitto.

C mutatur in G : negligo, neclego ; sicut negotium,
nec otium
.

D in C : quicquid, quidquid, accurro,
acquiro
 ; in G : aggero ; in F : affero ; in L :
allego ; in N : annuo ; in P : appono, nam
quod in aperio sublatum est factum fuit poetica licentia,
nam etiam apparere dicimus ; __ in R : arrogo ;
in S : assideo ; in T : attollo. __ Sed invenias
adrepere et adsum et adniti.
Consules enim auribus et materiae sicuti Plautus cum iocatur
et maluit assum dicere quam adsum, ut subinferret :
At ego, elixum volo. __ Ante M
manet : admitto. __ Eximitur sequente S coniuncto :
aspiro, ascendo, astruo ; item G coniuncto :
agnosco. __ Contra additur inter vocales, vel mutata
altera, ut redigo, vel neutra : prodest,
mederga, redhostire
.

M in N, ante omnes praeterquam ante B, P et seipsam : imbuo,
impono, immoror, concio, condo,
confero, congero, coniuro,
conlutibilis, connitor, conquiro,
conrugo, consequor, contueor,
convolo, Anxur
. __ Sed aliquando
etiam sequentis L aut R naturam subit : colligo,
corrigo
. Fuit enim cum praepositio non con
alia ab illa quae in compositione tantum inveniretur. Nam
etiam in aliquibus integra mansit : cumprimis. Quod
verbum qui divisere ut duo facerent, paucae fuere lectionis
neque meminere etiam dictum a veteribus cumprime
61sicut apprime. __ Item, si esset con ut dixere
quaenam illa sit quam audimus in comes, comitium ?
et clarius etiamnum in mecum, tecum ?
Praeterea, sequente vocali, quis unquam abiecit N ?
At abiicitur consonans in hac praepositione composita cum
vocalis initiis ; ergo talis est qualis abiectionem patiatur, ea
autem est M. Nam alioqui interponimus consonantes ut
diximus (mederga, redeo), etiam sequente aspirationis
crassitudine : redhostire. At in cogo,
quod fuit coago, et cohortor et coorior
et cooperio quid dicant ? Postremo inepte putent in
aliam esse cum per N, aliam cum per M scribitur. Sed curto
fuere prisci grammatici iudicio quorum nostri nomen
potius quam merita sunt sequuti. At satis constat sonum
ipsius U, in cum, rotundiorem fuisse qui etiam nunc
manet. Vmbri enim, non Latini, obscuriorem illum alterum
in usu habebant, quem in nunc Gallis pronunciari
admonebamus supra. __ M abiicitur : circuitus et
caseus, si a cogendo ut vult Varro, non a casa ut
nos iudicamus deducatur. Item in cognosco, nam γνώσκω
integrum fuit ; neque enim est additum G ut putarunt :
erat enim γινώσκω.

N in M ante B, P, M : imbuo – fuit enim a graeco buo
priscum verbum βύω et significavit ‘infercio’ –, immortalis,
impono
 ; __ in C etiam volunt illis exemplis :
en quid, ecquid ; en, ce : ecce.
Abiicitur, qua lege M supra : ignavus, ignotus.
__ In G non vertitur in ignominia, ut putabant,
sed est ut gnomon.

R in L : intelligo. Hoc autem usu non lege factum
est : nam interluo et subterlabor et
perlitus et superlativum. At Politianus
cum mavult pellego, videbatur in hoc ut in caeteris
sibi non posse esse princeps literarum, nisi solus esset ;
sed aliunde poterat divinum ingenium sibi parere gloriam,
62quam ex deformatione latinae puritatis. __ Abiicitur in verbo,
peiero.

S in F : diffundo. Neque enim fuere duae praepositiones
ut sunt arbitrati grammatici, di et dis, sed dis
graeca. Nam ‘binarius’ numerus primus est qui dividi potest.
Quod igitur ‘bis’ facimus, discontinuata opera fit. Iccirco praepositio
haec ex uno plura demonstrat : divido, quoniam
quae secta sunt ‘bis’ videntur. Servatur in multis : discolor,
disgrego, disiungo, dispono,
disquiro, dissideo, distuli
.
Ante caeteras tollitur : diligo, dimoveo, dignosco,
dinumero, dirimo, divido,
diiudico
. Invenias tamen disrumpo.
Ante B nondum venit in mentem an ponatur haec praepositio.

X ante F mutatur : efficio. Ante vocales manet : exaro,
exeo, exilis, exoletum
. Non abiicitur
ante D, sed ipsum D tollitur : exuo, ἐκδυω. Ante
alias manet : excio, exlex, expono, exquiro,
extero
. In aliis autem non eximitur, sed
e praepositio est non ex : ebibo, edico, egero,
eiicio, eligo, emineo, enato,
eruo, evado
. __ Invenias tamen ante F integrum
ex, sed in eo verbo quod, quia nolo hic ponere pudoris
gratia, aut per te ipse intelliges aut si non intelligas non docebo.
Cum vocibus autem ab S incipientibus si componas,
quid facias : tollas sibilum ? Non enim necessarium est
– nanque in X syllaba potest terminari –, sed soni suavitatem
sequendam censeo, itaque commodius dicemus exequor,
Graecorum exemplo, qui certis locis ἐκ aliis ἐξ
dicunt. Sed recentiores ut sapere videantur omnia obturbant.
At nos veterum sequimur simplicitatem qui exul
scripsere, quanquam ab ex et solo duceretur. Hoc
itaque cum recte sic se habeat, pessimo argumento probandi
rationem male inivere. Nam inquiunt, “si post X liceret servare
63S initio vocum compositarum, pari ac simili lege etiam
liceret post ψ, sed non licet, neque enim dicimus abssectum
neque obssessum, sed unica S fuit contentus
usus”. Vbi dupliciter peccant. Primum cum putant
S quod in exequor est, praepositionis esse non verbi.
Hoc enim falsum est, nam significatio verbo debetur, ergo
et partes ; et remanet vestigium praepositionis Graecorum
lege quos imitamur : ecsequor. __ Alterum errorem
videas manifestum, cum putant abs esse integram et nativam
praepositionem, cum tamen sit ab, per apocopen
ἀπὸ, quod et patet in ob, neque enim necesse habeas dicere
obs, sed per apocopen ὅπως. Nanque ὅπη fuit simplex,
ὅπως compositum. Obs tamen fuisse in quibusdam
videmus illis exemplis : obscurus a cura ; obscoenus,
παρὰ τὸ κοινοῦν, unde coenum nostrum.
At in abscedo, abs est et cedo. Sed nihil ad rem.

T mutatur in R, si a patre non a parente fit parricida,
sed hoc plus placet nobis.

Caput XXXV.
Ordo literarum quatenus dictionis partes sunt.
Quae cuique syllabae debeatur.

‘Ordinis’ nomen Graecum est. Dicebant militibus tribuni :
‘Hactenus tibi licet’, ‘hic consistes’, ‘eo progrediere’,
‘huc revertere’ : ὅρον δῶ, inde ordo. Aeoles autem non aspirant,
quorum instituto sane libens accedo, nihil enim helluonem
magis sapit aut barbarum quam e gutture insufflare
adversus eum quicum loquare. __ Est igitur ordo loci
ratio qua quid aut praeit aut sequitur, vel ante vel retro,
vel dextrorsum vel sinistrorsum, vel sursum vel deorsum.
Nam prioris ratio est praeeundi, posterioris sequendi. In
militia ut diximus nata vox. Sic et Graeci τάξιν ab aciei
directione, translata in civitatem pro statu hominum : liberorum,
servorum ; inde patrum, plebis, additi et equites, et
Lex Othonis Theatralis. In plebe etiam fuit ordo : classiariorum,
64proletariorum, duicensorum, capitecensorum. Ab
his ad corpore carentes res fusum significatum, ut etiam ordo
in numeris dicatur, non solum in rebus numeratis, non
temere. Est enim et numerus et mensura caussa rei numeratae
vel mensuratae : non quidem ut sint quod sunt, sed ut a
nobis cognoscuntur aut tot aut tantae. Sed haec altioris sunt
operae. __ Est igitur in literis ordo potestatis pars secundum
quam licet ipsis aliam atque aliam sortiri sedem, propter vim
qua inter se aut conveniunt aut dissident. Quamvis autem
in syllabis cognoscitur, non tamen a syllabis fit sed facit syllabas.
Est enim forma syllabarum ordo, ac propterea non ad
loca quae de syllabis statuunt referendus, ut fecere veteres,
sed hic retinendus ubi agitur de elementis. Elementa enim
syllabarum materia sunt, ordo autem forma, aut potestatis
pars aut ab ipsa pendens potestate. Est igitur unum ex duobus
principiis syllabarum. __ Cum autem duplex sit ordo,
– unus ob compositionem quo quid aut praeit aut praeitur ;
alter in discendo, ut de quo elemento primum sit scribendum –
, prior species ordinis vera est quippe ex qua syllabae
conflantur (is enim literarum finis, qui partium propter totum) ;
alter modus qui qualisve sit suo mox dicetur loco.
Est enim accidentalis, quanquam ab ipsa profectus substantia.
Nam cuius forma est eiusmodi ut prima prodierit in lucem
atque usum sermonis, hoc de sese praestat ut prima quoque
dicatur : proxima nanque est naturae communi. Ac quanquam
de syllaba nondum dicimus, tamen hic tanquam de principiis
syllabae scribentes, nomine tenus syllabam referemus.

Omnis igitur literarum cohaerentia aut in eadem syllaba fit
– quam propterea Graeci σύστασιν quam nos in philosophia
aliquando ‘constitutionem’, alias ‘concretionem’, hic facilius
‘coniunctionem’ dicamus –, per quam syllaba quae literarum
coniunctio quaedam sit, constat ; aut in diversa destituuntur
literae neque sub eundem tenorem veniunt, idcircoque διάστασιν
vocant Graeci, nos ‘discretionem’, ‘disiunctionem’ve nominamus,
ipsasque literas ‘dissitas’. Id autem vocum dignoscitur
65proportione : quarum ut quaeque initia observamus, ita
et syllabis ascribenda iudicamus. Quoniam enim ab his incipiunt
voces per syllabas, ipsae quoque syllabae incipient. Exemplum
est conspiro : quia ab nsp nulla vox incipit,
ne syllaba quidem incipiet, sed N prioris erit syllabae finis
in diastasi cum sequente, propterea quod a caeteris duabus
invenias principium dictionis : spes. Neque vero evenit
id propterea quod ex cum et spiro compositum
est, ut quasi in partes pristinas reducatur, sed idem modus
erit etiam in pulchro : erit enim pul prior syllaba,
altera autem a duabus incipiet consonantibus, iccirco quia vocis
initium invenias tale : credo. __ In excedo autem,
siquis quaerat ubi sit distinctio faciunda, intelligat non
esse necessarium scindere X, nam, quanquam est duplex vi,
figura tamen una est et indivisibilis quemadmodum supra
diximus, alioqui non esset elementum, neque si sit facta vis
dictionibus per concisionem, ut extinxti : duarum
enim literarum ultima erit syllaba quia lynx dicitur.

Proprium autem est coniunctionis certas vocales certasque admittere
consonantes ; disiunctionis autem, omnes quidem
vocales, non omnes consonantes : ut N non admittit ante
se P aut B ; et in coniunctione Q non aliam admittit
quam U ; et ad diphthongos conficiendas non omnes concurrunt
vocales ; eas igitur se mutuo anteire aut consequi
diversis in syllabis, iam declaratum est. In eadem autem syllaba
praeeunt A, E, O ; subeunt E, U. Quin etiam vetere
in diphthongo EI subit I, ut queis pro quibus.
Scriptum tamen a Vergilio esse unica litera constat ex Gellianis
narrationibus. In interiectione tamen hei manet
adhuc. __ At Graeci postposuere etiam ipsi υ, in Ἅρπυια ;
et ω et η et α : ᾠδῇ, ᾀδω. __ Sed et post u in eadem syllaba
invenitur a : suavis, suadeo.

Consonantes autem sic ordinantur : omnes pene consonantes
anteeunt duas liquidas L et R. Duplices autem non anteeunt,
praeter Z : antecedit enim ipsum M, si verum est quod
66placuit quibusdam : Zmyrna. Exempla liquidarum
sunt : blaesus, brutus, clarus, crassus,
draco, flaccus, frango, gloria,
Graccus, plico, precor, stlatum,
trica
. At Q neque liquidas neque aliam
quampiam praecedit ; __ neque D, nisi unam ex ipsis, non
enim L. __ Caeteras B nullas praecedit, ac ne ipsum quidem
N in verbo abnuo ; __ sed in Abdolas amplectitur
ipsum D, quoniam invenias bdellium. Etiam
in Aetna disiuncta sunt T et N. __ At vero C, D, G,
P non respuuntur, exempla sunt : δνοφερός, Cneus,
gnatus
, πνέω. Igitur coniuncta erunt in Cydnus,
δάκνω, agnus, sypnus. M in eadem syllaba cum
nulla sequente est praeterquam cum N, ut in Mnemosyne,
et ipsum ante se unam aut alteram tantum patitur :
D apud Graecos : δμωή ; et S : smaragdus ; et si verum
est quod aiunt, etiam Z : Zmyrna. Quod si verum
est hoc duplicem praecedere, etiam utravis eius pars idem
munus obire poterit, tam S quam D. __ Habet autem ipsum
M eandem rationem cum P et C et liquidis, ut poni possit
ante S. Nam, quemadmodum dicimus ex, ἄψ, sic etiam
hyems, sirems, ἅλς, mens, ars – nam
M et N, inter liquidas quoque recensuere –. Sic ante X tres
ponuntur : falx, lanx, arx, quod commune habent
inter se, non autem cum M. E contrario ipsum S antecedere
potest B, C, D, F, <M>, P, Q, T : σβεννύω, Scaliger,
ὄσδω – quia est in z –, σφενδόνη, σμῆνος, spes, squilla,
stolo
, cum caeterarum nulla. __ Veteres hic cum
alios admisere errores, tum insignem illum, qui negarent ante
D poni. At tanto nobilius ac verius : coeunt enim adeo
ut literam efficiant unam, ζ. __ Nullae mutae inter se coeunt
nisi BD, ut bdellium quod etiam videbatur quibusdam
asperiusculum, iccircoque mitigarunt interposita vocali :
bedellium. Sed tamen apud Graecos est βδάλλω.
Qui negant Z praeponi ipsi m in smaragdo, fortasse
67vera dicunt. Sed eorum argumentum falsum est, sic
enim aiunt “in fine carminis dactylici non posset collocari
vox illa, neque enim praecedens syllaba finalis in praecedenti
dictione posset corripi, non enim potest abiici ipsum Z
sicut abiicitur S”. Sed falsa est comparatio, interposito enim
intervallo non coniunguntur voces, itaque non fit positio
ad productionem. Quam qui sibi confinxere ut evadant hanc
incommoditatem, modo mutam cum liquida excusant modo
sibilum modo aspirationem tollunt. Sed tot monstris
opus non est. Multa sunt exempla, multae rationes. Nam
quemadmodum dicent illud Homericum dactylo comprehendi
αἴσυλα ῥέζων ? Aspiratio enim cum ipso R producit
praecedentem, quod est manifestum in versu Theocriti ex
Herculillo : Ὅ ῥ’ ὁι ὕπερθε, finis enim senarii dactylici est. Item
“I consonans inter duas vocales semper longa est”. Ergo quomodo
dicamus regia Iuno ? Est et illa ratio invicta :
si diphthongi finales non semper corripiuntur sequente
vocali, sed etiam poetarum arbitratu producuntur, sequens
syllaba initio vocum fines praecedentium non mutabit. Sed
haec alibi propria opera sunt expedita contra ambitionem
grammaticorum.

Caput XXXVI.
De disiunctione sive dissitis literis : vocales.

Disiunctio accidit omnibus vocalibus, et mutua inter diversa
et sua cuique ab seipsa. __ A cum caeteris : aer,
Sais, tetraon, phaülus
 ; __ E cum caeteris :
ei, eo, eunt, ea ; __ I cum aliis : fio, fiunt,
fiat, fiet
 ; __ O cum reliquis : Cous, Coa,
coeo, coit
 ; __ U cum reliquis : sua, suem,
sui, suo
 ; __ item cum seipsis : Nausicaa, deest,
Dii, coopto, suus
. __ Sunt hae disiunctiones numero
quinque et viginti, quarum viginti inter se reciprocae
sunt, nam, ut quaeque praecedit caeteras, ita praeceditur
ab illis.68

Caput XXXVII.
Consonantium disiunctiones.

D disiungitur a B : abdomen ; et quidem mutuo : adbibo.
__ B ab N : abnuo ; sicut M a D : admitto.
B praecedit F, sed mutatum : aufero ; neque enim est αὖ,
ut ait doctissimus Gellius : eius acumen laudamus, iudicium
non sequimur. Praeceditur autem a tribus liquidis, idque commune
habet cum suis comparibus : album, ambo, arbor ;
Alpes, ampulla, Arpinas ; Alfenus,
arferia
, sed M ab hac excluditur ut diximus.
__ Item praeceditur ab ipso C, idque commune habet cum
M, T, S : Pyracmon, flecto, flexum, est
enim flecsum. __ Praeceditur etiam a G : Egbatana,
idque habet commune cum D : Migdonides, et
cum M : agmen.

T praeceditur a C et P, sive tenuibus sive aspiratis, sed plus
Graecis quam nobis : κτάω, πτύω, φθονέω, χθών, quorum exemplo
intelligamus σύστασιν in illis : actus, aptus, Aphthonius,
, ἄχθος. __ Ipsum C praeceditur ab X : excutio ;
item suum par : exquiro. Habet hoc commune
cum L : exlex ; cum P : expuo ; cum T : extulit.

M praecedit B et P ut diximus, et seipsum, ac praeterea nullam :
ambo, amplum, ammentum ; neque enim
antecedit N, ut dixere, nam in amne est σύστασις, exemplum
Mnemosyne.

L et R fere omnes praecedit : arbor, arcerra, ardeola,
Corfinium, corgo, periurus,
perlego, permeo, pernox, perpes,
perquiro, perrexi, persono, pervolo ;
Albion, alcon, Aldus, Alfenus,
galgulus, saliunca, Almon, alnus,
Alpes, alsiosus, Altellus, alveus
.
Iccirco diximus ‘fere’, quia l non praecedit Q neque R. Ita
69N quoque multas praecedit : ancon, Andes, anfractus,
coniunx, Angeria, conlutibilis,
anquiro, conrugo, consul,
antes, convolo, Anxur, Zinziber
.
Ante B, M, P nunquam.

S interdum obsidetur utrinque a C : in ipsa duplici excipiens
adveniens C, initio subeuntis dictionis : excoquo, idem
enim est ecscoquo.

Duplices nullam praecedunt neque in constantia neque in distantia,
sed vocales semper in constitutione : ζήλος, ξηρόν, ψαύω. At
non retinent eam pertinaciam in subeundo, dicunt enim
Ariobarzanes Persae, et Xerxes ; et nos anxius,
ut ostendimus iam ; Graeci, κάμψω ; Arabes etiam
alzit et alzibib, oleum et uva, et alia multa
etiam extra articulum.

Caput XXXVIII.
Ordo discendi elementa.

Is est ordo qui est principium ac quasi forma syllabae. Nunc
autem diligenter ordinem natalium atque usus earum videamus.
Neque enim recte fecere prisci, aut Latini qui quem a
Graecis, aut Graeci quem a Syris accepissent, ordinem retinuere.
Sed ut quaeque prima nata fuit litera, ita prima quoque sese
offert ad pronunciandum. Iccirco et a vocali, propterea quod
vocales syllabarum formam ferunt secum et a notissima earum,
recte omnia idiomata ordinem auspicata sunt – Chaldaei,
Arabes, Scythae, Graeci, Latini –. Est enim A prima notissimaque
infantis vox, cum qua vitae huius spiritum primum hausimus,
neque re ulla eget alia quam hiatu oris solo, sine ullo caeterorum
motu instrumentorum. Ludunt enim Graeci qui a
Phoenicibus alpha bovem dictum autumant, cuius pecoris
quasi auspicio quodam Cadmus urbem Thebas condiderit,
cuiusque opera seminio illo fabuloso cives suos, quos
ideo σπαρτούς vocavit, collegisse. A terra enim oriundos mentiebantur,
eo dimetientes et nobilitatem suam et possessionem
70peregrinis inaccessam, quo iure, quasi parentem, ab occupatorum
amplexibus arcerent. Sic et Gai et Opici in
Italia ab eadem terra sese nuncuparunt. Caeterum Graecorum
in mentiendo audaciam superavit quorundam stultitia, non
in credendo solum sed etiam in prodendo. Nos autem, Arabicae
linguae non totius ignari, scimus et a Syris hodie et a
Mauris qui inde advecti sunt, taur bovem dici ; putamusque
in Graeciam a Cadmo eam vocem translatam. __ Igitur vocales
duae quae essent amplissimi soni A et O praeponendae
aliis fuerant, quemadmodum huic illa est anteposita. Quae
autem esset obscurissima postponenda V, eiusque similis altera
ei apposita : υ ; duae autem mediae, E et I, medium in
locum convenissent. Sed de E post A primo statim loco scribendum
fuit, propterea quod esset magistra quasi quaedam
omnium consonantium, quarum nomina, paucis exceptis,
aut in eam desinerent aut ab ea inciperent. __ Ante alias autem
consonantes de sibilo primo loco agendum fuit, vocali
enim proximus est, simul et de aspiratione : nam paulo compressiore
spiritu aspiratio, paulo tenuiore sibilus effertur.
Atque etiam de aspiratione prius quam de vocalibus dicendum
fuerat. Sed quia affectus potius quidam est quam elementum,
postremam omnium commodius ponemus. Octavo
eam loco Latini constituere, veterum imitatione. Nam,
cum a Simonide E vocalis sonus, ubi perpetuo produceretur
notatus fuerit figura η, qua Athenienses usi essent antea
ad aspirandum atque ille eam post ε, cui substituisset, statim
reposuisset, Latini receptam ab Atticis et figuram et potestatem
Simonidae ordinem sunt secuti. Nam Latini, ipsam F
cum interponeret, sane numerum auxere, cui sedem eam quare
assignarint haud facile explicari possit, nam et inusitata litera
apud multos Graecorum est, et si spiritum eius in pronunciatione
respicias, ipsi D anteponi debuit ; si originem
contemplere, post G statui : fuit enim ex duplici Γ, unde
etiam ‘digamma’ appellata : partes enim totum anteire debent.
Primores autem consonantium in cunis sunt B, G, M. Quare
71Arabes atque Hebraei Graecique longe quam Latini
sapientius, qui statim post A ponerent B, post quem G, non C, ut
nostri. Facilius enim G quam C pronunciatur ; quanquam
inter linguae vitia aliquos invenias in C, aliquos in T haesitantes.
__ L quoque facilima fuit, atque inter primas reponenda,
lactentis enim aetatis est, itaque ‘udam’ Graeci appellarunt,
minus commode communicato nomine etiam ipsi R. Quam
equidem iudico postrema in sede recensendam, sed ante duplices
tamen, quarum unaquaeque eo loco statuetur quo eius
origo fuit, ut ψ prima sit quia B, at ξ ultima quia C ; media
autem ζ quia D. __ Q, novum inventum Latinorum, aut
statim post C aut omnium ultima collocaretur. __ N autem
post L, idem eius filum pronunciationis utrique fuit. Neque
vero idem ordo apud omnes sit nationes, sed, ut cuique frequentior
est litera, ita prior alia esse debet. Quemadmodum
etiam illud intelligas, apud Vmbros prius de U quam de O ;
contra apud Romanos.

Caput XXXIX.
Figurae elementorum et earum caussae.

Nunc de figurarum caussis dicendum est, – de antiquis figuris
loquor ; quas qui ‘atticas’ non ‘antiquas’ voluerunt appellare,
ostenderunt quam et multum scirent et parum saperent.
Neque enim ‘atticarum’ cognomento circunlatae ullae
unquam literae fuere, sed ‘ionicarum’, pars enim Ioniae Attica
regio fuit. Nam, cum in duas partes universa esset Graecia distributa,
Peloponnesum Dores, caeteram regionem Iones
obtinuere. Duos super hac re versus ponit Strabo certis incisos
columnis, quos qui volet leget. Nam iidem cum in Asia
Ioniam recensent, colonias pro matrice ac primaria regione
supposuere. Quorum mores in luxum ac mollitiam Barbarorum
cum abiissent, puditum est Atticos ‘ionicae’ appellationis.
Caeterum nomen et illorum usui in literis et Doriensium
mansit consuetudini. Iccirco autem dictae sunt ‘antiquae’,
quia recentiores aliis notulis uti maluere, quibus etiam maximam
72horum partem descriptam videmus : quare
etiam ‘maiusculae’ sunt appellatae. A notioribus igitur incipiendum
est.

Ac figura quidem accidit literis per lineas. Quanquam autem
figura est spatium lineis contentum paucaeque literae aut totae
concluduntur lineis, ut D, B, aut partes earum, ut P, Q, R,
– quaedam vero etiam unica tantum linea describuntur –, tamen
est eis attributum ‘figurae’ nomen propterea quod non essent
verae lineae mathematicae, sed potius superficies angustae
quaedam. __ Omnis autem linea aut est obliqua aut recta.
Nam quod Galenus dividit in curvam et cavam, id est per
accidens : eidem enim lineae contingit ut et cava sit et curva,
sicuti obliqua dimetiens linea quadratum inferiori triangulo
curva erit, superiori cava. Neque enim in linea obliqua cavum
a curvo melius distingui potest quam in puncto dextrum
a sinistro, superum ab infero : sed eadem linea distinguitur
figurae unius cavum ab alterius figurae curvitate.
Omnis igitur litera aut linea aut lineis constat, item aut recta
ut I aut rectis, ut H ; aut obliqua, ut O ; aut obliquis, ut Q ;
aut recta et obliqua, ut P ; aut obliqua et recta, ut G ; aut recta
et obliquis, ut R, B. __ Haec est divisio a substantia ; ab accidenti
autem sic : nam transversum et perpendiculare et diametrale
et iugale et decussatorium accidentia sunt lineae, vel
rectae vel obliquae. Perpendicularis una, I ; duae H, eaeque iugatae ;
duae angulares ad medium perpendiculum, A ; una
perpendicularis cum una iugata, L ; cum duabus, F ; cum tribus,
E ; duae perpendiculares iugatae diametro quadrati, N ;
et alio situ Z ; duae diametrales, X. Sunt et curvae inordinatae :
S, nam graeca ex aequo respondet sibi, Σ. Sunt simplices,
ut aliae compositae, ut ω et OO, quarum illa originem suam
repraesentat : οο ; haec nullam ΓΓ potestate.

Caput XL.
Caussae singularum.

Nunc singularum caussas videamus. A tota Graeca est :
hoc satis habebamus. Sed ne illi ipsi quidem sine caussa, a
73Syris enim. Quid Syri ? Quidam dixere latum sonum in angulum
desinere, iugumque ipsum praescribere metas latitudinis,
sed eorum audaciam arguit et Λ Graecorum – a quibus
ipsum illud A fluxit –, et Δ eorundem cuius iugum praescribat
hiatum nullum. Nam quo pacto aut ex ore aut in ore triquetram
possint figuram constituere sane nescio. Differt autem
utram ineas rationem : nam si propterea simplicissimum
putes elementum quia primum est, ita sane scribas sicut Arabes,
qui positae lineae perpendicularis calcem sinistrorsum
versus produxere, quasi in figuram nostri L aut G Hebraei
inversi ; sin hiatum contemplere, patula facies ei potius debeatur.
Quam etiam quadratam primum finxisse Hebraeos
par est, item Chaldaeos, vel, ut ante hos fabulantur quidam,
nescio quos Aramaeos ; eamque linea dimetiente dissectam,
sic: OO, quam postea concinnarunt. Sic igitur esto divaricata
propter hiatum. Huic autem cum soni exilitate atque obscuritate
contraria esset Υ unde et ψιλόν acceperit cognomentum,
figuram quoque opposuere inversam, bifurcatam. Huius
itaque sono cum proximum sit V nostrum, non valde ab
eius figura diversam faciem habuit : sed, subducta columella,
furcas bivias contrarias ipsi A retinuit, cuius naturae ipsum
quoque esset contrarium pronunciationis obscuritate. Ac sane
aliquando fecit ut dubitaremus vir doctissimus Ausonius
poeta an V notula fuerit in usu Graecis. Ille enim graecam
negationem ου unicam fuisse literam illis versibus professus
est :
Vna fuit quondam qua respondere Lacones /
litera ; et irato regi placuere negantes
.

Sed videtur allusisse ad sonum graecum et ad figuram nostram,
exprobrat enim hoc illis Nigidius Figulus qui nesciverint
figuram unam invenire qua V nostratis exprimerent sonum.

O suis sibi a natalibus usque figuram attulit expressa pictaque
oris rotunditate. Sicut I, soni maxime exilis excusso omni
tumore ac ventre. Quam tenuitatem cum E faciat pinguiusculam,
iugulavimus obeliscis quibusdam quorum sane numerus
74potius servivit decori quam necessitati. Sed aut duobus
extremis satis efficere poterant, sic : OO, aut medio uno, sic : OO,
sed illa propius accedebat ad C apud nos, haec autem apud
Graecos ad aspirationis notam. Nam quominus summo tantum
essent contenti, in caussa fuit Γ Graecis, quemadmodum
Latini imo solo nequiverunt esse contenti propterea quod
eam figuram L occupasset. Placuit itaque ternis rostris faciem
efficere pleniorem. __ Vsi autem antiqui sunt longiuscula
forma, ipso I describendo, cum geminaretur, idque decoris
gratia. Sic, ivliI. Huius consuetudinis ‘literam longam’
vocat Plautus in Aulularia. Quam interpretes iccirco pro L
sunt interpretati, quia Barbarorum usu sic nunc scribimus.

B item graeca est, sicut M, N, T, Z, vel sono vel figura. At C
ex dimidio graeca est, subtracta nanque columna ipsius K,
cuspis nuda remansit, sic : OO , cui ad faciliorem scripturam angulum
ademere. Sicut etiam ipsi Δ quod fecere ut esset D,
sic ex Σ creavere S subducta basi et angulo hebetato, ut
non amplius scythicum arcum imitaretur, id quod notabat
Athenaeus ex priscis fabulis. Sic ex OO quod abscidissent de Π
finxere ipsum P. Circuli enim quam anguli ductus facilior
propterea quod unica linea unico absolvitur motu, at angulus
duabus lineis, ergo duobus motibus, igitur quiete interposita.
Hoc enim in naturalibus declaratum est. Postea, cum
nostrum hoc P concurreret cum illorum litera quam ‘caninam’
vocat Persius, ut a nostra distaret caudam addidere : R ;
sicut et ipsi C, ex quo cognatam effingerent G ; atque eodem
consilio eidem addita alio modo cauda, ut fieret latina litera
qua Graeci carent, sic : OO, quam postea in hunc modum
clausere : Q. Est etiam ratio quare subdidissent caudam : deferendus
enim ei semper comes suus fuit illi. Sic : Qu.

Factum autem est ut non solum angulorum hebetatione et
virgularum additione, ademptione, graecas in usum suum
transferrent Latini, sed etiam integras servatas inversa figura
reponerent. Nihil enim aliud est nostrum L quam illorum
Γ quoniam illorum Λ nimis prope esset ipsum A cuius iugi
75describendi possent oblivisci. Simul turpe fore arbitrabantur
si vocalis nota plus egeret operae quam consonans cum
pronunciatio e simpliciori penderet potestate. Digamma
quoque inversum OO, duplex est : OO. Quare non male excogitavere
ut ψ Graecam exprimerent per antisigma OO. Neque quominus
id reciperent in caussa fuit, ut aiunt, soni mollitia quam
ipsum ψ repraesentat nostra PS non assequuntur. Nam quod
argumentum adducunt, id est nullum : Ἄραψ quia facit Ἄραβος.
Est enim ubi non faciat : σήψ, σηπός. Quare quod officium
praestat illis, nobis non denegasset. Age vero, quid prohibuit
quominus illi aliqua figura exprimerent nostrum Q ?
Nam qui a Romanis vivendi leges accepissent, etiam loquendi
non negligerent. Erat enim eis in promptu ἀντίκαππα OO ;
neque addere V quod ne Latinis quidem fuerat necessarium :
nam quem sonum ipsum Q cum V iunctum habet, potuit
etiam seorsum, si attribuissent, per se obtinere. Ita etiam in
angelo si non est N, in ἄγγελος si non est Γ, geramus
morem morosis istis et antigamma statuamus, sic : OO, quod
ipsummet sit hoc quod neutrum illorum quivit esse.

Acceperunt autem non solum easdem eadem potestate et figura,
– eodem vel inverso situ –, sed etiam et figura et situ eadem, potestate
vero longe dissimili, ut X, quae illis esset aspirata, nobis
esset duplex ; et quae illis esset media simplex : Γ nobis esset
aspirata geminatu : F. Sed et vocalis notam ab Atheniensium
institutis usque repetivimus ad aspirationem, cuius illi
usum invertissent. H enim nunc pro E longa, olim pro aspiratione
Attici posuere, ita etiam ut insererent, quos Latini
sunt secuti : Hekaton ; etiam in medio : ΚΤΑΗΩΝ, quod
ne nos quidem negleximus : prohoemium. Quare
postea semper tenuit consuetudo ut centenarii numeri nota
esset H quod fuisset illius vocis initium, sicut apud nos, eadem
ratione, C.

I autem et V consonantium figuras non excogitarunt. Poterant
tamen sic fieri : OO et OO, nisi Aeolicum illud mavis :
OO.76

Caput XLI.
Literarum notae cum potestate numerorum signandorum
et nominum.

Fuit et certus usus literarum qui, etsi ad potestates potius
referendus est, tamen, quia sine figura cognosci non potuit,
huc ut opinor commodissime distulimus. Est autem
duplex, quippe vel ad numeros digerendos vel ad certa
nomina indicanda. Igitur ‘unum’ per I signabant quoniam
minimo spatio esset virgula sicut unitas nullo. Ac repetebant
sane unitates ad ‘quinque’ usque, quem numerum per
V describebant. Non propterea quod ea nota esset dimidium
ipsius X, quo ‘denarium’ designarent, neque iccirco quia
olim scripserant QV et postea Q sustulissent, sed quoniam
esset quinta vocalis. Cum qua, repetitis atque appositis
unitatibus, ducebantur ad numerum ‘denarium’ quem
iccirco X litera notavere quia in numero atque ordine vulgari
statim ipsum V sequebatur. Quo consilio etiam ‘centenarium’
numerum cum statuissent per C, sequenti elemento
scilicet D, ‘quingenarium’ deposuere. Ratio autem ‘centenarii’
a prima litera ipsius nominis accepta fuit, sicut et
‘millenarii’ per M. __‘Quinquagenarii’ autem notam non a
nomine sed a Graecorum instituto cogitarunt. Nam, cum
illi per N pingerent ‘quinquaginta’, prisci Latini, qui huius
elementi loco ponerent identidem L, in hunc quoque usum
substituere ; et monuimus apud Poetam sic scriptum legi solitum
a doctioribus :

Dant manibus famuli Nymphas. __ Sane vero Lymphas
a Graeco Νύμφη ductum nemo negat. Et τρίγλη quasi τριγενή,
ut volunt. In nominibus quoque designandis usi sunt
certis literis, iisque eorum primis : C., ‘Caius’ ; P., ‘Publius’ ;
et inversa, ut OO, ‘Caia’ diceretur. Ergo ‘Publiam’ si legeremus,
etiam inverso OO scribendum fuit. Sed de his suo loco
inter nominum rationes ac praenominum disputatum
est.77

Caput XLII.
Potestas mutua quarundam cognatarum literarum,
quas Graeci vocant ἀντιστοίχους.

Postquam de communi omnium deque singularum diximus
potestate, nunc elementorum cognationem quandam videamus.
Proprium igitur est novem literarum in quincunce
quasi dispositarum triplici serie constitui, quas iccirco
Graeci ἀντίστοιχα appellarint, quia inter se mutua subirent
sede ; nos elegantissime dicere ‘vicarias’ possumus, ‘cognatae’
vero atque etiam ‘coniugatae’ recte vocabuntur. Sunt tenues
tres : C, P, T. Quibus addita aspiratio totidem creat, graeca
prudentia unica sua quanque notula insignitas : χ, φ, θ.
Mediam autem inter C et χ graecam, habemus G : itaque
et ἀγκύρα et anchora dictum est ; et Cneus et Gneus.
__ Inter P et φ fuit B quare et βιστάκια et φιστάκια et
πιστάκια dici consuevisse prodidit Athenaeus. __ Inter T et θ
situm est D : iccirco ἐνταῦθα et ἐνθαῦτα dicere Graeci
sine flagitio instituere et nos adque in atque
mutavimus. Quincunx igitur sic disponetur : tenues tres,
mediae sub his, imae aspiratae, ut quam proportionem ipsae
inter se habent propter speciem a qua tales dicuntur, eam
habeant ad cognatas propter affectionem. Eiusdem enim speciei
sunt C, P, T, P, B, Φ, quippe aspiratae sunt semivocales,
tenues sunt mutae, mediae inter eas. At inter se habent
proportionem affectionis, id est potestatis, quam Graeci τὸ
ἴδιον vocant. Has autem coniugationes quartus ordo etiam
augebit, nam, quemadmodum tenues aspiratione mutabantur,
ita per sibilum additum in alium ordinem transibunt.
Eo enim duplices evadunt : ex – quincunx – C et S,
nostrum X ; ex P et S, Graeca ψ ; ex T et S fieret aliqua,
pari exemplo, neque repugnat aut communi potestati
pronunciandi aut Barbarae Vasconum consuetudini qui
itse pro ipse pronunciant. Sed matricem suam
Graeciam secuti sunt Opici nostri, a quibus recipere, una cum
78vocabulis quibusdam, placuit usum diversae duplicis : Z. Diversae
sane, propterea quod et media cum sibilo iungitur, non
tenuis, et postponitur illi, non anteponitur. Duplices igitur
in suas compares solvuntur cum inflectuntur : faex,
faecis
 ; grex, gregis ; σήψ, σηπός ; λίψ, λιβός.

Caput XLIII.
Natura quaedam propria I vocalis.

Est et natura quaedam propria I vocalis. Nam, cum caeterae
vocales ante vocales corripiantur – hoc effecit facilitas
pronuntiationis : nihil enim morae inter simplices hiatus inferebatur –,
una tantum obtinuit quadam quasi praerogativa,
certis ut locis Graecorum more produceretur : ἴονες, ἴομεν, δίει,
id quod non penitus sine ratione factum est. Multum nanque
temporis ponimus in exilis vocalis pronunciatu propterea
quod flatus cunctabundus exit inter oris angustias.
Iccirco Graeci in multis, Latini parcius produxere. Quemadmodum
in verbo fio, quo in verbo veteres dum legem
volunt constituere errarunt : sic enim dixere semper
in eo produci I, nisi sequatur E, ut in fierem’ – hoc
enim falsum est : nam in futuro fiet item longa est –, ubi
enim esset multisyllabum, multitudine syllabarum vocalis brevitati
quasi supplementum misere. Sed illi perstant in sententia
adduntque non satis esse ut E sequatur, sed id quoque
opus esse ut E sequatur in prima persona. At fies,
fiet
non est in prima. Verum adhuc errant, nam fiemus
prima est, itaque addere debuerant et id, ut esset
singularis. Sed ne sic quoque procederet e sententia : ita enim
priscos esse locutos constat : fiem. Cuius rei argumentum
habemus ex analogia secundae et tertiae personae, et praesto
est Catonis autoritas, qui ita et pronunciavit et scriptum
reliquit, sicut et illa dicem, faciem. Eius
enim vocalis sonus cum infinitivi vocali coniunctus est :
amabo, amare ; docebo, docere ; audibo,
audire
 ; sic : dicere, dicem ; fieri,
79fiem. Praeterea, quam afferunt regulam non bene
exprimunt, sic enim dicunt produci, nisi in iis cuius persona
prima habebit E. At fierem est persona prima,
ipsa autem personam primam non habet. Postremo non est
ratio haec ulla, sed observatio ; at observatio neminem cogit,
sed ostendit quid invenerit. Turpiter autem quidam recentiorum
corripuere in fio. __ In secundis autem casibus pronominum
quorundam et relativorum quare corripiatur in
promptu ratio est : quippe ante vocalem ; at quare producatur,
sicut ne aliarum quidem rerum, nullam caussam assignarunt :
illius, istius, utrius, unius.
Quare eam sic eruamus nos : quae ad hunc modum exeunt,
non ita olim pronunciabantur, nam consonans in multis,
non vocalis reperietur : cuius, eius. Sic erat : ille,
illeius. Sic quasi diphthongus graeca remansit ac longa
fuit. Ergo vir doctissimus Terentianus non fuit veritus
producere in alterius, cum tamen caeteri corriperent.
Neque enim verum est quod aiunt corripi propterea quod
syllaba una numerosius sit quam caetera eiusmodi. Neque
enim est altrius quemadmodum utrius, sed
sane quomodo fuit utereius, sic altereius.
Neque vero eorum ratio bona est : sed usus contentus fuit
communi regula vocalis sequentis vocalem. Analogia autem
etiam in caeteris constat. Nam secundus casus ‘possessivus’
dictus est ; possessivorum autem multa sic invenias :
petreius, luceius, locutuleius, a
petra, luce, locutione. Quae autem graeca sunt, non solum
disyllaba ut dixere de Chio, Dia, sed etiam multisyllaba,
ut sophia et Ionium. Theocritus enim illud
produxit in Syringa, hoc autem etiam omnes Latini. Nam
quod addunt a Statio : templa Lycie dabis, non facit ad praesentem
observationem, est enim λυκεῖος, cum diphthongo.
Geminata quoque et in seipsum concreta syllabam potest
introducere correptam, ut in decima Satyra Iuvenalis :
Eloquio sed uterque perit orator, __ esse enim debuit periit.
80__ Divisa contra passa est morae divisionem : mihi pro
mi ; et interposita alio elemento : τοί, tibi ; οἱ, sibi
(quemadmodum supra diximus), ti enim et si olim fuerant.
Cuius rei argumento sunt alii casus : tis, te, se.

Caput XLIIII.
Proprietas quaedam mutarum et semivocalium.

Proprium mutarum ut vocales natura correptas habeant :
ab, ad, at. Sed C variat : lac enim longum est, sic
hic adverbium, hic pronomen breve, et hoc, apud Plautum,
ut docuimus in libro De comicis dimensionibus. __ Disputant
an fac breve sit. Verum apud Plautum eundem
in Curgulione longum est :
Sed grandiorem gradum ergo fac ad me obsecro. Altera
enim est syllaba spondei. Sic etiam apud Ovidium in primo
De Remedio :
Durius incedit, fac ambulet.
Nam litigiosi grammatici perverterunt cum volunt depravare,
ut legatur obambulet : nesciunt enim quid sit
obambulare, neque enim in vetustissimo codice aliter quam
vulgo legitur, et ambulantem vult videri ob vitiu. Nam
obambulare nihil est necesse. Duo quae afferunt argumenta
nulla sunt : primum ab exemplis ubi corripitur : nam in illis
face scriptum est, non fac ; alterum ab analogia :
nam si apocope in aliis non produxit vocalem – fer, quod
erat a fere –, ne in hoc quidem debuit. At enim non semper
sequitur nos proportio illa : ut in fio, fies, fierem,
eadem vocalis nunc longa, nunc brevis est, et usus
extorquet multa. Apocope quoque multa produxit brevia,
cum moram quam subducebant ex consonante subtracta reponerent
in vocali : pecus brevem habet finalem, pecu
longam. Quare illi iidem dedere manus, adducti Ovidii
manifesta autoritate, in primo De Arte :
Hos fac Armenios, haec est Danaeïa proles.

Quanquam autem haec eorum natura est, tamen aliis quoque
81competit, sed vario sane eventu : mel, vel ; en, nomen ;
ver, per. M semper corripitur. Sibilus varius
est : suus, suos. Dicimus autem commodius
nos quam veteres dicebant mutas habere vocales breves.
At illi aliter locuti sunt : ‘Mutas esse breves, duplices autem
longas’. Neque enim consonantium affectio est vel corripi
vel produci, sed quarundam natura est ut patiantur vocales
corripi, duplicium autem efficere ut illae producantur.
Si enim consonantes producerentur aut corriperentur, non
egeremus vocalibus in pronunciatione. Neque enim tenores
aut tempora in consonantibus sunt : Z enim producit,
non est producta ipsa. Sic non recte dixere liquidas esse breves,
neque illa oratio proba est liquidae brevem efficiunt
syllabam. Nam quod duplices longam faciunt mora ac difficultas
in caussa est ; at liquidae brevem facere non possunt,
si enim possent, ubicunque ponerentur facerent ; hoc autem
falsum est : sequitur enim tam L quam R longas, ut μῆλος,
ἥρως. Sic duplices aut duplicatae, non producunt quamlibet
syllabam – nam τῆξις priorem producit natura, non positione ;
sic γλῶσσα. Non faciunt igitur ut sit brevis, sed permittunt
neque mutant. Nullam igitur habent actionem ut
in patre nihil mutant sed patiuntur talem tantamque
esse quanta fuerat in pater. Iccirco a Graecis et ‘molles’
et ‘udae’ dictae sunt ; at mollis non est agere, sed pati.

Caput XLV.
De aspirationis potestate secundum loca.

Interest aspirationis omnibus interdum praeponi vocalibus,
uni autem : υ semper, nisi more Aeolico : eam enim non aspirant,
ut diximus ; in medio autem inter A, E, I, O, Atheniensium
imitatione, qui ΚΤΑΗΩΝ scribebant. Exempla
sunt : hamus, herus, hio, honor, humus ;
vaha, vehemens, mihi, oho. Praeterea
anteponi diphthongis omnibus : hau, heu, hei,
hae, hoedus
. Huius sonum me puero non audisses.
82Nunc maxime observant literati, quidam etiam putide. Indocti
vero etiam locis non necessariis, ita ut latrare videantur.
Id quod irridebat in Arrio Catullus poeta, cuius sales
cum Politianus exultabundus iactat sese intellexisse, non est
assecutus. Neque enim satis est deprehendere aspirationes
quae ibi tum essent ascriptae, sed opus fuit cauto ne lepidissimi
poetae festivitas refrigesceret. Nam quare, multa verba
cum proposuisset (chommoda et hinsidias),
clausit epigramma fluctibus potius ‘Ionii’ maris, quam ‘Adriatici’ ?
Sane, quia ab Ione cum dicta esset tum regio, tum mare,
factum est ab Arrio ut ab hiatu – quem aspirando affectabat –,
Hionii dicerentur. __ Consonantibus tribus apponitur, quarum
exempla sunt : Chremes, Philippus,
Thraso
. __ Non temere autem dubitatum est a nobis
olim utrum R ab aspiratione antecedatur vocalium more,
an antecedat eam ritu consonantium. Ratio dubitandi fuit :
nam cum aspirationis loco ponebant B, praeponebant ipsi
R, ut bretor ; ergo si vices gerit, videtur etiam locum
vindicare. Praeterea R nulli consonantium praeponi potest,
ergo neque ei quae consonantis habetur loco. Sane vero aspiratio
ante vocales statuitur, neque valde differt ab Aeolico
elemento. Potest et illud augere dubitationem : excogitaturos
fuisse Graecos aliquam notam qua concretam aspirationis
et illius literae significarent potestatem, sicut cum complexi
sunt alia tria : Θ, Χ, Φ, sed notula imposita ipsi R,
ostenderunt eundem usum aspirationis in eo fuisse qui et
in vocalibus intelligeretur. Contra tamen Latini etiam in vetustis
monumentis postposuere. __ Caussa aspirandi fuit soni
volubilitas atque vibratio, ut dicebamus. In omni autem
vibratione recipitur aer per intervalla, quare intra ipsum
potius elementum aspiratio ipsa quam praeposita percipiatur.
Latini autem sprevere illam asperitatem. Nam quemadmodum
extra ipsum R eam deprehendas aeris crassitiem ?
Geminetur enim, quod apud Graecos fit, non possis praeponere,
sic : PYFRRUS ; sed si postponas sic : PYRFRUS,
83non potius videare priorem literam quam posteriorem onerare.
Quidam minus sapienter etiam Romam aspirant,
cum tamen Romani ipsi de suo R omnem exeruerint usum
aspirationis. Stultius autem qui etiam Renum fluvium.
Neque enim Germani ei elemento apponunt flatum ullum :
lenissime enim sua lingua pronunciant ‘iudicem’ et ‘annulum’
et ‘equum’ et alia. Neque par est nobilissimae gentis fluvium
a Graeculis rationem nominis accepisse, sed qua nunc
voce ‘pruinam’ appellant, fortasse aquam omnem gelidam
atque inde etiam Renum nominarint. In φροῦδος autem et
φροίμιον videris quemadmodum praeponatur ipsi R : fuit
enim πρὸ ὁδοῦ.

Caput XLVI.
De modo ac ratione scribendi.

Postquam literarum originem, numerum, caussas atque
usum contemplati sumus, interest veri philosophi illud
quoque indagare uter sit modus naturae propior in scribendo :
isne quem Hebraei sequuntur a dextra nostra in sinistram
introrsum, an noster qui a sinistra in dextram extrorsum
excurrit. Est enim motus una ex caussis literarum. Quare
motus ipsius ratio sive modus literarum quoque generationis
erit affectio. Atque illi quidem tuentur se mundi origine,
quasi cum naturae legibus omnia instituta sua tum incorrupta
nacti sint. Caeterum hoc nihil iuverit eos quippe
multarum artium inventa post illa rudimenta emersere. Quare
consulto factum sit ut, multis cum aliis eorum legibus,
hoc quoque sit emendatum. Atque iccirco a rationibus deducenda
sint consilia huius consuetudinis. __ Poterunt afferre
motum coeli esse a dextro in sinistrum, atque ita eorum
tractum in scribendo coelestem motum imitari : a dextro enim
in sinistrum ducunt. Huic rei summa cura certis in locis respondimus,
et in libris De coelo et in Commentariis de Insomniis
coelum neque dextrum habere neque sinistrum.
Ad haec multae sunt rationes quibus perverse scribere arguuntur.
84Principio motus manus naturalis extrorsum est.
Quies enim intus ad pectus et oculos in foetu, igitur primus
motus extrorsum explicatur. Quare pugna quoque sic cietur
et caetera opera : extento brachio, non retracto. Praeterea nobis
relinquitur sub oculis, ad contemplandum quid quantumque
descriptum sit, quod illis calamo ac manu tegitur. Item
in dextrum humerum conversa facie sunt statuae atque imagines ;
sic enim et creditae sunt opus suum respicere et contra
hostem stare. Quare aquilarum rostra in signis ad eam quoque
partem picta fuere. Ergo obtutus noster suapte natura
plus dextrorsum versum fertur. Illud vero argumentum invictum
est, eos ipsos, inter scribendum literarum ipsarum virgulas
ac lineas directas aut transversas, a sinistra inchoatas, in
dextram desinentes terminare. Quae igitur partis ratio, eadem
etiam sit totius, et quemadmodum linearum tractus, ita literarum
quoque ordo servandus erit ; sed textrinam prius invenit
gens illa quam scripturam ; textores enim tramae primum
filum introrsum iaciunt : id autem coacti, non natura ;
quoniam dextra manu cum incipiunt et sinistrae operam vicissim
petunt, sic motus fuit auspicandus. Verum iidem ipsi,
ubi caetero operae naturae legibus ad movendum libere uti
possunt, – poliuntque telas aut pannos, aut sepum inducunt et
furfures –, tum vero extrorsum versus a sinistra in dextram,
iure suo ut fruatur manus in excursum faciunt.

Caput XLVII.
Elementorum affectus ad principia syllabae
constituendae.

Hactenus quae cuiusque esset natura literae visum est. Nunc,
antequam de syllaba dicimus, explicanda est earundem ratio
quam ad syllabam ipsam constituendam inire debeamus.
Consonantibus igitur convenit omnibus dictiones inchoare
atque etiam terminare, praeter G, Q, Z, – his enim nulla
praefinitur : nam confessum est vesperug ita scriptum
esse sicut Pont. Max. ; item fortitud., sicut
85tert. et exercit. De P non oportet dubitare :
volup enim et apud Ennium et apud Plautum etiam
nunc quibusdam versibus extantibus de seipso facit fidem.
Vocales autem aeque omnes et incohant et claudunt : ama,
ede, oro, ivi, usu
 ; item diphthongi : Aeneas,
Oebalia, eidus, euge, aurum
 ; et claudere :
vae, evoe, hei, hau, heu. Vocalis una graeca
ab initiis exclusa fuit sine aspiratione, nisi more Aeolico :
υ. __ A duabus consonantibus potest incipere sicut a duabus
vocalibus, ut cras ; sed etiam a tribus ubi sunt liquidae
cum C, P, T sibilo praecedente : sclopus,
scrupus, splendor, spretus, stlatum,
strepitus
, et apud Graecos etiam addita
aspiratione : σφραγίς. __ In duas possunt desinere :
hyems ; et in tres : stirps. Quarum
quaedam iam sunt declarata, sed hic per
conclusionem quandam collecta
sint pro principiis syllabarum,
more Peripatetico. 86

Liber secundus.

Caput XLVIII.
Quae sit forma syllabae, quae materia.

Quemadmodum ex elementis primis
quatuor naturalibus in unum coalescentibus
fit id quod mistum dicimus et ex puncto
fit linea, ita ex literarum constitutione id
confieri dixere quod ab ea comprehensione
συλλαβήν Graeci vocant. Quam ob caussam
etiam sic definivere : “Syllaba est comprehensio literarum sub
uno accentu et uno spiritu indistanter prolata”. Quam definitionem
et falsam esse et eius partes male cohaerere ostendamus.
Nam, sicut litera ipsa est quiddam indivisibile, non
autem privatio divisionis, ita syllaba erit quiddam divisibile,
non autem ipsarum partium comprehensio, atque id ex eo
manifestum est cum dicunt syllabam ex binis aut pluribus
literis constari : at comprehensio non dividitur in literas, neque
enim unio materiae et formae corpus ipsum est. Male etiam
dixere “prolatam”, accidit enim syllabae proferri : potest enim
et scribi et in mente reponi ipsa. Quare ita dicant recte : ‘quae
proferri possit’. Tertius error ex his manifestus est : nam si “sub
uno accentu” est, erit et “sub uno spiritu” et “sine intervallo”. Suum
enim quaeque syllaba accentum habet. Vacant igitur haec. Postremo
pessimo consilio putarunt omnem syllabam multis
concrescere elementis : accidit enim huic rei quam syllabam
87appellant numerus elementorum ; si enim esset essentia syllabae,
ergo substantia reciperet intentionem et remissionem ;
hoc autem falsum est, atque hac ratione syllaba haec stirps
esset magis syllaba quam haec, ab. At maior est per quantitatem,
non autem magis per substantiam. Nam quod aiunt
monogrammatas vocales non esse veras syllabas, ridiculum
est : quid igitur sint ? Imo vero verissime sunt hoc quod falso
nomine ‘syllabae’ vocant, quoniam et priores sunt et simpliciores,
et hoc ipsum sunt quod aliis communicant literis.
__ ‘Syllabae’ igitur nomen falsum est, atque aliud quaerendum.
Vtemur tamen usitato ut intelligamur. Definietur autem
sic : “syllaba est elementum sub accentu”. Itaque et materiam
habebis et formam : est enim elementum materia ; id autem
per quod accentum potest suscipere, forma.

Accidit autem numerus elementorum syllabae, sicut plantis foliorum
et ramorum et radicum et fibrarum. Nam animalibus
quoque satis est unum instrumentum habeant sentiendi,
neque enim desinunt esse animalia. Itaque si animal definias,
falso apponas pluribus constitui. Hoc autem quod dicimus
‘accidere’ aut sit quod Graeci ‘proprium’ vocant aut esto etiam
differentia, species certas distinguens in rebus naturalibus. At
in syllaba de nulla forma est separans eam ab hac syllaba,
e : sed pars illa tantum materialis, scilicet d, accidens ipsi e.
Numerus autem est a singulis ad senas usque : a, ab, abs, Mars,
stans, stirps
, αἰσχρoύς, dempta enim diphthongo,
tot remanent. __ Germanis etiam longe maior [Schrampts]. Intelligo
autem nunc diphthongorum vocales numero notularum,
non sono, separatas. __ Aut igitur sola vocalis est ; aut
cum alia, ut in diphthongo ; aut consonantem unicam praecedens :
ab ; aut duas : abs ; aut tres : stirps ; aut unam
sequens : da ; aut duas : draco ; aut tres : strenna.
Quare, licet non admiserit usus, tamen, quantum earum natura
fert, octo esse literarum potest syllaba, siquidem trinis obsideri
consonantibus diphthongi sonus patitur. Eam tamen
asperitatem mitiorem fecit usus, exhilarata tristitia confragosae
88pronunciationis, ut alternis, si tres praecederent consonantes,
duae subirent, et e contrario.

Caput XLIX.
Consonans quae inter duas vocales est utri applicetur.

Priore libro de systasi et diastasi diximus, ut literarum
mutuam cognationem quae pars erat potestatis intelligeremus.
Nunc vero videndum est – quod et veteres disputarunt –
ad utram syllabam constituendam comparetur consonans
quae inter duas vocales sita sit. __ Ac Herodianus quidem
ita sensit qualemcunque vocalem haerere praecedenti consonanti,
si dictio inveniatur ab eadem incipiens consonante,
non quod hoc illius caussa sit, sed quia per hoc illud cognoscatur,
ut in verbo fero quod bisyllabum sit, r posterioris
vocalis esse, non prioris : idemque in compositis debere
observari. Nam, quanquam ex ab et actus componitur
abactus, tamen, ubi duo haec in unum convenere,
b coire cum a sequenti in syllabam, non cum praecedenti.
Sed adversus hanc sententiam sic argumentantur : in abigo
si b accedit ad secundam vocalem, ibi prima non poterit corripi
propterea quod iam sit a praepositio quae semper et
ubique longa est. Item in circumago non fieret elisio
ipsius m si sequenti applicaretur. Praeterea, in abhinc
et adhuc, b et d aspirarentur, id quod est absurdum
ac nusquam receptum. In eandem sententiam videtur inclinare
Quintilianus, atque in vocibus compositis syllabas dividere
pro modo partium : in aruspice et abstemio.
__ Vt has rationes solvamus, animadvertendum est,
cum ex duabus vocibus una fit, non accentum solum sed literarum
quoque exigi cohaerentiam. Neque enim ita pronuncies
abactus compositum ut ab, actus disiuncta :
quanam igitur pronunciatione efficietur ut b a sequenti
vocali subtrahatur ? Ad haec, si pituita a ‘petendo vitam’ ducatur,
nisi cohaereat t cum u, semper sit u consonans ; at
non est. Sic in hac voce etiam, duae essent syllabae : et,
89iam ; est enim consonans i in iam ; sed pronunciationis
tractus cogit nos elementa coniungere. Postremo eorum regula
haec est, et vera : “Nulla syllaba aspiratione terminatur”.
Igitur in his vocibus πρωθύστερον et ἄχιππος, apud Lycophronem
– et ἐφίππιον –, quid comminiscentur ? Aut enim in aspiratam
desinet prima syllaba aut id fiet quod nos censemus.
Nam argumenta illa omnia ridicula sunt, ac primum quidem
putidum, nam in abigo, licet b subtrahatur pronunciatione,
non tamen est a praepositio, sed vocalis ipsius ab.
Non enim propter b fit a aut longum aut breve, sed usus
autoritate ; neque enim fieret unum compositione, sed fit tamen,
quare quam quisque potest sedem occupat. Neque vero dicamus
quod is qui ita corrupit versum Ovidianum :
Sive quis Antilochum narrabat a Memnone victum,
quanquam in compositione, si velim pertinacius cavillari,
ostendam in voce hac amarum etiam corripi, si illorum
ἔτυμον sequamur, quoniam a mari venit. __ Alterum
argumentum sic diluimus : auferri m in circumago
quia subiens vocalis non patiatur ; non tolli autem si nolis,
ut apud Ennium :
Tum delecta virum sunt millia militum octo.
Quod et in comitio manifestum est. __ Postremum argumentum
adversus nos non est. Negamus enim hoc semper
postremam consonantem accedere ad subeuntem vocalem,
sed id tantummodo evenire cum eiusdem initii reperitur,
ut diximus, vox. Quare, cum nulla vox a b incipiat
aspirato, disiunctis sedibus haec duo inter se erunt. Sicut in
adbibere nemo nostrum dicat praepositionis consonantem
cum initio verbi coniungi, impeditur enim. Hoc igitur
impedimentum etiam ab ipsa aspiratione allatum est.

Ex his sequitur in simplicibus tantum, si syllaba incipiat a vocali,
necesse esse etiam praecedentem vocali terminari, in compositis
autem non necessario : comitium, coeo.

Item quemadmodum syllabarum initia a vocum initiis mensurantur,
ita et fines a finibus. Quare in voce hac isthic,
90debet etiam esse aspiratio, quam male faciunt cum omittunt
recentiores ; cum enim reperiatur similis literarum societas
in verbo est, potuit prima syllaba esse ist, postrema
hic ; at in verbo illic non potuit, propterea quod
nulla vox in eandem desinit geminatam, neque ab eadem geminata
ulla incipit.

Illud quoque hinc constat in quamvis vocalem desinere syllabam
posse, quavis sequente consonante ; itemque syllabam non finalem
qualibet consonante terminari quae geminetur ; quod
si duae diversae sint, in f, g, p, s nequeunt desinere : his
enim non finitur syllaba, nisi geminatis. Quod autem etiam
addidere b et t, errarunt : abnuo, atque, abseco,
Aetna
. In q nullam terminari verum est, quia
u habeat comitem ; sed in c non est verum : ecbasis,
ecquis, ecdosis, Pyracmon
. Quod autem
addiderunt exemplum acne falsum est : sed c transit
cum n ad finalem vocalem, quia dicimus Cneus, Cnidus.
Sicut et illud errarunt idem in actus, dicimus enim
Ctesipho. __ In d autem desinit sequentibus fere
omnibus, si antiquorum more maneat incolumis in compositione :
adbibo, adcurro et reliqua. __ In l
desinit cum mutae sequuntur : album, calcar,
caldus, algeo, Alpes, altus
 ; et ante semivocales,
excepta r : calfacio, Almon, alnus,
alsiosus
 ; et consonantes duas : alvus, saliunca.
Eandem proportionem nactum est r : arbor,
arcus, ardeo, Argus, Arpi, artus
 ;
item ante semivocales, etiam ipso l, vicissim non excluso :
arferia, arma, Arnus, arsus,
perlego
 ; et utranque consonantem : pervicax,
periurus
 ; etiam ante ipsum q : arquites.

In h, nisi per apocopen, syllabam exire negarunt : ah, vah
fuisse enim aha, vaha, et verisimile fit ita factum esse,
saepe enim dolentes etiam nunc sic geminatum pronunciamus. 91

In m, si sequatur b, p : ambo, amputo.

In n, subeunte c, d, f, g, q, s, t : Ancon, Andes,
anfractus, Angerona, anquiro, ansanctus,
antes
 ; et more veterum ante r : conrugo ;
et in paucis ante duplices duas : Anxur, Zinziber.

His rationibus deduci potest syllabam terminari posse quavis
consonante cuius natura sit apta geminari.

Item constat veteres ea sententia falsos esse s syllabam finiri
ante c in abscondo : etenim scalam dicimus.
Neque verum esse in x desinere syllabam sequente vocali,
quippe diximus xenia, et Anxur eorum sententiam
iugulat.

Omnis autem litera praecedens i aut u consonantes necessario
syllabam terminat, si eas consonantes aliae sequantur vocales,
ut cuius, periurus, advolo, cavum,
nam in cui et huic nulla sequitur vocalis.
Item si ipsa geminetur : Maiia.

In x autem desinit syllaba praecedens c et comparem suam
q, et p et t : excurro, exquiro, expono,
extendo ; item l : exlex.

Z semper initium syllabae facit, nunquam finem.

Nulla diphthongus in duas desinit consonantes, non quod eius
natura repugnet, ut diximus, sed quia usus sic obtinuit. Duplici
enim potest terminari : faex, faux.

Caput L.
Syllabarum affectus.

Quoniam syllabarum substantia partim ex materia fit, quae
sunt literae ipsae, partim ex forma, quae est ipsa natura recipiendi
pronunciationem in partem dictionis, syllaba iccirco
affectus quosdam nacta est secundum materiam, ut numerum elementorum,
alios autem secundum formam, ut tenorem, spiritum,
tempus. De numero igitur primum diximus, materia enim
quam forma prior. De numeri autem affectionibus nunc. 92

Caput LI.
Syllabae : praepositio, geminatio, appositio, interpositio,
ablatio, extritio, abscissio, transpositio.

Cum igitur ab singulis ad senas literas syllaba augeatur,
quibus affectibus eius partes obiectae sunt iisdem etiam
ipsa agitata est. Nam, quemadmodum praeponebantur elementa,
sic et syllabae : durus, edurus ; __ interponuntur :
imperator, induperator ;
apponuntur : videri, viderier. Hoc autem
amplius quod ab nullo geminato elemento incipiebat vox,
at incipit a syllaba geminata : pupugi ; in nullum geminatum
desinebat, at in geminatam desinit : scindidi.
Contra, elementa in medio geminabantur, syllaba autem
nulla. Vicissim quoque aufertur, ut apud Vergilium :
Inter se coisse viros et cernere ferro, __ pro decernere, sic
enim legunt ; __ abscinditur : vah pro vaha ; et apud
Homerum δῶ, κρῖ, λίπα, pro δώμα, κριθή, λιπαρόν. Quod
et lusit in poematio monosyllaborum doctissimus Ausonius.
__ Exteritur e medio : deûm, pro deorum ;
transponuntur : queibam et adeibam, quod
adiebam et quiebam fuit postea. __ Mutari vero
syllabas ut elementa omnino constat ex eo quod vocales
mutantur ipsae. Quare syllabam ipsam mutari necesse est.
Ac, quemadmodum ex una litera duae fiunt : mihi ex eo
quod erat mi, et contra, ita evenit syllabis quoque :
aquai, aquaï et cui, cuï. E contrario apud
Varronem :
Et te flagranti deiectum fulmine Phaethon. __ Et sicuti
quaedam ex elementis semper praeponuntur, ut z et u consonans
et q – nunquam postponuntur –, alia e contrario postponuntur
semper, ut u quando neque consonans neque vocalis
est, nonnulla sine discrimine utranlibet sortiuntur sedem,
ita syllabae quoque, quae ex illis sunt constitutae. 93

Caput LII.
Affectiones a forma syllabarum : accentus.

Quae vero syllabae accidunt propter formam per quam syllaba
hoc est quod est, ea sub ‘accentus’ appellatione tripartita
divisione complexi sunt : tenore, spiritu, tempore.
Hoc igitur loco quid sit accentus quoque modo haec contineat
videamus. __ Canere Latini ab hiatu dixere, graeca voce
ἔχανον : nam Aeoles ab eo quod est χαίνειν non apponunt
incrementa praeteritis, sed dicunt χάνον, demuntque aspirationes
quasi rem barbaram. Est autem canere vocem modulis
certis tollere aut premere, certisque temporibus producere
aut corripere. Id quod cum in pronunciando necessario
eveniat, quibus legibus syllabas moderaremur, eas leges
‘accentiones’, ‘accentus’, ‘accentiunculas’, ‘moderamenta’,
‘voculationes’ Latini vocarunt, Graecos imitati qui eadem
de caussa προσῳδίας nominabant. __ Cum igitur vocem
quantitate metiamur, et syllaba in voce sit ut in subiecta materia,
et quantitas triplici dimensione constituatur : longa,
lata, alta, necessario syllaba quoque iisdem rationibus affecta
erit, ut levatio aut pressio in altitudine, afflatio aut
attenuatio in latitudine, tractus in longitudine sit. Haec
igitur tria interdum uni eidemque syllabae aliter atque aliter cum
possint contingere, videmus eandem longam aliquando circunflexo,
aliquando acuto insigniri ; alteram vero nunc tenuem,
nunc aspiratam. Non potest fieri quod quidam professi
sunt, accentum esse modum quantitatis syllabarum :
unam enim tantum vim ex tribus complexi sunt. Sed nos sic
definiemus : ‘modus syllabae’. Intelligo nunc ‘modum’ quod
Vitruvius et Horatius ‘modulum’, id est mensuram propositae
rei.

Caput LIII.
Quomodo distinguantur inter se tria membra divisionis.
Et tenorum ratio.94

Modi igitur syllabae tot sunt quot dimensiones : altitudo,
latitudo, longitudo. Quare falsi sunt veteres qui
accentum syllabae qualitatem definivere. ‘Grave’ enim et ‘leve’
in elementis primarium est, inde translata ratio eorum
ad dimensiones quantitatum, propterea quod locus sit superficies
ambiens locatum, motus autem fiat in loco, ‘grave’
et ‘leve’ ratione et motus et locorum dicatur. __ Igitur in voce
quae esset affectio aeris, inventae sunt rationes quantitatis secundum
aeris dimensiones, idque mathematicis lineis deprehensum
est : nam altitudinis ratio est linea perpendicularis,
iccirco, cum vocem tolleremus, ea linea signata est. Sed cum
eadem linea secundum superiorem partem indicet altum, secundum
inferiorem notet profundum, faciendum fuit ut
levatio vocis diversam notulam haberet a depressione, itaque
excogitarunt virgulam ascendentem eo tractu quo scriberemus,
in dexteram scilicet nostri partem, sic : ´. Quae autem
depressam indicaret, quasi caderet contrario situ : `. Cadit
enim manus nostra cum pingimus eam. Atque hanc quidem
suo nomini reliquere ‘gravem’que appellarunt, ab instrumentis
scilicet vocis, propterea quod in guttur aut pectus eam
demitteremus ; alteram autem priorem illam ab effectu potius
nominarunt ‘acutam’ : ferit enim aures quarum viribus
obiecta est. Ac sane plus ponas spiritus latioris in gravi
voce, angustioris autem in acuta : quare et pueri acutius canunt,
quorum guttur angustius est ; et latiora crassioraque
instrumenta gravius sonant, ut etiam ab illis gravem sonum
dixerit Pythagoras. Ita omnibus in rebus certissima ratione
sibi ipsa respondet natura. __ Evenit autem ut duae syllabae
inter se concurrerent, quarum prior priorem haberet, id est
acutum, altera posteriorem, id est gravem ; quare, eae cum
coalescerent, concreverunt in unum etiam ipsi apices, sic : ˆ.
Quem Graeci cum περισπώμενον dixere, abusi sunt licentia
nventionis, – neque enim ‘circuntractus’ fuit –, sed συσπώμενον
rectius nominassent. Nostri quoque, ‘circunflexum’ cum appellarunt,
ad celeritatem potius pingentis manus respexere,
95quae unico motu virgulam arcuatam fecit, angulo dempto.
Sic : OO.

Hos omnes Graeci τόνους vocavere, translata ratione a fidibus
quarum intentione aut remissione acutior graviorve redderetur
vox ; inde nos ‘tenores’, propterea quod nostrum
‘tenere’ inde duxissemus, scilicet παρὰ τὸ τείνειν. Nam quod
nixu quodam arceremus, id beneficio τῶν τενόντων fieret,
et translata fuit significatio ab helcyariis et aurigis currus
inhibentibus, item militibus praedam dividentibus. Hoc potes
etiam percipere ex maximi poetae Oppiani Piscatione
quadam, atque ante eum ex Theocrito, quorum versibus
trahentium tenentiumque nixu primarii nervi τένοντες extantes
declarantur.

Si igitur latum a longo et utrunque ab alto distinguitur
specie, specie quoque tenores a spiritibus et a temporibus
distinguentur. Verum non ita est. Perpendicularis enim linea
a duabus transversis decussatis non distat specie, sed in
corpore quadrato mobili eadem linea nunc latitudinis, nunc
altitudinis, nunc longitudinis erit, neque enim differunt
nisi accidente. Id quod sane pertinet ad metaphysicum, et
tactum est a nobis atque explicatum in quarto Historiarum
de animalibus
.

Caput LIIII.
Spiritus.

Alter syllabae dimensus est latitudo, secundum quam syllaba
est aut ‘crassa’ aut ‘tenuis’, nam, praeterquam aut producas
aut tollas vocem, dilatare spiritum potes atque addere
vel vocalibus vel consonantibus. __ In ‘tenui’ autem pronunciatione
minus exit spiritus : nam et hoc errarunt veteres
cum in tenui negarunt spiritum esse. Sine spiritu enim
non esse vocem in quarto Historiarum et in secundo De anima
declaravimus : nullum enim animal pulmone carens
vocale est, sed sonum emittere aliis instrumentis constat.
Iccirco ψιλήν Graeci vim illam vocavere, nostri ‘levem’, propterea
96quod crassum in corporibus videretur esse grave, et
lene, quia facilius laberetur. Hoc quoque ex philosophia
depromptum est. __ Nam corpora latiora, ut laminae plumbeae,
diutius fluitant in aqua, breviora autem citius evadunt
ad fundum. At eadem ratio est corporum gravium ad descendendum
et levium ad ascendendum. Nebula enim angustior
citius ascendet, sic et spiritus praeterfluit commodius
fauces quo est arctiore superficie. Qui student voculis mutandis
maluere dicere ‘laevigationem’ : male, neque enim
ipsa ψιλή ‘laevigat’ vocalem ; sed nota est vocalis laevigatae.
Catullus autem, eo quo diximus epigrammate, utrunque coniunxit :
Audibant eadem haec leniter et leviter.
Alteram Graeci δασεῖαν, nostri ‘densam’ : stipatur enim spiritus
uberior ac frequentior inter fauces. Itaque et ‘crassam’
et ‘flatilem’ vocavere. Nam ‘aspirantem’ aeque perperam atque
illam ‘laevigantem’. Atque olim quidem, tum apud Athenienses
tum apud nos, sola crassa notam, quam supra diximus
habuit h, quae in ordine literarum poneretur ; ubi autem
deesset ea vis, is defectus defectu quoque notulae signaretur.
Postea vero usus obtinuit ut secta haec litera aspirandi
notam exhiberet dextra sui parte, sic : OO, Sinistra autem
quae contraria esset contrariam quoque signaret, sic : OO. Neque
iam inter literas sed tanquam apex literis imponeretur.
Mox ad celeriorem motum anguli illi, ut in aliis multis, hebetati
reductaeque notulae in compares semicirculos, dextrum
laevumque, sic : OO, OO. __ Quaeremus autem et hoc veteribus indiscussum,
propriane haec affectio sit vocalium an etiam
communis consonantibus : videtur enim coaluisse cum t (in
θ) et cum aliis duabus. Verum in libro superiore, ne omnia
turbaremus, secuti sumus priscorum simplicitatem. At hic
exactius interest philosophi contemplari haud ita esse : flatus
enim crassitudo antecedit vocalem, non sequitur, sic : ὕστερον.
Ergo, cum praeponitur consonans ad compositionem, idem
flatus eiusdem elementi est : πρωθύστερον, non autem consonantis,
97nisi quatenus ex ea et aspirata vocali una syllaba fit.

Caput LV.
De tempore.

Syllabae moram maiorem minoremve longitudinis linea dimetimur :
productione enim vocis comparatur. Itaque tardi
sermonis aut citi dicimus hominem. __ Iccirco, cui syllabae
plus impenderent temporis, eam ‘longam’ dixere, cui minus,
‘brevem’ : utrunque autem sub quantitatis ratione continetur,
sed ita ut inter se referantur atque relatione sint contraria,
sicut magnum et parvum. Iccirco uno pluribusve temporibus
constitutas dixere syllabas. At omne tempus quantum.
Sed de numero videndum est. Antiqui sic dixere : longam
constare duobus temporibus, brevem uno tempore.
Sane recte. Cum enim syllaba brevis prior sit et natura et
tempore quam longa, ita eius mensuram agnovere ut unum
tempus dicerent ; quod tempus cum protraherent ad alterum
tantum, non immerito et longitudinis additione et geminatione
tractus metiti sunt. Itaque figura quoque longae
transversa linea signata est, sic : ¯. Brevis autem dimidio tantum
erat explicanda, sed inter scribendum excurrentis interdum
manus error fallere potuisset, quare eo deventum
est ut notula, quae circunflexo adversaretur, adversam quoque
ei figuram haberet, sic : ˘, propterea quod non nisi longa
syllaba circunflectatur.

Caput LVI.
Non esse plures accentus quam quot dicti sunt.

Cum igitur syllabas non nisi praedictis modis tribus dimetiamur,
non nisi accentus septem erunt : quorum primus
extrema duo, medium habet unum ; alter duo extrema tantum,
sine medio ; ac tertius eiusdem modi est. Iccirco erat
aliquid quod dubitaremus : etenim relativa si carent medio,
grave et acutum quo modo medium habuere circunflexum ?
Aut si inter ea hoc fuit, quare inter tenuitatem et aspirationem
98non fuit, quae erant contraria per positionem ? In utroque
enim exit spiritus, quare etiam mediocris potuit. __ Ac
de longa quidem ac brevi mora iam supradictum est : quemadmodum
in musicis, ita in syllabis certa ratione alia atque
alia plus minusve morae poni. __ Nam si longa sit natura et
subeat duplex aut duplicata, ut τῆξις, γλῶσσα, videtur in ea
plus poni temporis quam si simplex consonans sequatur.
Itaque, etsi longum breveque ratione comparationis medio carent,
ipsae tamen quantitates in quibus sitae sunt relationes,
possunt magnitudine addita aut dempta medium recipere.
Omnis enim quantitas apta nata est fieri vel maior vel
minor, quatenus quantitas est. Dico autem “secundum rationem
quantitatis” propterea quod corpora ratione substantiae
eius affectus immunia sunt : est enim maior homo ut est
quantus, non ut est homo. Sic inter aspirationem extremam
et extremam exilitatem spiritus sive nuditatem aliquod fuit
medium, ut inter t et θ fuit d, et alia quae supra diximus.
Id quod manifestum est si idiomata ipsa comparentur.
Nanque Arabes aspirant suum d, et graecum χ, si ad hebraicum
comparetur, non iam sit extrema sed media aspirata,
e summo enim gutture graecum, hebraeum ex imo pene
pulmone prodit. __ In gravi quoque et acuto ratio par : ex
utriusque enim compositione factum est tertium quiddam
medium, sicut ex elementis naturalibus corpus aliquod cuius
motus extremorum loca non appetat. Harum autem differentiarum
notulae quae medias illas naturas indicarent, aliis
atque aliis consiliis sunt institutae. Nam in tenore composito
figuram excogitarunt ; in spiritibus mediis non ita, propterea
quod certis consonantibus includeretur : b, g, d. In temporibus
autem omnem tractum qui unum tempus superaret
brevitati necessariae opposuere ; dico ‘necessariam brevitatem’
iccirco quia est etiam brevitas indifferens in brevi vocali
quae sit muta liquidaque affinis.

Caput LVII.
Tres notulae ab accentuum ratione excluduntur.99

Ergo si accentus est ‘modus syllabae’, non erunt accentus
tria illa quae Graeci ὑφέν, διαστολήν, ἀποστροφόν, nos ‘coniunctionem’,
‘disiunctionem’, ‘aversionem’ nominamus. Falso
autem inter accentus relatas a veteribus videamus. Nam coniunctio
dictionum duarum affectus est compositarum, quoties
eae, nulla facta partium mutatione, ita cohaerent ut propter
servatam integritatem non cohaerere etiam videantur.
Exempla in promptu sunt : anteOOvolans, anteOOmalorum.
Et apud Lucretium : semperOOflorentis.
Huic indicio figuram apte attribuere :
pando semicirculo supposito, sic : OO, sumpta similitudine
a subscudibus carinarum, quibus asseres coagmentantur.
Contraria huic disiunctio, quae, quas voces posses temere
componere, distanti pronuntiatione iubet pronunciari, ut in
exemplo Vergiliano :
In litore conspicitur, sus, __ ne ursus legatur. __ Ei itaque
eundem locum attribuere, quasi parietem herciscentem familias.
Ac satis quidem fuerat virgula perpendicularis, verum,
ne acciperetur pro uocali i, curvam pinxere, cuius tamen
cornua, praecedentem complectendo dictionem, praescriberent
ei metas quasdam. __ ‘Aversionem’ autem nostri ‘conversionem’
dixere. At si graecam vocem contemplere ἀποστροφή,
illud non hoc signant. Est autem affectio non syllabae necessario,
sed literae per se, syllabae autem per accidens. Neque
enim semper syllabae defectum ostendit, sed semper literae
aut literarum quae cuiuspiam syllabae partes sint. Exemplum
utriusque est :
mult’ ille. __ Desiderantur enim duae partes illius syllabae
tum, vocalis scilicet cum postrema consonante. Exemplum
syllabae est :
Dura vi’ est, quae sternit iter dominatibus altis, __ desit
enim a ut sit via. __ Est igitur nota defectus literae. Accidit
enim ut sit aut literarum aut syllabae integrae. Defectus
autem duobus modis usu venit : aut per synaloephen aut
per suspensionem. Ac ‘synaloephen’ quidem dixere veteres
100cum elisis literis vicinas coniungerent, ut in exemplis positis
constat. Est metaphora a glutinantibus sumpta, cum delibutas
ferruminatione particulas componunt ut unum faciant :
hoc fuit ἀλείπτειν. Id quod cum non possit evenire in
syllabis quibusdam nisi demptis mediis literis, iccirco Latini
‘collisionem’ affectum hunc appellatum maluere, nam sane
affectio syllabae illius deficientis est collisio, non autem coniunctio :
neque ex illis vocibus una fit, neque semper unus pes,
neque semper continuatur pronunciatione, ut in altero exemplorum
superiorum. Quare melius nos quam Graeci. __ Alter
modus est per ‘suspensionem’, quoties, non excipiente aliqua
dictione, prior amissa vocali suspenditur. Idque aliquando
simpliciter fit, ut apud Poetam :
Mortalin’ pro mortaline ; __ aliquando autem multipliciter,
ut apud Catullum :
Vide’n’ ut perniciter exiluere ? __ Hic enim est amissa non
solum vocalis, sed etiam consonans : videsne.

Hanc affectionem Graeci nominarunt ἀποστροφήν, quoniam, ‘aversi’
ab ea litera quam sustulimus, suspendimus pronunciationem.
Iccirco in superiore parte quasi habenulas inhibendo excursui
dictionis appendere, eadem forma quam fecerant disiunctioni,
propterea quod idem esset officium : limitibus praescribendis.
__ Totum autem genus hoc sapientes πάθη appellarunt
recte ; sed, cum syllabis universum attribuerent, errasse
ostendimus.

His ergo constat ut in elementis tanquam partibus et eorum
corporibus – vel syllabis, vel dictionibus –, et materia, scilicet figura
et forma est qua inter se differunt hoc ipso quo sunt, sic
in eorum affectionibus utrunque esse iam planum fecimus.

Caput LVIII.
Caussa finalis tenorum. Primum de acuti accentus usu.

Post accentuum substantiam, tam ex materia quam ex forma
– quae erant duae caussae quibus constituebantur –, nunc
caussa finalis contemplanda est, eorum ergo usus cuius gratia
101sunt instituti, deinceps videndus est. Ac quod ad nostra
quidem tempora attinet, nihil turpius putamus quam cantiunculis
et vocularum tremulis assultibus gesticulari. __ Itaque,
servata temporum duntaxat ratione, severioribus saeculis omissus
est foemineus ille tinnitus unoque ductu multae voces
eodem tenore pronunciatae. At veteres aliter consuevere,
quorum leges fuere hae : syllabae aut sunt in privis vocibus,
aut in iis quibus oratio constituitur. Privae voces sunt :
amor, ergo, pereo ; ex quibus possis orationem
texere sic : amoris ergo pereo. Primo modo
nullum est nomen impositum, propterea quod dictiones non
propter seipsas sed propter orationem sunt inventae, iccirco
secundo modo nomen indidere : συνέπειανque appellavere.
Nos ‘consequentiam’ dicere possumus quam illi alia voce
paulo asperiore συναρπαγήν, et molliore συνεκφώνησιν τῶν λέξεων.
Nos commodius ‘ordinem continuum orationis’ definimus.
__ Cum igitur Graeci tam in ultima syllaba singularium
separatarumque vocum quam in altera ac tertia a fine sede
acutum imponere consuevissent, in consequentia sive contextu
orationis quos accentus in fine ponebant acutos omisere,
proque eis graves substituere. Idque eo egere consilio : propterea
quod acutus accentus videtur tollere syllabam ita ut
sequens syllaba prematur, in qua tanquam fini suo quiescat
vox. Cum igitur nihil haberent quod sequeretur, nihil quoque
metuere, at cum esset vox quae subiret, cavere ne tanquam
una fieret cum praecedente, id quod etiam in encliticis
evenire videretur ; igitur acuunt τούς et περί et τόν, quae,
cum contexuere, gravibus insigniunt : τοὺς περὶ τὸν Ἄθεσιν.
Nos vero hanc eandem animadvertentes rationem qua acutus
accentus tollit vocem in syllabam quam acuit ut sequens
prematur, in fine vocis non ponimus, ne expectemus aliam
syllabam subeuntem in qua vox conquiescat. Id quod Latini
suis libris omnes testati sunt : nullam apud nos supremam
syllabam acui. Acutus enim positus aut exigit alias consequentes
syllabas aut non. Si exigit, non igitur non est ponendus
102in fine vocum separatarum ; si non exigit, ergo in consequentia
quoque poni potuit. Sed falsi Graeci sunt cum putarent
gravem accentum nihil ad vocem pertinere, sed ad syllabas
tantum, unde etiam ‘syllabicum’ vocavere. Iccirco adducti
sunt ut crederent turpe esse edere dictionem quae nullo accentu
insigniretur, quasi cum iura quoque absurdum censent
hominem intestatum mori. Id autem eveniebat nisi acutum
in fine saltem reposuissent, cum dictio in syllabis praecedentibus
neque illum haberet neque circunflexum. Sed ea ratio
aut perspicienda fuit etiam in consequentia, ubi gravem collocassent,
aut ne in privis quidem vocibus admittenda. Apud
nos igitur aut in penultima aut in tertia a fine sedem ei statuere.
__ Occupare autem alias initio propiores Graeci sibi licere
noluerunt. Quos etiam prisci Latini secuti easdem posteris,
imitatione potius quam consilio ducti, leges praescripsere.
Nam quamobrem non liceat mihi vocem tollere in quarta
a fine, nulla ratio musica potuit persuadere : possunt enim
eodem tenore tam in voce quam in tibia aut fidibus deduci
multae vel breves vel longae. __ Quod si iccirco noluere quia
duabus syllabis sequentibus imminere acuta syllaba videatur,
in quibus tractus vocis non immoretur, quod fieret si
essent plures, videamus quam non recte servarint haec. Est
eadem ratio tam apud Graecos quam nobis, sed diversus modus.
Nam utrique negant ante tria finalia tempora singula,
id est ante tres breves syllabas, acui posse syllabam. Quare, si
duae postremae sint longae, quoniam solvi possunt in quatuor
breves, non potuit in praecedenti ulla syllaba acutus collocari.
Ratio haec una communis. At modus diversus, sic : Graeci,
si ultima longa sit et penultima brevis, ultimae longitudinem
ex qua fieri duae breves possent, observarunt ; at, si penultima
longa sit et ultima brevis, miserae huius penultimae
tanquam ibi nulla esset, nullam rationem habuere. Latini contra
ultimae longitudinem non curarunt, penultimae ius suum
attributum retinuere. Ergo iam deprehendimus accentuum
horum cantillationem ridiculam non natura sed usu quodam
103gesticulatorio constare. Videamus vero – quod et supra tetigimus –,
quam ipsa sibi suis non constet legibus. Principio
Graeci diphthongos aliquot quas producebant in pronunciando,
quod attinebat ad accentuum sedes, pro brevibus habuere,
ut τέτυπται. Praeterea Latini eadem ratione ultimas omnes
neglexere. Postremo antepenultimas omnes Graeci
longas, nullo detracto tempore, acuto accentui potposuere.
Quare, si una ex his vel in fine vel in proxima fini sede solvatur
in duo tempora, sane in quarto a fine tempore acutus
ille graeculus, quem ab ea sede exulare iubent, invenietur.
Quare sapienter a posteris factum est qui, praeter quam
in quibusdam partibus orationis, ut in exclamationibus,
indignationibus, interrogationibus, nullum huius putidi
servitii iugum ferre voluerint. Nam, si ante acutum in eadem
voce plurimae syllabae gravi pronunciantur : κακοφαρμακευτρίς,
quare post illum totidem non possint ? Quod si respondeant
inclinari nequire tantum numerum, quare ubi nulla est quae
inclinetur, hunc eundem ipsum statuere, ut in praesenti exemplo
, nulla syllaba secuta ?

Caput LIX.
Gravis accentus sedes.

Gravis accentus locupletissimus fuit usus. Nam, cum acutus
non plures duabus sedibus occupasset, hic qualemcunque
premit syllabam. Quare ‘syllabicum’, ut supra diximus, appellarunt.
Non, ut putarunt, propterea quod non interesset dictionum,
sed quia passim quamcunque syllabam vindicaret :
sunt enim dictiones quae praeter hunc nullum habent. Omnis
igitur dictio aut habet acutum, ut ámor, aut gravem, ut
fàx, aut circunflexum, ut mîles ; quare, praeter eum
accentum, tam praecedentes syllabae quam quae subeunt gravem
suscipiunt, sic : àmôrìs. __ Non recte igitur Quintiliani
praeceptores, quos ait ipse sic se docuisse, ut priore acuta
pronunciaret Átreus, quo necessario posterior gravem
susciperet. Nam ad hunc modum gravem susciperet per
104accidens : at ipsa haec vox Atreus, per se gravi terminatur,
ut non solum syllabae sit accentus, sed etiam dictionis.
Quemadmodum multa alia quoque proferuntur : ὰλὲξὰνδρεὺς,
ἔξω τῆς συνεπείας. Quamobrem gravem accentum interdum
primarium censeri necesse est, alias autem accessorium. Cuius
etiam proprium sit quantamcunque syllabam nullo discrimine
admittere et quotamcunque sedem accessorie, postremam
autem legitime et primario.

Caput LX.
De usu locisque circunflexi.

Circunflexus accentus si, uti diximus, ex utroque illo constat,
necesse est nullam nisi longam syllabam admittat. Nam, sicuti
affectus is compositus est, ita et subiectum corpus compositum
agnoscemus. At vero omnis brevis syllaba simplex
est. Eius autem ortus ad hunc modum iam declaratus est :
cum aliquando duae coaluissent, prior acuto elata, altera depressa
gravi, ut δὶδόῒ, certe etiam affectus ipsi in unum coiere,
sic : δὶδοῖ. Ex legibus autem quas supra recitavimus, non
potest nisi aut in fine aut in proxima fini constitui. In praecedentium
autem nulla potest : si enim dissolveretur, acutus in
quarta inveniretur, sic, aênèùs < áènèùs. Quare ne
in penultima quidem ponitur si subeat suprema longa : hac
enim dissoluta dissolutaque circunflexa, idem error eveniret,
ut quartam a fine acutus accentus tolleret ; si autem subeat
brevis, tum vero circumflectitur, quoniam in ea et penultima
cum gravi et antepenultima cum acuto sit. Intelligo autem
hoc apud Latinos, qui nullam finalem acuunt, nam apud
Graecos invenias longam ante brevem ultimam, quae longa
accentum nullum proprium habeat, sed ultima acutum : σηπός.
Hinc satis constat quod dicebamus, gravem accentum etiam
ad dictionem pertinere, non solum in συνεπείᾳ ut demonstrabamus
sed etiam in compositione citra consequentiam, ex eo
enim et acuto fit circunflexus ; item non solum in eadem dictione,
sed etiam in eadem syllaba et acutum et gravem inveniri :
105sic enim quidam pronunciant γλῶσσα, et eiusmodi ut et
moram intelligas et in eadem syllaba et levatum et depressum
sonum audias, in suo quenque tempore, sic : γλόὸσσα. Constat
et Erasmi lapsus qui plane adverbium, cum ‘aperte’
significat et cum ‘affirmat’, differre sic pote prodidit quod illud
priorem circunflectat syllabam, hoc quod acuat posteriorem.
Vtrunque enim cum sit spondiaca dictio, non potuit penultimam
circunflectere. Adverbia enim eiusmodi semper produxere
ultimam quae a secunda fuere declinatione. Iccirco,
quod erat apprime, Vergilius coactus est apprima
dicere. Fuere autem eiusmodi adverbia pleniore sono
et originis analogia a sexto casu, sicut falso, raro,
cito
, sic etiam plano, quorum quaedam ad arbitrium
poetarum correpta sunt interdum : sero apud Martialem,
et cito apud omnes, at in e quae desinerent nullum
praeter duo : male et bene et a tertia totidem : saepe,
pene, quibus iccirco facile potuit brevitatis syllaba
contingere, quia in ipsis nominibus brevis quoque fuit.

Caput LXI.
De ἄρσει et θέσει.

Syllabae igitur modus quo tollitur in ea vox acutior dictus
est a Graecis ἄρσις, recte sane ; in alteram autem subeuntem
cum demittatur vox, ‘θέσιν’ appellarunt, minus commode. Principio
θέσις significationem habet latam. Nam in acuta quoque
ponis vocem. Est enim positio, collocatio. Itaque melius κατάθεσις
dicta fuisset. Sed ne id quoque cuivis accentui gravi
conveniebat. Nam initium quadrisyllabae dictionis gravem
accentum habet. At tunc quis dicat me vocem ‘deponere’, quam
nondum ‘levavi’ ? Ergo ‘aequabilitatem’ vocis potius appellassent.
Vnde etiam in musicis ὁμοτενεῖς quidam dicuntur tractus,
in quibus ἄρσις est nulla.

Caput LXII.
Quemadmodum accentuum leges solvantur.106

Nullam, inquit Quintilianus, Latinam vocem aut acutus
aut flexus accentus cludet, sed in eum locum introductus
acutus est a grammaticis, pro adverbiis tantum et praepositionibus ;
in caeteris veterum mansit lex. Tres igitur caussas
assignavere grammatici quibus adversum priscam puritatem
novam inveherent pronunciationem. Distinguendi ratio
una fuit ; altera, ambiguitas ut posset evitari ; tertia, necessitas
pronunciandi. Nam ut ponè adverbium a verbo
pône distingueretur, accentus mutatus est ; eodem
modo coràm adverbium, a córam praepositione.
Haec sunt exempla primae rationis. __ Ambiguitatem autem
sustulerunt in voce intereáloci, translato accentu
in tertiam a fine, ut ne quis duas putaret partes. __ Tertium
consilium fuit a necessitate pronunciationis. Vt cum
encliticas ponimus, praecedentis dictionis postrema fuit acuenda,
hominésne, feraéne. __ Has tres partes
siquis acrius contempletur, inveniet duas esse tantum unicam
enim priores duas : utrobique enim vitamus ambiguum,
in secunda : partium ; in prima : vocum. Ita in duo
membra divides, sicut et tertiam in duo. Nam necessitas
pronunciandi aut per se est, ut in encliticis : earum enim natura
ita fert, quod et nomen, ut inclinent in sese accentum ;
aut per accidens, ut cum exempta syllaba, decurtata dictione,
coeuntibus in unum extremis, fit circunflexus – cuius rei
exempla multa sunt : Arpinatis, Arpinâs ; <nostratis>, nostrâs
et alia eiusmodi. Sic etiam putarunt in tertio divini
operis legendum, ut respondeat caeteris praeteritis:
Ceciditque superbum /
Ilium, et omnis humo fumât Neptunia Troia
,
ubi circunflexus potius mansit quam concrevit ; in Graecis
autem saepenumero creatur ex duabus, ut diximus : νόὸς, νοῦς.

Caput LXIII.
An admittenda sint quae superiore capite a veteribus
recepta sunt.107

Haec veteribus cum placuissent, qui contradiceret nullum
habuere. Verum interest philosophi placitis humanis anteponere
rationem, nihil enim pretiosius veritate : ea enim
hominis solius sola meta est. Quae igitur ratio solvebat accentuum
leges ob componendas voces, eam falsam esse convincimus
exemplis eiusmodi vocum quarum syllabae sequentes
translatum illum accentum longae sunt, ut in malesanus.
Si enim acui potest ultima prioris vocis compositae,
poterit et in simplicibus ; si non in illis, ne in his quidem,
neque enim substantia rei mutari potest ab accidente, neque id
quod ἴδιον Graeci vocant mutabile est : ab essentia enim fluit
cumque illa mutuo convertitur, quippe cui soli et semper competit.
Quare doctissimus quoque vir Gellius ita sensit libro septimo :
“Igitur in istis vocibus quas nos non acui diximus ea
caussa est quod syllaba insequitur natura longior, quae non
ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium
quam duarum”. Intelligere voluit “priorem penultima”. Dixit
autem ‘ferme’ quia grammaticorum istas regulas tum observabant.
At enimvero si eam caussam qua sunt adducti probavero
nullam esse, etiam legem ipsam probavero esse nullam.
Sublata enim caussa, tolletur et effectus. Ergo in voce
hac : antemalorum et praevolantes
et antecursores et anteambulones,
si ratio haec frustra est, et tamen una dictio intelligitur, eodem
modo et aliae intelligentur. Quid ? Nonne etiam tribus partibus
quaedam compositae sunt ? Si igitur Donatus aut alius
quis, in hac voce exadversum, vult acutum transferri
supra ad quod erat supra ver in versum antequam
componeretur, eaque ratione adductus fuit ut una dictio
videretur, non absolvit consilium suum, adhuc enim extra
septum illud istius accentus posita est particula ex.
Quare frustra laboravit ut rerum confunderet naturam, atque
iccirco intelliget ὑφέν inventam a Graecis, cuius figura duceret
oculos ad compositionem, forma autem, id est continuatus
spiritus pronunciationis, cogeret aures unum audire.
108Hoc quoque e Graecorum observationibus constat planius.
Nam cum ἔκδουλον dicant, non audent ἔκδουλους, sed ἐκδούλους,
et adhuc maiore ambiguitate, ἐκδούλων, – duae enim verae partes
constructae non coniunctae possint intelligi. Praeterea
quis dicit mústela cum acuto in prima ? quis hoc
modo : cómpono ? quis práecurro et eiusmodi ?
Quid, quod iidem monent tepefácis dicendum
παροξυτόνως et caetera a facio ? Quare, ubi syllaba patitur,
transferendus accentus erit, quemadmodum ubi numerus
syllabarum non repugnat. Habemus quoque Festum,
autorem gravem veterumque sententiarum accuratum et narratorem
et interpretem : is in adverbio adéo mediam
praecipit acuendam. Ergo, ut faciat differre a verbo ádeo,
quo tollit unam ambiguitatem, alteram ponit : dicam enim
duas esse partes, sicut usque eo, cum adverbiis enim
iungebant praepositiones veteres, contra quam negant grammatici :
derepente, insimul, inibi.
Vltimam acuunt quidam in tribus tantum : poné, ergó,
pené ; alii nullam excludunt. Non desunt qui priscorum
adoratis vestigiis pro illis pugnent. Verum memoriae proditum
est Aeolenses, quorum exemplo ac iudicio pene omnia
Latini compararunt ad loquendum, nullius vocis postremam
acuisse, praepositionibus exceptis. Ego malim latine
quam curiose sapere putoque maiores nostros inter se, cum
loquerentur, sine istis legibus peregrinis intellexisse. Nam
si hae distinctiones sunt arcessendae, sane longe plura invenias
maioreque vel ambiguitate vel necessitate. Nam praepositiones
a nominibus ipso contextu ipsoque sensu valde differre
illico intelliguntur. At omittam face verbum et
face nomen, aliaque infinita, quibus modis discernes casus
et numeros binariorum et ternariorum nominum ? Adeo
ut, cum dixerint mea interest sapere, posterorum
multi ignorarint pronomen mea utrius esset casus,
quartine pluralis an sexti singularis. Quid ? Differentiae
istius caussam quam statuebant, misere subvertere : cum
109enim praepositionem hanc circúm ultima acuta pronunciarent
ne circus, locus ad ludos, esse videretur,
ubi eam postponerent casui (mistíque altaria
circúm
), translato in primam accentu, sublatam
prius, ut putabant, ambiguitatem contra quam putabant
redintegrarunt. __ Fumat autem Vergilianum praesentis
temporis est, non praeteriti ut dixere. Eversas enim incendiis
urbes complures dies fumare miserrimis exemplis
experti sumus : et nostras atque alia eiusmodi : Sarsinas,
Arpinas
, per apocopen relicto tantum sibilo
in quo nullus esset accentus, factum dicimus, itaque
transferri accentus potuit, Graecorum exemplo : πόλλ’ ἀγαθά.
Nam sicuti illis turpe fuit vocem sine accentu esse, ita apud
Latinos supremam syllabam acui. Id quod etiam ex praeteritis
quartae coniugationis deprehendi potest. Nam audîvit,
mediam circunflectit. Concide, ut sit aúdiit :
non mediam accentu afficit, sed transfert in praecedentem ;
et tamen acutus ibi potuit poni, ut in πρωτοτόκος. Sic in
Mercuri remanserat acutus suo loco, licet grammaticorum
superstitione translatus fuerit.

Caput LXIIII.
Vsus temporum.

Temporum usus satis ex iis quae supra diximus patet quod
simplicissime tum pro rei locorumque ratione divisimus in
longum et breve. Quaedam igitur vocales erant semper breves,
ε, ο : his singula tempora sunt attributa, earum comparibus
longis, bina : η, ω. Tres sunt communes : α, ι, υ,
ita ut quibusdam in vocibus semper sint breves, ut neutra
pluralia : καλά ; in aliis semper longae, ut in casu quarto plurali
primae : Μούσας ; in quibus indifferentes, ut in Φαρσαλία
et Σικανία. __ Varientur quoque per dialectos. Nam Dores
ultimam illam quarti, Μούσας corripiunt : exempla multa
apud Theocritum. Quare pro suo quaeque captu, ut sors feret,
110tempus aut tempora nanciscetur. Haec est ipsarum substantia,
a qua natura fluit certa quantitatis : quae natura est
τὸ ἴδιον, neque unquam fallit. Quod si quaerat philosophus
quomodo erit propria haec ipsarum communium, incerta
enim est, primum respondebo ut numero, secundum totum
genus, utrunque competit, par et impar, sed certo numero
alterum tantum, sic communibus vocalibus, in genere,
utrunque convenit, corripi et produci, at uni cuipiam
designatae alterutrum tantum. Praeterea acutius adhuc, hoc
ipsum esse earum proprium, variari ; hocque ipsum quod est
variari, perpetuum esse nec variari, sicut esse corruptibile
est affectio rerum naturalium, quae hac ipsa scientia comprehenduntur
quod corruptibilia sunt ; hoc enim ipsum, esse
corruptibile, non corrumpitur : semper enim tale est. __ Accidit
autem extrinsecus augeri ipsas productiones, ut supra
quoque monuimus, per consonantium concursum : quam ‘positionem’
appellarunt. Additae muta et semivocalis brevi vocali,
semissem temporis afferet ; duae mutae geminatae tantumdem
; sed necessariam productionem quam illae solum contingentem,
neque enim necessario producebant. __ RR geminatum
plus afferet morae. Sic etiam longae vocali haec elementa
supervenientia component pro rata, plura tempora.
Ita alio modo producit mediam tenebra, alio abba,
illa enim potest et produci et corripi, haec corripi non
potest. Itaque in illa posuere unum tempus ac semis, in hac
duo tempora. __ Si autem longam natura sequatur muta cum
liquida, non minus apponent temporis quam duae mutae,
neque enim potest corripi, sed addent aeque unum tempus.
Scio aliter a veteribus positum esse, sed neque recte neque
perfecte : nam, sequente simplici unicaque consonante longam,
voluere affici duobus temporibus ac semis ; ergo non plene
dixere : debuerant enim ostendere, nulla sequente consonante,
quanta esset ; et ridicule putarunt ab una consonante
addi tempus. __ Omnino autem haec omnia ad ostentationem
literatoriam sunt invecta.111

Caput LXV.
Spirituum officium et loca.

Supererat officium sedesque spirituum quae declararemus,
sed qui meminerit quae de h deque coniugatis dixerimus
consonantibus, is facile intelliget commodius abs sese huc
ea evocari posse quam a nobis repeti debuisse. __ Accentuum
ratio, figura, usus, tribus caussis expedita sunt :
formali, materiali, finali ; absolutaque contemplatio
partium materialium, quibus
dictio, quod est subiectum argumentum
praesenti operae, constituitur.
Nunc de ipso toto
quid sentiendum sit
videamus.112

Liber tertius.

Caput LXVI.
Dictionis nomen atque definitio.

Partibus partiumque affectibus investigatis
quibus subiecta materia nostri operis
componeretur, nunc de ipso toto agendum
est. Quod Graeci δίκην vocant, ‘caussam’ nos
appellamus. Quare, addito iuris vocabulo, etiam
graecum sonum mutuati sumus et iudicium
nominavimus. Qua in caussa sive iudicio propterea quod
orationis usus maxime viget, Latini postea verbum dicere
sumpsere ad significandum quoties loqueremur.
At, sicuti vox haec dicere contextum magis verborum
quam singula verba significat, ita, e contrario, verbale nomen
hoc dictio non solum dicendi actum, ut est apud
Livium, sed etiam unicum quodvis notavit verbum. Ex qua
origine atque usu cum definitionem satis commode possimus
elicere, tamen, ut sapientius agamus, paulo altius est
contemplandum. Sicut in speculo ea quae videntur non sunt
sed eorum ‘species’, unde etiam nomen obtinuere ut species
appellarentur, atque iccirco a Catullo dictum est imaginosum,
ab rerum imitatione quas obiectas repraesentaret, ita
quae intelligimus, ea sunt re ipsa extra nos eorumque species
in nobis. Est enim quasi rerum speculum intellectus noster,
cui nisi per sensum repraesententur res, nihil scit ipse. Argumento
113sunt muti, qui nutibus loquuntur ex usu oculorum.
Aures, quarum officio sunt destituti, non potuerunt conferre
ad vocum receptionem, quas exceptas redderent vicissim.
Itaque fuit quasi, quod Plato de aliis rebus dicit, ἐκμαγεῖον
quoddam intellectus noster, in quod res ipsae certo modo receptae
conderentur promerenturque ad humanam divinamque
sapientiam communicandam. Igitur harum rerum notiones
suae cuiusque fiunt, in cuius intellectum recipiuntur. At
enimvero cum homo animal sit non solum sociale ut formica,
sed etiam divinum, opus habuit officio quodam atque
instrumentis quibus hanc societatem non forte aut instinctu
oblatam, sed prudentia atque consilio quaesitam comparatamque
conservaret. Quare et doceri debuit et docere. Necessaria
igitur fuit illa quoque naturae facultas qua ipsae illae
notiones quae in intellectu sitae erant sensibus concipi possent.
__ Per sensilia ergo eruendae fuerunt illae species. At ineptus
ad id fuit tactus : non enim ad eum poterant elici res
immateriales, qui maxime materialis est. Ineptus aeque gustus,
qui, cum tactus quidam sit, tanto minus potuit servire
quod minore ambitu quam tactus praescribebatur. In odores
quoque transfundi non poterant, quibus exceptae a discente
perciperentur : est enim odor res minime posita in potestate
hominis. __ Duo igitur sensilia reliqua facta sunt : color
et sonus. Ac sonus quidem interpres fuit animi dupliciter :
vel ut sonus simplex, quippe supplosione pedum et
applausu manuum et crepitu digitorum atque aliis eiusmodi
declaramus cuipiam animi nostri affectiones ; vel ut
sonus in specie, scilicet vox, eaque fuit duplex, altera rudis :
sibilus, ululatus, gemitus, cachinnus et reliqua talia ; altera
conformata, ut verba et nomina. __ Alterum sensile
fuit color. Omnis autem color cum figura. Vtrunque enim
in corpore est. Igitur duobus quoque modis factum est : nam
aut rudi, ut nutu et gestu, aut perfecto ; idque dupliciter : aut
pictura aut scriptura, unde apud Graecos uterque artifex
dictus est communi nomine : γραφεύς. __ Ergo rerum notiones
114a rebus in mentem primum per sensus sine medio humano
profectae sunt, intelligo autem per sensus omnes, eaque
scientia αὐτοδίδαξις dicta est ; aut per medium humanum,
quoniam non ab rebus sed a notionibus quae essent in docentis
intellectu prodiere in duos sensus : auditum per locutionem,
visum per scripturam, unde postea in intellectum
ipsum insinuarentur. Quemadmodum autem res naturam
non mutant, sed eaedem apud omnes sunt, ita et earum notiones :
tam enim equus ipse quam eius species apud omnes
est, neque homini solum, sed quibuscunque animalibus tribuit
natura aptum sensum ad percipiendum. At nomina rerum
et literae non eaedem sunt omnibus. __ Sicut igitur imagines
rerum sunt notiones intellectui, ita voces sunt notionum
illarum notiones, et vocum ipsarum scripta quoque sunt
notiones, ut talis ordo naturae sit : equus, equi species in
intellectu, equi nomen in voce, equi repositio in scriptura.
Prima igitur duo a natura sunt, nam equi principium et forma
et materia et finis natura est. Equi quoque speciem ab
equo eductam intellectus agens in intellectum possibilem
impressit. __ At altera duo ab arte aut casu sunt. Quanquam
enim natura fecit vocem loquentis et atramentum, calamum,
manum, tamen et voci flexuum, anfractuum, articulorum,
temporum, spirituum, ordo ac sedes fortuita fuere, et eodem
modo scribentis manus cursus, mora, series. __ Multa sunt in
operibus nostris naturalia, vel ipsa ‘ambulatio’ ; at forte fit
ut tantum faciam spatiorum, ut recta incedam, ut properem,
ut subsistam, ut alternem, ut divaricem, ut vacillem, ut suspendam
gradum, ut revertar. __ Possum etiam haec aliquando simul
miscere quae coire queant. Itaque equi crus semper suo
loco est, at q litera in nomine equi, apud Graecos nulla,
quare arbitrio eius qui hoc primum nomen invenit factum
est ut sic appellaretur. __ Ex his itaque definimus dictionem :
“nota unius speciei quae est in animo, indita ei rei cuius
est species secundum vocem pro arbitratu eius qui primo
indidit”. __ Dico “notam unius speciei” quoniam oratio
115multarum specierum est et dictio composita rei compositae
est, omne autem compositum pro uno accipitur ; ita eximitur
haec dubitatio. Sed quaeremus etiam super definitione.
Vna enim est res omnis definitio, non copula, non alio instrumento,
sed natura. Neque enim aliud est ‘animal rationale
mortale’ quam ‘homo’. Quare, si in definitione una est notio
et plures dictiones, videbitur dictio notionis pars, non
totius tota imago. Sic est respondendum : in rebus singulis
esse multa suapte natura quae unum fiunt ab una forma, ut
esse, vegetari, sentire, intelligere. Haec omnia ab una anima
unum fiunt in homine in quo ita sunt ut unum alterum
complectatur et capiat : quam seriem et in octavo Historiarum
et in XII Metaphysicae satis declaravimus. Ergo definitum
unum est et re et nomine, ipsa enim res est ut est ;
definitio autem unius rei et unum dicens quia dicit definitum,
sed per multa dicens illud unum, quoniam unum illud
per multa est constitutum. __ Non recte vero veteres definivere
qui dictionem ‘partem orationis’ dixere. Principio
male factum est cum per ‘partem’ definivere : est enim dictio
etiam extra orationem. Itaque coacti sunt addere ‘constructae’.
Ergo non constructa oratione, dictio nulla erit. Praeterea
est dictio quaedam quae etiam sit oratio perfecti sensus ac
quidem tota, ut imperativa : lege, scribe et interiectiones :
heu. Postremo pessimo consilio fecere ut adderent
‘minimam’. Quis enim dicat minimam partem hominis
manum ? Nam, sicuti in multis rebus naturalibus, ita in
oratione partes sunt non uniusmodi : aliae enim sunt divisibiles,
aliae non, ut literae. Divisibiles autem duplicis sunt
naturae : quaedam dividuntur in consimiles, quaedam in condissimiles.
Vt sanguinis pars sanguis est et ossis os, at pedis
pars non est pes. Hae partes non possunt minimae dici in
homine quia in alias ultimas secantur partes, ita neque dictiones
in oratione. Quare coacti fuere seipsos interpretari :
“minimas, inquiunt, intelligemus quoad sensum”. Ergo male
omisere in definitione quod per interpretationem addendum
116fuit. __ Dubitare possit aliquis sic : nomina quae notiones
sunt figmentorum non esse dictiones, rei enim nullius
sunt notae. Hoc sic est accipiendum : hoc quod dicitur ‘ens’
aliquando verum esse, ut Deus ; aliquando non verum, et
hoc dupliciter: aut enim est privatio aut est fictio. Privatio,
ut vacuum ; fictio, ut Phoenix. Itaque sane horum nomina
non significant eodem modo ipsa quo modo Deus Deum,
sed privationem per habitum, sic: quia plenum significat ‘locum
tactum ubique a corpore’, eius contrarium vacuum significabit,
quod, quanquam non est, tamen per illud quod
est intelligitur. Ficta autem facilius percipiuntur, sunt enim
quasi orationes falsae. Idem enim est Phoenix et oratio haec :
avis rediviva sui caussa. __ ‘Dictionem’ Graeci λέξιν, unde nostrum
legere, et ab hoc legati, quorum scilicet officium
esset ‘dicere’.

Caput LXVII.
Vtrum dictiones a natura sint an arbitrio inventoris.

Verum quod diximus, ita indita esse nomina ut inventori
libitum esset, neque nunc primum a nobis inventum est, et
olim commovit huius sententiae autor Aristoteles, quosdam
Platonis defensores cuius sententia in Cratylo videtur esse
haec : sermonem rem esse naturalem, non ab arte. Id quod cogebantur
ita sentire, quippe qui nihil scientiarum adipisci
nos profiterentur, sed reminisci tantum. Quod et ex eo dependebat
cum dicerent animas in corpora alia atque alia transmigrare,
quemadmodum e Pythagorae institutis referebat
ipse Plato in Atlantico. Habebant autem etiam, ut sibi videbantur
rationes : nam loquendi instrumenta et materia sunt
naturalia : pulmo, septum, guttur, palatum, lingua, aër, ergo
et ipsa nomina. Trahi praeterea nos a rerum caussis, quibus
moti ductique sic potius quam sic loquamur. Quod si contingit
ut eandem rem aliter nos, Graeci aliter appellent, nihil
mirum : diversae enim caussae sunt eiusdem rei, quarum una
illi, altera nos agamur ad nomina imponenda. Verum hae
117morae defensiones errorum sunt, atque equidem saepenumero
miratus sum mortalium vel audaciam vel pertinaciam,
qui tuerentur errores quos ii qui commisere si viverent
emendarent. __ Neque enim errasse turpe est, est enim initium
sapientiae, si non ei ipsi qui fallitur, at aliis non fallendi ; verum
errores fovere, id vero vel extrema dementia est vel ut
isti faciunt qui, semel atque iterum deiecti, malunt confodi
quam conciliari. __ Principio argumentum est nullum : “Materia
et instrumenta sunt naturalia, ergo et figura imposita”.
Quis enim dicat currus aut carpenti figuram naturalem esse,
nisi Anaxagoras ? Is ita dicebat nisi carpenti figura fuisset in
ligno, non fuisse futurum ut inesset. Sed nugabatur : neque
enim inerat, sed inesse tantum poterat. Itaque a maioribus nostris
facies dicta est a faciendo, fit enim quod non est ; itaque
etiam pretium persolvitur artifici. Et ‘accidens’ a Latinis appellatur,
quoniam casu factum est ut Dei imago potius fieret
quam scamnum e ficu Horatiana, si enim naturalis facies
fuisset illa, omnibus ficubus inesset. Sic etiam vocem esse naturalem
fatemur, item flexus et tempora et modos. Sed
eorum seriem aut misturam forte aut arte factam constat. Si
enim natura eorum esset autor, unus omnium modus esset.
Vna enim natura, velut in aviculis manifestum est, eae enim
sua in specie aeque idem cantillant omnes ; at quod ab arte
est et discunt et dediscunt. __ Quod autem aiunt in rebus esse
quaedam peculiaria, id sane verum est, at cum addunt iis nos
excitari ad certas voces creandas, falluntur. Nam quaeramus
sic : aut nota sunt nobis ea propria et peculiaria aut non sunt.
Si non sunt, non ducimur ; sed non sunt nota maxima ex parte.
Nam quotus quisque rerum ipsarum naturas compertas habeat ?
Fatemur sane nos non pauca esse dicta a certis caussis ;
sed ipsae caussae quaero porro an caussas habeant. Si non habent,
ergo nomina erunt fortuita ; sin habent, ad ultimas tandem
procedendum erit quae praeterea nullam habeant. Si dicant
ab effectionibus comparari nomen caussae, ergo erit circulus
ut caussa ab effectu, effectus a caussa dicatur, quare
118utrunque erit fortuitum. __ His rationibus repulsi aiunt a Providentia
regi nos. Nugae. Si enim in rebus civilibus, in bellis,
in re divina destituimur rectis consiliis, atque adeo, illa Providentia
sane putida illa fuerit quae maximis in rebus neglectos
nos, apprehensos manu trahat in nominum veras caussas.
Sane vero pulchram Providentiam quae canis et ursae
etiam, si diis placet, caudatae nomen in coelum tulit. Quid
cani cum coelo ? quia herbas exurit. At neque exurit canis,
neque herbivorum animal est. Atque uni quidem rei diversa
nomina imposita sint, ut ventum a ‘veniendo’ dixerint Latini,
a spirando ἄνεμον Graeci. Esto : diversi, inquiunt, affectus
totidem nomina exegere. At diversas res quare iisdem vocibus
dissitae nationes appellarunt ? Quaenam ? inquies : illyrica,
arabica, iudaea, germanica, latina, scythica. Air vocant
Scythae quam pro calamo aromatico circunferunt, atVeneti arborem quandam, quam puto esse albam populum, non enim memini, sed arbor est. __ Zith oleum dicunt Arabes,
at Graeci ex hordeo potum. __ Gelon Hebraeis ‘migrans’,
at cum migrabant flebant, Graecis autem ‘ridens’. __ Mane
est illis numerus, nobis pars diei. __ Num est nobis interrogationis
particula, illis piscem notat. __ Bagoa nomen
est Persis et Medis impurum, at in eo apud Hebraeos
est et celsitudo et excellentia ; Cantabri autem sic appellant
glandem faginam ; pulchrae vero caussae cohaerentes iisdem
principiis, rex, glans, eunuchus. __ Illyrii
fluvium eodem nomine vocant quo Itali divitem. __ Nolo
dicere quid Mauris significet zub, sed longe diversum est
ab Illyrico significatu : dentes enim sic appellant. __ Abba
est nomen quo Deum veneramur, Syri appellant sic τὴν στολήν.
__ Rub
Liguribus Taurinis numerum significat vicenumquinum,
Illyrii mappam intelligunt. __ Πᾶς Graecis quid
sit etiam pueri sciunt, Illyrii canem sic vocant. __ Vaccam
iidem crava vocant, at Ligures sic capram. __ Age vero
quot Latina aliter accipit Germanus : araneam vocat
spinam ; vicem, malum ; altum nominant
119senem ; album quod nos medium ; glut appellant
prunas, nos collan ; carbonem collum. Quid quod
etiam contraria iisdem vocibus sunt comprehensa ? Nam
Germanis est caldum quod nos frigus. Sed iam modus
sit ut etiam intelligant certis nationibus Illyricis et Cantabris
notas affirmativas, aliis gentibus negare. Quare etiam
eandem vocem contraria significare passi sunt Latini : vescum
et obesum et alia. Et iidem Pythagorei mutanda
nomina suasere malefortunatis, propterea quod cum eorum
genio iam imposita non convenirent. In quo si nos illa
Providentia deserit, quanto magis despicabitur cum matellam
poscemus?

Caput LXVIII.
Vtrum nomina sint penitus fortuita an certo consilio.

Cum igitur nomina a rerum natura non fluxerint, recte
definivimus “notam esse rerum dictionem ut ‘libuit’ inventori”.
At ‘libido’ duplex est : uno modo, cum impetu actus primum
quodque obvium sumam ; altero, cum iccirco ‘libitum’
mihi fuerit ita facere, quia id ratio quaepiam persuasit. Ergo,
cum priores orta cum rebus nomina contenderent, sunt
explosi. Alii consultius accepere : natura quidem non ortas,
sed arte ac prudentia factas dictiones. Nam substantia, inquiunt,
sensu non apprehenditur, sed affectiones, puta magnitudo,
qualitas, motus, actio, passio. Quare his affectibus
moti atque instructi nomina imposita sunt. Afferunt
igitur exempla duo : lapidis et petrae. Nam lapis, inquiunt,
a ‘pede laedendo’ dictus est : habuit igitur nomen a duritia et
actione ; petra vero quia ‘pedibus teratur’, ab eo quod patitur
invenerit appellationem. Hinc deinde digressi multa millia
monstrorum conficiunt. __ Alii, contra, omnia casu facta
nomina multo audacius affirmant : nimirum quibus universi
mundi compago, series, temperatio, casu ac temere orta
constituuntur, servantur constituta. Atque hos posteriores
postremos esse sinamus, neque enim merentur dici homines
120qui ipsi esse nolunt. Nam quod ad vocum attinet rationem,
quis mentis compos ab amando amatorem negabit esse dictum ?
Illis autem sic respondeamus : principio, non necessario
concludere tribus quatuorve exemplis omnium naturam
vocum ; deinde ridicule attribuere pro caussis Latinas
appellationes. Lapis enim et petra utrunque Graecum fuit : λᾶς
et πέτρα, nam laterem, pro quo solo barbare petram capiunt,
πλίνθον Graeci vocant. Sic igitur censemus : multa nomina temere
extitisse primum, sine flexu, sine ornamento, quo tempore
nondum rerum naturae cognitae fuissent. Ab his multa
simplicissime ducta, ut flexiones ; alia immutatis particulis,
ut denominativa et alia eiusmodi ; nonnulla distorta sunt compositione.
Quod autem in quaedam principia deducantur in
quibus necesse sit sistere intellectum, id et ex rebus patet naturalibus,
ubi nullum est infinitum, et in vocibus ipsis sic
constabit : amaritudo ducetur ab amaro ; amarum a mari ;
mare unde derivabitur ? ab Hebraeo marath. Quaero porro :
unde sit hoc ? Vt fingas quod velis, divertendum est ad
unum in quo conquiescas, quod aliorum caussa sit, ipsius
nulla sit caussa.

Caput LXIX.
Plures esse voces primarias.

Si igitur ad certas voces caeteras referimus, operaepretium
fuit quotnam essent illae investigare. Etenim si, quemadmodum
res ab re, ita nomen a nomine procedat, ab hoc nomine
Deus potissimum omnia deducerentur. At ab hoc pauca
deducuntur. __ Duo igitur modi restant principiorum.
Vnus in materia et forma ; adde etiam, si vis, τὴν στέρησιν, sive
‘carentiam’ ut delicatiores, sive ‘privationem’ ut ex Topicis
M. Tullii colligere potes, voces. Verum extra haec omnia
invenias multa : calidum, magnum, filium, armatum atque
alia eiusmodi. __ Alter modus est in decem praedicamentis,
sed neque a substantiali nomine deducas substantiale, neque a
relativo relativum, neque ab aliis generibus eiusdem generis
121alia. Nam a Caesare cum dicis caesarianum, potes tam ‘prudentiam’
intelligere quam ‘equum’. Sic a patre, patrimum cum deducis,
a filio eadem lege non potes. Et quaevis dictio in
praedicamento relationis est, est enim nota cuius est. Verum
hoc ipsum nomen relationis non est relatio, neque ab ipso
relativa ducta sunt : non enim quis aut qualis quicquam
cum verbo refero, tanquam cum origine sui habet affinitatis. Certus
igitur atque finitus primogeniarum vocum numerus est,
sed nunc quidem, non autem semper : multa enim finxere veteres,
ut etiam apud Pindarum inauditum alias conquerantur
grammatici τὸ ἶπος, pro eo quod alii πίεσμα dicerent.
Satis autem nobis sit scire multa a Graecis deducta esse, in
quorum principiis sani fuerit hominis acquiescere.

Caput LXX.
Non eodem modo rem ab re duci et nomen a nomine.

Quae vero deducuntur non necessario rerum ordinem servabunt,
ut, quemadmodum res ab re, ita illius nomen ab
huius nomine excipiatur. Nam ‘quantum’ a ‘quantitate’ est, si
rem spectes ; at contra ‘quantitas’ a ‘quanto’ dicta est ‘vox’ a ‘voce’,
non ‘quantum’ a ‘quantitate’. Ratio huius rei est propterea
quod cognitio nostra contrarium habet ordinem quam natura :
prius enim natura notam habuit quantitatem quam eam
poneret in quanto. Contra, nobis ea quae ‘concreta’ vocant
notiora sunt iis quae ‘abstracta’ nominant. Itaque antiqui
‘quale’ dicebant, ‘qualitatem’ non dicebant ;
M. enim Tullius primus eam vocem commentus est. Et adhuc
in multis abstracta desiderantur, ut in pingui : neque
enim fere ante Plinii tempora, pinguedinem legimus ;
nunc quoque animum hostilem dicimus : hostilitatem
an dicat quis non memini. Illud scimus a probatis
autoribus ingratum usurpari, ingratitudinem
explodi. Harum legum rationes cum ignorarent
recentiores, falso putarunt eundem ordinem deberi nominibus
significantibus qui significatis rebus inest.122

Caput LXXI.
Dictionis affectus.

Dictionis affectus secundum definitionem sunt exequendi,
ac primum secundum materiae rationem. Nam, sicut in syllabis
literarum numerus recensetur, ita in dictionibus syllabarum.
Accidit autem ut dictio sit vel monogramma vel polysyllaba.
Exempla autem sunt eo initio atque ordine : a,
amor, amator, amatores, amatorie
,
ad superlativorum atque adeo dithyrambicorum usque
numerum. Neque enim Graecorum audaciae lex ulla certa posita
fuit, qui vel ipsos pedes poeticos ad octonas syllabas
produxere. __ Patiuntur quoque dictiones, sicut et literae et syllabae :
commutantur enim et appellatur in genere ἐναλλαγή,
quemadmodum cum ponitur declinabilis pro indeclinabili
et e contrario : flos apprima tenax ; et μέμνησο καλὸς ὤν, pro
εἶναι ; et καλὸς ποιών, pro καλῶς. Dico autem ‘in genere’, nam,
si particulas ipsas spectes, dicitur ἀντιμερία, ut cum nomina
pro nominibus, verba pro verbis, et alia suo quaeque in genere
suis congeneribus supponuntur, de quibus omnibus locis
scriptum est. Item transponuntur, ut si quis dicat ‘plebis
tribunus
’, ‘patriae pater’, ‘conscripti
patres
’. Et quomodo syllabae praeponebantur
dictionibus aut postponebantur aut interponebantur,
ita et dictiones orationi. Anteponitur a iureconsultis
ecce, sic : Precium ob caussam datum, caussa non secuta,
condici posse ; ut ecce Mevius decem dedit, ut tuto sibi in
foro esse liceret
. Citra illam vocem ecce, oratio perfecta
erat. __ Sic adduntur pronomina sine emphasi : ego amo, vos
militatis
 ; in medio, coniunctiones completivae : tu quidem
aberas, ego feriebam
. Et in fine, apud M. Tullium ad Atticum :
Triginta erant dies, ipsi. Geminatur : Ah Corydon,
Corydon
 ; __ eximitur : quos ego ; __ mutantur autem, ut literae
ac syllabae, quatenus illae quoque mutantur. __ Ad haec et
dividuntur, ut apud Ennium : Cere diminuit brum ; et, e
contrario, componuntur : malesanus. __ Et, sicut literae
123atque syllabae incolumes coniunguntur interdum, interdum
vero vitiatae, ita et dictiones. Nam aut ex duabus integris
una fit, ut manucapio ; aut duabus corruptis, ut mancipi ; aut
integra et corrupta, ut cumprime ; aut e contrario, ut omnipotens.
Hoc autem fit aut in duabus latinis, quales eae sunt ;
aut duabus graecis, ut Menelaus ; aut latina et graeca, ut
mustela ; aut graeca et latina, ut epitogium.

Caput LXXII.
Dictionis species qua ratione sint investigandae.

Si igitur dictio rerum nota est, pro rerum speciebus partes
quoque suas sortietur. Videamus ergo in magna autorum
controversia, quot quaeve sint. __ Quod Graeci ὄν vocant,
apud nos autem usitato potius quam latino caret nomine.
Id partim significat res permanentes, ut ‘equum’, ‘album’, ‘decempedam’,
quarum natura, postquam perfecta est, diu perstat ;
partim fluentes, quarum natura est esse tandiu quandiu
fiunt ; ubi vero sunt absolutae, non sunt amplius. __ In hac
partitione tota vis orationis nostrae consistit : complectitur enim
etiam Deum, nam, postquam perfectus est, diu est ; hoc autem
diu fine caret. __ Constantium igitur rerum notam ‘nomen’
dixere ; eorum vero quae fluunt ‘verbum’. Nam, tametsi
nomina quaedam rem fluentem significant, ut ‘annus’, at
non rei fluxum. Quin haec vox, ‘fluxus’, quanquam videtur
actum fluendi indicare, non tamen mensuram ipsius
fluxus connotat, id quod verba ipsa faciunt. __ Quoniam
vero haec omnia ad orationem comparata sunt quae quippiam
alteri inesse ostendit, ut ‘amorem in Caesare’, id aliquando seiuncta
nota signatur, ut Caesar currit. Aliquando propius ac
felicius naturam imitari instituimus : sicuti nanque ‘Caesar’ ipse
et ipse ‘cursus’ uno eodemque corpore continetur, ita inventa
est a priscis nota idem efficiens suo significatu, quae quasi insitione
quadam unum statueret. Quare, velut ex equa et
asino fit mulus, servatis utrinque aliquot utriusque naturae
particulis, ita ex nomine et verbo confectum est participium,
124quod sic appellarunt ut hac quoque in parte Graecos
qui μετοχήν dixissent imitarentur. __ At enimvero vocabulorum
ratio diversa est, nam graeca vox actionem significat,
ut ἐποχή apud mathematicos coeli pars quae sidera
continet, et Pyrrhonis affectio qua in dubitando mentis
cursum inhibebat. Verum ‘participium’ non sic videtur – analogia
nanque alia est in mancipio, passiva scilicet : quod manu
caperetur. Sed fuit sicut municipium. __ In oratione autem
etiam pro modo usuque loquendi deerat adhuc aliquid.
Interdum enim nomine non suppetente, aut iam semel dictum
ne repeteremus, nutu aut digito indicavimus aliquid. Exempli
gratia, lanceam si petam et, imminentibus hostibus,
clade sociorum turbatus praecipitem consilia suppetiarum,
nomen non edam, sed indicatam petam. Huius quoque
rei nota invenienda fuit, – nutus scilicet ipsius atque indicationis.
Quare pronomen inventum est, quod esset notarum
id est nominum nota, sicut indicatio digito aut capite
facta erat nota lanceae. Nisi enim sic investiges, non potes
quin veterum errorem committas, quorum definitionibus
nequeas nomen a pronomine distinguere. __ His positis,
illud quoque ex rebus explicandum fuit. Nam omne
quod est aut fit, aut est caussa, ut ‘Deus’, aut est effectus, ut
‘ridere’, aut utrunque, ut ‘homo’. Caussarum igitur naturae
per nomina indicabantur, at caussarum modus non potuit.
Itaque excogitandae fuere notae quibus hoc quoque explicaretur :
quas a situ nimis ruditer veteres appellarunt ‘praepositiones’,
sed de hoc suo loco. Igitur Cato cum esse posset
efficiens caussa et posset idem esse finis, hoc nomen Cato
efficientem caussam indicavit sic : Cato aedificat. Ratione verbi
intelligis ipsum esse caussam, at sine verbo si sit, nihil intelligas.
Quare, addita praepositione a, statim efficientem declarabit ;
si autem apponas ad aut propter finem
explices. __ Porro, ut his notis nominum modi declarantur,
ita verborum quoque modi qualitatesque temperandae fuere.
Nam, cum signantur eae res quae dum fiunt sunt, aut
125temporis finibus certis praescribuntur, ut hodie lego, aut
qualitatis modum recipiunt, ut bene curro. Iccirco hic quoque
notas suas habuere, quae cum verba ipsa moderanda suscepissent,
verbis ipsis appositae, ‘adverbia’ dici meruere.
Restabat etiamnum aliquid quod in rebus positum deberet
etiam notis insigniri. Nam res una est aut forma, ut ‘animal
rationale’ ; aut accidente, ut ‘lac album’ ; aut subiecto, ut ‘album
et dulce in lacte’ ; aut mistione, ut ‘oxymel’ ; aut cumulo,
ut ‘acervus’. Ergo, quae fierent unum ut unum quoque dicerentur,
commenti sunt sapientes coniunctiones quarum
natura suo loco acutissime explicata est. Sic igitur in praesentia
satis est dicere : lac est album et dulce. Atque his quidem
septem partibus universus rerum ambitus modusque
contineri videbatur, nisi animorum affectus quidam superfuissent
qui neque iunguntur verbis neque nominibus cohaerent,
sed eorum vis in animo tota sibi consistit. Nam vox
haec dolor affectum significat, sed heu non hoc
ipsum quod dolor est, quin dolore affecti animi nota est.
Igitur, cum orationes indignatione atque dolore atque aliis
eventis interrumpi soleant, maluere interponere, unde et ‘interiectio’
est appellata. Ac potuit quidem etiam anteponi,
etiam postponi, sed qui anteponeret temere nimis, non reddita
caussa aut irasci aut minitari videbatur ; qui postponeret,
leviter dolere. Itaque et consulto interposuere et perturbationi
animi serviere.

Ex his ut patet partium numerus, ita excluduntur falso ascripta.
Etenim appellatio idem quod nomen. ‘Articulus’ nobis
nullus et Graecis superfluus, nisi cum rem notam repetit
subiicere intellectui, at tunc est relativum : idem enim est
ὁ δοῦλός μου quod δοῦλος ὅν οἶσθα. Alioqui otiosum loquacissimae
gentis instrumentum est. __ ‘Infinita’ quoque verba a
verbis receptis separanda non esse, ex definitione constat.
Praepositiones autem idem esse quod coniunctiones negamus,
ex his quae diximus. Nam ‘vocabulum’ qui addidere,
ne meriti quidem sunt ut refellantur, genus enim est ut dictio,
126non nominis species, ut ineptiunt : nihil enim distat a
voce, vocabulum, nisi quia flexus atque articulos in voce
habet. Idem enim est mendicus et mendicabulum, saburra et
sabulum, statio et stabulum. __ Erunt igitur dictionis species
octo : nomen, verbum, participium, pronomen, praepositio,
adverbium, interiectio, coniunctio.

Caput LXXIII.
Qua ratione investigandae sint species quae inflectuntur,
et quare non plures sint aut personae
aut numeri.

Harum autem partium quaedam cum inflectantur, quaedam
eaedem eademque facie perpetuo sint, quae et quare
ita afficiantur, deinceps dicendum erit, si prius inflexionis
ipsius rationes atque necessitates eruamus. __ Elocutio ab
uno pluribusve proficiscatur nihil interest, sed unum plurave
significet, scilicet, unius pluriumve nota sit. Forma
enim orationis significatio est. Significatio autem a re est,
non a loquente. Loquens enim efficiens est. Omnis autem
numerus ternione continetur. Nam unum numeri initium
tantum est, dualis primus numerus imperfectus, ternio
autem primus numerus verus. Quod enim aequales in partes
potest dividi finiti habet rationem ; quod non potest,
infiniti. Et ternio ipse et numerum continet et numeri principium ;
at dualis non nisi in principium, idque unum, resolvi
potest. Itaque ‘potentialis’ potius numerus sit, quippe numeri
potentiam, id est, unitatem bis continens ; ternio autem
‘actualis’, qui quidem divisibilem fecerit indivisibilem.
Quare Graeci quoque περιττόν nominavere : nempe, quem
si dividas, invenias infiniti habere aliquam imaginem quae
supersit. Ergo in rerum natura separatus in corporibus non
reperitur puncti fluxus ut lineam efficiat, quae prima dimensione
obtinet unitatis proportionem ; neque lineae fluxus,
ut superficiem seorsum designare nobis liceat ; verum cum
ad tertium perveneris, ut superficiem ducas in seipsam,
127corpus efficies, praeter quod nihil est quod quove metiamur.
__ Videmus igitur omnia principio, medio, fine contineri :
sane haec tria sunt. __ Motus praeterea aut est a centro
aut ad centrum aut circa centrum : neque ab his ullus est
alius, nam qui in animali invenitur voluntarius, ex his compositus
est. __ Sed et in sacris, tam veteribus quam nostratibus,
ter pleraque aut fiunt aut dicuntur. Et unam Dei substantiam
tres neque plures personas esse vero credimus. Et
grammatici ipsi genus illud quod tres caperet articulos, omne
‘genus’ appellarunt. Quare, cum de duobus loquimur, dicimus
ambo ; cum de tribus, omnes – haec ita sunt tria –, sed
et haec eadem tria duo sunt : nanque principium numeri
unum est ; numerus autem ipse, plura. Ergo in oratione
quod significatur aut unum est aut plura. Quare duo tantum
numeri inventi sunt quibus dictiones afficerentur, __ nam
dualem Aeoles ut superfluum omisere. At ordo significandi
accepit ternionem a caussa efficiente : ea enim cum sit
principium, recte ‘prima’ dicta est ; itaque, cum de se loqueretur,
primam constituit personam. __ Finis autem eius est communicare
quod sentit cum quopiam ; ergo ‘secundam’ recte
dixit. Materiam autem ipsam de qua loqueretur, ‘tertiam’.
Est igitur ‘prima’ efficiens doctrinae, doctrinae enim caussa
oratio ; ‘secunda’ finis, docetur enim ; ‘tertia’ materia, de ea
enim agitur. Oratio autem forma, sunt enim propositiones
forma conclusionis. ‘Quarta’ autem sub tertiae ratione comprehensa
fuit, propterea quod a prima semper esset tertia :
pro materia enim habebatur. __ Verum ‘personae’ vocabulo
abusi sunt veteres. Nam primam quidem ut loquentem, secundam
ut audientem agnoscimus : hae sane personae sint ; at
tertiam quare ‘personam’ dicam, quae muta res sit ? Hoc factum
est propter rei nobilitatem. Est enim homo sibiipse
omnium rerum regula quaedam, si sese intueatur – quare etiam
‘parvus mundus’ appellatus est –, itaque de seipso semper loquendum
praecepit quasi de re cognita sub ratione regulae
cuius mensura caetera cognoscerentur. Iccirco ‘personae’ nomen
128ad ea quae persona carerent, non temere translatum est.
Sane ‘persona’ intelligitur status hominis ab animo aut fortuna.
Neque verum est, quod aiunt, significare ‘individuam
substantiam rationalem’, ut vulgo utuntur cum Itali numerant
turbam nomine personarum : sed accidens notat, ut servum,
liberum, ingenuum, heroëm, senatorem, foeneratorem,
militem. Itaque, cum definivimus ab animo, virtutem et
vitia comprehendimus ; cum fortunam, libertatem et
dignitatem et contraria. Sic enim semper locuti sunt probati
autores. Nam M. Tullius in octavo Ad Atticum, in epistola
ad Pompeium, cum dicit mea persona ad improborum
civium impetum semper habuisse videtur aliquid populare,
non intelligit suum corpus simpliciter, sed virtutem ac fortunam
suam, quae meritorum nomine iam commemorat.
Itaque in primo Rhetoricorum loca a personis explicat nomen,
naturam, victum, habitum et alia eiusmodi. Et in oratione
Pro Sylla sic locutus est : Si mihi propter res meas gestas
hanc imponis
personam. Cum dixit mihi intellexit substantiam ;
cum dicit personam intellexit accidens ; cum dixit
res gestas intellexit caussam personae et circunscriptionem.
Et suscipere personam boni viri et sustinere idem alibi
saepe dixit. At neque suscipit substantiam neque mutari potest
sine interitu. Igitur idem est si dicas ‘persona Ciceronis’
et ‘status consularis’ : sic enim Ad Atticum scribens, cum negat
esse e dignitate consulari dicta quaedam iacere in Clodium,
possis interpretari ‘non pertinere ad personam eius’.
Vnde autem dicatur, contra quam Gellius senserit, quotque
significatibus aucta sit, in libris Originum amplissime narratum
est. __ Fuit et aliud imitandum, quod extabat natura,
siquidem intererat ut quod mas foeminave esset et quod
praeterea neutrum indicaretur. Quare, quod per marem foeminamque
propagarentur genera, ‘genus’ id dictum fuit ; quod
autem extra haec duo esset, non directo significatu ‘generis’
nomine accipi debuit – ut iocatur super ineptiis grammatici
lepidissime Ausonius –, sed per negationem. ‘Neutrum’
129enim genus est quia non est genus. Ipsum enim nomen indicat
non esse genus. Hoc igitur est quod non est. Hoc enim
habent negationes ut non ponendo ponant ; veluti cum dico
nullus homo venit, hic actio est sine persona : si enim
non subest homo adventui, non erit actio. __ Nam praeceptores
mei hoc errabant, cum more medicorum neutrum genus
ex utriusque participatione constituebant. __ Temporum
autem rationem fuisse necessariam intelliget qui motum
quid sit scit. Sed illud fuit animi officium opusque perspicacis :
nam cum affectus varii sint in functionibus humanis,
puta optandi, imperandi, veritatem designandi, verba
ipsa quae actiones significarent inflexere, eosque flexus ‘modos’
appellavere, propterea quod aliter atque aliter animi
propensiones temperarent. Videndum est igitur has dictionis
affectiones quae quotve partes orationis quibusve de
caussis sibi vindicent.

Substantias quae seipsis constant easdem semper esse, qualicunque
animi affectu notentur, manifestum est. Nam ‘equum’
pronunciando vel optando vel imperando non mutabo, itaque,
cum neque mei animi mutatione neque temporis mensura
mutetur, quin idem equus sit, neque nomina neque nominum
notae, pronomina, tempore aut modo variabuntur.
Simpliciores autem notae quae vincula tantum essent orationis,
non magis potuere mutari quam vinctio ipsa in rebus.
Si enim Caesar cum Catone bellum gerit, neque personam
possis ei hosticae conventioni neque numerum neque
alia apponere ut varietur : idem enim semper est τὸ ὑπάρχειν
ἐναντίον. Sic reiectae sunt coniunctiones, praepositiones, interiectiones,
nudae enim et simplicis rei notae sunt. Vnum
venit in controversiam, adverbium : nempe cum dico heri,
cras
, videor tempora discernere. Sed non ita est, haud magis
quam cum dicam dies, annus ; ‘tempus’ enim
significat primo statim significatu, at verbum non ‘tempus’,
sed ‘sub tempore’. Itaque non una eademque voce, sed diversis
diversa tempora sunt adverbiis significata ; itaque etiam a numeris
130exempta sunt ; cum enim essent temperamenta quaedam
verborum, verborum numeros sequi satis fuit.

Erunt igitur nomina variata per numerum et personam, sicut
et verba ; peculiaria autem illis alia, alia his, de quibus suo
loco. Nunc enim caussas declinabilium et indeclinabilium
ut perscrutaremur, satis haec hic habuimus declarare.

Caput LXXIIII.
Affectus specierum dictionis alterius modi.

Atque his quidem affectibus rerum ratio explicabatur, sed
et alii fuere potius, ut ita dicam, materiales : figura et
casus. Casus enim ad distinctionem intellectionis sunt inventi,
non ex ipsarum rerum mutatione ; figura autem non
semper a re. Nam, quoniam vel mistae vel compositae essent
substantiae, composita quoque nomina fuere quaedam, ut
tragelaphus, vulpanser, aut substantia et accidens, ut
equiferus. __ At quaedam fuere figurae quae nihil ostenderent
in re compositum, ut personare, insistere et alia talia.
De specie autem dubitari possit, nam quemadmodum qualitas,
intellecta per se, a nullo tunc dependet – puta ‘iustitia’ –,
at in Caesare eam si contemplemur, videtur ab eo et
constitui et pendere, iccirco videri quoque possit derivatum
nomen iustus substantiam ipsam tanquam sui
principium consignificare. __ Illa omnino est in verbo materialis :
coniugatio. Nihil enim refert quodnam in elementum
abeat, modo actio aut passio significetur. Quare diversae
invenias coniugationis idem verbum, lavo, denso :
lavare et lavere, densare et
densere. Ordo vero neque a re sumptus servatur neque
immutat orationem, nisi certis modis transponantur. Neque enim
eodem dicas modo ‘omne vivens est animal’ et
‘animal est omne vivens’, sed structura omnino non mutatur.
An autem sit proprius affectus cuiuspiam, suo loco dictum
est.

Hinc colligere possumus, cum alii sint e rebus nati, alii materiam
131ipsam vocis potius sint secuti, ex quibusdam constare
necessario veritatem, ex aliis non necessario. Nanque, vitiato
tempore, falsa fit oratio, ut Vergilius iterum nascetur ;
si autem vities genus, non fiet falsa : Vergilius bona. Figura
autem etiam falsam facit orationem, ut si dicas : Vergilius
est poesis
. Modorum autem solus indicativus pertinet ad
veritatem. Sed de his suo loco.

Caput LXXV.
Quod persona et numerus accidat omnibus partibus,
et quomodo ; et an sexus verbis
addi debeat.

Statuae intellectio non uniusmodi est, ita nec voces. Statuam
enim interdum agnoscimus ut est signum Caesaris, interdum
ut marmor est : posteriore modo percipitur ut substantia,
priore ut refertur. __ Sic imago in speculo et res est
quaedam per se et signum alterius rei. Eodem modo, cum
voces rerum signa sunt, earum quoque naturam imitantur ;
ubi vero per se accipiuntur, ipsae quoque tanquam res quaedam
intelliguntur. Quare tum adverbia tum coniunctiones
aliaeque eiusdem modi, cum nominibus verbisque et
secundas personas et tertias obtinebunt, sed non eodem
modo, nam nomina verbaque res significant, personas consignificant ;
coniunctiones atque caeterae tales partes rerum
modos significant, personas non consignificant, sed ipsae
sub persona consignificantur. Exemplum rei huius hoc est :
tractabo naturam huius coniunctionis quanquam.
In ea narratione semper apponam verba tertiae personae. Exclamabo
ad ipsam oratorum more, ut in fabulis : O coelum,
o terra, o maria Neptuni
, quae nihilo melius respondebunt
mihi. Apponam secundae. Conficiam prosopopoeiam :
addentur primae. __ Eodem quoque modo vox haec : patres,
erit numeri pluralis cum significabit, cum significabitur
singularis. Qua ratione etiam pluralis numerus
132dicetur singularis. __ Sed restat quaestio : quamobrem verbo
sexum non addidere, id quod fecerunt nominibus ? At fieri
debuisse vel ratione videtur posse comprobari. Nam, cum
verbum sub tempore id significet quod appellatio sine
tempore, sicuti appellationes secutae sunt fixorum naturam,
ita etiam verba sequi debuere. At appellationes sexum iusta
sexum nominum fixorum, id est substantivorum, mutant ;
igitur etiam verba mutare debuere. ‘Curro’ enim ‘cursum’ significat
sub praesenti tempore, et ‘albesco’, ‘album’. Si igitur recte
dictum est mulier alba quo in loco album mulierem sequitur,
eodem modo albescit quoque mutare genus
debuisset. Satis igitur est colligere fieri potuisse, brevitati autem
consultum esse, cum factum non est. Quare verbum, cum
transiit in participium, facile ipsum genus recipere quivit.

Dividitur igitur in declinabilem et in indeclinabilem, quaternis
dispositis speciebus : ibi nomine, verbo, participio,
pronomine ; hic adverbio, praepositione,
interiectione, coniunctione.133

Liber quartus.

Caput LXXVI.
Nominis essentiam, tam ab appellatione quam a re
ipsa statuit.

Hactenus, post partes, dictionis substantiam
ipsam venati sumus eiusque affectus :
tum species earumque affectiones in communi,
quibusque essent caussis in usum profectae.
Nunc iam deinceps singulis libris singulorum
ratio explicanda est, eodem ordine
quo res ipsas quarum notae habebantur sunt secutae. __ Nomen
igitur primum exequamur ; esse enim notam rei permanentis,
ex iis quae supra diximus, satis constat. Itaque in ipsa
appellatione comprehensa est vis quaedam actionis, quasi
ipsum esset caussa quaedam notionis, nam, ut a moveo, movi,
motum, movimen, momen
, sic a nosco, novi, notum,
novimen, nomen
 : est enim imago quaedam qua quid noscitur,
instrumentum quasi quoddam cognitionis, ac veteres
quidem rectam viam institere cum dicerent quasi ‘notamen’.
Verum minus recte bonam sententiam explicarunt. Notatum
enim posterius est quam notum, sic notamen quam
nomen : ut e contrario ab hoc illud potius sit. Fuit prius
noo a quo nosco, ut ἠρεμάω a quo ἠρεμάσκω, apud Theocritum.
Aeoles enim sic loqui consuevere. __ Multo minus audiendi
sunt qui a Graeco ὄνομα, quod παρὰ τὸ νέμειν sicut et
νόμος deduxere, quoniam, quo pacto lex suum cuique tribuit,
134ita et nomen suam cuique imaginem rerum reddit (neque enim
recte deductum intelligas ex ipsa quam temere auferunt vocali).
Sed ὄνομα rei ut titulus fuit, a iuvando, quasi ὀνέομα, cuius usu
rem agnosceres. Haec est vocis origo. Res autem sic se habet
in definitione : “dictio declinabilis per casum significans
rem sine tempore”. Omnes enim partes sive species dictionis
per genus suum, scilicet per dictionem, sunt definiendae, ut
constet error grammaticorum qui eam ‘partem grammatices’
appellassent, aliud enim est grammatica, aliud grammaticae
subiectum : dictio sive oratio. Sicut neque verum est quod
aiunt alii, qui grammaticae partes quatuor fecere : literam,
syllabam, dictionem, orationem. Neque enim est grammaticae
pars oratio, sed totum ipsum argumentum quod vocant
ὑποκείμενον. Quis enim dicat architecturam dividi in aedes?
Differentiae autem illae necessariae sunt : nam praepositio non
declinatur, verbum removetur per casum, participium per
temporis privationem. Hac tamen definitione non differt a
pronomine, nisi adhuc aliquid agas, sic : “primo vel sine medio
rem significans”. Nam pronomen hoc qui Caesarem
significat, sed non statim : primum enim refert ipsum nomen
hoc Caesar, deinde rem ipsam. Veteres autem, ut in caeteris
definitionibus, falsi sunt cum dixere significari substantiam
aut qualitatem, propriam vel communem. Nam etiam
aliud quam substantiam significant vel qualitatem, quippe
quantitatem, relationem, situm, privationem, τὸ ἔχειν, τὸ ποῦ.
Illi vero etiam ridiculi sint qui in nominis definitione ‘rem’
a ‘corpore’ distinxere. Nihil enim infelicius grammatico definitore.
__ Nominis affectus etiam ‘accidentia’ appellavere, quoniam
Graeci συμβεβηκότα. Verum ita intelligas, non κοινά sed
ἴδια, quae Quintilianus recte ‘propria’ vocat. Sunt autem sex :
species, genus, numerus, figura, persona et casus. Atque
horum quidem quinque a veteribus confessa sunt, persona autem
turpiter omissa. Principio, si iccirco reiecere quia eadem
vox sine ulla variatione quamlibet consignificet personam,
etiam a pronomine auferenda erit, neque enim hoc pronomen
135ipse, ut primam aut aliam notet, variatur ; neque hoc pronomen
ego, aliam quam primam indicat. Sed hic quoque
acrius iudicandum est : nam pronomina personam significant,
at aliud est significare, aliud consignificare. Vt hoc nomen
tempus, significat mensuram motus, verum non consignificat
motum. At nomen hoc, persona, id quod supra
diximus significat, sed personam certam non consignificat.
Sic pronomen hoc ego, personam significat quamlibet
– pro quolibet enim nomine ponitur –, sed primam tantum consignificat.
Quare, cum per personas non varietur, non assignabit
affectum personae pronomini. Postremo id falsum videmus
esse quod de nomine afferunt, idem enim nomen, ut
alio flexu casum, numerum, figuram mutat, sic et personam.
Nam secundae personae quinti casus omnes sunt, quos dixere
‘vocativos’. Verum neque hanc subtilem sententiam illi intellexere
et omnino tertiae tantum personae nomina putarunt,
adeo inepte ut nisi adiecto pronomine, negarint posse dici
homo curro. __ At o bone, quod pronomen agit, vicarius
quidam, herus ipse, nomen scilicet pro quo illud ponitur
non aget ? Ergo non pronomen a nomine, sed nomen a pronomine
dependebit. At fuit aliquando, cum nullum esset
pronomen, tum miseri mortales de seipsis nihil poterant enunciare.
Concedunt pudentiores usum verbi substantivi et similium :
homo sum, homo fio, homo nascor, homo dicor. At
quid est homo curro aliud quam homo sum currens ? Itaque
paulo modestius alii sunt nugati appellativa huic usui concessere,
propria sustulere, ut non nomini in suo genere competat
variatio per personas, sed eius speciebus aliquibus :
proprio autem non. Verum qui intelligat quid grammatica
sit facile eorum reprimat audaciam. Est enim grammatica
scientia loquendi ex usu. Neque enim constituit regulas scientibus
usus modum, sed ex eorum statis frequentibusque usurpationibus
collegit communem rationem loquendi quam
discentibus traderet. Igitur, cum tam apud Graecos quam apud
Latinos prima verbi persona cum propriis nominibus posita
136sit, idque et a probatissimis et frequenter factum sit,
debuere ab illis isti leges accipere sibi, non de suo ‘fingere’ – potius
quam ‘figere’. Omitto illud Euripidae : ἥκω Πολύδωρος, et
in oratione Demosthenis contra Midian : Παμμένης Παμμένους
ἔπαρχος, ἔχον χρυσοχοεῖον, ἐν ᾧ καὶ καταγίγνομαι καὶ ἐργάζομαι. __ Venio
ad nostros. Ovidius sic loquitur : Hospita Phyllis queror,
in epistola Heroina ; in fine comoediarum Terentii verba illa
sunt : Calliopius recensui ; Suetonius C. Caesaris verba
refert : Tantis rebus gestis C. Caesar condemnatus essem ;
T. Livius in primo, Romuli haec : Haec tibi victor Romulus
rex regia arma fero
 ; idem in persona Annibalis : Annibal
peto pacem
 ; Sallustius in oratione C. Cottae consulis : En C.
Cotta consul facio
. Neque vero subest ratio qua possis dicere
homo lego et non possis Caesar lego. Imo vero multo
rectius, Caesar enim ego sum, non alius, at alius homo aeque
atque ego. Quare in tertiam potuit transferri appellativum,
proprium autem remansit mihi in prima. __ Est et illud validissimum
argumentum : nomen esse notam rerum. Sive igitur
tempus inspicias sive dignitatem, primum seipsum nominavit
homo ; at in homine, primo persona et ab eo aliis communicata.
Quid illud ? Si nomini in communi, ut nomen est,
competit casus, et tamen casuum variatio defecit aliquot nomina,
ergo quid dicendum ? Respondebunt, et recte, casus
quidem esse, ut in nomine cornu, sed per diversa elementa
non esse manifestos ; ita etiam nos personarum ordinem in
nominibus esse indiscretum, quem in vocativis aperte postea
explicarent. __ Ex his constat Linacri lapsus qui ita scripsit :
“sine certae personae adsignificatione significare”. Quintus
enim casus certam secundam praescribit. Et ipse in participii
definitione dicit “capere a nomine numerum et personam”.
Est autem persona primo nominis affectio, secundo verbi,
quod ipsum sit nomen secutum, ut diximus : quod, prima ;
ad quod, secunda ; de quo, tertia : efficiens, finis, materia.
Haec est igitur nominis essentia significare rem permanentem.
At prisci id esse proprium eius ridicule prodidere, qua
137inscitia etiam in aliis substantiam cum accidente confudere.

Caput LXXVII.
Quo quisque ordine affectus tractandus sit.

Ordinem quoque horum affectuum veteres invertere. Nam,
ut quisque a nominis ratione enatus fluxit, ita debuit explicari.
Ac nemo debet dubitare quin et numerus et persona
primas sibi sedes occuparint. Sed numerus prior fuit.
Nam primum et secundum, quod est in persona positum, est
relativum : prima enim dicta est propter secundam. At numerus
non est relativus sed absolutus ; absolutum autem prius
relativo. __ Post personam autem genus editum est ; videmus
enim in pronominibus primitivis genera confusa. Post
genus emersit casus quem expressit ambiguitas, cum primum
sic essent locuti : Cato interficit Caesar. Itaque, ut distinguerent
orationem, flexum apposuere. Vltimae fuere species
et figura – ac species quidem multo magis necessaria :
itaque figuram praecedet. Sine figura enim constabit oratio,
sine specie non omnis constabit, neque enim dices Cato est
iustitia
. Atque ipso quidem casu species fuit praestantior : materiae
enim affectio simplex casus est, species autem etiam
ipsi rei necessaria est ad significandum. Mutat enim species
modum significationis, casus autem non mutat. Sed sero et
a philosophis ipsae sunt species introductae, denominativorum
et eiusmodi ; at casus usu tantum exorti facile sunt, ac
propterea priores fuere. Sic igitur recensebuntur : numerus,
persona, genus, casus, species, figura. Sed prisci ita
perverterunt, sicuti cum, ante verbi aliarumque partium definitionem,
propria eorum narrant.

Caput LXXVIII.
De numero.

Ac de persona quidem iam dictum est, coacti enim disputatione
id fecimus. De numero autem est hic agendum.
Numerus est quantitas, quae per se ipsa divisa ac cumulata
138ultimo termino ab aliis distinguitur. Est enim binarius numerus
duae unitates, ternarius tres, quae sua natura non sunt
simul, sed cumulatione sive aggregatione sive appositione
dicas, nihil interest. Distinguitur autem omnis numerus ab
alio numero unico tantum termino, eoque ultimo. Vnam enim
habet dimensionem quantitas discreta, quippe longitudinem.
Fluit enim unitas discontinuata, neque enim recte dicitur ‘fluere’.
__ Cum igitur omnis numeri unitas initium sit, non different
numeri inter se hoc termino unde fluunt, sed eo in quo sistuntur.
Hoc enim quaternio a ternione distat, unitate scilicet
postremo apposita loco. Occupatum autem est consuetudine
ut unum etiam numerus diceretur, quare id quoque
secutum fuit ut numerus alius diceretur ‘singularis’, alius ‘pluralis’.
Neque enim medium ullum est inter unum et plura, quoniam
plura ex uno frequentato facta sunt. Quare Iones non recte
fecere qui dualem numerum a plurali discerpsere, atque iccirco
severiores Aeoles neque recepere neque in Latinos transmisere.
Et nugacitas illa Ionum in multis temporibus verborum
personas aliquot non potuit eruere in eo numero, in nominibus
autem pauculos casus expressere. __ His autem quae
diximus infelicissime grammatici obstrepunt. Egressi enim
e septis suis non possunt quin ineptiant. “Singularis, inquiunt,
numerus verissimus numerus est, propterea quod repetitus
facit numeros, inque eum ipsi resolvuntur”. __ Principio – hoc
est disputatum in divina philosophia –, unitatem non esse numerum,
sicut neque punctum quantitatem, neutrumque esse in
praedicamento quantitatis nisi tanquam principia. __ Multis
autem argumentis deiiciuntur de statu suo. Si enim numerus
est quantitas discreta, id est quantitates divisae per superficies
et coniunctae per comprehensionem, imo vero ipsa
quantitatum ratio comprehensarum, non erit unitas numerus,
non enim dividi potest. Idem enim est ‘divisum’ et ‘discretum’,
sicut idem ‘concretum’ et ‘indivisum’. Sumptis quoque eorum
principiis, directo adversus eos colligamus : “Numerus,
inquiunt, singularis recte dicetur, quia geminatus aut multiplicatus
139caeteros omnes creat”. Ergo numerus non est ! Hac
enim ratione punctum esset linea, linea superficies, superficies
corpus. Praeterea binarius, ternarius, quaternarius non
esset unusquisque numerus seorsum, sed binarius duo numeri,
ternarius tre. Non esset igitur quantitas, sed quantitates ;
numerus enim quantitas est, ergo numeri quantitates.
Nihil vero mirum hoc errasse qui eum male iam definiverant :
“Numerus est dictionis forma quae discretionem quantitatis
facere potest”. Principio male assignarunt ‘dictioni’, neque enim
competit dictioni ut dictio est, omnibus enim competeret dictionibus,
hoc autem est falsum. __ Deinde ‘formam’ dixere,
cum tamen numerus sit accidens. Et male dixere ‘discretionem
quantitatis’ facere, sed potius discretae quantitatis modum
aut differentiam notare. Neque excluduntur adverbia illorum
definitione : nam bis, ter formam habent dictionis
qua distingui potest quantitas. __ Proprium autem est singularis
finitum esse, id est certum, quia scimus quantum sit
hominum, cum dicimus homo. At pluralis infinitus est, non
quod fine careat – nihil enim in natura infinitum –, sed quia sit
incertus. Si enim dicas homines, quot sint nescias, itaque additur
aliquid praescribens, ut decem, viginti. __ Accidit autem
interdum ut eadem voce diversus numerus intelligatur,
quemadmodum est in secundo casu singulari secundae inflexionis
et in primo plurali eiusdem ; in neutris pluralibus
tribus ac singulari foeminino, ut sacra. In quibus autem
eveniat, in capite de casu dictum est. Secutus autem est numerus
grammaticorum suiipsius naturam in rebus ipsis. Par
enim et dispar, ut diximus, non simul adsunt eidem numero ;
sic neque pluralis et singularis : sed satis est alterutrum uni
voci inesse. Ac quemadmodum numerus quivis addita unitate
acquirit rationem pluris, ita aut numero syllabarum aut
temporum plurales numeri nostri maxima ex parte, singulares
superarunt : poeta, poetae ; dominus,
domini
 ; pater, patres ; cornu, cornua.
Pauca enim aliter invenias. Sed et in aliis casibus
140fere idem invenies. Quare cum idem numerus non possit esse
unus et plures et idem nomen utrumque significare queat, ut
amor, amores, consultum est huic rei ut per syllabarum
aut temporum appositionem idem nomen esset seipso
maius et aliquo modo a seipso diversum. Hoc autem,
ut diximus, maxima in parte nominum est, non in omnibus.
Sermo enim temere inter agrestia ingenia primum ortus refragatur
aliquando legibus doctiorum. Igitur quaedam sunt
nomina eiusmodi, ut numerum utrunque obtineant qualia
diximus ; nonnulla semper singularia ; quaedam semper pluralia.
Et in his quaedam pro numeri natura numerum reddentia,
quaedam non, sed alia singulari numero plura significantia,
alia plurali numero singula. Semper igitur singularia
aut semper pluralia ut essent, effecit aut natura aut usus. Natura
sunt singularia quae certa sunt individua, ut ‘sol’, ‘Caesar’.
Item pluralia quae multa sunt, et sunt hoc quod esse dicuntur,
ut ‘Gemini’, ‘Pisces’. Dico autem “et sunt hoc quod esse
dicuntur” propterea quod collectio illa plurium singularium
maxima ex parte pendet ab intellectu. Vsus autem tyrannide
extortum est ut quaedam sine ratione essent singularia, ut
fumus. Nam quare non dicam duos fumos et duos sanguines ?
Haec igitur sine ratione ; quin etiam contra rationem :
etenim pulverem et arenam dicimus totum illum cumulum,
cum tamen ipsarum partium minutarum potius esse debuisset.
Pluralia autem quare dicas unum diem Saturnalia,
Floralia
ratio subest, comprehendit enim et ludos et ioca
et mercatus et comessationes et alia. At cervices quare dicebant,
cum collum quoque dicerent ? aut quare colla unius
tantum hominis ? Emendat tamen sese aliquando publicus
usus tollendo quod statuerat, probatorum autoritate, quibus
aliter placuit postea dicere : ut cervicem primus Hortensius
pronunciavit ; item farra et mella et vina alii ; et
quibus placuit idem nomen proprium diversis imponere :
ut mihi et Iulio Caesari dictatori. Eadem quoque autoritate
coacti sumus verum singularem in plures dividere. Vna
141Gallia est, singulis utrinque montibus, totidem maris limitibus
et fluvio Reno praescripta. Quare igitur in tres quatuorve
Gallias divisimus, cum una Graecia, una Italia diceretur ?
Ac sane commodius Italia in plures potuit distingui.
Nam vetus Ausonia, quae et Oenotria et Italia nominata
fuit, ne Tiberim quidem attingebat. Postea, Romani ne Barbari
essent, vi extorsere ut ad Rubiconem usque fines extenderentur.
Octavius rerum potitus etiam nominum dominus
esse potuit, atque etiam, si diis placet, ad Varum usque
propagavit. Vt Alpes ipsas quoque, quas natura fixerat communes,
a barbarie vindicatas latino nomini attribueret. Sane
vero qui Nicaeam in Italiam transtulit potuit Italiam ipsam
ad sociam et participem vel nominis vel gloriae Romanae
Massiliam prorogare. Sed de his alias. __ Est et illud contemplandum :
nihil referre unum plurave sint, an unum
plurave putemus. Ita, cum ex divisione provinciarum ac praefecturis,
Transpadanam, Cispadanam, Cisalpinam, Transalpinam,
Belgicam, Celticam, Aquitanicam dixere, propterea
quod ita esse arbitrabantur : sic philosophorum quidam cum
plures mundos, soles, lunas intellexere : quod a nobis numero
singulari prolatum fuerat, ab illis non est vitiosius in
verbis quam in rebus multiplicatum. Itaque Ioves etiam dicimus,
et Veneres et Cupidines ; itaque scribunt orbem
terrae
et orbem terrarum. Nam terra nomen proprium
est in singulari unius elementi, quae elementum est, atque
idem semper in sui similes partes dividitur. Cum autem in plurali
ponitur, est idem nomen literis et materia, sed non substantia.
Neque enim ex proprio fit appellativum, ut dixere,
sed aliud est re, licet voce conveniat. Sicut in casibus et numeris
idem quoque evenit : nam sacra generis foeminini,
numeri singularis, non est eadem vox cum pluralibus neutris :
accidit enim ut iisdem scribatur elementis. Terrae autem
divisionem auspicati sunt a familiaribus occupationibus,
et ius ipsam iniuriam appellarunt : neque enim melius terra
debuit alii atque alii attribui quam aer. Itaque natura vindicat
142sese et mortuos tyrannos non maiore tegit tumulo
quam unum ex oppressis, sese omnibus aequalem ostendens
matrem. __ Quae vero singulari numero plura significant,
naturam ipsam in eventibus rerum sunt imitata. Quippe unus
cumulus
, unus acervus dicitur, at id unum plura sunt. Ita
populus, turba non sine ratione simplici numero multiplicem
significatum comprehendere. Nam Thebae et alia eiusmodi
secuta sunt conventum libertatemque civium, quorum
omnium nomine, non unius gererentur res. Alibi enim apertius
hoc declaratur, ut in Commentariis Caesaris : Helvetii,
Menapii, Arverni
. Multitudo enim in populis, non moenia
in urbibus explicantur. Harum autem urbium numerus
cum singulari flexu profertur, ut apud Statium Theba, sequitur
unionem ipsam in significando. Quae igitur pertinent
ad numerorum naturam, affectus usumque haec sunt.

Caput LXXIX.
De genere.

eNaturalia quosdam habent affectus propter se : ut moventur
animalia quia sentiunt, ergo, ut evitent noxia et ut
commoda consequantur, movendi facultate praedita fuere.
Alios affectus habent propter alia, non propter se. Vt excrementa
sunt ut cuius sunt ipsis exonerentur. Neque enim aliqui
pili quibusdam in partibus hominis ullum propter se finem
habent, nulli enim usui sunt, sed ut fumosis exhalationibus
illis vacet intus ibi corpus. Est et alius modus, ut generatio.
Affectus enim animalis est non propter ipsum, sed
propter speciem, nisi enim individua certa producerent sibi
simile, interiret species ipsis deficientibus. Quare generandi
facultas eis data est, atque aliis quidem alio modo : perfectis
autem per sexum, in quibus mas et foemina distinguerentur.
His de caussis, quae voces sexus essent notae, qua ratione
id iudicarent, eam rationem ‘genus’ appellarunt, a potestate
earum rerum quae significarentur. Sexus enim est alterutra
potestas generandi. Neque recte antiqui dictioni attribuere :
143trium enim tantum partium est, non autem dictionis.
Sed ipsi falsi sunt cum non esset nomen positum ei generi
quod peculiariter has tres solas partes capit. Alii addiderunt
sic : ‘dictionis declinabilis’, sed falso, neque enim verbi est.
Est igitur illius subalterni (sic enim media vocant) generis
affectus terminatione sexum notans. Sita enim est in fine
vocis, ut Caesar, Musa. Neque vero impedimento est quod
etiam masculina terminatio cum foeminina concurrat, ut Murena,
Aurata
, quae sunt cognomina virorum. Hoc enim accidit
a cognominibus animalibus, sic Sylla, a prudentia, quasi
Sibylla ; et alia, quorum ratio fuit haec secuta. Neque barbara
obsunt – Iugurtha, Iuba –, illis enim ea fuerit terminatio
ad hoc officium, ut nostra nobis. Quod siqua est utrique sexui
communis, non destruitur iccirco definitio, ut legens
et felix, intelligis enim utrunque genus includi, quod non
facies in lectus, lecta : aliter enim terminantur.
Iccirco sapienter diximus ‘notans’, non autem ‘distinguens’.
Non enim semper distinguit, ob verborum scilicet penuriam :
sunt enim res plures quam vocabula. Caetera autem genera
aut non sunt aut haec sunt. Ac de neutro quidem diximus,
nomen enim hoc neutrum, negat ipsum esse genus. Cum
enim dicis ‘neutrum genus est’, significas ipsum esse quia
non est. Sicut ἀνώνυμα quaedam herbae dictae sunt, quae, quia
nomen non haberent, nomen invenere. __ Est autem neutrum
duplex : unum quod utrunque simul reiicit genus, ut
scamnum, neque enim aut mas, aut foemina est ; alterum,
quod neque reiicit, neque statuit, ut mancipium. __ Addidere
autem quod ‘incertum’ vocarent, ut dies, sed hoc ab
ipsa re neutrum quoque est, sexus enim non nisi in animali
aut in iis quae animalis naturam imitantur, ut arbores. Sed
ab usu hoc factum est, qui nunc masculinum sexum, nunc
foemininum attribuisset, hoc itaque nonnulli etiam ‘dubium’
appellarunt. __ At illud ferendum non fuit, cum animalia
quaedam suis generibus non notarent : hanc negligentiam
Graeci vocarunt genus ἐπίκοινον, pessime. Nam κοινόν, id
144quod duo comprehenderet genera nominabant. Hoc autem
alterutrum tantum cum recipiat, non potuit habere praepositionem
ἐπί, addit enim quantitatem mathematicis, ut ἐπίτριτον.
__ Nostri melius ‘promiscuum’, quod differret a ‘communi’,
quoniam commune idem aeque caperet utrunque sexum,
et esset vox generica aut specialis capiens individua,
ut homo, cui aliquando foemininum, aliquando masculinum
apponeres adiectivum, ut ‘homo bonus’, ‘homo bona’. At promiscuo
non item, sed alterutro sub sexu captae voci utrunque
sexum assignares, ut passer albus, etiam de foemella. Is autem
defectus, cum in usum furtim irrepsisset, timiditate quadam
fotus est. Nam, ut mulus, mula, cervus, cerva, quare
non aquilus, aquila ? Et cum haberes θῦνος θυνίς, quamobrem
non dixisti thunnus, thunna ? Nam quae admittunt
communes terminationes ausim ego communi quoque genere
insignire, ut hic et haec ovis potius dicatur quam aut haec
aut hic vel haec, ut etiam veteres pronunciabant. Atque illi
quidem, cum taurum recte dicerent, etiam ad convicium
tauram commenti sunt. Quare igitur voluptatis diverticula
quaesivere, necessitati autem non inserviere ? Verum
nulla ars repente perfecta extitit. __ Ille vero in multis vocibus,
sic in vocum terminatione fatalis defectus fuit, cum tria
genera unica unius vocis terminatione comprehensa sunt,
ut felix : una enim vox est materiam si spectes, at si
formam introspectes, tres sunt una facie. __ Illud quoque ex
antiquis est cautius accipiendum : nam cum discrimen generum
statuunt per notam pronominis, a posteriori accipiunt
cognitionem. Neque enim Caesar est generis masculini,
quia ei praeponitur hic, sed cognoscitur ita esse quia ita
praeponitur, praeponitur autem quia est. Haec de re ipsa, eorum
autem voces etiam sunt declarandae. Nam mas osca
dictio fuit, concisa a Mamerte. Mamers enim et Mavors
et Mars ‘fortem’ apud illos significarunt, non quod magna
vorteret, ut aiunt, – neque enim latinae voces fuere –. Foemina
autem a foetu, foetus autem παρὰ τὸ φοιτᾶν, nam hoc
145verbo veteres rem veneream significarant pudenter, sicut
Latini coire – quid enim purius quam comitem esse ? –, item
consuetudo ; sic Graeci συνεῖναι et συγγένεσθαι, et alia multa
quae in libris Historiarum diligenter annotavimus. __ Disputarunt
autem grammatici ‘mascula’ genera an ‘masculina’ dicenda
essent, et Festus in XII masculina mavult, quoniam
Graeci quoque ἀρρενικά καὶ θηλυκά, non autem ἄῤῥενα et
θήλυα. Idem Festus in primo foemineum dicit genus, non
foemininum. Recentiores delicati malunt dicere generis
neutrius quam neutri ; sed antiqui sic inflexere : uter, utri,
utro
, sicut unus, uni, uno, unum, une, ut est apud Catullum ;
et Terentius mihi solae. Et ut nomen generis differat
a communi illa voce negativa prudenter qua potuit effectum
est. __ Proprium autem generum esse pati mutationem, satis
patet ex genere ‘incerto’ : ut etiam armentas dixerit Ennius,
quae nos armenta. Sed de his in Historia originum satis
dictum est.

Caput LXXX.
Casus.

Nunc eo ordine quem praecepimus, de casibus agendum
est, operoso sane negotio. Casus igitur per veterum definitionem
quid sit non satis cognosci potest, quippe et
nomen per casum et casum per nomen cum definiant,
neque haec inter se sint relativa, ‘circularis’ erit cognitio, sic
enim vocant philosophi cum ignotum per aeque ignotum
explicatur. Nam, si nomen est ‘declinabile per casum’, quaero,
quid sit casus ? ‘Est declinatio, aiunt, nominis’. Quare per
haec nihil notum mihi fit. Sed addidere : “vel aliarum casualium
dictionum, quae maxime fit in fine”. At vero casus
non est declinatio. ‘Declinatio’ enim duo significat : actum illum
inflectendi primo suo significatu ; ‘motum’ enim notant eiusmodi
verbalia, ut ambulatio. Id non est casus : non erit igitur
hoc modo ‘declinatio’. Secundo significat caput quoddam
ad quod reducuntur eiusdem flexionis nomina : ut ‘primam’,
146‘secundam’ et alias dicimus. Ne sic quidem erit casus ‘declinatio’.
Casus enim ipsi ad ea capita reducuntur, quod autem
ad aliquid reducitur non est cum eo idem. ‘Reducere’ enim
notat motum ; at omnis motus statuit privationem ; igitur si
idem essent, idem careret seipso. Voluit igitur intelligere
‘declinationem’ ipsam mutationem terminationis. Sed casus
non est illa mutatio, sed hoc ipsum quod iam mutatum est.
Casus enim vocativi est bone quod iam est mutatum
a bonus : non nunc mutatur. Itaque vox haec ‘casus’
est praeteriti temporis, ‘declinatio’ praesentis. Praeterea species
est declinatio nominis, hoc modo : per terminationem,
ut a iustitia, iustus : haec enim est definitio denominativorum.
__ Quid quod illa verba : ‘quae maxime fit in fine’ perturbant,
non declarant. Nam vox haec ‘maxime’, accipitur
pro eo quod est ‘potissimum’. At ‘potissimum’ remittit interdum
amplitudinem significati. Vt cum dico potissimum hyeme
pluit
, significo non semper aeque pluere. Quare ostendunt
ea verba evenire aliquando ut casus non fiant in fine vocum,
sed alibi quoque. __ Quod si eo confugiant, ut dicant,
‘maxime’ idem esse quod ‘semper’, adderent potius vocem
manifestam : ‘semper’. Verum ne id quidem faciunt docti :
‘definitiones’ enim ita sunt natura comparatae ut hoc adverbio
ne egeant. In ipsis enim signa universalia tum numerorum
tum temporum ‘necessario’ et ‘semper’ intelliguntur.
Idem enim dicas ‘homo est animal’ et ‘omnis homo est
semper animal’. Cum enim a substantia confiant definitiones
ipsaque abesse nequeat, et de omnibus et semper dicentur.
Erit igitur casus terminationis effectus diversus a prima impositione.
Est enim idem nomen alterius atque alterius casus,
quia alia atque alia terminatione mutatus est. Is autem
affectus est in praedicamento qualitatis, in capite de figura.
Intelligo figuram mathematicam, non autem istam falsam de
qua mox. Est enim figura terminus quantitatis. Igitur haec
vox poeta, quantitate certa et figura est : a enim vocali
clauditur, at vox haec poetarum, alia quantitas
147alia figura terminatur. __ Est autem affectus is nominum
primo et vero. Pronominum autem, quatenus illorum vicarii
sunt ; participiorum, ut in ipsis nominum natura inest.
Sicut ego ‘sum calidus’ quia ‘ignis calidus est qui in me est’,
ita proprium accidens alicuius potest esse, hoc modo, commune :
quoniam substantia illa cuius est proprium est substantia
imperfecta et comparata ad ulteriorem finem quam
suum. Cuiusmodi sunt elementa quae non sunt propter se
– sicut neque materia prima. Illud in memoria habendum est :
siquae voces casu distinguuntur quae tamen non sunt mutatae,
ut Musa, in recto et vocativo, hoc defectu materiae,
non formae evenire. Quae fuit ratio ut etiam aequivoca nomina
orta sint. __ Dico autem “diversam a prima impositionem”,
inventores enim nomen indidisse recto patet ex usu
loquentium, qui praesentis temporis primam personam θέμα
appellant, et rectum ipsum θέσιν nominis.

Casus essentia haec est. Igitur de numero eorum deque appellationibus
nunc agendum. ‘Cadere’ dicimus “moveri deorsum
naturaliter”. Intelligo ‘naturaliter’ secundum grave, nam alia
quae ingressu aut volatu aut alio quovis modo deorsum moventur,
non feruntur naturali motu gravitatis, sed voluntario
– quo motu etiam sursum subeunt. At naturalis motus
ad unum tantum fit. Quare, palus erectus aut columna cum
ruit, ‘cadere’ dicitur : non quia tota deorsum feratur, sed quia
plurima eius pars. Translatum est deinde, ut quoties aliter
quid aut esset aut eveniret quam aut prius erat aut sperabatur,
verbum hoc usurparemus, ut cadere caussa in qua
erat, cadere spe, excidere memoria. Corporis enim solius
interest naturaliter moveri, sed ad res corpore carentes translatum
fuit. __ Huius verbi origo tota graeca est : a praeterito
medio τοῦ χάζεσθαι. Quo sono integro praesentis etiam nunc
Vascones pronunciant. Cum igitur apud Homerum dicantur
verba ‘excidere ab ore’, a mente quoque ‘cadant’ necesse est.
Quare, cum a cadendo casus sit, passiva forma, ut occasus
sol
, quemadmodum supra diximus, qui iam occidisset, in XII
148tabulis legebatur, ‘casus’ appellatione etiam rectum ipsum
afficere ausi sunt quia a mente ‘caderet’ imponentis. Sed cum
nos de affectu nominum scribamus, non erit ea recta sententia,
reliquae enim quoque partes casus dicerentur, igitur non
esset nominum affectus ex mutatione finali, sed sine mutatione
cuiusvis vocis, ut heu, ut appareat quam negligenter
sibiipsis isti adversentur. Sed ferendi eo erant quod vera dicerent,
quanquam non secundum ea quae proponerentur
At contra qui ita sentiunt casus omnes esse rectos, quia a
generali ‘cadunt’ nomine, sane ineptiunt, nam quid est hoc
quod ‘generale nomen’ appellant ? ‘Nomen’ ipsum ? At quis
dicat Caesarem a ‘nomine’ cecidisse, in quo nunquam
fuit ? Quis sputum, cuius ne unam quidem habet syllabam ?
Materia igitur huius ab illius non cecidit. Quod si hoc
ab illo contemplantur quia illius species sit, sane non cecidit.
Quis enim dicat speciem a genere cadere ? In quo est ut pars
comprehensa praedicatione et in qua illud est ut pars constituens
essentialis. Vt omittam tempora verborum futura ‘casus’,
quoniam a ‘verbo generali’ ‘cecidissent’. Ergo alii subtilissime
dixere rectum esse ‘casum’ quoniam ipse est qui cadit
cum desinit esse rectus et fit casus. Si enim rectus est qui
declinatur, qui flectitur, nempe erit casus. Itaque ‘aptota’ vocata
nomina in quibus rectus non caderet. Verum ne hi quidem
sunt audiendi. Nam quaero : rectus ante quam cadat
casusne sit ? Si est casus ante quam cadat, ergo sine caussa,
id est sine mutatione et flexione, erunt obliqui casus. Sin hi
casus sunt, ille non fuit, mutatum enim non est idem. Quidam,
ubi deiecti sunt his rationibus, ad alia commenta confugere,
eundem esse posse et rectum et casum, quia stylus, e manu
postquam cecidit, rectus adhuc est. Hic fallacia est ‘recti’ et
‘erecti’. Iccirco duplex fuit vox : εὐθεῖα et ὀρθή. Interpretamur
primam vocem ‘rectam’, alteram ‘erectam’. Rectae ratio est a
partibus ne extremorum tenorem egrediantur. Nam qui sic
definiunt, ‘brevissima extensio’, per proprium, non per essentiam
definivere. ‘Erectae’ autem ratio est a situ et relatione
149universitatis, cuius scilicet partes extremae non egrediuntur
lineam mundi perpendicularem. Ita etiam curvus stilus poterit
erectus esse et stilus rectus iacens. Opponitur enim recto
obliquum, erecto autem iacens. Iccirco dicimus in definitione
erecti, “cuius extremae partes non exeunt lineam
mundi perpendicularem”, quoniam etiam curva erecta esse
possunt. Vere autem erectum sic intelligas, nam nutans, licet
non sit iacens, non tamen vere erectus est, sed est ut aiunt
‘in fieri’ ; definitiones autem rerum sunt perfectarum. Hinc
nominativum vocabimus εὐθεῖαν, ‘rectum’, quia “brevissima
nominis extensio est”, ut linea recta. Iccirco εὐθύ apud Graecos
significat ‘statim’. Ὀρθήν autem, quia stat neque dum flexa est
‘erectum’ dicas, si lubet ; caeteras autem partes inflexi nominis,
a ‘recto’ quidem ‘obliquas’, ab erecto autem ‘casus’. Sed
rectius fiat ut ‘obliquorum’ nomen omittas, nullo enim modo
potest competere ratio curvitatis. ‘Casum’ autem appelles
illam terminatam mutationem, exemplo Aristotelis: τῇ πτώσει
διαφέρειν τὰ παρώνυμα τῶν πρωτοτύπων.

Caput LXXXI.
Enumerantur casus. Explicatur usus. Recipiuntur nomina.

‘Casus’, voce largius cum recto quoque communicata, videamus
quot sint et qui et quare non plures quam a veteribus
traditi sunt neque pauciores. __ In omni actione est id
quod agit, id quod fit, id quod factum recipit, privatio et finis
cuius caussa fit. Quinque casus fuere necessarii. Agens :
rectus ; quod fit : secundus ; cui fit, id est finis : tertius ; quod
recipit : quartus ; privatio : sextus. __ Agit enim faber ; facit
formam freni in ferro ; facit Caesari ; recipit formam ferrum,
quod carebat ea. Ita constitues orationem : faber cudit ferrum
Caesari ex catena
. Interroges igitur : ‘Quid facit ferro ? – Formam
freni
’ ; ex catena, in catena enim non erat. Ac quanquam videtur
forma illa esse finis – imposita enim forma, cessat artifex –,
tamen non est finis ultimus, est enim finis operae, id est
actionis non autem operis, fit enim propter equum Caesaris.
150Sic et super quarti natura poterat dubitari : videtur enim
formam, non materiam significare, cum dicimus aedifico domum.
At rudibus philosophiae hoc veniat in mentem, domus
enim et materiam dicit et formam. Vocabulum igitur
hoc facit, non autem casus. Cuius rei signum est, dicam, caedo
lapides
. Hic nihil est praeter materiam. Caesura autem forma
est : puta Iovis aut Caesaris. Ita in domo si formam a materia
intellectione distinguas, sic dicas : ‘lapides cuius sunt ?
domus’, a forma enim hoc habent ut ne sint pontis aut alterius
rei. __ Mutantur autem locutionibus casuum rationes :
aliter enim accipias in passivis. Sed simplex inventio rerum
talis ab ipsis principiis fuit. __ Quoniam vero sermo institutus
est, ut dicebamus, quo cum altero sententiam nostram
communicaremus, iccirco quintus casus inventus est cuius
officium ‘vocandi’ esset. Sapientius autem a nobis fit quam sit
factum ab antiquis, cum ordinis nomen indimus casibus :
‘primum’, ‘secundum’, ‘tertium’, non autem officiorum. Nam
cum in varios usus fusi essent, non solum diversa nomina, sed
etiam supervacanea sunt sortiti. Quid enim ‘uxorium’ casum
dixerunt secundum ? Modestius alii ‘patrium’, prudentius
‘possessorium’, nam Hectoris Andromache non est ‘uxorius’,
sed ‘maritalis’ ; sicut apud Valerium : Terentia Ciceronis. Ita,
cum dicis Caesar, Sylvii pater, ‘filialis’ sit, si sit ‘patrius’ ibi Sylvius
Caesaris
. Sic enim Cicero : Cato, huius pater qui Vticae
sese interfecit
. Qua ratione etiam ‘genitivum’ nominarunt.
Quid ? nonne erit etiam ‘carpentarius’ cum dicam carpentum
opus Epei
 ? Sed grammaticis nullus finis ineptiendi.
Dativum non inepte dixere, ‘acquisitivum’ melius ; nam, quod
contraria natura invenitur, ut aufero tibi librum, hic etiam
acquisitionem intelligamus, nam recipit ablationem. __ ‘Accusativum’
pessime Latini, Graeci mitius αἰτιατικήν, ut ‘caussa’
sit, non ‘accusatio’. Nam sic oportet dicas sextum casum ‘defensorium’,
nam, quemadmodum est Contra Vatinium, sic
erit Pro Vatinio. Sed et ridiculum sane : etenim ut est accuso
Clodium
, sic defendo Clodium ; potior autem defensio
151esse debet. __ ‘Salutatorium’ etiam vocativum non male, sed
hoc generalius : etiam ‘salutans’, ‘vocas’, neque enim ‘vocare’ primo
significatu fuit ‘arcessere’ aut ‘ciere’, sed ‘vocem edere’ ;
postea fuit ‘nominare’. Sic clamare : ‘vocem contentam edere’,
postea ‘appellare’ : ut apud Plautum transitive, non absolute :
Clama hominem, καλεῖν. __ ‘Ablativi’ quoque nomen non semper
servit, sed etiam dat : a Caesare datur regnum Antonio,
nisi dicas auferri ab eo quod dat id quod datur, et recte. __
Septimus autem a sexto non magis distat quam genitivus
a seipso cum aliud quam gignere, et dativus aliud quam
dare significat. Is autem casus septimus – ut voluere, ut nos
sextus –, habuit rationem instrumenti. Nam hoc quoque inter
caussas numeratum est. Ac Platonici quidem – inter quos etiam
Galenus fuit –, instrumentariam caussam ab aliis distinctam
posuere ; at Peripatetici, ut omnia, sapientius, ad genus caussae
efficientis. Est enim malleus efficiens annuli, neque ipse
sine aurifice neque sine ipso aurifex, sed ita ut, si malleo non
agat, agat alia re quae illius loco sit. Adeo ut Aristoteles etiam
ipsam motionem inter efficientes numerarit. Igitur in recto
non potuit esse, propterea quod simplex est : in sexto casus fuit,
quomodo est efficiens in passiva locutione, ut idem sit a
Caesare
et a lancea vulnus factum est. Vtrunque enim est
agens. Itaque et a lancea et lancea. Quare, cum neque Caesar
sine lancea, neque lancea sine Caesare vulnus possit facere, et
tamen Caesar multo potior sit quippe agens a seipso, tenuit
priscus usus ut praepositio haec cum adderetur, sicut Theseus
cum Hercule
. Verum quia non erat societas aequalis, sed
verus motus activus in agente, motus passivus in instrumento,
sustulerunt praepositionem qua verus comitatus in aliis
indicaretur. Ratio igitur et usus sequens rationem priscus
ad hunc modum fuit. Nunc vero, cum grammatici negant inveniri
dictum a doctis cum praepositione, falluntur. Nam in
quarto Fastorum, in antiquis exemplaribus Florentinis, sic
scriptum fuit :
Haec modo verrebat raro cum pectine terram.
152Verum ita in codicibus doctissimi viri Gryphii emendatum
invenimus :
Haec modo verrebat stantem tibicine villam.
Nec displicuit festivitas priscae vocis fulturaque casae tenuioris.
Sed is loquendi modus fuit peculiaris illi poetae. Cum alibi,
tum in primo Transformationum :
Concussit terque quaterque /
caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit
.
Plinius quoque in libro IX, de mollibus loquens piscibus, sic
scripsit : Caeteri cirri, cum quibus venantur.

Proprium autem est sexti et secundi mutuo fubire sedes quasdam.
Quaedam enim verba aeque ipsos respiciunt, ut egeo
et eiusmodi. Sed et alio usu loquendi, ut imperator mirae fortunae
et mira fortuna. Vbi si multa iungantur cola, idem casus
fere repetitur : bonae indolis, summae spei, rarae fidei. Plinius
variavit lib. VII : Chormandorum gentem sylvestrem,
sine voce, stridoris horrendi, hirtis corporibus
. – alius dixisset
stridore horrendo –, ubi etiam vocem a stridore oris male
separavit. Sed et Cicero eodem modo elegantiam condivit
varietate : Lentulum nostrum, eximia spe, summae virtutis
adolescentem
. Vbi semper invenies adiectivum. Nam exemplum
ex Invectiva in Sallustium falso adducunt, sic : quos
protulit Scipiones et Metellos antefuerint opinionis
 ; legunt
enim docti tantae, et recte.

Rectus autem et quintus apud Atticos idem fuit, quos etiam Poeta imitatus est :
Corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
Et in plerisque vocibus tam nominum quam pronominum
atque etiam participiorum adhuc ita est. Iccirco in oratione
utrunque simul iunctum invenimus, ut apud Plinium in VII :
Salve omnium primus, parens patriae appellate. Nam ea verba :
primus et appellate, simul coeunt in constructione. Illud
autem ex Virgilio :
Nate, meae vires, mea magna potentia solus, /
nate patris summi, qui tela Typhoëa temnis
,
153duobus modis aptari potest, ut eximatur ex eo modo dicendi :
primo, ut ‘solus sit magna potentia’ ; secundo, ‘qui solus
temnis tela’.

Caput LXXXII.
Casuum ordo quare talis sit.

Ex his patet ordo. Nam efficiens, cum sit omnium primum,
rectum habuit, et quia primam habuit posituram. __ Secundum
locum forma occupavit, est enim statim in animo
efficientis ut materiae eam imponat, quippe, uti dicebamus,
operae finis est. __ Proximam huic sedem vindicavit is qui
ultimum finem significavit. Reliqui erant duo : alter materialis,
quem accusativum dicebant, alter qui signaret privationem ;
iccirco merito huic illum praeposuere. __ Vocativus
autem postremo loco fuerat collocandus, verum sextus, cum
totus latinus sit, atque ab ipsis caeteris additus, omnium ultimus
fuit. Neque enim verum est quod aiunt ἐμέθεν, σέθεν
sextum fuisse Graecis, non enim flectitur, sed est sicut apud
nos coelitus. Itaque etiam alios sic invenias : οὐρανόνδε, οὐρανόθι,
quare etiam plures casus sint. Caeterum adverbia loci sunt, ut
θύραζε. Quid quod illa addita terminatio non semper distinxit ?
Nam etiam praepositio addita est : οὐρανόθι πρό. Sicut et φι,
quae particula omnibus additur casibus neque ipsos variat, et
omnibus numeris, id quod ab Vrbano diligentissime ex Homericis
observationibus collectum est.

Caput LXXXIII.
De iis quae unico casu constant et pluribus. Et an
aptota inveniantur.

Quemadmodum igitur interdum videmus nomen quodpiam
verbumve voce convenire, ut face, neque tamen eadem
est natura, ita, quanquam quidam casus eiusdem vocis
limitibus iisdem contineantur, nihil tamen impediet quin sui
quaeque vox casus naturam usumque servet. Sunt enim quaedam
nomina per omnes casus variata, quae iccirco ‘senaria’
154dicta sunt, ut solus ; quaedam per quinque, ut pater ; quae ‘quinaria’ ;
‘quaternaria’, ut puer ; ‘ternaria’, ut turris ; ‘simplicia’,
quae unum tenorem semper obtinent, ut frugi. ‘Binaria’ autem
sive ‘bipartita’ quidam fecere adduntque exemplum a genu,
propterea quod in secundo et tertio et sexto producat,
in recto, quarto, quinto corripiat ultimam syllabam.
Apud poetas tamen eam semper productam invenias :
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.
Est genu quarti casus, sicut et sinus fluentes. Neque necesse
est inveniri defectus hos in omnibus numeris, ut, quoniam
sint singularia et ternaria et deinceps, etiam binaria statuantur :
casu nanque, non consulto haec evenere. Quin etiam, si
consulto factum esset, ad id non cogerentur, sicut in natura
animalium sunt bipedes, sunt quadrupedes, sexpedes, octopedes,
tripedes autem non sunt ; neque in arte : nam culinarii
tripodes sunt, quadrupedes ut essent non placuit.

Antiqui igitur sic minutatim collegere : __ senaria modum habent
unicum, ut solus ; __ quinaria duos : rectum eundem
cum vocativo, ut mater, is primus modus est ; alter, cum
idem est tertius cum sexto, ut Marcus ; __ quaternaria sex :
primus, genitivum cum dativo, et vocativum cum ablativo,
ut Aeneas ; secundus, nominativum cum vocativo,
dativum cum ablativo, ut aper ; tertius, genitivum cum
vocativo, et dativum cum ablativo, ut Iulius, genitivum
enim unico i, scribebant ; quartus, nominativum cum vocativo,
et genitivum cum dativo, ut dies ; quintus, nominativum
cum genitivo et vocativo ; sextus, nominativum
cum accusativo et vocativo, ut neutra, sidus, scamnum. __
Ternaria quoque sex fiunt modis : primus, nominativum
cum genitivo et vocativo, dativum cum ablativo, ut
turris ; secundus, in iis quae sunt sicut portus, ubi antiqui
dativum eodem sono quo ablativum proferebant ;
tertius, in iis quae sunt sicut poeta, nihil enim habent
praeterea nisi poetam et poetae ; quartus in iis
quae sunt sicut Thisbe, in quibus idem est nominativus,
155genitivus, dativus, vocativus, ablativus ; quintus, in
graecis foemininis in o, antiquorum more : Sappho, Sapphonis,
Sapphoni
 ; sextus, ut in neutris secundae : scamnum.

Caput LXXXIV.
Veterum dicta examinat diligentius.

Has minutias omittere aliquando in animo fuit, sed nequid
desideretur apposuimus simul ut veterum errores castigaremus.
Primum, singulares tantum casus sunt prosecuti. At
enimvero plurales aliter sonant, iccirco tota haec via non solum
inutilis, sed etiam falsa. Praeterea capita quoque ipsa non
omnia vera sunt. Inter quae illa emendes : nam ternariorum
secundus modus idem est cum primo, nam in portu et turri
iidem sunt casuum modi, si literas spectes : nominativus,
genitivus, vocativus, unus ; dativus – ut prisci, portu
et ablativus, unus ; et tertius, accusativus. At enimvero differt
genitivus portus a nominativo suo syllabae finalis productione.
Itaque ad maiorem numerum referenda haec erunt :
ipsi enim binaria agnoscebant ex eiusdem vocalis diversa
quantitate. Quare tertius quoque modus ternariorum reiicietur
in quaternaria, nam dea aliter sonat in nominativo,
aliter in ablativo. Quartus vere etiam ridiculus est : quis
enim dicat in Thisbe eundem esse vel genitivum vel
dativum cum recto, quem ab eo diphthongus longe dividit ?
Vt suspicari libeat iam Diomedis tempore desitas esse diphthongorum
pronunciationes. Quintus quoque modus explodendus
est, nam si veteres sequimur ut Sapphonis et
Sapphoni dicamus, etiam Sapphonem, etiam Sapphone addemus,
integrum enim declinabant ; sin cultioribus saeculis
obsequamur, in aliam mox formam erunt redigenda.

Haec igitur omnes sibi habent casus : eorum enim usus omnibus
praesto est ; at casuum formam desiderant. Verum inveniuntur
nomina multis defecta casibus, quaedam etiam omnibus
praeter unum, ut sponte, is enim sextus casus cum sit,
sui usum cum aliorum nullo communicat. Quare haec Graeci
156vero μονόπτωτα dixere ; alia vere quibus duo tantum relicti
essent, ‘diptota’ : ut Iuppiter : rectum tantum et vocativum
habet, reiectis antiquorum Iuppitris, Iuppitrem ; alia, ‘triptota’,
ut Iovis, Iovi, Iovem, reiecto recto antiquorum,
eo versu :
Quem Iovis ipse tremit, __ in quo Apuleius secutus est
vetus carmen quod recitatur a Martiano :
Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo.
Et ‘tetraptota’ et ‘pentaptota’ a numero quoque dicas, si invenias,
ut pronomen ego, caret enim vocativo. ‘Hexaptota’
autem etiam παντάπτωτα nominavimus, quoniam
omnes casus complecterentur.

Si igitur, ut ostendimus, aliud est, esse bipartita, tripartita,
quadripartita, et aliud diptota, triptota, tetraptota, satis
constat veteres non vero invexisse ‘aptotorum’ appellationem :
nam frugi et nihili non carent casibus, ut dixere.
Sed nihili, monoptotum est : casus scilicet genitivi, ut
sit homo nihili, sicut homo nullius precii ; et frugi omnium
casuum est, omnibus enim casuum, licet voce non
varietur. Si enim id tolleret casuum naturam, non posses dicere
turris magnae, quoniam turris in nominativo ius
sibi certum occupasset, quo excluderet genitivum. Verum,
ut dicebamus, materia tantum, id est voce sola conveniunt,
forma autem distant, ut homo pictus et homo verus. Illa
vere etiam ἀπόδειξις est invicta : si nominis definitio est
per casus variari, ergo casus est, aut essentia nominis, aut ab
essentia fluens ; omni igitur nomini competet. __ His autem
capitibus usi sumus appellationibus vulgaribus genitivi,
dativi et aliorum, ne si ‘primum’ et ‘secundum’ et ‘tertium’,
ut polliciti fueramus, dixissemus, confusa esset oratio,
in qua identidem eadem nomina inculcanda erant : ‘primus
modus’, ‘secundus modus’.

Caput LXXXV.
Singulorum casuum ratio, quae pertinet ad terminationes.157

Casuum ortus ususque is est. Verum nondum acquiescit
animus : reddenda enim caussa est ipsius terminationis, si
quidem casus terminatio est. Ac pleraque sane ad Graecos
referre nobis satis sit, a quibus pene universa lingua fluxit.
Tres igitur ordines declinationum potissimum secuti sumus.
Nam ex prima et secunda unam conflatam videmus ; ex eorum
tertia, secundam nostram ; ex quinta illorum, tertiam,
quartam et quintam. Igitur tertium casum ut illi per diphthongum
spuriam scribebant, sic nos per legitimam : ποιητῇ,
Μούσῃ, poëtae, Musae. Quartum casum Aeolice pronunciavimus :
ποιητάν, Θήβαν, poëtam, Thebam. Secundum autem
quare non secuti sumus, sane miror. Nam in u, ποιητοῦ
ut genu esse potuit. Musas autem in secundo, sicut Aeoles,
non diximus, quia concurrisset cum plurali quarto. Atque
illi distinxere sic, ut is ultimam produceret, quartus
autem corriperet (exempla sunt petenda ex Pindaro, et Theocrito).
Et sane veteres Latinos sic quoque locutos constat,
quod etiam patet ex Vergilio in undecimo : Nihil ipsa, nec
auras nec sonitus memor – sic enim legendum, non ut imperiti
mutarunt, aurae. __ Cum igitur ex duabus unam fecissent,
quam ob caussam potius vocalem secundae quam primae
retinuere ? Propterea quod rectius et facilius ex a, huius
recti poëta facies poëtae quam poëtu.
Plurales autem casus duo integri sunt, rectus et quartus :
ποιηταί, ποιητάς. Tertius autem abiecit e diphthongo priorem
vocalem ποιηταίς, poëtis, cum tamen Aeoles valde
amarent diphthongum illam : φαισί pro φασί, et Αἰσκληπιός,
pro Ἀσκληπιός, ut diximus. __ Secundus autem casus, ut evitaret
consonantiam cum quarto singulari, distortus fuit : ποιητάν
poëtam ; ποιητᾶν poëtarum), propterea quod accentu
non potuere apud nos distingui : neque enim ultimas accentu
afficimus. Itaque secuti sunt alterum modum eorundem
casuum : ποιητάων, sed effugere hiatum illum dum volunt,
r interposuere, maxime enim accedunt vestigia huius
elementi ad hiatum, nam etiam qui ipsum non possunt
158plene pronunciare, idem sonant quod obscurus hiatus.
Secundae autem declinationis casus pene omnes graeci sunt.
Solus secundus effugit illam obscuritatem ipsius u, ut Homeri
potius quam Ὁμήρου diceremus, sed ita puto efferri solitum,
sicut in optimus, ut aliquid esset quasi etiam
in optumo. Nam in veteri exemplari Terentiano quod
vidimus in manibus praeceptoris nostri Coelii Rhodigini,
sic scriptum fuit : Appollodoru. Quartum autem pluralem
contra evenit, ut pronunciarent : cum enim ex Ὅμηρος
fecissent Homerus, contra ex Ὁμήρους, fecere Homeros, sic
enim proferebant ut diximus Aeoles Ὁμήρως. Secundi autem
casus ratio eadem quae in prima, et altera longe maior.
Nam cum dicerent Ὅμηρον, nos Homerum, et Ὁμήρων in secundo,
nobis non licuit servare. Eadem enim fuisset vox, itaque
caudam illam addidere Homerorum, sane insuavem,
quam etiam caudata litera explerent r scilicet. Ac per initia
quidem, ut Graeci loquebantur, sic nos locutos puto, ut
censeam, et meûm et deûm et liberûm dixisse, pro meorum,
deorum, liberorum, adeo ut contra omnes sentiam
non per Syncopen sic enunciari, sed integras fuisse voces.
Tertia maxime ut diximus a quinta pendet, sed exilem literam
maluimus nos : πατρός, patris, sicut etiam in quarto :
patrem ex πατέρα, addito illo mugitu ex priscis, ut opinor,
Opicis : sic enim graeca suavitas fuit contaminata. Pluralis
autem secundus non coactus fuit exire in caudam illam,
neque enim cum quarto singulari conveniebat. Sed ea infelicitas
contigit tertio plurali, ut patribus barbaro
sane exitu dicerent. Nam patris non potuere, erat enim
iam occupatus sonus a secundo singulari. __ Quarta autem
declinatio sub hac fuit per initia ipsius linguae. Sic enim dicebant
anus, anuis, anui ; postea etiam brevioribus vocibus,
anus, anus, sed mista fuit cum secunda : anum
enim dicunt. Sic etiam in plurali cum tertia convenit, anuum,
anubus. __ At quinta longe diversa fuit. Nam terminatio
quoque ipsius recti, sua ipsius priscae Italiae fuit : dies,
159fames, spes. Secundo casu plurali secundae declinationis
terminationem est secuta ; tertio autem casu, tertiae : diebus,
ut patribus ; sicut etiam secundo singulari, secundam :
domini, quam tamen bis mutarunt, nam et dies
et die in eodem casu dixisse, autor est doctissimus vir Gellius,
ut vel hinc pateat, arbitrio loquentium et nasci nomina,
et interire.

Caput LXXXVI.
De specie.

Specere vetus verbum fuit : in compositis nunc invenitur et
in suis deductis, ut specula, speculari. Vox sane ipsa militaris :
cum positis insidiis aut e specubus contemplarentur
agrestes olim Latini praelia inituri, aut supra specus ipsas
edito saxo stantes, observarent quid rerum agerent procul
hostes. Specus autem graecum est : σπέος, __ inde species
pro re visa, sicut facies pro re facta. Ipsa igitur imago rei
quae in specendi instrumentum reciperetur, species dicta.
Ergo, si res erit primi status, eius imago ‘species primaria’ dicta
est, ut nomen Ilus : regem Troianum repraesentabat
qui primus ita dictus est. Iccirco ‘primitivam speciem’
appellarunt. Quae vero flueret a priore ‘derivativam’ quoniam
nomen alterum a priore per eius vim derivaretur, ut
ab Ilus, Iulus. Quod si figura est decomposita quae
a composita deducitur, erit sane ultra ‘speciem derivativam’
alia species, cui nomen non posuere propterea quod ad eam
animum non adverterant : a Iulus, Iulius, et
item alia : Iulianus ; et alia porro : Iulianius.
Verum de figura illa, mox. Hîc autem consultius dicamus
multos esse modos ordinesque in derivatis, ut quaedam primo
sint, quaedam deinceps. Duobus autem modis ‘primum’
dicitur : aut quod ante alia omnia sui ordinis est, aut ante
quod nihil, licet post ipsum nihil. Ita etiam primaria, seu
primitiva : aliqua enim sunt a quibus nihil deductum sit.
Quod si haec duo inter se comparentur, praestantiore ratione
160dicatur ‘primum’, ante quod nihil est quam quod alia praecedit,
prior enim ratio est absoluta et longe validior. Deus
enim antequam quicquam crearet erat ‘primum’, priore ratione.
Nomen tamen tam graecum quam latinum posteriorem
rationem indicat, et facilius graecum πρῶτον, est enim
πρὸ τόν, etiam in duobus potest esse ; unde et πρότερον, πρὸ
ἕτερον, sic enim orta sunt comparativa, ab ἕτερον. Latinum
autem morosius, superlativum enim est : nam pri vetus vox
fuit, sicut ni ; postea latiore vocali fusae sunt ne, prae,
unde adverbium pridem, comparativum prius, superlativum
primum, – nam ab adverbio pridem, primum qui ducunt
errant.

Caput LXXXVII.
De figura.

Γράφειν dixere ‘lineas ducere’. Pictura primum ab sole et
umbra orta est, unde μονογράμματοι. Postea addidere lucem
et umbram. A potiori Latinis visum est denominare ut
a φέγγω dicerent fingere et, detracta aspiratione, pingere.
Est igitur ‘fingere’ exprimere imitatione veram rem. Iccirco
dicta ‘figura’ in signis et tabulis, atque hinc porro in
grammaticis. __ Figurae physicis sunt quae extrema quantitatis
eiusdem subiiciunt aliter atque aliter oculis, quatenus extrema
sunt. Rei naturalis divina definitio. Principio in plurali
definivimus ut facilius intelligeretur. Et diximus ‘quatenus
extrema sunt’ quia colores aliter atque aliter etiam
obiiciunt quantitatem oculis. Et quanquam etiam tactu comprehenditur
figura, tamen primarium obiectum oculorum
est. __ In re literaria modus idem. Nam sicuti coniunctione
certarum partium corpora coalescunt, ita notarum notionumve
coniunctione voces componuntur, ita ut alterius
modi fiat alia vox : ex magno et animo, magnanimus.
Quare magnum, ‘simplicis figurae’
dixerunt, item animum, at utrunque iunctum,
‘compositae’. __ Dubitatur : si nomen est nota rei, an nomen compositum
161sit nota rei compositae ? Duplex est compositio : una
vera, altera non vera, et prior huius posterioris regula est.
Connectuntur enim interdum res duae, ut animus et magnitudo.
Ergo nomen compositum coniuncta illa tanquam
unum significabit. __ Alter modus est in iis quae sunt sicut
indoctus : significat enim compositionem, positionis
et privationis quae in re non sunt ; intellectus autem eas non
potest apprehendere nisi aliquo componat modo.

Caput LXXXVIII.
Non vero addi decompositam.

Haec sic veteres. Quae a nobis sunt perspicacius contemplanda.
Igitur etsi crescit quantitas, non tamen necesse est ut
mutetur figura. Veluti cum additur quadrato ‘norma’ quam
Graeci γνώμονα vocant : augetur quantitas, figura non mutatur.
Interdum vere mutatur, ut si eidem quadrato apponatur
triangulum. Eodem modo aliquando crescit vox eadem,
neque mutatur figura : ut magnanimus eadem facie est qua
magnus animus, licet maiore ; si autem addatur animitas, fit
diversitas a diverso, neque enim semper compositio figura mutatur.
Quod etiam in rebus liquidis et in prima elementorum
mistione constat. __ Quare hoc quod appellarunt veteres
‘figuram’, mihi potius vocanda videtur ‘species’, id est ‘facies’
quaedam. Quanquam enim usu animitas non dicatur, at
analogia hoc non respuit, sicut pietas, felicitas et alia.
Quare duae tantum erunt quantitates : ‘simplex’ et ‘composita’.
‘Decomposita’ vere, quae a Graecis dicta est παρασύνθετος,
non video quare tertium faciat membrum. Neque
enim magnanimitas a magnanimo deducitur, sicut neque
ab impio, impietas, sed ex in et pietas factum est. Quaedam
enim simplicia non inveniuntur, quae inveniuntur composita.
Exemplo est epitogium : non enim togium dicitur.
Igitur non erit compositum, cum partium altera nusquam
extet separata. Item alia multa eiusdem modi sunt :
mustela, conspicor, quarum partes desiderantur. Sed fac
162ita esse ut voluere : species erit quaedam potius derivata a
magnanimo, non autem figura diversa, si spectes compositionem :
nihil enim priori voci additum aut demptum est.
Quare ‘decompositum’ esset aliter : cum priori compositioni,
aliqua vox apponeretur porro, ut incurvicervix.

Caput LXXXIX.
Redit ad superiora ob figurae usum.

Qua ratione componerentur dictiones, inter earum affectus
commemoratum est. Is vere affectus totus nomini
competit, quanquam non soli. Evenit duobus integris, ut
iusiurandum ; duobus corruptis, ut benivolus ; integro
et corrupto , ut extorris ; corrupto et integro, ut efferus.
Componuntur autem nomina et inter se, ut diximus, et cum
aliis. Cum verbis, lucifer ; cum participiis, omnipotens ;
cum pronominibus, eiusmodi ; cum adverbiis, benevolus ;
cum praepositionibus, imprudens ; cum coniunctionibus,
uterque ; cum interiectionibus : vaeiovis. Partium
autem numerus in compositis, a duobus ad plures, semivir,
imperterritus, cuiuscunquemodi ; et illa faceta vox, nulli
Graecarum cedens, incurvicervicumpecus : unica enim dictio
est, non duae ut putarunt ; et illa vetus solitaurilia, non,
ut sunt interpretati male veritatem, sue, ove, tauro : neque
enim in voce hac soli est ovis, sed sic fuit per initia :
sue, soloce, tauro. Sic enim pecudem lana tectam prisci
appellarunt, quam ad sacrificium ‘egregiam’ habebant, id est
‘e grege segregatam’, integram, non tonsam, unde et nomen,
quoniam cum tota lana esset ; solon enim Osci dicebant ‘totum‘
ut Graeci ὅλον. Igitur non in simplices solum, sed in
compositas quoque partes resolventur, sicuti dictiones non
in literas tantum, sed et in syllabas, et naturalia corpora non
in materiam modo et formam, sed etiam in elementa. __
Quoniam autem tam recti quam obliqui inter se promiscuo
componuntur, rectus flectetur, obliqui non flectentur.
Quare falso excepere alteruter, quoniam in
163secundo casu faciat alterutrius. Nam, tametsi in
Quinquaginta libris, itemque apud alios legitur ut in libris
Originum dictum est, at M. Tullium, et in Protagora et
in Epistolis, ipsumque Catonem, in oratione De ambitu, alteriusutrius
scripsisse constat. Itaque cum dicimus alterutrius,
vox illa alter hoc loco non est rectus sed genitivus casus,
et prisco modo amputata vocali cum sibilo (sarti’ tectis,
tecti’ fractis). Ergo non debuit excipi ab ea lege qua dicebant
rectum semper flecti. Illud quoque errarunt : sic enim aiunt,
obliquum hoc, alterutrius, sive foemininus sit sive a neutro
recto, necessario exclusisse syllabas postremas prioris vocis
alterius, quoniam iam idem fecerant in recto :
sic alterutra et alterutrum, non alterautra et alterumutrum.
At enimvero hoc ridiculum est, nam quod in rectis
facta sit collisio, passa est vocalis et consonans m, id
quod patitur altera vocali subeunte. At dissimilis ratio in
obliquis, quod etiam sua ipsorum ratione debilitarunt. Nam
in rectis ob hiatum evitandum, elisam aiunt vocalem : ergo
in obliquis cum nullus sit hiatus, nulla esse debuit elisio.
Neque enim quia elides sic : patrem eius, ut dicas in carmine,
patr’eius, iccirco pro patris eius, eodem modo audeas,
patr’eius. Quid quod hae voces duplici usu receptae sunt :
nam alter fuit et fuit alterus (ἄλλος ἕτερος). Itaque in foemininis
etiam duravit, altera, alterae ut diceretur aliquando
apud priscos. Quare, soni commoditati servientes, mollissimam
quanque flexionem sunt secuti, ut alteruter potius
dicerent quam alterusuter et alterutrius ab eo quod esset
alteriutrius. Elisionis autem exemplum habeas ex Amphitruone
Plauti : Culest qui donum dedit, pro qualis est.

Caput XC.
An alia sint nominum accidentia sive affectiones.

Haec sunt ab antiquis accidentia numerata. An vero satis
fecere ? Atque equidem puto eos unum omisisse, nam, cum
164declinatio sit affectus genericus quatuor partium, imo vere
differentia essentialis, habuit etiam aliam significationem.
Priore nanque modo communis est tam nomini quam verbo,
est enim mutatio quaedam terminationum. At in verbo
et in nomine aliud quiddam est utrique suum et peculiare.
Quorum alterum, quod esset verbi, vocarunt ‘coniugationem’ ;
quod esset nominis ‘declinationem’. Est autem declinatio
non illa sola inflexio communis, sed certa et propria :
ut aliter dicatur poëta, aliter dies declinari. Ergo affectus nominum
quidam est, sicut et species. Quare, cum verbo attribuerint
coniugationem, et vero, nomini declinationem
cum non assignarunt, inconsulto fecere, cum frustra timerent
ne quod esset genericum nomini ascriberent.

Caput XCI.
Nominum species venatur ex elementis philosophiae.

Statim post definitionem nominis eius affectus posuimus
merito, antequam species enumeraremus, sicut animalis affectus
sunt – moveri voluntarie et sentire – priores ipsis speciebus
homine, ostrea, leone, in quibus postea per differentias
disponuntur. At veteres more suo in hoc quoque nobis
negotium exhibuere, cum species nominum prius quam
ipsorum affectiones tractant. Nos igitur, his castigatis, eas deinceps
earumque origines atque caussas contemplemur. Rerum
numerum pene immensum totidem vocibus cum assequi nequiverit
humana mens, necessario comparavit ut non solum
quae eiusdem substantiae participes essent res, eodem quoque
nomine signarentur, ut ‘equus’ et ‘homo’, animalis nomine
cuius natura constarent communi, sed etiam quae re ipsa diversa
essent, veluti Canis coeleste sidus et canis animal.
Quarum sane rerum substantiae apud Averroëm, ut aiunt
philosophi, etiam plus quam genere differunt. Nos autem
quid sentiamus, aliis libris dictum est. Ὁμώνυμα Graeci vocant.
Nostris recentioribus aptissimo vocabulo ‘aequivoca’ libuit
appellare, quasi vocis haereditate aequali rem in-‘aequalem’
165repraesentarent. Siquis ‘unomina’ velit dicere, nihil vetat, sed
graeca appellatio magis sapit : ὁμῶς enim ‘simul’ significat, non
autem ἴσως. Nam profecto, ut in re non sunt eadem, ita nominis
significato alio atque alio sunt. Itaque sic vere possis dicere :
‘canis non est canis’, id est ‘res coelestis non est res terrestris’.
At nomen et materiam habet, ipsas literas : c, a, n, i, s, et
formam, id est significatum. Ergo Canis coelestis materiam eandem
habet elementorum quam canis terrestris ; formam autem,
id est significatum, non habet : ergo non est idem nomen,
a forma enim est quod est. Iccirco Graeci ὁμῶς, at Latini non
ita vero cum aequitatem illam interseruere. Itaque commodius
fortasse nos, ‘unomina’, ut una sit adverbium simul. Haec autem
non uno modo orta sunt, sed quaedam temere, atque ut
fors tulit, qualia sunt Alexander et Achilles tam in regibus
quam in nautis nequam ; alia autem consulto : ut cum
cuiuspiam similitudo ad imponendum idem nomen alteri simili
traxit. Ea similitudo fuit aut substantiae, veluti cum dicimus
xiphian piscem et herbam ab instrumento bellico ;
aut quantitatis, ut est in proverbio montes et maria polliceri,
et apud Callimachum : ὅς οὐδ’ ὅσα πόντος ἀείδει, in Hymno
Apollinis
et mare Solomonis ; aut qualitatis, ut cum metallo
et praeviae diei parti ‘fulgoris’ nomen inditum est graeca
voce αὐρόν : prisca enim est, quod testatur αὔριον, scilicet ‘sequens
mane’, quod et Germani imitati sunt et Hispani et
Itali ; item ab aliis praedicamentis, ut cum ‘arbores masculas’
aut ‘foeminas’ et ‘thura mascula’ et ‘vires masculas’ et ‘nigra
toxica’, ab actione et relatione ; et ‘regem’, divitem quempiam,
παρὰ τὸ ἔχειν, et Delphos, ‘orbis umbilicum’. Haec omnia nomina
sibi aliqua imitatione sunt consecuta. Ac reliquis quidem
generibus evenire fatentur, substantiam autem hoc ut
admitteret dubitarunt : cum enim non intendatur, non remittatur,
non videbatur dari gradus ad similitudinem in ipsa.
Verum facile id intelligimus eandem substantiam non intendi,
sed genus, commune multis, arctari in species multas :
quare non potest fieri ut aequales sint illae, aequalitas enim in
166substantia est identitas. Quod et in octavo Historiarum dixit
divinitus Aristoteles, species sub eodem genere coniunctione
quidem generis illius unum esse, differentiarum autem successione,
haerere ; esse enim tum in materia tum in forma
tum in compositis certas aut affectiones aut differentias inter
se vicinas et inaequales. In materia : ut ossa in homine, in
leone differre per medullam ; in delphino paululum abesse ;
in caeteris piscibus pro osse spinam ; in sepia esse aliud ; in insectis
aliud, quod nomine careat. __ Sic et in formis : rationem
in anima hominis, instinctum naturalem in formicae anima ;
sic in compositis : artem in homine ; in ape quomodo dicas
vim illam favificandi, in psittaco mirificum nidum texendi.
Itaque species sunt aequales in genere, inter se autem comparatae,
inaequales ab ipsarum differentiarum inaequalitate.
Adeo enim sunt inaequales ut altera unum genus interdum
constituat subalternum, altera in multa distribuatur genera.
Exempli gratia, corpus dividitur per differentias mortale
et immortale : hoc coelum tantum constituit, mortali autem
caetera omnia comprehenduntur. __ Sic intelligas ‘univocum’
quod idem genus dispertit aeque omnibus, ut ‘animal’ ; ‘analogum’,
quod non aeque sed ordine quodam, ut ‘sapere’ ; ‘aequivocum’
quod nomen solum communicat, ut ‘prata ridere’, ‘mare
irasci’. __ Haec postrema diximus, quomodo appellarentur.
‘Analoga’ autem a Latinis ‘proportionalia’, sicut civium ius
non idem omnibus, sed suum cuique attributum, senatori,
equiti, plebi. Quod C. Caesar dicit pro rata, nos pro portione,
‘ut cuiusque res fert’, id est rata pars sive portio. Ditiores
enim plus obibant muneris. Vnde apud Athenienses ἀντίδοσις.
__‘Vnivoca’ autem a Graecis συνώνυμα, prudentissime,
cum nomine enim rem communicabant. Non enim τὸ σύν
coniungit ea sub nomine, sed nomen et nominis rationem.
Latine ‘cognomina’ rectissime dicas. Cum autem res non omnes
eodem modo sint, sed aliae per se, ut substantiae, aliae in
aliis, ut accidentia ; atque haec dupliciter : ut hoc sunt quod
sunt, et quomodo sunt quod sunt. Nam albedo etiam sine
167nive aliquid est : intelligimus esse quod est, et ‘albedinem’ appellavimus, percepimusque esse univocam quia eadem genere
esset in nive et in lacte. __ Aliquando intelligimus ipsam
esse quomodo est, licet enim aliud sit a nive, tamen non potest
esse sine aut nive aut alio corpore. Is igitur est modus
per quem est id quod est, quoniam inhaerentia est essentia accidentis.
Hoc quoque opus habuit nomine aliquo, iccirco ab albedine,
album deductum est, nam id quod est posterius est quam
id quo est, igitur etiam nomen hoc ab illo ductum. Vnde orta sunt
τὰ παρώνυμα, quae παρὰ ἕτερον derivarentur, sola terminatione
a priore differentia. Latini ‘denominativa’ commode vocitarunt
__ Contraria autem aequivocis quaedam sunt. Nam, ut illa unam
vocem multa habent, ita multas voces in his unum : ensis, spatha,
gladius. Graeci haec πολυώνυμα ; quidam e nostris συνώνυμα
falso. Fortasse autem explicatius essent locuti Graeci si μονώνυμα
appellassent, quae solo nomine extarent indicantia res diversas.

Igitur colligamus sic : communes res, quae aut sua natura per se
sunt, ut homo), aut, licet sint in aliis, si intelligantur sine eo
in quo sunt, ut albedo, univocis nominibus sunt indicatae ;
sin quomodo in aliis insunt accipiantur, denominativis, ut
album. Πολυώνυμα autem eadem sunt quae univoca. Res
autem singulares quarum natura ab aliis dissita est, si eodem
nomine quo illae appellentur, nomen illud erit aequivocum,
ut Caesar. Neque enim quicquam mei in altero qui dicatur
Caesar erit. Neque solae substantiae, sed etiam accidentia quae in
ipsis individuis sunt, ut ‘hic rubor’, ‘haec cicatrix’ : aequivoca
est, propria Caesaris unius, sicut et substantia in qua est. Quare
tam nomen hoc Caesar, quam hoc, Caesaris cicatrix, plurali
carebit ; sed eius pluralis numerus erit vagus, velut cum dicis
homines, at hic homo caret numero plurali. Ἄτομα enim
facta sunt apud Graecos ; apud nos : ‘individua’. Itaque in declinationibus
quod praeponitur pronomen nominibus (hic
homo
, haec cicatrix) non est nota indicans et praescribens individuum,
sed sexum tantum. Nam quo modo haec cicatrix
indicata, potest fieri cicatrices ? Quinimo ne in eodem quidem
168Caesare si plures sint, possis iccirco flectere ad numerum pluralem.
Etiam fac ut caetera paria sint, tempus, qualitas, magnitudo :
at loco different. Communia autem, sive universalia
loco non praescribuntur. Haec omnia, tam univoca quam
aequivoca, veteres ‘substantiva’, sane ambigue, vocavere :
substantiae enim appellatione abusi sunt, pro essentia, sicuti
Graeci nomine οὐσίας in praedicamento : nanque οὐσία etiam convenit
rebus extra praedicamenta, ut Deo. At substantia neque
extra praedicamenta neque in omnibus, sed in iis tantum quae
substant accidentibus. Quare nomen hoc albedo, non erit substantivum
quia substantiam non significat. Iccirco alii ‘fixum’
dicere maluerunt, propterea quod rem indicaret quae non
mutaretur alio atque alio subiecto. Sed anceps ea quoque vox
fuit, nam ‘fixum’ videretur esse indeclinabile : opponitur enim
‘mobili’. Itaque nos longe consultius ‘essentiale nomen’ appellavimus,
quippe quod tam substantiae quam accidentis hoc
ipsum quod sunt significaret. Denominativa autem eadem
quae adiectiva, quae etiam ‘accidentalia’ dicere posses, nisi
nomina differentiarum impedirent. Nam a ratione, rationale
duces : hoc est denominativum, sed non est accidentale.
An vere sit essentiale ? Iccirco intelligendum est οὐσίαν sive
‘essentiam’ triplicem esse : materiam et formam et compositum.
‘Forma’ igitur dicitur ‘essentia’ quia dat essentiam ; ‘materia’
quia dantem gerit ; sed proprie οὐσία est totum ipsum, a
qua, quod ‘substantivum’ vocabant, nominavimus ‘essentiale’.
Denominativa intellexere variari, ac propterea ‘mobilia’
vocitarunt, ut conveniat idem nomen viro et mulieri, si sit
variatum : albus, alba. Hac de caussa in oratione semper
denominativum posterius esse debuit essentiali : vir fortis,
equus celer. Verum usus obtinuit elegantiae caussa ut aliter
quam vulgus loquitur, loqueremur. Neque vere penitus temere
factum est : nanque ut equus potest celer et non celer, ita
celeritas esse potest et in equo et in non equo, quare quod
subibit moderabitur. Quod si est denominativum proprium,
ut sentiens est proprium animalis, nihil refert utrum praeponatur :
169paria enim sunt, sed natura ipsa essentiale prius est.
Ridicule enim professi sunt fixum sequi mobilis naturam,
si praecedat mobile : idem enim est animus perversus et
perversus animus. Sed ita intelligebant differre, si dicamus,
corrupta mente et corpore et mente et corpore corrupto.
Verum hoc non est fixum sequi mobilis naturam – neque
enim mutatur –, sed ex duobus fixis diversis genere et numero
alterum apponi ipsi adiectivo, quod ei simile sit. Verum
ridicule negatur posse dici aeque corrupta mente et mente
corrupta
. Neque verum est substantiva obsequi adiectivis ;
sed contra, adiectivum prospicere ad utrunque substantivum
aut ad id quod propius est. Et ipsi, contra hanc male explicatam
sententiam etiam ex Ciceronis Philippica dicendi modum
observavere. An vere adiectivum et substantivum
sit affectus aut species solius nominis, in sexto libro declaratum
est.

Nominis igitur vel fixi vel mobilis haec ratio est. Fixum autem
aliud proprium, quod unius tantum est, aliud commune
fecere. Atque hoc ‘appellativum’ quare vocarint sane nescio.
Verum neque divisio bona est, neque nominis impositio. Nanque
etiam mobilia sive adiectiva partim sunt communia, ut
candor, partim propria, ut hic candor qui in Caesare est. Itaque
divisio nominis in fixum et mobile est sicut divisio rei in
esse et in modum quo est. Divisio autem in commune et
proprium, non est fixorum tantum, sed generica nominis,
sicut divisio rei in universalem et individuatam. ‘Appellativum’
autem quare dixere ? An quia sub se vocat multa ? At
etiam adiectivi id interest : nihil enim differt concretum ab
abstracto, nisi modo significationis, non significatione ; at
etiam propria nomina suam rem appellant.

Hoc autem ipsum quod sunt aut propria aut communia, aut
fixa aut mobilia, recentiores ‘qualitatem’ nominis vocarunt
eaque inter accidentia, cum specie et genere, enumerarunt ; item
comparationem atque alia eiusmodi, magno errore. Nam ‘homo’
et ‘Caesar’ non differunt qualitate, neque ‘album’ ab ‘homine’
170qualitate differt, sed essentia, neque enim qualitatis qualitas
est. Comparatio autem atque alia eiusmodi non sunt nominis
qualitates genericae, omnibus enim nominibus convenirent.
At propria non recipiunt comparationem, neque substantialia,
sed denominativorum affectio est. Sicut patronymicum
non est nominis qualitas ut nomen est, sed ut nomen
proprium.

Illud quoque contemplandum est : nomen hoc sol et luna et
alia eiusmodi, commune sit an proprium ? Nam species prior
est individuo ; igitur, si unum individuum explet totius ambitum
speciei – id quod facit sol –, erit nomen speciei, non individui,
nomen enim priori inditur. Hoc sic sensere veteres
falso : nam qui nomen imposuit rebus, individua nota prius
habuit quam species. Romanus enim qui unicum elephantum
primus vidit ei nomen indidit Lucam bovem, nihildum
metitus animo universalem naturam illam. Sic etiam Soli,
quod solus esset, et eius consorti operis Lucinae, quam postea
concisa voce Lunam diximus. Est igitur nomen hoc individui
individuo impositum per se, speciei autem per accidens.
Itaque cum dicas ex Democrito ‘mundos’ et ‘soles’ et ‘lunas’,
fiet quasi cum appellabis et me et dictatorem ‘Caesares’ ;
aut si speciei tunc voles ut fiat erit ; individuis autem
alia tibi erunt quaerenda nomina.

Caput XCII.
Quid quoque loco statuendum, deque propriorum natura
atque affectibus.

Quae res, ut diximus, hoc habeant, ut sint aliquid prius
quam sint alicuius, ea nomina quae eas res sic significant
primo quoque loco tractanda erunt. Quoniam autem singularia
sunt notissima, propria item nomina quibus significantur
notissimo, hoc est primo loco explicanda sunt, ut Caesar,
Bucephalus, Athesis, Roma. Igitur a Latinis quae nomina
bina trinave sunt uni homini constituta, an propria sint appellanda ?
Hoc sic agamus. Voces quibus Romana capita
171recensebantur, fuere hae : praenomen, nomen, cognomen, agnomen.
Horum autem natura atque origo sic fuit : raptis per initia
Sabinarum virginibus atque ea de caussa conflato bello, ipso
in conflictu earum interventu uterque populus conciliatus,
non solum animos mutuo benevolentes conciliavit, sed etiam
nomina communicavit. Sic aiunt putoque ita fuisse in aliquibus,
nam in omnibus non constat, quippe ipsi Hersiliae unum
nomen et fuit et mansit solum. Item Romulo et Tatio ; Numae
Pompilio Sabino, et Metio Curtio item bina ; Hostio
Hostilio Romano totidem. Itaque hoc sentio a virtute cuiuspiam
nomen primum mutuatos, ut ab Iulio, Iulii dicerentur
quorum Iulus autor generis fuisset, iccirco ‘nomen’ appellatum,
unde nobiles, id est ‘noti’ essent ; inde ut dignoscerentur,
additum aliquid notae ab eventu, statimque cognomen
ortum fuisse : ut Pompilii, a cerimoniis, Numae ; Hostilii, ab
rebus gestis, Hostio ; Curtii, a celeritate, Metio ; Herdonii, a
strenuitate, Turno ; Proculi, ab eventu natalium, Iulio. Postea
nobiliores cum liberos procreassent et neque nomen possent
neque cognomen auferre vellent, aliam notam excogitarunt
quam, quoniam infantibus imponerent, quos sola ea appellarent,
praeposuere : atque iccirco dixere praenomen. Hoc inde
satis constat quod, quae primo loco essent olim nomina,
postea secundo fuere. Vt Iulius Proculus : Iulius prius fuit,
at C. Iulius posterius. Quae praenomina ab eventis quoque
orta sunt, aut natalium aut alterius fortunae. A fortitudine,
Marcus ; ab antiquitate, Caius ; Γάϊος a terra scilicet,
quasi αὐτόχθονες essent ; ab honore et dignitate, Titus ; ab
generositate, Cneus ; a generis defraudatione, Spurius ;
a numero liberorum, Quintus, Decimus ; a
decore, Decius ; a cultu populi, Publius ; a tempore
natalium, Lucius et item alia. Quae sors etiam aliis
obtigit nominibus. Nam Manius a mane dictum fuit
et habuit praenomen Quintus. Aucta autem Republica
numeroque civium illustrium, factum est ut aliorum nominum
novae caussae extiterint. Quae nomina, quod accederent
172ad priora cumque eis uni attribuerentur, ‘cognomina’ dicta
sunt. Horum origo fuit a corporis habitu: Labeo,
Crassus, Longus, Varus, Valgius,
Sedigitus, Bucculeius, Plautus,
Plancus, Varius, Pansa, Ruffus ; ab
eventis aliis : Posthumus, Proculus, Geminus ;
a rebus gestis : Aphricanus, Nero,
Celer ; ab actis : Salinator, Venox,
Seranus et alia eiusmodi. Quae posteri a maioribus
suis honoris caussa accepta cum retinerent, aliqui etiam auxere,
additis aliis insignibus, ut Publius, a popularitate ;
Cornelius, a viro forti qui eam familiam primus
illustravit ; Scipio, ab opera quam patri praestitit
seniori ; addidit his vir summus, ab Aphrica domita, titulum
‘Aphricani’. Hoc, quoniam tandem accessisset, ‘agnomen’
merito appellavere, sicut ‘agnatos’ dicimus qui familiam
augent accessione sua, et ‘agnata’ membra, apud Plinium,
quorum additamento corpus auctius factum est. Quidam
recentiorum assentiti sunt negantibus vocem hanc
‘agnomen’ probam esse, sed grammaticorum superstitione
commentitiam. Verum a M. Tullio in secundo Rhetoricorum
posita est. Hae sunt Romanorum caussae nominum
atque essentiae, quae sic definientur : ‘nomen’, familiae
nota ; ‘praenomen’, proprium cuiusque ; ‘cognomen’, quod
eventu accessit ; ‘agnomen’, quod eventus accessionem notat.
Ordo patet ex ipsarum vocum vi. Materia autem nominum
sic pote est ut, cum scribuntur, caetera omnia omnibus
suis elementis explicentur, praenomina non omnibus, sed aut singulis ut
C., aut binis ut Cn., aut trinis, ut Sex. pro Sextus. __ Ex his patet non vero aliquos
prodidisse, ‘nomen’ esse unius illius cuius est. Rectius ab aliis
‘gentilitium’ et ab illis ipsis ‘nomen familiarum’. Graeci praenomine
carent ; sed posito nomine unico, apponunt patris
nomen : Ἀλέξανδρος ὁ Φιλίππου. Hoc idem etiam Arabes faciunt,
sed etiam autoris nomen subticent et patris tantum
173ponunt : Aven-rois, Aven-pace, Aven-zoar. Graeci vere
etiam cognomine usi sunt sed rariore, ut Εὐπάτωρ, Φιλάδελφος,
Κεραυνός, Χαλκέντερος ; ut multi putent Πρίαμον et Ἀγαμέμνονα
et Ἄδραστον et alia multa fuisse cognomenta a militibus
excogitata, ille quod filii cadaver redemerit, alter
quia diu ad Troiam sederit, hic qui re infecta ab obsidione
reversus sit, ut dicantur. Quin etiam Diis ipsis a potestatibus
quibusdam sunt attributa, ut Ἀπόλλων, Γαιάν, utraque
appellatio τοῦ φοίβου ; Ἐνοσίγαιος, Neptuni ; Παλλάς, τῆς Τριτωνίδος ;
Ἀργειφόντης τοῦ Ἑρμοῦ. Hoc ἐπώνυμον Graeci, ‘agnomen’
autem φερώνυμον appellarunt. __ Videamus nunc affectiones.
Proprium est praenominis in viris iis qui sibi cognomen
illustre compararunt, aliquando subticeri, ut Caesar
dictator
, intelligis enim C. E contrario positum, necessario
interdum aliorum appositione declaratur : ut C. appones
Caesar ; item addes dictator aut dictatoris pater.
Proprium item et id : certis familiis certa ascita esse praenomina
; ut, L. et C., Caesarum ; P., L. et Cn., Scipionum :
L. et M. Crassorum. __ Legimus etiam quaedam quibusdam
interdicta : veluti M. praenomine cautum fuit S. C. nequis
Manliorum appellaretur, ob M. Manlii Capitolini mala merita
in rempub. quanquam senatus consultum illud postea
abolitum est vetustate. Illud quoque patiuntur nomina
et cognomina, ut sedem inter se mutent in narrationibus :
invenias enim et Caesonem Fabium et Fabium Caesonem.
Etiam in Pacuvii epitaphio praenomen postpositum est :
Hîc sunt Pacuvii Marci sita ossa.

Vt iam desinant altercari paucae lectionis grammatici super verba
Quintiliani, Victori Marcelle an Marcelle Victori scribendum
sit. __ Illud etiam est observatum multa nomina
facta esse aliis praenomina, ut Iulii dictatoris ‘nomen’ mihi,
cum ita Paulus Mideburgius, qui postea Forosemproniensium
Pontifex fuit, mathematicus incomparabilis divorumque
Friderichi atque Maximiliani et alumnus et altor,
persuasisset patri. Verum ab antiquis quoque factitatum fuit.
174Nam Tulli vox fuit regi Hostilio praenomen, at posteris
in nomen recepta est. L. Sergium legimus : hîc gentile est,
at aliis praenomen, etiam Romae in monumentis sic scriptum :
Ser. Et in libro XXXIII, apud T. Livium, Pacuvius
Calanius
 : hîc est praenomen, at nomen est poëtae, post
praenomen : M. Pacuvius. Proprium et illud cognominis
atque agnominis, si post praenomen aut nomen patris
praenomen ponatur, postremum locum obtinere : sic, C.
Iulius
, C. F. Caesar, C. Caesar, C. F. Dictator. Item duo
praenomina praeponentur uni nomini aut cognomini pluralis
numeri. Sic, M. et Qu. Tullii Cicerones. Itaque praenomina
vere non queunt flecti numero plurali, caetera omnia
queunt : sunt enim generis, non viri, nisi sit cognomen aut
agnomen eius cui primum est attributum, eius enim solius
est tunc. Agnomen autem ab Antiquis etiam ‘cognomen’
dictum fuit : Africani enim cognomen vocat M. Tullius
in sexto De Republica. __ Proprium etiam praenominis ut idem
et patris sit et primogeniti, ut M. Tullius, M. F. __ Quod
autem ait Probus grammaticus praenomina non esse solita
imponi pueris antequam togam sumerent virilem, puellis
antequam nuberent, falsum est : sed septimo die quam nati
essent, cum lustrabantur, praenomen inditum fuisse constat ;
sicut et apud Graecos, ut ait Aristoteles in septimo Historiarum.
Et ridiculum fuerit sex liberorum patrem unum
appellare, omnes respondere ; hoc enim faciant, nisi nomine
distinguantur. Haeredes esse non possint, quos ille non possit
nominare. __ Est etiam praeter hos certos legitimosque modos,
usus alius quidam nominum communiorum : Maior,
Minor, Superior. Quae tempora perpendunt semper, virtutem
non semper : ut nolint dici Dionysium Tyrannum Maiorem,
sed Superiorem. An vere Inferior in ea significatione
inveniatur, non sine ratione disceptatum est ; Iuniorem
enim dicimus, Inferiorem autem nondum memini. __ Ex his
patet, male a Servio dictum Iulo Ascanium fuisse agnomen.
Patet id quoque ἐπωνυμίαν etiam Latinis diis attributam
175ut Graecis : Marti, Gradivi ; Romulo, Quirini ; Hersiliae,
Horae.

Si igitur verum est carere plurali praenomina et agnomina et
cognomina parta, excludentur etiam ab eiusmodi locutione,
alter Caesar, alter Tullius. Virtutes enim et fortunam
possis innuere : at nomen non erit idem, sed sic dices : Caesar
alter a Caesare
. __ Διώνυμα autem et τριώνυμα non vero dices :
nullum enim nomen est binomen, sed res ipsae. Omne
enim quod est, unum numero est. Itaque Irum Ovidius, Ausonius
Istrum binominem dixere. Ita Xanthum et Alexandrum
voces. Vt etiam quae πολυώνυμα supra dicta a veteribus
legas, male sint appellata, neque enim ensis nomen est
πολυώνυμον, sed ferrum hoc, quoniam et hoc et aliis nominibus
recensetur.

Caput XCIII.
De fixis, sive essentialibus, communibus eorumque speciebus.

‘Fixa communia’ sunt, quae ‘universalis’, ut vocant, rei sunt notae,
ut animal. Intelligo autem ‘commune’, sicut supra diximus,
sumpta significatione a civili consuetudine. Quod
enim aut opus aut officium faciundum fuerit omnium civium
opera aut impensa, id dictum sit, ‘communi’ studio
factum iri, quoniam munia sua quisque in unum conferrent.
Itaque id opus ut complectitur omnium civium functiones
‘commune’ dictum est, ita nomina quae eadem ratione universitatis
praeditas res significarent. Hoc summum genus
divisere veteres in multas species, non omnes necessarias et
temere digestas. Nam et falso sub appellativo posuere
adiectivum, et incondito ac tumultuario vocum numero
rem difficilem effecere. Ac si omnia rerum genera quae ‘subalterna’
vocant sequi velint, et nequeant et confundant artem ;
sin nolint, ne congeriem quidem eam affectent. Eae vere
sunt : ad aliquid dictum, quasi ad aliquid dictum, gentile,
patrium, interrogativum, infinitum, relativum, demonstrativum,
similitudinis, collectivum, dividuum,
176factitium, generale, speciale, ordinale, numerale, absolutum,
temporale, locale. Has dixere esse communes nominum
et principalium et derivativorum. Proprias autem
seorsum derivativorum has : patronymicum, possessivum,
comparativum, superlativum, diminutivum, denominativum,
in quo aiunt intelligimus cum multis aliis,
comprehensivum, verbale, participiale, adverbiale. Haec
est eorum sarcina : quam ut introspiciamus, publicanorum
more solvenda est.

Principio male dixerunt has omnes species esse appellativorum,
nam etiam sunt propriorum. Vafritia enim Vlyssis
adiectivo nomine indicatur : quae ei propria est. Item eius
locus in quo est, eius solius est. Et confundunt adiectivum
cum substantivo. Ergo male divisit nomen in haec duo, tanquam
in genera, nam si populus est nomen substantivum
et magnus adiectivum, quare adiectivum fecit speciem
appellativorum, substantivum autem non fecit ? Species
igitur attribuere non suo generi, et species confudere cum
suo genere cum dicunt ‘patronymicum’ et ‘denominativum’ :
est enim denominativorum species patronymicum. Apertius
autem ipsum comparativum : denominat enim gradum,
sicut positivum qualitatem. Sic etiam absolutum :
cum sit genus multorum, ut factitii, temporalis, localis,
in eundem ordinem cum suis inferioribus redegere. Nihilo
felicius genus ipsum ad aliquid cum suis speciebus miscuere,
ut ordinale et patrium et alia. Sed et illud falsi sunt,
cum dicunt : ‘ad aliquid dictum’, nanque apud philosophos
et metaphysicos sic excogitatum est alia ‘esse ad aliquid’,
alia ‘non esse’, sed ‘dici’. Vt hoc ipsum quod est ‘esse pater’, habet
naturalem reciprocam coniunctionem cum hoc quod
est ‘esse filius’, etiam si nulla extet oratio quae hoc dicat. Hoc
autem quod est ‘esse caput’ non habet ex seipso reciprocam
coniunctionem cum corpore, sed ex eo quod est ‘esse pars’
ad ‘totum’. Itaque hoc dixere ‘dici ad aliquid’, non autem
‘esse’. Quare ut res sunt, ita notae rerum. Igitur nomina quae
177‘ad aliquid’ significabunt, erunt ‘ad aliquid’ ; quae significabunt
‘ad aliquid dicta’, erunt ‘ad aliquid dicta’. Iccirco etiam
bis errarunt, nanque idem est ‘ad aliquid dictum’ et ‘quasi
ad aliquid’. Quaecunque enim non sunt vere ‘ad aliquid’, sunt
‘quasi ad aliquid’, per formam quandam accidentalem, attributam
ab intellectu. Hoc autem est ‘dici ad aliquid’, id est
‘referri per intellectum sub certo modo’, quia reipsa per seipsa
referri nequeunt. Quin vere videtur nihil ‘dici ad aliquid’,
sed ‘esse’, neque enim intellectus facit caput esse partem totius,
sed ipsum ex sua natura pars est. Et quemadmodum
‘caput’ ipsum non refertur, ita neque ‘Caesar’ refertur, sed sicut
illud ‘quasi pars’, ita hic ‘quasi pater’. Sed de his alibi : coacti
enim sumus detergere horum rubiginosam orationem. __ Praeterea
si ponunt interrogativum, quare non ‘responsivum’ ?
Hoc enim nobilius illo est ; constituit enim orationem verum
vel falsum significantem. __ Omnis enim conclusio nobilior
est ipsa quaestione. __ Numerale posuit : quare non posuit
‘dimensionale’ ? Continua enim quantitas nobilior est quam
discreta, numerus enim accidit quantitati discretae. Nanque
quodcunque est unum est ; neque enim discreta quantitas
est genus distinctum re ipsa a quantitate continua, ut philosophi
veteres putavere, sed affectus quantitatis. Igitur hanc
per quantum, illam per quot explicamus. __ Temporale
quoque cum dixissent, addiderunt ‘adverbiale’. At hodiernus
est adverbiale et temporale : non igitur sunt species
distinctae, sed temporali accidit ut ab adverbio deducatur.
‘Locale’ recensuerunt : quare non ‘situale’ ? ut supinus, pronus,
ingeniculus, quem Graeci ἐγγόνασιν dicunt ? Quare non
memorarunt alia necessaria ? Nomen ‘grammaticum’, ut derivativum,
genitivus, modus, figura ; nomen ‘logicum’,
ut consignificatio, conclusio ; nomen ‘mathematicum’ ;
nomen ‘metaphysicum’et alia quae alia alio modo significant
quam haec vulgata nostra. __ Postremo pessime sensere
cum dicerent priores illas species esse, tam primitivorum
quam derivativorum. Quis enim dicat patrium nomen
178aut gentile – graecus, romanus, latinus, Atticus – esse primitiva ?
Vbi error maximus eorum patet, qui putarunt diversum
esse denominationem a derivatione, propterea quod
sic in aliquibus inventum esset, ut a iusto, iustitiam deducebant.
At hoc accidit contra rei naturam, nam iustitia prior
est quam iustus. Sed sicut res a re, ita vox a voce. Quare, ut
Roma prior fuit quam Caesar, ita a Roma, Romanus dictus,
ubi et patrium et derivativum et denominativum unum sunt.

Has nebulas grammaticorum cum discussimus, duo supersunt
quae agamus. Primum emendabimus eorum definitiones
qua opus sit ; deinde exactiore iudicio ad certa capita reducemus.
“Adiectivum, inquiunt, quod adiicitur propriis vel
appellativis et significat laudem vel vituperationem vel
medium vel accidens unicuique”. Principio definitio haec non
est ab essentia sed ab accidente. Essentia enim adiectivi est
significare aliquid alicui quod insit. Ad hoc, quod est ‘adiici’,
accidens est : potest enim vel adiici vel non adiici. Accidit
enim voci ut construat orationem, quanquam hoc accidens
est proprium fluens ab ipsa essentia. Sane etiam extra orationem
haec vox bonus, dicetur adiectivum ; nec tamen
adiicietur. __ Itaque perverse quoque data est definitio haec,
cum praepositum fuit hoc quod est adiici huic quod est significare.
Perversa vero etiam alia ratione : cum enim ‘laudem’
et ‘vituperationem’ posuere, addiderunt ‘accidens’,
quasi vero ea accidentia non sint, atque est veluti si dicas,
corvus est crocitans animal, nigrum, coloratum. Accidens
igitur sive significet σύμπτωμα sive συμβεβηκῶς sive ἐνδεχόμενον,
genus est comprehendens laudem et vituperationem,
non minus quam ‘album’ et ‘nigrum’, quae ipsi pro
exemplis apposuere. __ Male etiam apposuere ‘unicuique’ :
non enim dantur definitiones individuorum, sed solae species
definiuntur. Verum post haec maiorem errorem commisere,
nam – omitto alias ineptias – sic statuunt proprium
esse adiectivorum, suscipere comparationem. At hoc est
179falsissimum ; nam quis audeat dicere hoc nomen medius,
intendi posse et remitti gradu comparationis ? Quis nescit
hodiernum esse adiectivum ? Quis alia multa ?
Negligentia quoque illa non parva : etenim de iis quae quasi
ad aliquid dicuntur ubi scripsere, interponunt de synonymis
nescio quae et dionymis atque eiusmodi et falso, ut diximus
supra, et non suo loco. __ “Interrogativum, aiunt, est
quod cum interrogatione profertur”. Leviter sane nimis
quippe et verba cum interrogatione proferuntur. __ Deinde
dixere “infinitum esse interrogativo contrarium”. Profecto
inanem modum docendi ; nihil enim est contrarium interrogationi,
nisi non interrogare. Aut sane ‘responsivum’ appellandum
sit, ut aliquid assequamur. Responsio nanque non
est vere contraria interrogationi, quippe aliquando eadem :
ut venit ? respondebis, venit. Neque forma ipsa interrogandi
est vere contraria formae respondendi : alioqui quaestio
esset contraria conclusioni. At quaestio nihil affirmat,
ergo non contradicit. Sed usus tenuit ut dicamus contra
respondit, quia ex altera parte item eum esse dicimus qui
respondet. Infinitum vere quomodo contrarium faciant interrogativo ?
Neutrum enim quicquam ponit : alterum quaerit,
alterum nescit. Quid quod infinita dixit esse ‘relativa’ ?
Qua oratione nihil turpius. Relativa enim omnia finita
sunt. Fiunt autem infinita appositis verbis non finientibus,
ut nescio qui sit is qui tam indocte scribit. Sed ipsa interrogativa
sunt infinita, nihil enim statuit qui interrogat. __ “Dividuum,
inquiunt, est quod a duobus vel amplioribus ad
singulos habet relationem, vel ad plures in numeros pares
distributos, ut uterque, alteruter, quisque, singuli, bini,
terni”. __ Omitto barbariem cum posuere ‘amplioribus’,
pro eo quod esset ‘pluribus’. Rem ipsam agamus. Male expressere
vim horum exemplorum, neque enim haec vox
uterque habet ‘relationem a duobus ad singulos’, sed a singulis
ad duos transfert significatum. Nam cum dicas uter ?
unum intelligis ex duobus ; itaque colliges ambos in responsione,
180sic : et hic et hic, per coniunctionem, que : uterque.
Itaque non est ‘dividuum’, sed ‘dividuo’ contrarium. ‘Dividuum’
potius erit alteruter, utercunque, utervis. Praeterea non puduit
distinguere haec tanquam in specie, divisa a specie numeralium.
Imo vero numerale est genus, complectens duas
species : ‘dividuum’, ut alteruter et ‘individuum’ ; hoc autem
rursus duas : ‘distribuens’, ut singulus ; ‘non distribuens’, ut
unus. Itaque potius affectiones numerandi quam species sint.
Sicut et ordinale. Haec ita se habent. __ Nos autem haec incondita
prudentius digeramus, recepta prius nominum significatione.
Omne quod est aut est absolutum aut relativum :
absolutum est quod a nullo dependet ; relativa quae
mutuo naturae nexu constant. __ Est autem ‘absoluti’ nomen
minus consulto positum, quod enim aliquando vinctum fuerit,
cum desiit vinctum esse, ‘absolutum’ dictum est. Verum
verborum inopia interdum premimur. Vtemur autem receptis,
ut intelligamur. Videamus igitur an ullum nomen recte
dici queat ‘absolutum’. __ ‘Absolutum’ pluribus modis intelligitur :
absolutum a caussa, ut Deus ; a materia, ut motrices
mentes orbium coelestium ; a subiecta substantia, ut substantiae
omnes ; a relatione, ut quae ad aliud non referentur. Igitur
ipsius nominis natura nullo horum modorum absoluta
est : caussas enim habet, primum sui autorem ; pro materia,
vocem, scripturamve, aut quid simile ; cum autem rerum notae
sint sive signa quaedam a relatione non erunt absoluta ; nomina
igitur omnia in praedicamento relationis sunt quatenus
significant. Verum omni in relatione est ratio referendi,
et termini ipsi relationis, et res subiectae quae deferunt relationem.
Vt Caesar si Catonis filius est, tria haec ostendentur.
Nam ratio qua Caesar ad Catonem ut filius, et Cato ad Caesarem
ut pater, est vis illi procreandi, tum activa tum passiva.
Res deferentes relationem sunt duae substantiae individuae.
Terminus relationis filii est Caesar ; patris, est Cato. Igitur ‘filius’
in praedicamento relationis est, sed connotat secum rem
absolutam, scilicet substantiam. __ Non longe dissimili ratio
181ne nomen dicas ipsum quatenus significat esse relativum,
quatenus absolutam rem significat, esse absolutum. Sic dicas :
“Caesarem esse filium militarem”, ut relativum ‘filium’ etiam
‘militiam’ consignificet, rem absolutam. Ergo sic nomina certis
generibus partiamur : aut a re statim deducuntur, aut ab
alia voce. A re, aut absoluta aut relativa. Si a voce, ut hodiernus
ab adverbio hodie, vocis illius naturam sequentur ;
quae autem a rebus deducentur, rerum naturam retinebunt.
Oportet enim signum aequari rei cuius signum est. Itaque, si
substantiam indicabit, aut quantitatem aut qualitatem aut
alia, inde sumet appellationem. Persequi autem tot species
easque certis nuncupationibus assequi difficile est. Summa autem
genera relativorum sunt haec : aut aequalia, ut socius, vicinus ;
aut inaequalia, ut servus, dominus.

Caput XCIIII.
Absoluta substantiva, et eorum genera ac species.

Absolutorum genera haec sunt : quaedam substantiam significant,
ut ensis ; quaedam quantitatem, eamque duplicem :
continuam, ut magnitudinem : corpus ; locum : forum ; tempus :
annus ; et discretam, ut numerum : unus, duo. Alia
significant qualitatem, ut candor, facies. Ex quibus ducas
nomina generum ac reddas suum cuique : temporale, locale,
et quae supra. __ Factitia autem ad genus qualitatis quatenus
sic sonant : murmur, turtur, sibilus, fremitus, quanquam
significatus ad alia genera referatur. Sic etiam ‘adverbialia’
dicta, non quod adverbium significent, sed ab origine, quo
constat has denominationes non semper a significato produci.
__ Generale autem et speciale potius ad dialecticum spectant.
Sic corporale et incorporale reduces ad substantiam,
et alia genera ; ut Deus substantiale est incorporale, candor
qualitas incorporalis. __ An vero id quod aiunt verum sit,
orationem esse incorporalem ? Nam de vocali aut scripta
oratione si sic sentias, falso intelligas. Est enim orationis forma :
182significatio ; materia : papyrus, atramentum, aër ipse ; figura :
structura illa.

Caput XCV.
Absoluta diminutiva.

Horum affectus quorundam diminutio est, ita ut res ipsae
quibant aut intendi aut remitti. Quare in substantia non
videbatur inveniri posse significatus diminutionis. Verum
ab affectibus sive accidentibus circunstantibus effectum est
ut reciperet diminutionem. Sicuti etiam dicimus maiorem
equum –
est enim quod ad quantitatem spectet, non quod substantiam ;
igitur sic resolvimus ut dicatur, ‘plus quantitatis in
equo’, non autem ‘plus equi’ –, ita dicimus homuncionem et
homulum, quantitatem respicientes in homine, non hominis
substantiam. Atque is sane error a vulgo, non a sapientibus
profectus est. Puellus autem aetatem significat, non substantiam ;
aetas autem sub tempore collocatur. __ Composita etiam
ex utroque invenias, ut pumilus et pumilio, ex puero et homulo
conflatum fuit. __ Abusi autem sunt veteres nomine
‘diminutionis’, nam ‘minuere’ est tollere quantitatem ; ‘diminuere’
igitur utranque quantitatem statuit in diversa. At ab homine
cum ducis homulum, decurtas potius quam diminuis.
Quae fuit caussa ut alii consultius ‘deminuere’ dicant.
Est enim ‘diminutio’ affectus consequens divisionem : omne
enim divisum ita minuitur ut eadem quantitas minor dicatur,
quoniam partes separentur. At in nominis ‘diminutivi’ significatione
nullae extant partes : sed ‘deminutivum’ est quod
significat minus quam primitivum. __ Quoniam autem est
species derivativorum, et derivatio est figura, et figura
est affectus nominum generalis, igitur etiam deminutio generalis
nominum affectus erit. Iccirco et absolutis et relativis
et appellativis et adiectivis et communibus et propriis
competit. Quare non inter genera nominum, sed inter accidentia
propria recensendum fuit, ut homulus, pulchellus, Romulus,
meliusculus est, Antonilla. Nunc igitur de absolutis.183

Quantitatem quaedam imitantur ; quaedam non, sed ei cohaerent
tantum. Quare ‘deminutiva’ secundum haec tria dicentur : competit
enim maius vel minus soli quantitati ; dicimus tamen
maiorem calorem analogia quadam significationis ; igitur primo
indicabunt quantitatem, secundo loco id quod cohaeret
ei, tertio, quod eam imitatur. __ Quantitatem statim dicunt :
tantulus ; et – proxima huic in ipsa substantia – : avicula, capitulum,
fraterculus, quae ei cohaerentia sunt. Sic anniculus :
non diminuit annum, sed notat parvitatem substantiae, cuius
motum anni quantitas metitur. Ea vero quae quantitatem
imitantur, sunt sicut regulus cum ‘regem parvum’ significat,
propterea quod qui vasto corpore sunt, caeteros anteire
robore videntur, item imperio : ita ii quorum in potestate populares
sunt, eam magnitudinem imitantur, atque iccirco ‘deminutione’
notantur.

Cum autem variis terminationibus praescribantur, eae non sunt
praesentis operae. Sed illud animadvertendum quaedam quibusdam
flexibus deminutivorum efferri, quae ad ipsum genus
nulla ratione adduci possint, ut cuculus et coenaculum
aliaque eiusmodi aliquot. Nam quae veteres afferunt exempla
non omnia vera sunt. Vt avunculus ‘deminutum’ ab avo est :
abba enim avum appellabant ; item patrem et patris ac matris
fratrem, illi igitur cum patrui nomen quasi patrem alterum attribuerent,
matris fratrem quasi remotiorem ‘pusillum avum’ appellarunt.

Finis igitur ‘deminutivorum’ is ‘tollere quantitatem’ aut alia
quae remitti possunt, sic regulus, ‘parvum regem imperio’.
Veraniolum dixit Catullus urbanitate, sicut Romulum et
Sergiolum pueros, non adulatione ut aiunt qui id a Graecis
sumpsere ; Romani enim non fuit adulari. Fraterculum quoque
gigantum iidem male dixere ab urbanitate, sed respexit ad
gigantum vastitatem. Probro : meretricula, pusio ; imitatione :
ab angui, anguilla. __ Minus recte etiam qui contendunt
a recto fidis et apis, fidiculam et apiculam ducta.
Falsa enim ratio est : si a fides, esset fidecula. Primum videntur
negare mutationem vocalium in deductis ; deinde satis
184constat commodius fieri si rectus a secundo casu differat.
Itaque si non inveniatur apud autores fidis, rectius facias
si neges unquam fuisse. Et Ovidiana apis ex deteriore deprompta
usu sit. Verum ego arbitror inter utrunque sonum
pronunciari solitum, ut in nise, nisi ; here, heri.
Itaque cum aedes, non aedis ; sedes, non sedis in recto
legatur, tamen aediculam et sediculam dictum legimus.
His autem non erat hic locus, nisi huius quoque rei caussa nobis
reddenda fuisset.

Ex his quae diximus constat nomina in aster a veteribus
recte inter ‘deminutiva’ esse collocata, temere a recentioribus
ablata. Eorum argumenta sunt haec : si essent ‘deminutiva’,
non fuisset a Terentio addita altera nota parvitatis, apud
quem legimus parasitaster parvulus ; item pullastra grandiusculam
potius significat pullam ; praeterea apiastrum est
mirae altitudinis. Non igitur erit deminutivum, quare ‘imitationem’
non deminutionem dicent. Ad haec sic respondemus
omnem imitationem indicare deminutionem ; quare quod
tollunt, id ipsum statuunt. Et quod additur a Terentio parvulus
significat corporis quantitatem aetate imperfectam, ut
sit ‘deminutio’ corporis. At parasitaster est artis ‘deminutio’ ; ut
is sit qui haud magna cum re parasitatur ; et quia agit sive
imitatur parasitum, citra parasiti modum est. Apiastrum autem
non est deminutivum ab apio sed ab apibus ductum,
unde etiam μελισσόφυλλον, id est apifolium dicitur a Graecis ;
citraria enim est. Quin ea apium neque imitatur neque similis
eius est. At quod apiastrum est ab apio deminutum sane
eo longe minus est. Verba Plinii sunt in XX libro : Nasci
in Sardinia herbam sylvestrem apii similem
, quod sit apiastrum,
apio minorem
. E Sallustii Historia sumptum uidetur :
In Sardinia, inquit, herba nascitur quae Sardoa dicitur,
apiastri similis : haec ora hominum et rictus dolore contrahit
et quasi ridentes interimit
. Pullastram autem omnino minorem
pullam intelligimus, quippe pulla est gallina iuvencula.
Idque tam contra eos quam pro eis facit ; neque enim
185pullastra aut sylvestris est aut pullam imitans, ut quid enim
minorem maior imitetur ? Aut quomodo imitatio in substantia aut
in quantitate naturali sita sit, quae affectus animi aut in ipso
affectu posita est ? Surdaster quoque qua ratione surdum dicetur
imitari ? Sed enim idem est quod subsurdus. Caussa autem
huiusce terminationis a Graecis constituta est : φιλιππίζειν,
ἀντωνιάζειν est ‘Philippum’ aut ‘Antonium agere’ ; sic παρασιτάζειν,
unde Antoniaster et parasitaster ; sic ὀγκιστής apud Galenum
παρὰ τὸ ὀγκίζειν. Sic παρασιταστής et Aeolice verso sibilo
in literam vibratiorem. Qui igitur imitationem tantum
attribuere non meminerant surdastri ; qui sustulere ‘deminutionem’
ob Terentium, non videbant duas parvitates eidem
posse evenire : corporis et artis ; qui omnino non putarunt
esse ‘deminutiva’, nesciebant imitatione significari inaequalitatem
duorum, quorum minor sit is altero quem imitatur.

Proprium ‘deminutivorum’ habere derivata, non a primigeniis :
hortulanus.

Caput XCVI.
Collectiva et comprehensiva.

In genere quantitatis, quae reliqua sunt, ponemus ea quae
vocant ‘collectiva’, verum vox a definitione dissentit. ‘Colligere’
nanque est aliquo modo unum ex multis facere. At populus
aut vulgus quod dat signum nobis ‘colligendi’ ? Potius
uterque et ambo et omnis sunt signa ‘collectiva’. Illa autem
quae sic ab antiquis sunt dicta, ‘comprehensiva’ potius iudicabuntur.
At ipsi ‘comprehensiva’ dixere his non absimilia :
cuiusmodi est vinetum, rosetum et eiusmodi. Verum haec
nihilo distant nisi modo ipso significationis : nam populus
rem unam e multis constantem notat ; at vinetum unam rem
multas comprehendentem ; non est collectivis dissimile
arena, scopa, scala et eiusmodi, quae frustra plurali duntaxat
numero dici debere contenderunt, iccirco quia multa
essent. Neque illis in mentem venerat quodcunque est unum
esse. At quod est, aut est unum substantia, velut dicebamus,
186ut ‘homo’ et ‘equus’ ; aut accidente, ut ‘homo’ et ‘album’ ; aut
subiecto, ut ‘album’ et ‘dulce’ in lacte ; aut mistione, ut ‘posca’ ;
aut aggregatione, ut ‘acervus’. Igitur in singulari si pronuncies,
rectius designes unum esse, ut cumulus, grex, turma,
thesaurus, ut etiam in plurali diversis locis posita significes ;
ut cumulos arenae italicae et aegyptiae ; greges : ‘tuum et
meum’. Est praeterea unum mathematicum, ut quadrantalis
figura unum est ex multis lateribus, sic ‘quadrigam’ debes
dicere, ut et Alcibiadis et Hieronis quadrigas possis. Est
etiam unum dialecticum vel metaphysicum, ut ‘definitio’,
quae constat ex genere et differentia, et species quae constat
ex iisdem designatis a definitione : quae tamen singulari numero
proferuntur. Quare multo usui nomina haec ‘comprehensiva’
fuere, multoque consultius est hoc excogitatum quam
sit admissus mos pluralium, ut Thebae, Pisae. Nam si sic necesse
sit dicere, illud quoque necesse fuerit ut ‘civitates’, non autem
‘civitas’ appelletur. Sic grege legato, una res legata est, ut
ait Paulus, neque pars potest recipi, pars sperni.

Caput XCVII.
Relativa substantiva.

Relativa aut sunt substantiva ut servus, aut adiectiva ut
libertinus : itaque affectio est nominis aut genus utranque
complectens speciem substantivorum et adiectivorum. Neque
mirum : neque enim substantiam significant, sed essentiam referendi ;
itaque accidentis semper notae sunt. In priore genere continentur
ordinalia : primus, secundus, aut his similia : centurio,
praefectus et alia talia quae diximus, ut civis, vicinus,
nepos, filius, quae unum tantum terminum significant. __ Videntur
autem et gentilia et patria ad haec referri sub adiectivorum
specie. Neque enim dicas graecum sine Graeciae intellectu ;
sed tamen Graeciam, sine Graeci intellectione, posse
dicere videris. Verum non ita est. Plato graecus fuit, regio
attica, graeca : si substantias ipsas respicias, non referes ; si nomina
imposita quae gentem significent, non possis quin referas.
187Terra illa non est alicuius terra, sed patria est alicuius
patria : Graecia autem Graecorum est, et Graeci Graeciae. Itaque
omnium nobilissima fuere patronymica, quae in voce substantiva
adiectivorum plenitudinem sunt consequuta. Adiectiva
enim significant accidens et modum quo inhaeret substantiae :
quare aliqua ratione etiam ipsam connotant substantiam.
Hoc etiam amplius patronymica, quae etiam certam substantiam
consignificant, nam incertum quidem ‘filium’ vel ‘nepotem’,
at certum vel ‘patrem’ vel ‘avum’, tanta vi ut etiam propria
nomina referri pene cogant. Videtur enim Priamus referri
ad filios hoc nomine Priamides. Verum non ita est. Nam
tametsi terminum nominat, non tamen eum refert ad hunc
quem primario significat : significat enim ‘filium Priami’, quem
ad Priamum refert ; consignificat Priamum, sed ad filium non
refert. Caeterum eo praestant caeteris, ut diximus, quod utrunque
terminum relationis simul statuunt voce ipsa, non solum significatu.
__ Illud quoque mirum fuit, a proprio ductam vocem
per denominationem, non esse adiectivam sed fixam : id
quod non potuerunt obtinere possessiva. Appellativa autem
fuere amisso iure proprietatis. Neque enim potius Hector
quam Helenus intelligetur eo nomine Priamides.
Non propter eam rationem quam afferunt, singularia non
referri – hoc enim falso dixere philosophi quidam. Nam relativa
quoque sua habent individua, ut ‘hic filius huius patris’.

Proprium vero cum fuisset per initia patronymicorum graecis
tantum in nominibus fieri : usus romanus ad sua transtulit
commoda, ut Romulides. Falso enim dicebant quidam patronymici
loco usos tum possessivo : nemo enim hoc legit
nunc. Auxere quoque inscitiam, cum Latinorum tantum esse
dicerent possessivum. Qui si graeca ignorabant, at meminissent
ex poëmate quod legerent assidue, Troïa et Typhoëa
et Evandrius. __ Quoniam vero etiam mater ita refertur ut
tum ea tum pater unico nomine parentis complectantur, iccirco
ab ea quoque ducta sunt, ut Coronides (Aesculapius
apud Ovidium). Item eodem filo ab avis maternis, quo a paternis
188trahebantur : Atlantiades (Mercurius) ; post haec a sororibus
quoque : Phaëthontiades, sorores Phaëthontis. Horatius
etiam a factis, non ab sanguine Tyndaridem dixit eam
quae Clytaemnestrae more diffidisset bipenni caput viro. Moderatius
veteres, qui cives omnes tametsi non erant a principe
civitatis geniti ab eo appellarunt : Cecropidas, Athenienses.

Caput XCVIII.
Mobilia sive adiectiva absoluta.

Quemadmodum supra diximus, mobilia sunt alia absolutarum
rerum, alia relativarum notae. Absoluta sunt :
vivus, exanimis, anniculus, sesquipedalis, albus, calidus,
frigidus, circularis, forensis et eiusmodi, genera ipsa
rerum si spectaveris. Habent autem affectus hos aequalia
esse ei unde sunt denominata, ut a iustitia, iustus : ‘iustus’ enim
est qui ‘iustitiam’ aequavit ; secundus affectus fuit, minus significare :
ut bellus ; tertius, augere significatum, ut gloriosus,
populabundus. __ Proprium autem fuit mobilium
transire in naturam fixorum, ut pluvia : fuit enim per initia
aqua pluvia, id quod etiam ex LL Libris deprehenditur,
De aqua pluvia arcenda. Eadem analogia fluvius, ut
possis dicere, fluvium Renum. Ducta enim sunt, aut a nomine,
ut candidus ; aut a verbo, ut bibax ; aut ab adverbio,
ut hesternus. Fluere igitur cum significaret ipsum accidens
per se, ducta est ab eo verbo vox, quae in alio esse indicaret,
fluvius. Itaque vehementer falsi sunt qui scripsere quaedam
nomina esse neque substantiva neque adiectiva, ut verbalia
et alia quaedam, cuiusmodi est civis et servus, quae
propterea ipsi ‘ambigua’ appellarunt. __ Verum res se aliter
habet : verbalia enim fuere adiectiva, nihilosecius quam
participia, sed brevitatis caussa omissum est substantivum.
Quis enim neget ποιητήν fuisse primum appositum, τῷ ἀνδρί,
sicut et Homerus dicit, ἰατρὸς ἀνήρ, sicuti πλούσιος
ἀνήρ ? Si enim bellare habet naturam adiectivi, nonne bellator
189item habebit, significat enim bellandi scientiam in Caesare
aut alio ? Itaque variatum fuit ut etiam bellatricem diceremus
Camillam, et arma victricia ; sic servum et servam
(Davum et Syram) ; et servum imperium, quod alii
pareret ; sic pauper Irus, Ilia, regnum. At seorsum ponitur
ab Ovidio : Pauper ubique iacet. Non sunt igitur ambigua :
nihil enim medium inter ea quae diximus, in rebus ;
ergo neque in nominibus, sed sua natura adiectiva fuere.
Vsus autem non mutavit, ut efficeret substantiva, sed substantiva
sustulit ; non ut haec essent, sed ut illa subintelligerentur.
Sic dixit per initia pluit Deus, postea sustulit nomen.
Sic dixit, amatur a Caesare, postea tacuit nomen et
passus est verbo nullam certam attribui personam. __ Quod
autem addunt his civem et regem, ut dicatur et vir civis
et civis bonus, et populus rex, et rex bonus, hoc
sic increbuit, quemadmodum apud Graecos quod per articulum
declaratur, ἁνὴρ ὁ πολίτης, λαὸς ὁ βασιλεύς, quanquam
rex quoque fuit adiectivum primo, et consul et praetor :
nam quod unum tantum genus obtinuerit, id non ipsius nominis
sed rei quam notaret caussa factum est. Cum enim
haec accidentia non nisi in viris invenirentur, non nisi virili
genere potuere enunciari – quanquam etiam reginam dicas.
Sic autor utrunque genus complexum est, cum terminatio
masculini tantum analogia praescripsisset. Sic Graeci per
initia dixere πτῶκα λαγωόν, ‘pavidum leporem’, at usus τὸ
πτῶκα dixit, λαγωόν subticui ; sic Φοῖβον Ἀπόλλωνα, ‘Phoebum
perditorem’ ; at simpliciter Ἀπόλλων substantivi sui nomen
obtinuit ; sic Σκάμανδρον ξανθόν, quod pecora flavescerent
eius potu, at Xanthi sola appellatione Scamandrum
intelligebant, ut hoc sane magis mirum sit, ex adiectivo
factum proprium substantivum.

Secundum rerum genera cum adiectiva distinguantur, non
pauca eorum certis terminationibus insignita fuere. Quae
igitur substantiam significarent, multas facies sunt sortita : in
aceus, in itius, in inus, in eus. In
190aceus, materiam significant : panis hordeaceus ; interdum
totam, ut messis triticea et pila cretacea ; alias partem,
ut ptisana hordeacea : nam etiam ex aqua constat, non
solo hordeo. Etiam fusa significatio ad cohaerentia, ut acino
contentum granum : vinaceum, quemadmodum imitatus est
gallinaceus, quoniam ex gallinae materia ac satu esset. Huic
proxima terminatio : cratitius paries et caementitius, idem
significavit. Item materiae cohaerentia, ut multitia vestis,
neque enim multitudo materia est, sed linum aut lana. Sic
multatitia pecunia, quae ex multa ; at multatio materia non
est, sed forma potius qua pecunia exigatur. __ Vt et hoc
errarint qui solam materiam non etiam formam dicerent significari,
et male scripserint icius, non itius : nam
ut est a iusto, iustitia, sic fuit a crate, cratitius. Atque hae
duae terminationes Latinis sunt peculiares ; alterae duae a
Graecis profectae : cedrinus, cupressinus, in inus ; et in
eus, ferreus, σιδήρειος, Aeolice, exempto ut diximus
i ex diphthongo. Abiegnus autem fuit paulo coactius dictum
ab abiete. Ianthinus vero et amethystinus videtur
colorem, non substantiam significare. Verum ita fuit, ut quasi
ex ipsa viola et amethysto confecta esset vestis, quoniam ex
succis herbarum tincturae perficiebantur. Quaeret aliquis
an tribunitius atque alia eiusmodi in superiorem
ordinem redigantur : sane ita est. Etenim tribunatus
quasi materia est eius loci in Republica qui tribunitiis debebatur.
Sic patritius civis cuius dignitatis materiam praebuerint
patres.

Quae vero qualitatem significant, alia exeunt simplici communique
finitione, ut bonus, cele ; alia graeco flexu denominativorum,
ut a Pythagorae sapientia, Pythagoreus et Pythagoricus
– sunt etiam duo alii modi verbales : πυθαγοριστής,
ut grammatista, et πυθαγορικτής, ut πύκτης et συρικτής,
Aeolice. Sic nescio quo felicissimo commento Franci etiam
nunc poëtam, patria lingua, factistam dicunt : qua
voce nulla meliore analogia Graecam potuit et excipere et
191exprimere. Enarratores Theocriti agnoscunt inter eas terminationes
differentiam ad significandum, quam qui volet
inde petat. __ Sunt et alia quae ipsam qualitatem sub excessu
quodam notant exeuntque in osus. Ea habuere originem
a Graecis, ut vinosus, οἰνώδης ; est enim οἰνώδης qui plus
vini appetit quam par sit, aut qui plus vini obtinet. Scilicet
aut substantiae aut saporis aut odoris aut coloris. Vt
apud Homerum alia terminatione, οἴνοπα πόντον. __ Sic duo
quoque modi significandi apud Latinos fuere : ingeniosus,
qui multum ingenii haberet ; mulierosus, qui multum mulierum
vellet habere. Trahunt autem originem a nominibus,
Graecorum eorundem exemplo, non a verbis, ut putarunt,
his exemplis : stomachosus, studiosus, quaestuosus,
sumptuosus. Sed a stomacho quod apertius patet in
aliis ; nam a studio, non a studeo, habet vocalem suam studiosus ;
et a sumptu et quaestu, suam caetera. Itaque M. Tullius
sic loquutus est : “Non ut mihi stomachum facerent,
quem nullum habeo”. Quare a criticis notatus fuit Nigidius
Figulus, qui bibosum dixit. Suam enim habent a verbis
terminationem pari significato edax, bibax, emax,
vendax, loquax, dicax. A nominibus raro : linguax. Et
aliam infrequentiorem : bibones, comedones, calcitrones ;
et a nominibus : catillones, popinones, quanquam a catillando
et popinando quoque duci possint, ut a lurcando,
lurcones. Sed quaedam omnino sunt a nominibus, ut ciliones
a ciliis, et labeones a labiis. Horum item graeca
origo fuit. Sic enim effingunt illi nomina comprehensiva,
ut ὀρνιθῶνα, δαφνῶνα, πλατανῶνα, ‘loca plena avibus’,
‘lauris’, ‘platanis’ ; et unum facetum sane : κενεῶνα, partem
corporis quae ilia a quibusdam putata sunt : quoniam igitur
plus vacui ibi esset – quasi multo vacuo plena esset –, κενεῶνα
superiorum analogia appellarunt. Eorum autem significatus
alius activus, ut studiosus ; alius passivus, ut formidolosus ;
alius indifferens, ut montosus. Quae fuit caussa ut a
verbis deduci posse putarit Nigidius. __ Habuere autem modum
192significandi, ut diximus, excessum. Excessus autem
omnis vitiosus : virtus enim aut medium aut in medio. Verum
nominum quorundam vi factum est ut etiam virtutis
limitibus continerentur. Eius rei caussa fuit propterea quod
omne bonum difficile paratu est, ut est apud Hesiodum et
Vergilium et Platonem et Aristotelem. Ergo conatus ille
frequentium atque affectatarum actionum intra laudis metas
constitit, ut studiosus, nemo enim satis pro re studere
possit. Quin media quoque vocabula, ut fama et dolus,
in deteriorem partem flexa fuere : famosam moecham, dolosum
mercatorem
, propterea quod facilior habitus, deterior
est. Iccirco divinus poëta famam ‘malum’ definivit. __ Haec
pertinent ad caussas et originis et significationis. Materia
autem sic se habet : quaedam simpliciter deducuntur, ut a
cerebro, cerebrosus ; quaedam cum additamento vocalis, ut
a cura, curiosus, quanquam non sine ratione : sabina vox
fuit, non ut ineptiunt, quia ‘cor urat’. Quirites dixit plebem
Romulus, se quirinum, senatum curiam, omnes eodem
vocabulo, vario flexu. Inde curiosus dictus qui satageret
consultorum senatus, simul curae nomen derivatum qua
diligentiores patres vocarentur. __ At apertissime assumpsit
formidolosus a formidine. Montuosus autem quod dicunt
quidam, puto esse barbarum, nam in manu scripto
Martialis exemplari, quod de praeda Fontarabiae nacti sumus,
sic scriptum est : montosae decus Vmbriae. __ Tortuosus
quoque et saltuosus nihil assumpsere, sed a tortu et
saltu ducta sunt, sicut a fastu, fastuosus. Quanquam igitur
videntur quantitatem significare, tamen non ita est, sed intentionem
qualitatis : nam tametsi mons significat quantitatem,
at montosus habitum illum montium notat. __ Sic
evenit etiam in alia terminatione : undus. Magnitudinem
nanque indicat, – caeterum non solius quantitatis –, immo
vero ut supra dixi habitum quendam. Neque vero dubium
est quin a maris excessu naturam nacta sint, quippe
ab undis. Nam ‘maris’ nomine antiqui pro ‘magno’
193usi sunt. Hinc pelagus quia πέλας ἄγει : iam enim τὸ πέλας
significat tractum ipsum. Et Callimachus quasi proverbio
utitur in Apollinis hymno :
Οὐ φιλέω τὸν ἀειδὸν ὅς οὐδ’ ὅσα πόντος ἀείδει.
Et apud Latinos : maria ac montes polliceri. Vulgo etiam
dicimus maria de re immensa. Sic Catullus cum multa
proposuisset etiam maiora fide, subdidit : Caetera sunt maria.
Sed de his alibi. __ Eorum autem materia talis est ut quaedam
b habeant, alia c : populabundus, iracundus, rubicundus,
verecundus. Quorum origo a futuro verborum
ducta significatum expressit perpetuationis, ut populabundus,
non solum qui ‘populatur’, sed etiam ‘populabitur’.
Pauca ad praesens respexere, ut iracundus ab eo quod est
irasci, exempto sibilo, quasi qui semper irascatur ; rubicundus,
qui semper rubricet ; non, ut vulgo utimur, activa significatione
transitiva sed absoluta aut μέσῃ, quemadmodum
cum dicimus lavat, id est lavatur ; et apud Poëtam : Iam
venti posuere
. Verecundus autem originem paulo habuit
obscuriorem, propterea quod abolitum verbum est verescor ;
sicut contra adipiscor suum primogenium amisit :
dicebant enim apere παρὰ τὸ ἅπτειν, unde apex et apes
et examen, cuius simplex non invenitur sic voce primaria,
sed in amento. Verum de his alibi. ‘Continuationem’ igitur
dicimus, quia rubicundum non dicam me, sed Silenum cuius
facies multi atque aperti ruboris sit ; Nireum non dicam
iracundum, Achillem dicam, multae ‘irae’ et quam ipse prae
se ferat. Facundus literam mutavit si a fando non ab efficacia
ductum sit. Foecunda a foetu, per concisionem. Rotundum
quoque, si ab eruditioris iudicio concedatur mihi, videtur
non abhorrere. Neque vero habitum illum cum excessu
solum indicant sed etiam vehementiam quandam atque
extantem praeter modum exuperantiam in rebus inanimis,
quasi cum dicas mare fluctuabundum, vel ut ait Gellius,
undabundum. In rebus autem voluntate praeditis, etiam
ostentationem sive professionem, atque etiam, ut ita dicam,
194‘satagentiam’. Nam quemadmodum differt verbale a
participio, ita a verbali genus hoc nominum. Pugnare potest
quivis, atque erit pugnans. Pugnator longe alio modo
idem significat : addit enim habitum sciendi pugnas. Sic populans
et populator, at populabundus hoc apponit insuper,
ut palam prae se ferat animum ac spiritum ‘populatoris’.
Iccirco veteres non male dixere, cum imitationem quandam
his nominibus attribuere, simul et similitudinem, quippe
gestuosa quodammodo quae sint. Propterea dixit Sallustius
in Iugurthino : quasi vitabundus, id est quasi is qui
prae se ferret metum, ut hostem eliceret quem vitare simularet.

Est alius modus eiusdem terminationis in inus : nam supra
correpta vocali pronunciabatur : faginus axis et materiam
indicabat ; at in quibusdam producitur et qualitatem consistentem
significat, ut libertinus. Et in ilis : servilis,
herilis, et unum correptum pugil, fuit enim pugilis per
initia sicut civilis. Et quemadmodum supra in itius
materiam notabant, caementitius, cratitius, ita etiam aedilitius
et tribunitius, quasi materiam, non veram, analogice
enim tribunatus dicitur materia dignitatis ac status hominis.
Qualitatem igitur indicant, id est conditionem a materia
aut quasi a materia, sub ratione quadam passionis, ut
ascriptitius qui est ascriptus ; fictitius qui est fictus ; dedititius
qui est passus deditionem ; deditio enim quasi materia
quaedam est capitediminutionis : est enim affectus deditionis,
amissio libertatis. Eiusdemmodi sunt in alis,
ut triumphalis, qui ex triumpho gradum adeptus est in
civitate ; furialis, furiis captus ; mortalis eadem ratione
dicitur qui morte affectus est, nam quod ad aptitudinem
translatum sit, hoc usus occupavit. Caeterum de ‘mortuo’ primum
sic sunt locuti, ‘mortalis fuit’ ; deinde etiam cum ad viventes
respicerent, propterea quod essent eiusdem naturae,
eosdem quoque mortales vocavere. Sic etiam capitale crimen
dixere, quod ‘capite’ lui meritum esset, quo significato
195etiam quae nondum vocata essent in iudicium intellexere.
His similia in orius : censorius, praetorius ; haec sequutum
illud fuit, uxorius. Nam censura ac praetura acta certis
limitibus vitae praescribebant civibus, ita uxoris imperio
qui cohiberetur, eodem vocis flexu significatus est. Verum
quia certa nomina eam terminationem non admittebant,
aliam eundem in usum excogitarunt in aris : consularis,
vicino sono superiori quae erat in alis. Verum huius
modus late fusus est : dices enim ‘robur militare’ etiam
in remige, qui nunquam miles fuerit, quoniam in milite
repertum iam est. Verum etiam a caussa efficiente ducta sunt,
ut ‘viam militarem’, etiam in praedicamento τοῦ ἔχειν, ut ‘sagum
militarem’. A singulo quoque singularis dictus et
alia quaedam quae ad philosophum spectant, de quibus exactissime
in primo Historiarum a nobis est disputatum. Alia
natura eorum est quae in aticus. Habitum a natura inditum
notant : venaticus ; aut etiam substantiam, ut aquaticus,
sive, ut malis, habitum in aqua aut propter aquam
agendi. Mutuatica pecunia apud Gellium, quae actione mutui
condici potest – mutui enim naturam induit ex stipulatione,
aut pacto aut eiusmodi. __ Alia eorum quae in timus,
in praedicamento τοῦ ἔχειν, ut patrimus, matrimus,
qui patrem et matrem habet ; aeditimus, qui aedem ; at legitimus,
potius passive, qui a ‘lege’ constitutus est. Finitimus
videtur relationem notare, verum id non a terminatione,
sed a significatione nominis huius finis factum est ; et
significat eum qui suos fines habet. Haec omnia corripiunt
terminationem. At bimus, trimus, quadrimus ab anno
ducta non facile est dicere, salva verecundia ineptiendi,
quare producant nisi propter concisionem. __ In arius :
eundem habitum ad agendum. Sagittarius, qui sagitta uti
scit ; bustuarius, qui busto praeest. Quaedam etiam passionem
notarunt : ut tumultuarius, qui ‘tumultu’ sit conscriptus.
Etiam ad aetates usus transtulit : sexagenarius, ubi neque
actio neque passio, sed τὸ ἔχειν, sicut centenaria usura, de qua
196suo loco ; quomodo binarius, ternarius. At carpentarius etiam
opus facit, carrucarius non, sed facto utitur, ut armentarius.
__ Nunc alia duo videamus. Quod aptum natum est
quippiam aut agere aut pati, id πεφυκέναι dixerunt Graeci,
propterea quod rei ipsius φύσιν sequeretur affectus ille.
Duas autem habuere apud Latinos, totidem apud Graecos
terminationes : in ivus, activam ; in ilis, passivam ; sic
Graeci αἰσθητικόν, id quod aptum natum esset ad sentiendum aliquid ;
αἰσθητόν, id quod aptum natum esset ad sentiendum ab
aliquo. Prave a Barbaris eae voces translatae sunt in latinitatem :
sic enim interpretati fuere inscriptionem libri Aristotelici
De sensu et sensato. Nam αἴσθησις sensus est, αἰσθητικόν
quod sensu praditum est eoque aptum est uti, αἰσθητόν quod
sensu percipi potest. De sensivo et sensili dicendum fuit,
aut molliore si reperias vocabulo, sed ad hunc modulum apto,
ut in libro De inscriptione a nobis declaratum est. Nam, etsi
sensio passio quaedam est, tamen sub actionis rationem recepta
est eius significatio, ut tango et gusto et audio. Sed de
his alibi. __ Activa igitur terminatio graeca maxima prudentia
constituta fuit. Affinitate quadam coniuncta cum verbis
illis : τυπτειῶ, αἰσθητιῶ, ut affectus a verbo et aptitudo a nomine
– τυπτικόν, αἰσθητικόν – habeant cognationem. Mollius tamen
ducas a praeterito, quasi sit a τυπτίζω, τυπτικόν. Nostri in
ivus, ut diximus, hoc expressere sumpta occasione ab
Aeolensibus, nam quaedam nomina deducta communi pronunciatione
interposito proprio elemento pronunciabant.
Ἀργεῖος alii, ipsi ἈργεῖOος. Igitur ut ab eo quod est
νότος, dicitur νότειος, qui Austri vim habet, sic ab eo quod est
actio dicetur activus : qui agendi habeat potestatem. Exempla
sunt multa : internecivum bellum, quod utrunque bellatorem
necat. Fugitivus servus, qui fugit quoniam suapte natura
ad id propensus fuit. Genitiva membra, apud Ovidium,
τά γεννητικά. Tempestivus quoque, non ut dixere significavit
occultiorem actionem, sed sane fuit is qui tempore temperaret.
At enimvero ‘passivum’ qua ratione dictum fuit ? Terminatio
197actionem, passionem notat significatio. Graecos male
secuti sunt qui παθητικόν, potius παθητόν. Nam passivum erit
id quod faciat aliquid pati ; hoc autem fuerit potius activum.
Actio enim et passio cum unum tantum sit, sed differat ratione,
ut vulneratio actio sit Achillis et passio Telephi. ‘Passivum’
et ‘activum’ idem erit, quoniam et significatio est eiusdem
rei et modus idem. Nam et terminatio in ivus significat
actionem, et ipsa passio ab actione non distinguitur re ipsa.
Igitur significabit rem ipsam in agente. Verum grammatici
sero sapientiam cum vocabulorum usu coniunxere. __ Quae
vero significant passionem in ilis exeunt, praeeunte secundum
verbi naturam consonante, ut habilis, facilis, agilis,
plicatilis, in quibus elementum verbi anteit : habeo, facio,
ago, plico. Quaedam autem a futuris ducta sunt, ut amabilis,
et a supinis, pensilis, flexilis, non sine ratione : aptitudinem
enim significarunt, quae non est necesse ut in actum producatur.
At recentiores audacter nimis iam actus significationem
attribuere, idque frivolis sane argumentis. ‘Fictile’ inquiunt
vas, quod est iam ‘fictum’ ; ‘coctiles’ lateres, qui iam ‘cocti’
atque alia multa eiusdemmodi. Auxere errorem pertinacia :
“Navis, aiunt, Agrippinae ‘solutilis’, quia non bene erat ‘consuta’
sed ‘soluta’”. Hoc autem ridiculum est. Scimus enim et satis
nautarum continuisse et diu cursum usque in altum tenuisse ;
sed quia ‘solvi’ poterat, ‘solutilis’ dicta fuit. Sic ‘versatilis’ scena,
quae ‘versari’ potest machinis qualis illa Marcelli fuit. Quod
si est ‘versatilis’ quia ‘versatur’, cum ‘non versabitur’, ‘versatilis’
non erit. Sed Aristoteles in nono Metaphysices disputat hoc
adversus Euclidae sectatores, quos ibi ‘Megaricos’ vocat. Ii
sic profitebantur non posse nos moveri, nisi cum movemur.
Verum de his amplius in Oratione de Endelechia pro M.
Tullio
. Qua item ratione facient, ut upupae crista ipsis faveat ?
Neque enim semper ‘plicata’ est, sed quia aliquando postquam
fuerit erecta, ‘plicari’ potest. __ ‘Fictile’ autem atque alia
eiusmodi, si talia sunt, nonne talia fieri potuere ? Omne enim
quod est, ab eo quod vere est, factum fuit. Omne quod est,
198praeter Deum, ab aliquo factum fuit ; omne quod factum est
ab aliquo fieri potuit. __ Coctiles lateres dicuntur quia crudi
sic primum sunt appellati, quoniam ‘coqui’ potuere. Sic rasiles
calathi et tapetes et alia. Lychni pensiles, antequam pendantur,
potestatem enim pristinam significant ; sic uva, balnea,
horti, quoniam in superiora eorum usus transferri potuit.
__ Flexiles rami, lenti, quia possunt ‘flecti’. Haec vox etiam
additamentum passa fuit in formatione flexibilis. __ Aurum
aut aes ductile quod ex massa in lamellas ‘duci’ potest. __ Sessiles
lactucae quarum natura est ad ‘sedendum’ postquam creverint,
ubi absoluta significatio est, non transitiva ad passionem
quasi quas ‘sedere’ cogat natura. __ Ansa tortilis quae inter
fabricandum ex directa, torta facta est. __ Apertile latus,
quod quivit ‘aperiri’. Altiles gallinae, quae possunt et ‘ali’ et
‘non ali’. __ Horum igitur ratio duplex : nanque potestas haec,
aut a natura est, ut flexilis iuncus ; aut ab arte, ut coctiles lateres.
Ergo naturalis illa vis nunquam deficit : nam etiam cum
‘flexi’ sunt iunci, retinent nihilominus pristinam ‘flectendi’ facultatem :
coniungitur enim actus cum potentia, et tales sunt
quia possunt esse. Huius rei ratio est, quia ab essentiae principiis
fluit potestas illa. Scire potest infans musicam. Adultus
scit. Nunquis dicet tunc amisisse sciendi potestatem ? Quae autem
ab arte proficiscuntur, non sic se habent, neque enim ‘cocti’
lateres possunt ‘coqui’, quoniam coctio accidens est extrinsecus
adveniens non a primordiis laterum. Sed haec quae arte
fierent secuta sunt rationem eorum quae fluerent a natura.
Sic enim consultius fiet quam quod a recentioribus factum
est. Vt quia lateres ‘coqui’ nequirent, idemque in ipsis et coctum
et coctile esse videretur, iccirco flexilem ramum eundem putarent
et flexum. Et fissile robur idem cum ‘fisso’. __ Nam cum
Plinius inquit : “Alia fissilia, alia celeriora frangi quam findi”,
nonne intellexit aptiora quorumque natura praeverteretur
citius ‘fractione’ quam ‘fissione’ ? Sic etiam Theophrastus, unde
ille σχιστά, θλαστά, θραυστά quae ipse acceperat a praeceptore
divino suo ubi loquitur de crustis ac testis aquatilium, et
199in octavo Metaphysices. Poëtica licentia dictum est penetrabile
active, sicut porrum sectivum, vulgus contra passive.
Hinc constat male reprehendi Boëtium a curiosis recentioribus,
qui γελαστικόν risibile interpretatus est. Fecit enim
exemplo eodem et analogia qua sessilis lactuca dicitur, absolute.

Quantitatem autem quaedam simpliciter declarant, quaedam
non. Nam tempus et locum sub quantitate cum intelligamus,
tempus simpliciter quaedam significarunt, ut bimus ;
at locum non simpliciter, id est sub quantitate sed sub ἔχειν :
neque enim montanus eum significat qui montis instar est,
sed qui montem habitat, sicut intestinus loci habitum. Haec
multas cum aliis communes habuere terminationes. In anus :
sylvanus, cuius affectus proprius fuit ut ex adiectivo fieret
substantivum. Coelestis , terrestris addito elemento, sicut palustris,
nam paludestris asperum est et fortasse barbarum.
Supra posuimus aquaticum, a qualitate, non male. Sequitur
enim qualitas substantiam et loci rationem. Cognatio enim
est inter locum et locatum. Ac sane ipsum hoc genus τοῦ ἔχειν,
alii cum qualitate, alii cum relatione miscuere, quidam neque
habitum speciem qualitatis a relatione. Sed haec sunt alterius
operae. Habes etiam alia : litoralis, marinus, maritimus, pelagius,
fluvialis, fluviatilis, aquatilis, tartareus, aërius et
eiusmodi. __ Et a partibus terrarum in quibus etiam id diversum
fuit, in ensis, ut peregrinum incolam non indigenam
declararet : sane Martialis mavult librum suum Hispaniensem
quam Hispanum, ut Romanus sit qui in Hispaniam
animi gratia diverterit. In aliquibus tamen nativum est, ut
Veronensis. Longe diversa ratione dictus est Cato Vticensis :
cum Vticae periit, non est natus. Et ampliore limite, ut pratensis ;
sicut subcinericius panis, non ‘ex cinere’ sed ‘sub cinere’
– adiuvatur autem a praepositione. __ Graeca sunt, Tarchaniota
et Crotoniata. __ Prisci ita constituere ut animadverterent
quaedam excedere nomen loci : Creta, Cretensis, quaedam
non, sed alia aequare : Macedonia, Macedonicus, quaedam
200superari : Italia, Italus. Haec a regionibus, ab oppidis autem
negarunt. Itaque a Venetia, Venetus ; a Venetiis, Venetianus
maluere. At Barbari quidam nihil discriminis faciunt inter
Venetiam et Venetias. Verum ut illorum consilium placet,
Venetiani enim a Venetis distinguendi sunt, sicut Patavini
a Venetianis : Veneti enim Patavini quoque sunt, ita regulae
servitus displicet. Idem enim ab oppidis quoque evenit : a Roma,
Romanus ; a Tiferno, Tifernas ; a Camerino, Camers.
Quare a Lavinio oppido, et Lavina et Lavinia recte ducas,
neque a grammaticis utrum legendum sit apud Vergilium,
sed quemadmodum poëta scriptum reliquerit observandum.
Proprium horum est pati concisionem : Sarsinas, quod fuerat
Sarsinatis ; et literas transferre, ut a Velitris, non Velitrenus
sed Veliternus, quanquam demptam potius iudicarim, ut
fuerit Velitrerinus, deinde usu vox expolita sit. __ Ex his colligitur
non esse verum quod aiunt, in ensis ea esse quae
a Graecis οἰκειματικά vocantur. Nam etiam sunt indigenarum :
Coloniensis, Lugudunensis, denique Pratensis.

Tempus autem et temporis partes, sic : extemporaneus. Nam
tempestivus, ut diximus, potius temporis habitum significat,
sicut intempestus, quod fuit concisum tempestivi. __ Hora
habet horarium, cum diei partem significat. At Graeci quaternas
anni partes sic appellarunt, unde Latini hornum quod
huius anni esset neque in alienas transisset ὥρας anni sequentis. __
Diurnus a die ; nocturnus a nocte. Vespertinus, matutinus,
penultima producta, itaque etiam diutinus et serotinus
pronunciandum est contra quam prodidere. __ A conticinio
et diluculo et crepusculo non sunt deducta, sed
adverbiorum forma utuntur. Perdius et pernox compositione
adiuta sunt, quo minus cogerentur in communem terminationem,
sicut ἐφήμερον animal dictum ab Aristotele. __ A
mense vulgaris vox menstruus, dura sane : itaque emollivit illam
Cicero et mensurnum fecit. __ Annuus non solum anni
habitum significavit ut reditum statum indicaret, veluti cum
dicimus, annua sacra, sed etiam totum tempus, idque unicum,
201ut apud iureconsultos, annua, bima, trima die. __ Anniculus
aetatem sub tempore, sicut quadragenarius et eiusmodi.

Discretam autem quantitatem significant his terminationibus :
centenarius, binarius, ternarius, quae etiam sub ἔχειν reduximus.
Neque enim solum numerum, sed etiam habitum ponderis
aut aetatis aut ordinis connotat. Res enim valde sunt
complicatae neque nisi a philosophis dignosci plane possunt,
sicut bini, quaterni et eiusmodi, quae iccirco carent numero
singulari, quia plura comprehensa ad totidem referunt,
sed licentia poëtica pleraque torsit.

Caput XCIX.
Relativorum species recensentur.

Relativum significat, ut diximus, aut aequalitatem, ut vicinus,
propinquus, – non enim locum ut falso scripsere
sed relationem in loco –, aut inaequalitatem ; hic sunt species
tres : possessivum, comparativum et superlativum. Deminutivum
autem comparativi species est. De quibus omnibus
iam est dicendum.

Caput C.
[Possessiva.]

Denominativorum species censentur possessiva, sunt enim
possessiva quae id denominant cuius sunt, ut ensis Caesarianus.
Ac quaesitum quidem alias a nobis est quamnam
ad caussam reducerentur. Nam Caesar ensis sui neque materia
est neque efficiens neque forma : videtur igitur potius esse finis.
Sic Pompeianus ager, Seianus equus, in usum Pompeii et
Seii ; sic Olympii ludi in honorem Iovis eo cognomento. Sic
Circenses et Megalenses ad possessiva redigendi sunt. Sic
Florales et Robigales et Saturnales primum fuere, sive
dies, sive ludi, sive vacationes. Deinde tenuit consuetudo
ut potius Robigalia et Saturnalia dicerentur, propterea quod
honestiore consilio sacra quam dies intelligerentur. __ Quaesivimus
illud quoque, an a materia, ut cretaceus, a forma, ut
statua Herculea, ab efficiente, ut Venus Apellaea ducerentur,
202et non videtur, sed simpliciter denominativa sunt. Ac quanquam
videtur quaedam relatio, tamen non correspondent.
Neque enim creta cretacei est, sed pars totius. Haud enim
fere invenias praeter Deum, quod non aliquo modo referatur.
Omnia enim saltem ab illo dependemus : solus enim
vere est.

Differunt autem a patronymicis possessiva, primum quod patronymica
‘fixa’ dicuntur, haec ‘mobilia’. Illa patrum aut avorum
aut omnino generis habent significationem, haec cuiusvis
rei notae sunt ; illa a propriis, haec a communibus. Ex quibus
colligi possunt rationes et caussae reponendarum specierum
quae sunt a veteribus proditae. Neque enim aut cardiacus
aut mathematicus aut eiusmodi sunt possessiva, ut
putarunt, sed denominativa, sicut et alia quae sunt supra
declarata.

Caput CI.
Comparativorum superlativorumque natura et
caussae et usus.

Est hoc receptum e scientiis tam quae magnitudines quam
quae naturam contemplantur, e nihilo nihil fieri, ita e rebus
quae carent corpore coniunctis nunquam quicquam corporis
fieri, nam ne coniungi quidem possunt : coniunctio
enim extremorum, extrema autem corporum. Quare, si incrementa
fiunt ex quantitate, et omne quantum divisibile est
in semper divisibilia, incrementa quoque ipsa dividentur. Igitur
quae significarunt quantitatem primo receperunt modum
tum incrementi tum divisionis. Horum imitatione item ea
quae indicarent qualitatem, propterea quod intendi ac remitti
posset. Iccirco denominativorum quae referuntur duae fuere
species constitutae : ‘comparativa’ et ‘superlativa’, quae
quantitatis qualitatisve dicerent incrementum, et ‘deminutiva’
quae incrementi dicerent certam ablationem.

Occurrunt autem primo loco deminutiva, si rei naturam spectes.
Posito enim nomine ‘iustitiae’ : siquid adiungatur accessionis,
203per propiores gradus ascendemus ad excessum. Verum
quia non sunt specie diversa a comparativo, sed modulo
tantum quodam, atque iccirco posterius excogitata, posteriore
loco tractanda iudicavimus : etenim si dicas meliusculum
esse triticum siligine, etiam melius possis dicere. Comparativum
autem et superlativum simul statuemus, haud enim
absimili sunt natura. Neque enim distant nisi quatenus pars a
toto, ut, quemadmodum deminutivum modus sit comparativi,
ita comparativum superlativi, ut qui sit doctissimus,
etiam doctior sit. An vero etiam possit dici doctiusculus ?
Et videtur : toto enim partem contineri verum est ;
si enim qui sit doctissimus etiam doctus esse dicitur, etiam
doctior, quare non etiam doctiusculus quod inter ‘doctum’
et ‘doctiorem’ intercipitur ? Verum res aliter sese habet, deminutivum
enim non solum partem notat, verum etiam ei
certos praescribit limites. Neque vero solo hoc differunt, sed
et alia caussa subest, nam superlativum etiam absolute poni
potest, ut Caesar fuit fortissimus, significat enim adeptum
fortitudinem, omnes eius numeros absolvisse. At si dicas doctiorem,
necessario quempiam quicum comparetur aut ponas
aut intelligas. Prius autem comparativum inventum est.

Est igitur comparativum species dictionis excessum significans
ad alterum relatum. Dico autem quantumcunque et qualemcunque
excessum, non, ut dixere, mediocrem. Neque dico
speciem nominis ut nomen est, sed ut nomen est species dictionis,
nam et participium et praepositio et adverbium
comparantur. Hi duo errores veterum fuere – quorum alterum
mox explicabimus –, qui vero contaminavit definitionem :
sic constat omnem excessum totumque etiam a comparativo
significari, non autem mediocrem. Primum falsum est
mediocrem esse : potest enim saltem citra summum, sed proxime
consistere, ut doctior tantum sit cui illud tantum desit
quo sit doctissimus. Deinde hoc quoque falsum est : nam qui
sit doctissimus, idem etiam doctior dici potest, ut Nigidius,
aut Varro, si sit ‘doctissimus Romanorum omnium’, nonne
204‘doctior caeteris Romanis’ esse poterit ? Quare comparativum
a superlativo non distat specie, ut diximus, sed est aut sicut
pars in toto sive ad totum, aut idem cum ipso in re, diversum
autem in modo, relatione ipsa scilicet. Igitur si eius naturam
acrius contemplemur, haud sane pro re nomen inditum
deprehendemus. Neque enim satis est ipsum dici ‘comparativum’,
multa enim sunt nomina comparativa, quippe
notae comparationis, multa adverbia, ut similis, dissimilis,
propinquus, qualis, quantus, velut, sicut et alia
eiusmodi. Neque vero omnis comparatio excessum significat.
Quare ab hac differentia potius nomen consequi par
fuit, quam a communi cum multis natura illa. Itaque commodius
ὑπερθετικόν quam συγκριτικόν appellari potuit. Neque
enim superlativum recte a Graecis ὑπερθετικόν dictum
fuit : nanque τὸ ὑπέρ non significat τὸ ὅλον, sed ipsum habet
suos gradus. Sed consultius ὁλοθετικόν aut ἀκροθετικόν.
Latini autem hoc etiam amplius errarunt, qui neque praepositionem
emendarunt et verbum fero immiscuerunt,
quod motum significat. Graeci sapientius constantem qualitatem
aut quantitatem, per verbum τιθέναι. Ita etiam constat
minus prudenter θετικόν dictum nomen unde haec fiant,
ut iustus, nam etiam iustior τίθησι : statuit enim iustitiam.
Cuius rei signum est quod etiam superlativum dictum est,
τιθέναι ὑπερ τὸ θετικόν. Praeterea qui iustus est potest esse iustissimus,
omnem enim iustitiae habitum habet. Itaque ἀόριστον
potius dici debuit ‘indefinitum’, neque enim declarat graduum
praescriptionem. Comparativum autem, ὑπερθετικόν,
‘superativum’ ; superlativum autem ἀκροθετικόν a Graecis, a
nobis aliquo nomine quod ultimum excessum indicaret.

Ex his definitionibus videmus veteres non recte dixisse comparativum
significare positivum cum magis. Primum pessime
locuti sunt. Neque enim denominativum significat nomen
unde ducitur, sed rem alio modo ; sic comparativum
rem, non nomen significat. Deinde magis est comparativum :
quare idem resolveretur in seipsum, atque esset
205resolutio infinita. __ In quod enim resolveretur ipsum magis ?
Vbi sisteret resolutionem ? Neque vero prudenter negarunt
magis esse comparativum. Nam magnus fecit magnior,
magnius et magius ac tandem maius. Adverbium autem
voluerunt variare, retenta litera pristina, ac fecere magis. At
quod argutant non differre adverbium a neutro in aliis,
fatemur ; quod addunt ne in hoc quidem esse faciundum,
ridemus : libenter enim in aliis item fecissent si quivissent ;
fecere ubi potuere, usique sunt et libertate et commoditate.
Errarunt quoque in superlativo, in eius intellectu inesse
multum aut valde, nam multum magnus est,
cum qui maior quam qui maximus. At valde, quid est, nisi
valide ? Igitur validissimus erit valide validus, bis igitur
validus. At superlativum ter validum potius significat : id
quod Galli neque temere neque imprudenter in patriam linguam
receptum, etiam nunc retinent. __ Haec igitur ipsorum
nomina atque naturae. Nunc caussas ac tandem affectus
videamus.

Ergo materiam a Graecis mutuati sunt Latini in comparativis,
imitati sonum sub r litera : σοφώτερος, sapientior ; et
in adverbio adhuc propius, sapienter. Superlativi autem
terminationem Graecam repudiarunt propterea quod
conveniebat cum passivo participio. Nam ut a σοφός, σοφώτατος,
sic ab eo quod est incitus deduxissent, factum
esset sane incitatus. Itaque alius flexus placitus est, geminarunt
autem sibilum sic : incitissimus, iccirco quia etiam
Graeci produxere mutatam vocalem, quae esset brevis post
brevem, ut superiore in exemplo patet. __ Tractus enim vocis
longioris id exigere videbatur. Quare eodem exemplo
etiam aliam terminationem constituere : uberrimus, tanto
facilius quod iam alteram literam ex geminatis ibi inveniebant.
At in tertia terminatione, quare recentiores unica
tantum liquida pronunciarunt, sic : similimus ? Cum tamen
proprium eius fuerit geminari ob soni lenitatem et producatur
apud poëtas semper, et in antiquis exemplaribus omnibus
206ita scriptum sit et subsit, tum analogia tum analogiae
caussa, quare sit geminanda ? __ Communis autem terminationis
causa etiam a Graecis quandam habuit originem : τρόφιμον
enim est altile, quod scilicet nactum sit naturam ut ‘alatur’.
Naturam igitur eam cum plene possideret, mutuavit
similem sonum aliis quae summum illud adepta essent. Fiunt
igitur a nominibus incrementum suscipientibus. Quare a
significantibus substantiam non fient : nam αὐτότατος et ipsissimus
mera licentia poëtica fuit. Nationem vero indicantia
ita demum exorientur, si non statum hominis, sed gentis
ostendent mores, ut quia Poeni perfidi, legemus Poeniorem
apud Plautum ; aut etiam ab alio significato. Quare et Neronior
non a Neronis substantia sed a saevitia comparabitur
ad significandum. __ Confessum etiam ab omnibus est comparativa
duci ex adverbiis quibusdam, ut doctius, nec
deest ratio : verborum enim qualitatem significant adverbia.
__ Ab caeteris autem partibus negant : a participiis non
fieri quia transeant in nomina, neque a praepositionibus,
quia amittant vim qua casibus praeponuntur. __ Nos cum
his adversus veteres dicimus a verbis non duci. Exempla
enim falsa sunt : nam a verbo potiri est ridicule deductum
comparativum potior et superlativum potissimum.
Neque enim significata valde cohaerent : sed a potis sive pote
fiunt. Par inscitia, cum detero verbum ex sese aiunt gignere
deterior : quippe deterior passivam habet rationem
significandi, ut quod sit plus detritum, deterius sit, et vox
vetusta fuit deter sicuti dexter, citer, exter, apud Catonem
et Statium, quae nunc exolevere. __ Contra hos autem
cum veteribus vicissim sentiamus a participiis duci,
siquidem non omnia participia in nomen transire posse. Nam
expugnare significat actionem sub tempore, expugnator
sine tempore, expugnans sub tempore. Cui si addas casum
nominis, non verbi, amisso tempore nomen fit, retenta
sola participii terminatione, ut expugnans urbium, sicut
expugnator urbium : nullum tempus designat. At participia
207passiva quomodo nominum naturam asciscant ? Neque
enim simili ratione casus nominis apponi potest. Itaque expugnatum
semper praeteritum indicabit. Et honoratiorem
atque honoratissimum, nunquam de alio tempore quam
de praeterito pronuncies. Immo vero quibusdam horum nominum
etiam casus verbi additur, ut expugnatus a Caesare,
ita etiam expugnabilis a Caesare. Tantum abest ut participiis
ipsis derogari id ius possit. Sic locutus est M. Tullius
ad Cornificium : “Caeteris, inquit, omnibus rebus habeas
eos a me commendatissimos”, id est, qui maxime a me
commendentur. __ A praepositionibus quoque derivari multis
exemplis convincuntur, in quibus manet vis praepositionis
casum exigentis. Vt apud Livium in primo : Duo
corpora propius Albam
. Neque sine ratione : intervallum
enim in partes secari potest, cuius intervalli conditionem
ipsa praepositio declarabat. __ Ex quibus ut diximus acutius
contemplanti constat, comparationem esse differentiam
qua genus sub dictione constitutum complectitur non
solum nomen sed etiam adverbium et praepositionem et
participium, quae inter se differunt specie. Idemque de superlativo
intelligendum.

Affectus autem eorum usu continetur, verum non sine controversia.
Cum enim neget nemo casum sextum deberi comparativo,
secundum superlativo, et pluralem semper numerum,
dubitatum est an pluralis casus secundus comparativo
apponi posset. Quare non defuere qui comparativum
inter duos tantum, cum secundo casu poni posse contenderent,
idque Horatii exemplo, qui dixit : O maior iuvenum ;
sextum autem inter plures duobus diversi generis,
ut Caesar fortior Gallis. Nos vero sic sentimus : comparativum
cum semper aliquo modo referatur, non semper tamen
ad sequentem referri casum, sed ad eum qui subintelligitur.
Igitur si dicas O maior iuvenum, directa oratione
ad duos Pisones, non redditur casus ille secundus comparativo.
Neque enim fieri potest ut alter Piso maior sit quam
208sint iuvenes, sed refertur ad fratrem alterum sic : O alter iuvenum,
qui altero maior es. Sic etiam dicimus explicatius :
elephantorum Indici maiores Afris, etiam si Afris subticeatur,
constet oratio. Exponitur autem ad hunc modum :
elephantorum alii Indici, alii Afri, quorum Indici maiores
Afris
. Sicut ergo casus ille quorum, non est comparativi
sed distributionis, ita erit in exemplo quoque superiore.
Ex hac natura constat ratio quare poni queat cum praepositionibus
inter et ante, ut inter alios doctior.
Ac sane cum in comparativo duo sint : relatio et excessus,
praepositio ante non abhorreat ab eius natura. Altera
vero quae est inter, languidiorem operam praestat :
nisi enim multa suppleantur, non exprimit vim excessus
sed potius aequalitatem, ut Cicero inter cives suos doctior :
potius enim tendit ad naturam absoluti quam comparativi,
nisi subintelligas distributionem ad singularia, quemadmodum
in secundo casu exemplorum quae supra diximus,
cuius secundi casus natura partitionem item dicit in
constructione superlativorum ; quae fuerit caussa ut semper
inter congeneres fiat significatio : quae vero partiuntur quaeque
distribuuntur, eiusdem generis esse necesse est, quemadmodum
si dicas : Caesar clementissimus Romanorum, intelligitur
Caesar unus e Romanis qui aliis clementior sit, quoad
fieri potest. Quare videmus eorum fallaciam qui negant
dictionem omnem cum superlativo poni posse. Si
enim dicatur, inquiunt, Caesar doctissimus omnium, Caesar
non excluditur ab ea universitate quin unus omnium sit.
Igitur fieret ut se quoque esset doctior. Atque hi falsi sunt,
cum non intelligerent secundi illius casus partitionem. Idem
nanque est doctissimus hominum et doctissimus homo.
Comparativum vero cum sexto casu ne sic statuas quemadmodum
poëtae tum graeci tum latini ausi sunt : cunctis
doctior
, hic enim fit relatio doctrinae ad cunctos, non autem
sola partitio sine comparatione. Itaque vocem excludentem
addendum est cuius vi res comparata excipiatur. Id quod
209fecit doctissimus poëta : __ Ante alios immanior omnes.
Addidit enim alios, ne sub voce omnes Pygmalion
quoque comprehenderetur. Quanquam idem alibi subticuit,
cum scripsit : __ Sed cunctis altior ibat Anchises.
Praepositiones igitur ipsae attulerunt vim partitionis, non
solum ante et inter, sed etiam ex, ut apud Livium
primo : Sextus filius eius, qui minor ex tribus erat.
Non enim potuit dici minor tribus : tres enim tantum erant,
ipse enim secum compararetur essetque seipso minor. __ Illud
etiam adversus veterum sententiam est animadvertendum :
si ad secundum illum casum referatur superlativum, aliam
quoque ab iis quas supra posuimus, caussam esse propter
quam illi superlativum male interpretati sunt per multum
et valde, neutrum enim horum adverbiorum
refertur. __ Postremo id quoque falso eos prodidisse constat,
Graecos arrogantia quadam commisisse ut non nisi ad idem
genus superlativum referatur, quoniam prae se unis caeteros
omnes barbaros appellassent. At enimvero in sua tantum
gente id observassent ; nunc vero videmus etiam inter
Barbaros legis rigorem tenere. Sed id in caussa ut diximus
fuit, partitio ac distributio. Itaque hoc loco, vox haec genus
non solum gentem aut nationem indicavit, sed etiam
diffudit significatum ad alia multa, puta mores, artes et
eiusmodi. Dicam enim Epeum solertissimum fabrorum. Sic
in primo De Oratore M. Tullius, de Crasso et Scaevola :
alterum parcorum elegantissimum, alterum elegantium parcissimum.
Neque enim ad diversa genera relatum est : in
utroque enim erat elegantia cum parcitate. At Martialis in
duodecimo, multo effusius :
Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo ?
Vt verum loquar, optimus malorum
. __ Inter bonos enim
et malos nullum commercium est, contraria nanque sunt, sed
suo more lusit. __ Ne illud quidem recte prodidere comparativum
poni aliquando absolute : semper enim habet aliquid,
saltem occultae, relationis. Sic seniorem Acestem dixit
210Poëta, aut quam alii, aut quam fuerat, aut quam videretur.
Tantum abest ut minus significent contra quam scripserunt.
Exemplum enim Vergilii : tristior, de Venere, significat
eam plusquam tristem : declaratur id tum lacrymis,
tum dolore qui exprimitur in conquestione. __ Multo vero
minus significabunt contrarium ; relatio enim est inter participantia.
Igitur, Mare Ponticum qui dicunt esse dulcius caeteris,
non intelligendam proponit amaritudinem, sed dulcedinem
mistam in omni mari, in Pontico autem maiore fluviorum
incremento. Neque enim mare extremae amaritudinis
est : igitur contrarii, hoc est dulcis admistione remissum.
Quod autem in mari sit aqua dulcis, in quarto Historiarum
declaratum est : καὶ ποτίμῳ τρέφεσθαι τοὺς ἰχθῦς. Sic etiam
Theophrastus sensit et verum est. Eodem modo locutus
est Philosophus in eodem quarto : Πλατύτερον γάρ ἐστι τὸ ὀξὺ
τῶν τευθῶν. Nisi enim τὸ ὀξύ haberet latitudinem, non dixisset
πλατύτερον. Et idem λευκότερα dixit, quae essent minus
nigra ; colores enim inter se mutuo congressu diluunt
nitorem. Et in octavo, comparavit ὀξύτερον cum οὐκ ὀξύ.

His ita constitutis, intelligemus evenire posse ut comparativo
superlativum excedatur, non sua natura quidem, sed ob
fortuitas rationes. Cum enim Caesar unus e Gallis non sit,
non dicam Caesarem Gallorum fortissimum. Igitur si non
omnes numeros fortitudinis expleverit nisi inter Romanos,
sic dicam : Caesar Romanorum fortissimus fuit, Maximinus
autem fortior
. Fit enim hoc non natura comparativi
sed quia additur natio, itaque siquis apponat genus
quo professio sive ars sive scientia comprehendatur, non
poterit ab ullo excedi comparativo, veluti cum dicam
bellatorum omnium fortissimum Maximinum. Huius rei
caussa est in radicibus philosophiae, siquidem primum
perfectumque duplex est, quippe aut vere et quod aiunt
ἁπλῶς, ut Deus ; aut in genere, ut circulus : est enim suo
tantum in genere figurarum perfectissimus, iccirco extra
genus suum alteri comparatus invenietur inferior. At professio
211est affectus genericus, complectens varia accidentia
vel gentium vel nationum ; itaque comparari porro non
poterit. Nam ‘bellator’ est affectus hominis, neque coërcetur
potius limitibus Romanis quam Germanis, ac propterea
totam summam exhausit. Quoniam vero, ut dicebamus, hi
tractus incrementorum gradus habent suos, iccirco etiam
notas excogitarunt, quibus vel comparativum vel etiam
superlativum ipsum augeretur, ut longe et multo. Nam,
etsi superlativi significatus summus est, non tamen in puncto
versatur. Vt etiam hinc appareat levissima pugna grammaticorum,
qui ex Poëta litigant an potuerit ab eo dici : Diomedes
Danaum fortissimus
, quoniam Achilles fuerit fortissimus.
Nam etiam Aiax fuit fortissimus, etiam alii esse
potuere. Quare illud quoque a veteribus omissum sanciamus,
non solum in diversis generibus, sed in eodem quoque
duo superlativa posse ita comparari ut alterum redactum
in comparativum superet, sic : fortissimus M. Manlius
et fortissimus Sicinius Dentatus et fortissimus Scaeva centurio
C. Caesaris at Sicinius utroque fortior. __ Vtrum vero
e re ipsa ita ortum sit an usu occupatum, quaerere operaepretium
est. Nam si fortissimus est qui omnem ambitum explevit
fortitudinis, multi esse poterunt fortissimi, sed nemo alio
fortior. Quare consuetudine potius atque opinione factum
est ut ita loquerentur. Neque enim statim erat omnibus nominibus
fortis qui fortissimus creditus est. Ergo alterum
cum animadvertissent meliorem, non omisso priore iudicio,
comparationem addidere. Nam sane aut prior non erat fortissimus,
aut secundus non erit fortior. Non solum autem
gradus ipsi conferuntur, ut doctior et multo doctior, fortissimus
et longe fortissimus, sed etiam diversa significata
inter se : possum enim esse fortis et non tam doctus, ergo ero
fortior quam doctior. Interdum igitur ex aequo ponuntur
per interrogationem, interdum non ex aequo per affirmationem.
Nam interrogatio dubitat, itaque ex aequo proponit
iudicandum, non statuit ; affirmatio autem non quit
212duo comparativa inter se collata aequalia facere. Primo modo
locutus est Cicero in secunda Philippica : Impuriorne
qui in senatum an improbior qui in Dolabellam
, et caetera.
Alio modo omnes loquuntur : Caesar clementior quam iustior.
Nam quod addunt magis, sic : clementior magis
quam iustior
, nullum autorem habent quem adducant. In
hunc enim modum solvitur oratio : “clemens est et iustus est,
sed clementia est maior quam iustitia ; iustitia non est maior
quam clementia”. At comparativum si ut aiunt significat
positivum cum magis, resolvatur comparativum in eorum
oratione, fient sane ridiculi : Caesar clemens magis
est quam iustus
. Nam quod poëtae dicunt, magis atque
magis
, id fit per ἀναδίπλωσιν, sicut etiam atque etiam. Hic autem
hoc non quaerimus. At non addidit Livius in libro duodetricesimo :
Vt propius fastidium eius sim quam desiderium.

Quoniam vero usus et affectus rerum substantiam earum naturamque
demonstrant, manifesto colligimus magis esse
comparativum, contra quam ut diximus sint arbitrati. Id
enim ex orationis usu patet, cum dico : hoc volo magis
quam illud
. Est enim idem modus comparationis qui in Philippicis
apud M. Tullium : hoc citius quam hoc ; et quo
vulgo utimur, hoc potius quam hoc. Ex quo usu illud quoque
a veteribus tanquam peccatum animadvertamus, qui negarint
complures esse comparativum. Dicit enim Terentius in
Heautontimorumeno : Nemo meliorem agrum habet, nemo
servos complures
. Et ratio etiam iubet : compositum enim est
a praepositione et plus. Quod si compluria dixere prisci
contra comparativorum analogiam, flexionem novam invexerint
potius quam vocis naturam depravarint. Proprium
autem est comparativorum pati ut adverbia sonum mutent
neutrorum : maius enim ut diximus factum est magis ; interdum
etiam ut deficiantur positiva, et aliunde penitus mutuentur,
tam in adverbiis quam in nominibus, ut parum
virium
, minus audaciae, parvus census, minore pudicitia.
Item quomodo a nominibus adverbia fiunt et eorum affectus
213comparandi, ita e contrario ab adverbiis, nomina superlativa,
ut apud Catonem Nepotem, saepissimam discordiam.
Et sicuti quae a praepositionibus ducuntur, casus servant
suos, ut proxime pontem, ita etiam quae a nominibus,
eorum nominum casus admittunt, ut morae
patiens
, morae patientissimus ; similis Neronis, similimus Neronis. __ Proprium
est autem superlativorum fixa fieri, ut proximus pro
cognato ; et apud Livium libro primo : Pro indignissimo habuerant
se patrio regno tutoris fraude pulsos
 ; et in secundo :
Nec ambigitur quin Brutus, qui tantum gloriae Superbo
rege exacto meruit, pessimo publico facturus fuerit
. Iccirco
etiam comparationem suscipient, ut apud Vlpianum, proximior.
Sicut autem sunt comparativa sine superlativis, ut
anterior, ita e contrario apud Plautum : a pene, penissime.
Privatim autem proprium est huius comparativi, prior, etiam
poni pro primo, ut in titulo De re militari ; et apud Varronem
cuius verba refert Gellius haec : Quoties magistratus
plures essent Romae, quis prior esset
. Sed ita accipiendum est
ut tota summa in duo dividatur. Primus enim unus est qui
praeit ; caeteri quasi unus qui praeitur. Malim tamen abstinere.
De potissimum etiam nonnihil observavimus.

Restant ‘deminutiva’ quae cognoscere facile est : comparativa
enim sequuntur, ut pars totum. Deficiunt tamen in pluribus
nominibus, veluti in eo quod modo dicebamus : a prior
enim non ducitur deminutivum, neque ab aliis eiusmodi. Haec
est eorum forma et origo. Quod autem pertinet ad caussam
materialem, non inutilis quaestio est quare a neutris potissimum
orta sint, ut non potius doctiorculus quam doctiusculus.
Haud sane patet ratio, nisi ab adverbiis primum ducta
intelligamus : fortiuscule fecit, ut sit origo vocis militaris.

Caput CII.
Nominum affectus communes.

Nominum igitur species, naturae, caussae, affectus hi. Generales
autem affectiones multae in ipsa accidentium mutatione.
214Mutatur autem aliquid multis modis, sed ad duos
reducuntur. Nam aut substantiam amittit, veluti cum e terra
fit herba ; aut accidens. Idque fit aut in quanto unde est augmentum ;
aut in quali : quod ἀλλοίωσιν Graeci nominant, nostri
alterationem, voce nova quidem sed elegantissima et
maxime necessaria, sunt interpretati ; aut secundum locum,
qui dicitur ‘motus’. Ergo sic evenit ei quod mutatur : aut
ipsum fit quod non erat, cum mutatur substantia ; aut in ipso
fit quod non erat, incremento et ἀλλοίωσει ; aut ipsum fit
in quo non erat, scilicet in loco. Sunt etiam mutationes in
aliis generibus praedicamentorum. Quin etiam mutatur aliquid
non propter suam, sed ob alterius rei mutationem. Vt
mortuo Catoni unico filio, desit ipse pater esse ; et equus qui
ad dexteram Caesaris est constitutus, si ad laevam transmoveatur,
ipse Caesar qui sinister equo erat, fit dexter. Quibus
igitur modis nominum mutentur accidentia videamus.

Species quidem ipsae non mutantur ut quae primitiva esset, fiat
derivativa, sed alii atque alii comparatae, eo modo mutari intelliguntur.
Amator derivativum ab amo est, primitivum autem
est ad amatorium, ut Philippus Amyntae filius, idem et
Alexandri pater. __ Quoniam vero ‘primum’ dicitur, aut cum
anteit, ut ‘unitas’, aut cum etsi non anteit, tamen ne anteitur
quidem – quippe ‘primogenitus’ etiam ‘unicus’ dici potest filius –,
iccirco primitivum quoque sic intelligi queat hac ratione :
non a quo derivativum sit, sed quod ipsum a nullo. Hoc enim
necesse est aliquando fuisse ut ab amore nihil duceretur. Ita
postea mutavit speciem, ut ex primitivo absoluto relativum
primitivum fieret. Et quemadmodum primitiva vera non mutantur,
ita ut fiant derivativa, ita ne derivativa quidem ultima :
ab his enim nihil fit, sicut illa a nullo.

Caput CIII.
Nominum genera quo modo mutentur.

Nominum quoque genera mutantur adeo ut privatim libros
super hac re veteres confecerint. Alterum argumentum est
ex iis quae ‘dubia’ sive ‘incerta’ vocant : sic enim dictum est hic
215vel haec dies. Tertium testimonium est in quibusdam : nam Plautus
collum masculino dixit ; item iubar, palumbem atque alia
diversis quam nos utimur generibus esse a priscis pronunciata.
it etiam alio modo, cum attribuitur genus ei ad quod
minus spectat, veluti cum masculam Sappho diximus. Sic
cum foemina sola possit esse praegnans, tamen gravidum equum
Troianum
et praegnans Iovis cerebrum et foetum eiusdem
femur dicimus. Sic in quinto Historiarum de cicadis Aristoteles.
Εἰσὶ δὲ ἄρρενες οἱ ἄδοντες ἐν ἀμφοτέροις τοῖς γένεσις, θήλεις δὲ οἱ
ἕτεροι. Dixit enim non θήλεις, non θήλειαι ut significatum esset foeminae,
vocis autem modus masculi, quoniam dicuntur οἱ τέττιγες.

Caput CIIII.
Numerorum mutatio.

Numeros mutant, ut apud Homerum Θήβην, Thebas nos,
et quadrigam, quadrigas ; et Hortensius primus cervicem
dixit, ut supra scriptum est. Vascones etiam sua lingua
iecora dicunt, quod nos iecur, et dorsa, non dorsum, sicuti
pulmones Latini.

Caput CV.
Figurae mutatio.

Figuram mutari, ex ipsa figurae definitione manifestum est.
E simplicibus enim composita cum fiant, mutari oportet
necessario. ‘Compositum’ autem non uno modo intelligimus.
Nam et fascem dicimus e virgis compositum, sicuti Andriam et
Perinthiam iisdem fere compositas orationibus : is modus loquendi
est vulgatior ; alter verior, cum dicimus virgas esse compositas
ad conficiendos fasces : virgae nanque sunt simul positae.
Sic Antenorem dixit doctissimus Poëta compositum quiescere,
quia quibuscum degeret, eius imperium iis non esset durum.
Primo igitur modo non fit mutatio in figuris : nunquam
enim quod simplex est, fit compositum, neque enim simplicis
partes nomina sunt ; sed altero modo, ut magnum et animum
dicemus composita in magnanimo, ita ut e simplicibus
facta sint composita. Nam quanquam magnanimum compositum
216dicimus, tamen non est ita mutata vox, ut prius ipsa
fuerit simplex ; at ipsa simplicia ex simplicibus mutata
sunt ut fierent composita, id est ‘simul posita’. Vbi illud quoque
veterum incuriae ascribas, qui ‘simplex’, ‘composito’ contrarium
fecere. Nam simplex multiplici adversatur ; est enim ‘simplex’,
‘sine plica’, unde ‘duplicatum’ dicimus procidentis Turni poplitem.
Hoc autem quod laxe nimis ‘compositum’ appellamus,
constat ex iis quae quia sunt simul posita, composita erunt ;
quia ex multis non constant erunt simplicia. Nobis autem
utendum est vocibus acceptis ab antiquitate, sapientis vero
partes sunt illam sibi saltem emendare.

Caput CVI.
Personae mutatio.

Persona ita mutatur ut facies maneat in plurimis, vis autem
mutetur, ut poëta cano, canis, canit. Neque enim vera mutatio
est, sed communis terminatio transfertur atque accommodatur,
non mutatur. At in quinto casu mutatur : astringitur
enim legibus secundae tantum.

Caput CVII.
Casus mutatio et ordinis.

Cum terminatione casuum constituti sint ordines atque
dispertiti, ut alia atque alia inflexio sive declinatio dicatur,
altero mutato, alterum quoque mutari necesse est : mutabitur
enim a casu declinatio, casus a declinatione, sed ita ut ad
cognitionem nostram tantummodo spectet haec reciprocatio.
Scilicet cognoscemus quem casum intelligere debeamus si
proposita fuerit declinatio : sic declinatio mutabit casum.
Nam vere casus mutat declinationem, non mutatur ab ea.
Verum ne id quidem semper, nam fructuis quod fuerat fructus
factum est, neque tamen mutavit declinationem ; at tumultus,
cum factum fuit tumulti, mutavit. Sic fames, famis
nunc dicitur : olim quintae fuisse famei, manifestum est
ex sexto casu fame, cuius finalis syllaba producitur. __ Proprium
217autem est casuum etiam alio mutari modo, quemadmodum
ambigui vitandi caussa, cum aiunt faeci diphthongum
impositam, quo differret a verbo feci eamque inde toti
nomini communicatam : faex, faecis.

Caput CVIII.
Omissae a veteribus affectiones.

Sunt et aliae affectiones, neque enim solum ratione nominis
derivati primitivum dicitur nomen, sed etiam aliarum partium
caussa. A nomine enim nomen : orbis, orbicularis ;
verbum : Sylla, syllaturit ; adverbium : doctus, docte ; interiectio :
infandus, infandum ; praepositio : circus, circum ;
coniunctio : verus, verum.

Caput CIX.
Nominis usus loco aliarum partium.

A caussa quoque finali alium affectum nacta sunt nomina,
veluti cum eorum usus ad alias partes transfertur. Pro
verbo enim ponitur, ut apud Plautum : Quae, malum, tibi
isthanc tactio est ?
Sic ex Thucydide Demosthenes frequenter
loquitur ; pro participio : magnificus, pro magna faciens ;
pro adverbio : Lucretius, asper acerba tuens – nam timida
tuebatur, quippe incutiebat pavorem – itaque est pro acerbe ;
pro praepositione, Virgilius : plena secundum flumina ; pro
coniunctione : vero ; pro interiectione, apud Catullum : doctis,
Iuppiter, et laboriosis
. Hanc veteres ἀντιμερία appellarunt,
alii μεταλλαγήν. Subticetur etiam, ut apud Sallustium in
Iugurtha : Quae postquam gloriosa modo, nec belli patrandi cognovit.
Subticuit enim caussa, graeco more : ὑπὲρ ποιεῖν,
subticent χάριν. Transmutat etiam in sese alias partes, quod
dialectici ‘positionem materialem’ vocant. Cum dico : ‘propter
est praepositio, vox haec propter nomen est. Patet
apud Graecos qui praeponunt articulum : τὸ διά. Sic Ovidius :
Saepe vale dicto.218

Liber quintus.

Caput CX.
Ordo partium. Nominis vox a forma, verbi vox a materia.
Tum autem verbi ratio universa et divisio.

Post nomen verbi natura ponenda est. Non
defuere tamen qui statim secundum nomen ponerent
pronomen, secuti rationem civilem : eadem
enim potestate erat propraetor et praetor, proconsul
in provincia et consul Romae. __ Verum
aliter contemplatur philosophus : res enim necessarias primo
quoque loco statuit, accessorias autem et vicarias mox.
Igitur si partes hae comparatae sunt propter orationem et orationis
finis est animi interpretatio, – interpretatio autem nomine
et verbo explicetur, et pronomen post haec inventum
est –, sane verbum anteibit. Quinetiam verbo unico stabit
oratio atque affirmatio, pronomine autem nullo. Quare verbi
natura potior est, ut amo, lego, scribo. Ac tantum abest ut
pronomine posterius sit ut etiam ipsum secum referat. Verba
quoque multa sunt adeo absoluta a pronomine, ut mirum
sit hoc genus hominum ita scripsisse. Nam pluit, grandinat
per pronomen nunquam interpretere. Dei enim certa sunt
nomina, pronomina nulla ipsi Deo, sed nobis crassiore ingenio
mortalibus. Dicit enim nobis Deus sic : ego, quia hoc
quod est ego intelligimus ; hoc quod est tetragrammaton
non intelligimus. __ Praeterea impersonalia : scribitur,
219pugnatur, nonne plena sunt significatione ? Nec tamen propterea ullum nomen explicatur, nedum ut praesit pronomen.
Omisso igitur horum errore, verbi ipsius substantiam videamus.
Duabus his vocibus nomine verboque, communi
appellatione omnia significantur. Nomine enim comprehendi
supra docuimus. Sic etiam verba dicimus ‘data’ cum oratione
decepti sumus. Ac de nomine quidem, ut usus ita sentiret,
suasit ratio : a ‘notione’ enim ductum est quae est ‘cognitio’,
ut etiam interpretatur Vlpianus, qui emendat praetorem in
titulo De re iudicata. Itaque vox ‘nominis’ a forma ducta est ;
est enim forma dictionis significatio ; signum autem et nota,
idem. __ At ‘verbi’ vocabulum ab ipsa aëris materia quae
‘verberaretur’, propterea quod vox esset aëris impulsi sonus.
Sic Plautus in Amphitruone voce facit ‘verberari’ aures Mercurii.
Igitur cum uti diximus res duplices sint, aliae quae constarent,
aliae quae fierent, illas merito per excellentiam ‘signi’
‘notae’que vocabulo indicarunt, has autem ‘fluentes’ ipso aëris
‘fluxu’. Quasi vero – id quod sane ita est –, nihil esset partium praeter
istas duas, caetera autem omnia ab his duabus ducerentur
et ad haec reducerentur. __ Caeterum ipsum verbum non solum
earum rerum nota est quae fierent, verum etiam quae
‘essent’, sed ita ut ipsum hoc ‘esse’ significaretur. Dicimus enim
Caesar est. Per nomen declaratur res quae est, per verbum
indicatur ipsum esse. __ Tertius quoque modus in ipso verbo
reperiri videtur, nam cum dico Caesar est clemens, ipsum
est non videtur aliquid significare, sed esse nota coniunctionis
qua clementia in Caesare praedicetur. Ex his patet falsam
esse definitionem veterum qui verbum praescripsere
agendi vel patiendi significatione, atque ad hunc modum definiendum
esse : “verbum est nota rei sub tempore”. Haec autem
res aut fit aut est : ut curro dicit cursum nondum expletum,
et gigno dicit imperfectum animal ; at si dicam : Caesar est,
perfectum hominem intelligam. Reducitur autem illud ad
hoc : dum enim curro, cursus ipse aliquid ‘est’. __ Verba autem
privativa, ut deest, et negativa, ut nego, etiam aliquid
220significant. Rectum enim est mensura obliqui, sic affirmatio
est mensura negationis. In verbis autem imperfectae
significationis est res ipsa quae fluit, ut in scribo, scriptio.
At scriptio accidens est : ergo in aliquo et ab aliquo.
Quare et actio et passio comprehendentur, ubi acrius intuenti,
aliter eveniat usu quam evenit antiquis. Nam si dicam
scribo librum, non recte videntur accepisse librum pro
passivo, non enim huius actionis receptio est in libro. Tria
quippe sunt : quod scribit, quod scribitur, quod recipit scripturam.
At liber non scribitur, sed scriptura. Itaque prisci Attici
huius rei gnari dixere servire servitutem, vivere vitam.
Recipit igitur liber scripturam, scriptura autem recipit
actionem scribendi. Intelligo nunc ‘scripturam’ opus ipsum,
‘scriptionem’ operam, ‘scriptorem’ L. Flavium. Membranas
vero sive tabulas, in quibus opus ipsum extat, scripturae
nomine, puta ipsa elementorum lineamenta. Verum enimvero
qui primi sermonem invenere agresti animo mortales, ut
quaeque sese dabant ita excepere. Sapientia vero vix tandem
sero coelitus demissa est. Vel ad hanc usque diem quanta
latitavere ? quot adhuc latent, quae posteritas eruet adiuta.
Ac veteres quidem simul et recentiores non malo consilio
in varias distraxere terminationes diversaque genera constituere.
Nobis autem satis sit universum verborum ambitum
in duo dividere, quae actionem et quae passionem significent,
atque eo caetera omnia tanquam ad signa recipere,
quemadmodum horum utrunque ad unum, quippe ad
ipsum est. Nam tametsi non significat ἐνεργείαν, tamen
nota est ἐνδελεχείας, quae est finis actionis et passionis. Agimus
enim ut tandem sit, et dum agimus, hoc aliquid iam
est. Actio autem duplex est : quod enim fit, aut ‘transit’ ab
eo qui facit in aliud, atque haec vocabimus ‘transitiva’, ut
amo te ; aut non transit sed remanet in eo qui agit, ut
curro, quae vocabimus ‘absoluta’. Ita eodem modo passiva
intelligentur, cum explicabitur a quo fiat transitus, et cum
non explicabitur : unde impersonalia orta sunt. __ Est autem
221supra declaratum, ‘activum’ actionem dicere et actionis modum ;
at ‘passivum’ passionem significare sed non passionis
modum. Nam activum indicat id quod facit passionem.
Passivum autem ostendere debuit id quod recipit passionem,
ut ‘passibile’ potius sit. Sunt igitur omnia activa quae declarant
actionem ; passiva, quae passionem. Quibus manifestum
est verba neutra non esse ab activis seiuncta nisi ob formationem,
propterea quod ab sese passiva non edunt ; neque
deponentia, nisi ob diversam terminationem. Hanc autem
divisionem ne illi ipsi quidem negabunt qui tot genera sunt
commenti. Etenim ‘communium’ appellatione cum terminatio
nihil impediat quominus tam activa quam passiva recipiantur ;
duo tantum erunt capita quibus promiscuae terminationes
comprehendantur. Hortor enim cum in or
desinat, neque fiat ab activo, passivum tamen dicitur, et
activum cum passivum gignat nullum. __ Haec igitur vera
verborum essentia est veraeque species. Desinentiae autem
sunt accidentia materiae, id quod constat ex eo quod abolentur
restituunturque, incolumi tamen verbi pristina natura :
idem enim est comperio et comperior. __ Quaedam
autem falso activa, quaedam per analogiam dicta sunt. Nam
quae verba sensiones significarunt, ut visionem, auditionem,
tactionem et eiusmodi, ea passiva esse decuit : sensio
enim passio est. Analogia autem dictum est illud : laudo
Deum
, nequem enim Deus patitur ; sed exemplo dictum est
illius : laudo Caesarem, et potius ad dialecticum aut metaphysicum
spectat. Non bene igitur recentiores activum sic
definivere quod transmittit in alium actionem : neque enim
qui olfacit, transmittit olfactum in rosam. Et si dicam amo
me
, est actio reciproca, et tamen activum est. Item potest
absolute proferri cano, curro. __ Quaedam igitur verba
sunt quae omnino non transmittunt, ut vivo ; quaedam
quae omnino transmittunt, ut ferio ; quaedam, quae etsi transmittunt
tamen absolute proferri queunt, ut amo Lucinam,
et amo (amamus enim aliquando imprudentes, ipso
222primo ingressu). Quare quae sunt absoluta semper, non recte
neutra dicta sunt, quasi vero in his nulla esset actio. Nam
qui vivit, hoc ipsum quod vivit, agit ; unde agere vitam
dicimus. Quoniam vero quodcunque constat ex materia,
dum agit, patitur ab eo in quem agit – hoc autem in
philosophia probatum est –, iccirco si actio transmittatur, fiet
reciproca passio aliquo modo, quam ob caussam sapientissime
Attici verbis passivis etiam ad actionem significandam
usi sunt ; si non transmittetur, nihil vicissim redibit sed in
agente residebit. Ad actionem tamen reducetur, sicut alia ad
passionem, ut ditesco, necesse enim est ad illud praedicamentum
reduci aut ad praedicamentum τοῦ ἔχειν ; sed hoc
haud valde ab illo diversum est, ac fortasse idem. Passio autem
non uno modo intelligatur, nam quaedam est perniciosa,
ut occidi ; quaedam perficiens, ut creari, gigni, laudari.
Hoc genus passionis est quod residet in agente, ut vivo,
atque id fit dupliciter : aut palam ut hoc exemplo, aut
occulte, ut supra monuimus. Verba enim sensum significantia
habere videntur modum quendam actionis, intrumento
enim agimus. Sed tamen occultam passionem significant,
quae residet in eo cuius actionem verbum ipsum significat.
Quaeret porro aliquis : si actio et passio sunt correlativa, et
absoluta ponuntur a nobis inter activa, ubi erit passio ?
Iam est responsum : passio haec perficiens est et residet in
agente – eiusmodi sunt gaudeo et laetor et eiusmodi. Hunc
igitur verborum affectum Latini ‘genus’ appellarunt, quos
equidem ab incuria defendam, si possim. Sane hoc ausi sunt
quia actionis species esset generatio et passionis. Graeci communi
nimis vocabulo πάθος, omnia enim accidentia πάθη
dicta sunt, aut nimis speciali, neque enim solum significant
παθεῖν, sed etiam ἐνεργεῖν. Commodiore autem nomine : διάθεσιν ;
afficimur enim ad agendum vel patiendum. __ Neque
nobis solis displicuit veterum licentia : itaque qui non probarunt
consilium quo genus dictum fuisset, maluerunt
‘significationem’ appellare. Verum ut illos hi, ita hos reiiciendos
223censemus nos. Significatio enim omnium dictionum
forma est. Τὴν διάθεσιν igitur noluimus ‘dispositionem’ interpretari ;
‘ordinem’ enim significat, non ‘propensionem’. Sed
ita censebamus magna difficultate posse indicari unica voce
affectionem hanc, propterea quod ne philosophi quidem actioni
et passioni unum commune nomen invenissent, quo summum
id praedicamentum declararent. Constat hinc a verbis omnibus
in o passiva posse fieri, modo ne ipsa illa recipiant
residentem passionem, ut egeo et eiusmodi. __ Argumentum
nostrae sententiae sumitur e multis : aro, servio, vivo,
curro, quae veteres delicate nimis ‘activa’ dicere metuerunt,
propterea quod obscuriuscule in quibusdam passionis extaret
vis. Sed sane in tertiis personis quin sit negari non potest,
id quod satis esse potest ad verborum naturam constituendam.
Neque enim deest hoc verbis his, sed res quae ipsis
sint applicandae. Fac terram loqui de se, invenies illico primam
passivi personam. Quis horum non putet eo verbum
esse neutrum ? At passivum ex sese format non solum in compositis,
sed etiam in simplici : amatum ire, amatum iri. Sic
nihil impedimento est quominus verbum pluit primam
personam habere dicamus, si modo loquatur Deus. Quare
uti diximus res ipsae potius quam verborum naturae defecere.
Igitur ut quae sint activa aut passiva intelligamus,
minutiores antiquorum sectiones sunt retractandae. Inter
neutra statuere ‘neutropassiva’, ut exulo, vapulo : ac
neutra quidem, quoniam ex sese passivum non crearent ;
passiva autem, quia significatio recideret in eum de quo verbum
dicebatur. Igitur ab accidente, hoc est a voce, ‘neutra’ ;
a forma, hoc est a significatione, ‘passiva’ dicta sunt. Quare
non recte alii ‘transgressiva’ nominarunt : __ tantum enim
abest ut transgrediantur, ut in seipsa residant. Quod si intelligant
‘transgredi’ naturam neutrorum, multo plura ac pene
omnia neutra talia inveniat, ut egeo, gaudeo. Quinetiam
activa : quid enim est amo nisi patior ? Item intelligo video,
tango, audio, gusto, sentio et alia innumera. __ Etiam
224deponentia ‘transgrediuntur’, quippe in or passionem
non actionem significare debuerunt. __ Alteram speciem posuere,
αὐτοενεργητικόν, ut μάχομαι, quasi quod suapte natura
activum esset, si per vocem liceret, cui contrarium
statuunt ὁλοπαθές sub ἐπιμέσῳ, tanquam sub genere communi
speciem contradistinctam, propterea quod passiva tum
voce tum significatione sit. Item αὐτοπαθητικόν, ut πάσχω,
quod per vocem stat quominus sit passivum – in eo enim
est, ut censeatur per significatum –, et αὐτοουδέτερον, ut πλουτῶ,
quia voce activum videatur, at sit neutrum. Et alteram
neutrorum speciem ὁλοενεργητικόν, iccirco quia quarti casus
habeat constructionem, quae activorum propria videtur esse.
Ἐπίμεσον autem et ἐπίκοινον voce passiva, communi utriusque
significato. Atque hae species si verae sunt, tamen ad activa
passivaque reducuntur. Verum et frustra et inconsulto commentos
esse haec, videamus. Constat igitur per duo nomina
tractas hasce compositiones : ὅλον et αὐτο, quorum natura
ubi perpensa erit, eorum constabit consilium. Igitur ὅλον est,
cuius pars extra ipsum nulla est ; hoc autem duobus modis
invenitur : aut simpliciter, ut mundum ὅλον dicimus, quippe
extra quem nihil est ; aut in genere, veluti cum quippiam
adiicimus : hominem enim non mancum, ‘totum’ dicimus,
id est, ‘integrum’. Iccirco voces hae modo quodam differunt :
ut neutro genere ὅλον, significat ipsum universum ; in alio
genere ὅλος adiectivum est. Sic etiam πᾶν et πᾶς. Ergo homo
integer non dicetur esse ‘totum’ simpliciter, sed ‘totus’
aut ‘totum’ suum. Non igitur verum erit nomen τῶν ὁλοενεργητικῶν,
nam id si est activum quo et vocem habet et
significatum, ut aiunt, ergo ‘totum activum’ tanto magis
utrunque obtinebit. Sic enim ὁλοπαθές dixere cuius omnes
partes essent passivae, quippe et vox et significatus, ut γίνομαι.
Igitur ὁλοενεργητικόν non erit neutri species. Omnis
enim species totam generis naturam continet. Ergo si neutrum
genus ab activo genere distinguitur, quomodo alterius
species sub altero, etiam addita differentia perfectionis,
225collocabitur ? Ἡμιενεργητικόν potius dixissent, constructionem
enim quarti casus et vocem activam habet ; sed quia ex
se passivum non formabat, non erat αὐτόενεργητικόν, tanto ergo
minus ὅλον ἐνεργητικόν. Quod enim non est aliquid, tanto minus
illud esse totum potest. Αὐτό autem significat substantiam
et id quod hoc ipsum quod est, per se est, ut αὐτοκράτωρ,
αὐτοαναιδής, et apud Aristotelem αὐτοετές, quod anni
circunscribit spatium, aut quod per se agit hoc quod agit,
ut αὐθέντης. Quare αὐτόενεργητικόν non sunt commenti
probe, ut μάχομαι : non enim ab se habet agendi formam
αὐτόενεργητικόν, neque enim est ἐνεργητικόν, per formam ; caret
enim terminatione quam ipsi activi formam statuunt.
Commodius et verius, ἑτεροενεργητικόν, ab alio enim habet
vim activam, scilicet ab usu. Iisdem rationibus αὐτοπαθητικόν,
ut πάσχω, eorundem excludet superstitionem. Ἀυτοουδέτερον
vero, quare non sit idem cum οὐδετέρῳ, non video : nam
si vocem hanc αὐτό addiderunt ἐνεργητικῷ, quod haberet
passivam terminationem, et παθητικῷ, quod haberet activam,
quare addunt οὐδετέρῳ, quod alienam terminationem
nullam habet, quodque gerit naturam totam οὐδετέρου? Ineptiunt
autem qui pluit et eiusmodi putabant αὐτοουδέτερα,
cum tamen sit activum verissimum. Pluit sanguinem et lapides
dicimus in historiis, et terra compluta est. Diomedes
vero cum haec ‘supina’ vocat, veteres recitat sine ratione loquentes,
atque ipse nihil aliud quam loquens. __ Fuit et tertia
vox, ἴδιον, quam adderent uni speciei, quae vocarent
ἰδιοπαθητικά, ut ferveo, non sane inepte : significarunt enim
passionem intus manere. Sed tamen caute sunt intelligenda,
neque enim a seipso quicquam patitur, neque propria est
passio agentis ab sese patiente. Omne enim quod mutatur,
ab alio mutatur. Distinguuntur autem multis modis : loco,
ut ensis a Caesare movetur, et loco distat, aut substantia, non
loco, idque multis modis. Aut enim duae sunt substantiae, ut
materia et forma, aut substantia et accidens, ut ‘Caesar’ et ‘calor’
accessorius. Materia autem non una : aut enim prima est,
226aut secunda. Itaque anima movet corpus per se, differunt
enim essentia perfecta ; at forma ignis materiam primam movet
alia ratione, quae in octavo Physicorum est declarata. Igitur
Caesar si ‘fervet’, a sole aut ab igni fervebit ; aut si intus
caussa est, puta bilis. Omnino quod fervebit et quo fervebit
different. Quare non erit passio ab seipso. __ Latini consultius
‘neutropassiva’, qua compositione et terminationem
et significationem sunt complexi. __ Ex his satis constat nostrorum
verborum nonnulla sapere aliquid e μέσοις Graecorum.
Cum enim dico lavo, tondeo et eiusmodi, idem repraesentatur
quod in λούομαι et κείρομαι et λουόμενος :
cum lavaret subintelligimus enim se. Ita etiam Nigidius
loquebatur apud Gellium : syllaba mutat, pro mutatur.

Caput CXI.
Quare activa passivis praeponantur, et de materia verborum.

Cum igitur omnia verba aut activa aut passiva sint, ad
haec duo principia omnes illae species, emendatis tamen
priscorum nominibus, referentur. Priora autem sunt activa
passivis, non ut dixere quia is qui agit incipiat, qui patitur
sequatur. Actio enim et passio simul adeo sunt ut unum
multi existimarint. Agens quoque ac patiens simul sunt secundum
formam. Quin etiam secundum subiecta corpora, non
necessario praeit agens, neque prius existit quam patiens :
trabs enim ante quam ignis excitetur nasci potest. Sed nobilitate
naturae id factum fuit : est enim agens pro caussa,
patiens autem, ut diximus, aut perficitur aut male habetur
ab agente, igitur utrovis modo nobilius est. __ Itaque etiam
grammatici id fecere ut passivum ab activo ducerent. Haec
igitur est eorum ratio a forma et fine significandi ; materia
autem varia fuit iccirco quia non est necessaria, sed ab arbitrium
tum primi inventoris, tum ipsius usus instituta, ut in
o aut in or desinerent. Habuere tamen activa originem
terminationis a graeco in o : τύπτω ; passiva autem Latini
aliter formarunt, ne accederent aut ad orationem aut ad
227similitudinem nominum : si enim ut est τύπτομαι sic dixissent
amome, videretur oratio ex verbo et pronomine ; si
autem fuisset cum diphthongo, eadem erat nominis desinentia
in prima declinatione. Quare expeditius addito r
negotium confecere : doceo, doceor.

Caput CXII.
Verbi sum, es, est declarat necessitatem.

Igitur verbum eorum nota est quae sunt aut fiunt in tempore.
Omnis autem quantitas partes habet ; motus autem
et tempus, quantitates sunt : partiuntur igitur. __ Calefactio
enim habuit, frigidum non esse unde coepit primum ;
itemque calidum esse quo tendit ; ergo etiam medium. Iccirco
verba quaedam inventa sunt ut hunc motum dicerent.
Quare necessaria quoque fuerit inventio cuiuspiam quod
illud extremum significaret, quodque formam illam non amplius
fluentem, sed iam consistentem indicaret. Fluentes autem
formae illae duplices fuere : alterae accidentales, ut candor ;
alterae substantiales, ut humanitas ; iccirco duplicis
quoque naturae verba extitere quibus eae declararentur. Candor
enim acquiri dicitur a verbo candesco ; humanitas autem,
id est forma hominis aut equi aut plantae aut metalli
aut alterius substantiae, indicata est subire in materiam per
verba generationis, ut fio, gigno et eiusmodi. Quae etsi
possunt etiam accidentia significare, ut fit albus, fit pater, tamen
primo significatu pertinent ad substantias, generatio
enim primo dicitur de substantia, secundo loco de accidentibus.
Ac formarum quidem fluxus his verbis ostenditur.
Consistentia autem unico sum, es, est tam accidentalium
quam substantialium. Dicimus enim, est albus
Caesar nunc
, qui heri albescebat, aut fiebat albus. Et dicimus,
est nunc Carbo canis qui his diebus fiebat canis.
Quare hoc verbum tam accidens quam substantiam cum
significet, pessime a grammaticis ‘verbum substantivum’
dictum est. Est autem supra dictum a nobis, duobus modis
228poni verbum hoc : aut nomini soli solum adiacere, aut inter
duo extrema quasi sequestrum. Exemplum prioris modi
sic habemus : Caesar est ; exemplum secundi sic : Caesar est albus.
Ac primum quidem modum significare existentiam in
rerum natura, ab omnibus receptum est ; altero autem modo
divinus vir Aristoteles animadvertit nihil significare, sed
quasi nexum et copulam esse qua albedo iungeretur Caesari.
Haec est forma et finis huius verbi. Vsus vero etiam latius
patuit ut etiam verba alia quasi animaret. Ita additum
fuit etiam passivis verbis : doctus sum, doctus fis, τετελεσμένον
ἔστω, cum perfecti operis summam declarandam instituimus,
sicut incohatum idem opus alio verbo motum,
ut diximus, significante notabamus : sic enim locuti sunt veteres
pugnatum ire, amatum iri, sumpto a Graecis usu loquendi,
ἔρχομαι ἐρέων. Galli quoque hodie sic utuntur per
verbum eo, is, it, cum volunt dicere fit dives, fit
phthisicus
.

Materia autem huius verbi duplex fuit : duplex
enim est, nam a φύω, fuo nostrum et ipsum fio ; sum autem
ab εἰμί ; es totum graecum est, abiecta vocali, ἐστί.

Caput CXIII.
Temporum natura, numerus, ratio, nomina.

Temporis igitur partes diversas diversis verbis significavimus.
Verum quia etiam harum partium minutiores quoque
partes sunt, hac de caussa divisa sunt verba certis momentis,
quae grammatici rectissime ‘tempora’ nominarunt. Divisere
igitur ad hunc modum : in partem, quae iam abiit ; in partem,
quae iam subibit ; et in id quo haec duo coniunguntur. An
vero id ita sit in natura, et utrum tempus sit cuius partes non
sint necne, non est praesentis operae, sed ad philosophum spectat.
__ Cum igitur tres hae temporum partes sint, eam quae
abiit, quare passiva voce dixere veteres ‘praeteritum’ ? Nam sane
Graeci activa παρῳχηκός. An vero ita dixere quia huius
verbi praetereo non habebant participium activum in eo tempore,
sicut Graeci ? An quemadmodum in testamento dicitur
229praeteritus filius cuius nullam fecit mentionem pater, quasi
eius fuerit oblitus, ita nobis quod exciderit tempus, ‘praeteritum’
dictum est ? Ita, praeteritum Lateranensem in comitiis,
ait Cicero, qui non esset creatus praetor, quasi non fuerit in
memoria tribuum. An subtilius contemplabimur ? Itio motus
quidam est ; tempus autem non movetur, sed est ipsa mensura
motus ; at nos movemur ac mutamur. Itaque dicimus
fungi vita et obire mortem et abire ex humanis, iccirco
ipsum tempus permanere, nos praeterire, illud praeteriri. Quae
vero nondum esset pars, eam ‘futurum’ tempus appellarunt,
Graeci μέλλοντα. Tertium quod has interiaceret partes, ‘partem’
nequeas dicere : individuum enim est. ‘Praesens’ est dictum,
non sane commode. Nam si est prae, relationem notat. Ergo
cum utrunque coniungat et praeteritum et futurum, non potius
debuit accipere appellationem ex eo quod futuro praeesset
quam quod praeteritum sequeretur. Quinetiam certior
natura praeteriti est quam futuri, a quo praeterito consultius
nominaretur. Iamvero si posset dividi, prior eius pars
esset praeterito iuncta, posterior autem futuro. Quare ratio eius
coniunctior est praeterito quam futuro. Verum ita intellexere :
‘praesens’, ‘esse prae’, id est ante oculos, non autem ante futurum.
Alii vero ‘instans’ appellarunt, sed quidam sunt male
interpretati, quasi instabile esset et abiret momentaneum. Sane
a Graecis mutuati sumus qui ἐνεστῶτα dixere, quod ‘instaret’
cedenti praeterito, non autem quod ‘non staret’. Imo vero
caetera tempora non stant, sed praeteritum iam non est, futurum
autem nondum ; unum praesens semper est, nam etsi abit
tempus, tamen hoc quod est praesens est. Hoc autem in libris
naturalibus est commodius declaratum. Igitur hoc tempus,
quod esset individuum, non divisere, duo reliqua cum latissime
pateant, Graeci alterum id est futurum secuere, in eam
partem quae mox esset subitura, μετ’ ὀλίγον μέλλοντα dixere.
Nos quoniam incerto ferretur eventu, non divisimus, nisi
putemus in modo subiunctivo extare vestigia, et vim huius
significatus, ut fecero. Hoc autem etiam in promissivum
230partiti sunt :

Nascetur pulchra Troianus origine Caesar.

Verum nunquam desinent nugari grammatici. Sic enim dicas
etiam ‘minativum’ : caedam te et ‘adulativum’ et alias nugas.
At affectus non mutant species. Praeteriti autem amplitudinem
quantam memoria late metiri poteramus, partiti
sunt veteres in partes treis : perfectum, imperfectum, plusquamperfectum.
Ac perfectum quidem παρακείμενον male vocatum
fuit a Graecis, quod enim abiit non est ; at παρακείμενον
species est τοῦ παρῳχηκοτός : quoniam igitur modo, si non est,
potest παρακεῖσθαι ? Differt enim τὸ κεῖσθαι πρὸς τὸ κινεῖσθαι, tanto
magis πρὸς τὸ μὴ εἶναι μετὰ τὴν κίνησιν. Nostri dixere ‘perfectum’,
propterea quod absolutam actionem ostendit, cuius
pars supersit nulla, ut pugnavit : nihil eius pugnae reliqui factum
est. Mutuati autem sunt appellationem hanc ab iisdem
Graecis, qui alterum tempus quod adderet huic spatium,
ὑπερσυντελικόν nominarunt, ὅπερ ὑπερ τὸ συντελικὸν ἦν ἄν. Nostri
hoc ‘plusquamperfectum’. Vtrique male, nam perfectum
etsi recipit comparativum et superlativum – hoc rerum genera
patiuntur, ut cane homo perfectior est –, at quovis tempore
aliud tempus ‘perfectius’ non est. Defendendi tamen sunt
sic : ab actionibus tempora denominasse, ut quod agerent
neque dum ‘perfectum’ esset, ‘imperfectum’ tempus sub quo ageretur
denominarent. Verum Graeci cautius, qui praepositione
notarunt tractum ὑπέρ, quod esset ‘transperfectum’, id est
praescriptum tempus. Nostri rudiuscule per comparativum
plus : melius ultra aut super aut trans. Quippe ita differunt
ut perfectum nihil praeterea notet : scripsi, transperfectum
indicet et ipsum perfectum, et tractum interponat inter
ipsum et aliam non cohaerentem actionem : scripseram
cum coenabam
 : non cohaeret coena scriptioni, quae scriptio
est absoluta. Igitur non, ut aiunt, perfectum et transperfectum
distant inter se temporis longinquitate. Dicam enim : risi
iam quinquaginta tribus annis
, et dicam : legeram versum
heri antequam biberem
. Est igitur idem cum perfecto, tanquam
231species cum genere, non distinctum tanquam species a specie,
ut fecere : ubicunque enim pones ‘transperfectum’, poneres
etiam ‘perfectum’. Imperfectum autem Graeci commodissime
παρατατικόν : protenditur enim inter praesens et quod sequitur,
operaeque significat continuationem, ut legebam cum
venisti
 : nihil enim intervalli inter lectionem et adventum fuit.
Iccirco philosophi hoc usi sunt ad declarandam ἐνδελέχειαν,
quae perpetuationem naturae designaret : ἦν ἄνθρωπος, erat
homo
, ut significet etiam esse. Et doctissimus Poëta : laurus
erat
, id est lauri ipsius vera species. __ Quod Plinius quoque
est imitatus. Cicero in re etiam penitus infecta usus
est. Sic enim scripsit in quarto ad Atticum : Ad eum postridie
mane vadebam, cum haec scripsi
, et perfecto pro plusquamperfecto.
Alius sic dixisset : Postridie quam haec scripsissem,
iturus eram
. __ Praeterita autem prima aut secunda, quod
essent ad usum magis vocum quam ad significationum discrimen
inventa, non sumus imitati, temperatam brevitatem immani
copia ditiorem arbitrati. Vnum est tempus quod ‘praeteritum
infinitum’ appellarunt Graeci ἀόριστον. Hoc veteres
putarunt a Latinis ignoratum : extat tamen in quibusdam,
ut in passivis. Nam caesus
fuit
, id est quod, ἐτύφθη ; caesus est, τέτυπται.

Ex his constat, instans cum individuum sit, non recte definitum
esse sic : ‘cuius pars praeteriit et pars futura est’ : ad hunc enim
modum non essent tria tempora sed unum tempus ; sed et
praeteritum et futurum praesentis partes. Sed falsi sunt grammatici
cum dicerent scribo versum, neque iam expletus esset
versus scribendo. Visi igitur sunt intelligere praesentem scriptionem
habere partem in parte versus perscripta, et partem
in scribenda, quas partes scribendo coniungant continuentque.
At vero hic non unum praesens est sed multa praesentia, quemadmodum
cum dico : flumen fluit. Quis dicat hoc esse praesens,
cum iam annum aut amplius fluxerit ? Quare sicuti dicimus
praesentem diem, praesentem annum, ut multa instantia
complectar animo, ita dicam scribo, quod iccirco praesentis
232temporis est, quia cum hoc dico, sub eo sum tempore
quod huiusce verbi esse intelligo. Non enim significat partem
praescriptam neque eam quae scribetur, sed hoc quod scribo.
Dicimus autem scribere versum, quoniam eius partes scribimus.
Constat etiam hoc apertius in extremis actionum : sic
praesens erit initium currendi, cuius tamen pars nulla antecessit,
sic finis, cuius pars nulla futura est. ‘Instans’ igitur semper
adest, unde et ‘praesens’ dictum sit ; futurum et praeteritum
semper absunt. Iccirco de praesenti possumus tria tempora
pronunciare : praesens est, erit, fuit ; de aliis non nisi sua tempora :
praeteritum fuit ; futurum, erit. Nam si dicas quod futurum
erat, fuit
, de praeterito loqueris quod post fuerit quam
esse potuit. Sunt autem quaedam verba quae propter materiam
carent temporibus, quaedam propter formam. Materia
enim repugnavit huic verbo labasco quin haberet praeteritum ;
nam labavi a labo, at labascavi non decuit admitti.
In quibus autem forma repulit tempora, fuere ea quorum
significatus adversatur certis temporibus, veluti expugnare,
significat rem absolutam. Non dices igitur expugno urbem,
nisi capias modum ac διάθεσιν praecedentem ultimum
momentum captivitatis. Quod usui magis quam rationi concessum
est. Sicut cum dicimus morior, nam mors temporis
momento praescribitur. Inter habitum enim et privationem
nullum medium interiacet. Antequam pronuncietur totum
verbum, praeterierit res de qua loquamur. Sic enim personis
deficiuntur. Quis enim puncto illo temporis loquatur ac dicat
morior ? Ita rei in caussis dicuntur ‘peracti’ quoties sunt
damnati, quoniam agebantur ab accusatore ad iudicem, sumpto
a Graecis exemplo, qui ἀγῶνα disceptationem iudicialem
dicebant. Ergo cum non redibant nisi damnati, dicebantur
peracti ab accusatore. Quis igitur orator unquam dixit perago
reum
 ? Sic etiam perficio, si acute intueamur, non potest
dici, sed perfeci ; sed facio ut perficiam, quaero ut investigem,
oppugno ut expugnem, ago ut peragam reum. In
aliis modis tempora haec admittuntur, ut in voto et conditione:
233utinam peragam, si peragam, et infinitive, volo peragere.
Impure tamen multi aliter sunt locuti.

Ex his percipimus Grocinum acute admodum tempora divisisse,
sed minus commode. Tria enim constituit ut nos, sed
quae bifariam secat : ‘perfectum’ et ‘imperfectum’, sic : ‘praeteritum
imperfectum’, amabam ; ‘praeteritum perfectum’, amaveram.
Recte sane. Et ‘praesens imperfectum’ : amo. Recte hactenus,
continuat enim amorem neque absolvit. At ‘praesens
perfectum’ amavi, quis hoc dicat ? Amavi ego triginta ab
hinc annis
 : quis annum iam tricesimum praesentem dicat ?
De futuro autem ut non male sentit, ita controversum est : futurum,
inquit, ‘imperfectum’ : amabo ; ‘perfectum’, amavero,
non male inquam : significat enim amavero, amorem futurum
et absolutum iri ; amabo perfectionem nullam indicat ;
controversum autem dixi, propterea quod doctiores sentiunt
non absolutionem illam sed celeritatem quandam ut
sit ἀόριστος AEolensium : Τίσειαν Δαναοὶ ἐμοἰ δάκρυα. Mihi Grocini
sententia plus placet : meo more solens fecero nullam celeritatem
declarat, sed operis perfectionem praescribit. Id expressit
divinitus aliquando summus Poëta :
Τὸ δέ τοι τετελεσμένον ἔστω.

Temporum forma ac finis atque affectiones ad hunc modum
sese habent. Materia autem quae qualisve sit videamus. Ac
sane in libris naturalibus docebamus pro formae ratione materiam
a natura institutam. Neque enim equi pedes a pedibus
leonis differunt, nisi propterea quod eorum formae sunt diversae.
Neque canis catuli aliam ob caussam carent equi membris
quam quod equi quoque forma carent. Iccirco praesens
quod erat brevissimum, brevissimo quoque tractu signatum
est amo. Praeteritum et futurum longiora, longiore : amavi,
amabo ; alterum praeteritum adhuc prolixius, prolixiore
amaveram. Quae quanquam non omnibus in verbis sequuntur
nos, tamen in his haec caussa fuit. Alia usus invertit
partim, partim differentiae gratia aliter sunt pronunciata : varietate
enim decora naturae, atque artis constant. __ Ordo autem
234aliter est quam natura eorum. Quod enim praeteriit, prius
fuit quam quod est, itaque primo loco debere poni videbatur.
Verum quod primo quoque tempore offertur nobis, id creat
primas species in animo, quamobrem praesens tempus primum
locum occupavit : est enim maxime commune omnibus
animalibus. Praeteritum autem iis tantum quae memoria
praedita sunt. Futurum vero etiam paucioribus, quippe
quibus datum est prudentiae officium : quare tum quia nondum
erat, tum quia obscurum et paucis obiectum, postremo
loco positum fuit.

Caput CXIIII.
Modorum origo, caussae, rationes, usus.

Eorum quae agunt naturam eiusmodi esse intelligimus, ut
ante quam agant, appetant aut saltem appetendi habeant
vim. Motionis enim appetentia caussa est ; appetentiae, privatio.
Quae vero appetunt, aut inconsulto appetunt, eaque ad
unum tantum naturalem habent propensionem velut ignis
ad urendum ; aut consulto, atque haec ad duo contraria aeque
inclinantur, ut homo ad eundum et non eundum. Quare necesse
est, ut in his aut sit deliberatio atque electio, aut proxima
quaedam vis quem ‘instinctum’ appellarunt. Est enim deliberatio
affectio animi de libertate sua eliciens rationes ad eligendum.
Intelligo autem subtilius ‘eligere’ etiam cum non
eligimus : eligimus enim hoc, non facere, sicut alibi diximus
suadet etiam qui dissuadet : suadet enim non agendum. Haec
vis electionis in homine solo est. Nam nugati sunt quidam
historici naturales potius quam philosophi, canes quoque
deliberare cum, ferae vestigiis amissis, absistunt a persequendo
atque aliorsum sese dant. Neque enim componunt haec : hac
non ivit
, sed ut aguntur in odorem, ita eum ubi amisere, quaerere
instituunt. Hanc ob caussam necesse fuit ut quae deliberando
quaeque post deliberationem fierent, declararentur certa
verborum facie. Itaque ea quae iam certa atque constituta
essent, ‘indicata’ et ‘definita’ vocavere. Verbi autem lineamenta
235quibus ea repraesentarentur, ‘indicativum’ sive ‘definitum’,
sicut Graeci ὁριστικά. Quae vero ante electionem fierent, aut
ab ea dependerent ; iccirco ‘subiunctiva’ aut ‘coniunctiva’, ut
cum venero, scribam et si veneris, scribam. Quae autem non
dependerent sed absolute dicerentur, essentque posita in aliena
potestate, ea referrentur aut ad maiorem potestatem aut ad minorem,
quare ‘optativa’ expressere votum a maiori, ‘imperativa’
exactionem officii ab inferiori. Erat autem etiam aliquid
praeterea, quod ad summam orationis deesse videretur. Sunt
enim verba quaedam posita in significatione voluntatis aut
potestatis nostrae, ut volo, cupio, iubeo, video. Ergo obiecta
quae offeruntur huic vel voluntati vel potestati, aut sunt
expressa simpliciter aut sub tempore, sic : volo cibum, cupio
imperium
, video cursum : simpliciter apponitur cibus
voluntati, voto imperium, cursus visui ; at si haec eadem sub
tempore atque etiam actione velim constituta, necesse habeo
aliquid excogitare, cuius vi hoc explicetur ; itaque infinitiva
commenti sunt, volo comedere, cupio imperare, video te currere.
Has verborum quasi facies ut diximus quasdam ἐγκλίσεις
dixere Graeci, veluti inclinationes animi, prudentissime. Sic
etiam loquitur Livius : Hos ut sequar inclinat animus ; idem
ac si diceret sequor hos. Est enim inclinatio indicativa, re
deliberata. Sic usus est Cicero. __ Nostri, quoniam declararentur
animi temperationes, ‘modos’ appellarunt, fusiore
quam Graeci fecissent appellatione, propterea quod etiam ad
res animo carentes transferrentur, ut ignis urit, ureret. De his
autem sigillatim dicendum est.

‘Indicativum’ sic definiunt : qui rem indicatam narratamve significat.
Verum neque nomen explicat vim modi, neque explet definitio.
Multa enim dicimus sine ‘indicatione’ ; res enim absentes
frequentius narramus : hac enim de caussa sermo est institutus.
Nam praesentia sensu saepius percipimus quam sermone
communicamus. Praeterea tollunt omnia tempora, praeter
praeteritum. Nam etiam quae ‘indicatur’, etiam quae ‘indicabitur’,
explicamus indicativo. Quare qui ‘definitivum’ nominarunt
236optime sensere, modo accipiamus ‘definiendi’ vim,
non illam exactam metaphysicorum, sed ‘constitutionem’.
Iccirco ‘positivum’ rectius diceres. Θέμα dixere Graeci primam
vocem indicativi, quoniam prima posita sit ; nos autem
totum θετικόν, quia ponat ac statuat rem qua de agitur.
Vnde etiam definitio eliciatur, ‘modus quo quid certis temporibus
statuatur’. __ Imperativus est nota animi inclinati ad
eliciendum actionem aut passionem ab alio : hoc habet commune
cum optativo, sed differunt quod imperativus respicit
personam inferiorem, optativus potentiorem ; item
imperativus semper exigit personam, optativus non semper,
sed et absolute, ut utinam vere viverem, et ad Fortunam
aut Fatum aut Eventum. Evenit autem aliquando ut
actio illa etiam in nobis ipsis exprimatur, propterea quod
animi nostri vis aut est recta cum alia ab seipsa cognoscit,
aut reflexa cum seipsam contemplatur. Itaque et imperamus
nobis ipsi, et optamus de nobis quod in nostra situm est potestate,
ut utinam efficerem me bonum. Subiunctivus autem
non est dictus quia subiungeretur, ut scripsere, sed quia
subiungeret, id quod et ex ipso nomine et ex natura eius
constat. Nam optativus quo optamus, subiunctivus quo
subiungimus. Dicimus enim : si pugnaris, vinces. Victoria
pugnae subiungitur. Quin etiam seipsum subiungit sibi,
ut equitarem, si valerem. __ Infinitivus autem modus non
est, nullam enim animi inclinationem ostendit, sed omnes
ipse sequitur modos atque cum ipsis coalescit ad significandum.
Quae fuit caussa eius nominis, non, ut dixere, propterea
quod neque personas neque numeros finiat. Itaque Graeci
recte ἀπαρέμφατον appellarunt, quippe quod nihil indicaret.
Nam quod personas numerosque nullos definit, hoc habet
commune cum verbo impersonali, quae tamen non sunt
ἀπαρέμφατα. Intelligo autem ‘nihil definire’, non quemadmodum
optativus nihil definit, sed optat definiendum ; sed hoc
intelligo ‘infinitivum’, quod aeque in omnes abit modos.
Suus igitur non est, sed aliorum : scio pugnare, incipe vivere,
237scirem adulari, velles vincere.

Verum acutiores alios his modis adiecere : atque indicativo
quidem subiecere ‘promissivum’, ut connubio iungam
stabili
. Verum ‘minativum’, ut dicebamus, etiam adderes ;
etiam ‘narrativum’, ut fuit Ilium : nihil enim hic statuitur
quin tollitur quoque. Apposuere quoque imperativo ‘precativum’,
ut da propriam Thymbraee domum. Deo enim
nemo imperat. __ Subiunctivo autem etiam ‘coniunctivum’
attribuere cum simul sunt, sic : cum veneris, feres. Etiam
‘dubitativum’ possis assignare, ut si pugnaris, vinces ; et
potentialem, sic : si pugnes, viceris ; et αὐθυπότακτον, ut
eamus, quem ita nominarunt propterea quod subiunctiva
voce, significatum haberet imperativi. Verum quemadmodum
de casibus dicebamus, sic convenit de modis intelligere,
eiusdem modi usus esse diversos, eiusdem tamen rationis.
Ac indicativum quidem qui decuit discerpere in ‘promissivum’ ?
Futuri enim vis ea est, id est temporis, non modi :
aut enim speramus aut timemus ; omnino expectamus.
Idque ex vi verborum quoque nascitur, nam dabo efficit
ut videar promittere, quoniam eo respicit verbi significatus.
Propius veritatem fuere qui ‘interrogativum’ apposuerunt.
Non enim temporis aut verbi vi fit, sed modi separati
praebet speciem : nihil enim definit qui dubitat, dubitat
autem qui interrogat. Verum ita intelligamus : praeter paucula
principia intellectus nostri, quae Graeci, quod digna
essent credi, ἀξιώματα nominarunt, mirifico verbo quo uno
duo conciperentur et existimatio et dignitas, praeter talia
inquam, quae sane paucula sunt, caetera omnia antequam statuantur
cadere posse in quaestionem. Itaque non inconsulto
factum esse ut eadem vox esset interrogantis et respondentis :
Amas ? amo. Quare tot modos quaerendi quot essent
sciendi in libris Resolutoriis disputatum est inveniri. Quemadmodum
igitur affirmatio a negatione non differt per modum,
sed per contradictionem sub eodem modo, ita nec interrogatio
a responsione. Nam tametsi inter affirmationem
238et negationem nullum medium existit, tamen interrogatio
locum quendam sibi poscit. Neque enim aut negat aut affirmat.
Neganti tamen propior est qui non credit, affirmanti,
qui credit. Quare ab indicativo non est interrogativus
dissipandus, sicuti neque ab imperativo precativus. Etenim
si iccirco alius est quia Deo non possumus imperare, atque
dicimus da propriam Thymbraee domum, ita etiam amo
verbum non erit activum, cum dicam amo Deum, Deus
enim non patitur. Sane modus ille rectius ‘postulativus’ dictus
esset, cuius ratione comprehendatur etiam ‘hortativus’.
Ipsum autem αὐθυπότακτον quare posuere ? Imperativus
enim verus est : iubet enim aliis et sibi qui dicit eamus, ut
se iturum quoque ostendat. Quin etiam in singulari mihi
iussero hoc age Caesar. Homo enim pene semper secum
pugnat, ratione et appetitione. Affectiones autem non variant
modorum substantiam, sed eorum ἴδια, ut Graeci uocant,
quaedam sunt. Tanto igitur minus particularum defectus
in oratione variabit. Itaque cum Iuvenalis ita loquatur :
Graeculus in coelum, iusseris, ibit, non erit a subiunctivo
diversus, quoniam omisit coniunctionem si. At enimvero
veteres multa exempla inculcarunt quibus alium modum
ostenderent ab subiunctivo ; caeterum semper inveniemus
aliquid verborum substractum, tam apud Ciceronem
quam Vergilium, Terentium atque alios, diceret et
everteret arces : sane, si duceretur a sanguine Troiano, aut
cum duceretur ; sic Dido : implessem flammis, scilicet, si praescissem.
Atque hi etiam addunt huic interrogativum : Quo
me contulissem ?
Sed idem laborant, pendet enim oratio sic :
si mori noluissem, aut aliquid tale.

Caput CXV.
Modorum tempora.

Modorum classem, naturam, officia, usus, caussas sicpote
explicavimus, ut omnia animi affectibus subiiceremus.
Qui affectus quoniam in actionem tendunt, actio autem tempori
239subiicitur, tempora quoque pro affectuum ratione
alia alii modo sunt attributa. Igitur perfectissimus modus
omnia tempora complexus est, quippe indicativus. Imperativus
praesens obtinuit merito. Nihil enim praesentius imperio ;
nihil inflammat imperante : omnia ei in mora sunt.
Graeci praeteritum attribuere pessime : nemo enim potest
absolvisse quod nondum coepit agere ; nondum coeperit qui
nondum accepit imperium : quomodo simul imperium accipiat
et iam fecerit ? Verum usus sic obtinuit ut praecipitem
animum imperantis exponeret, id quod Plautus festive dixit :
Cum te illic esse putavero, hic sis. Latini maturius abstinuere.
Nisi ex subiunctivo mutila oratione mutueris, sic :
feceris hoc. Verum uti diximus aliquid desideratur, sic : mihi
morem geres, si feceris
. Sic facias et alia αὐθυπότακτα.
Quidam autem sic maluere, id quod non pessime cessisset
nisi errorem adderent : negant enim futurum attribui posse
imperativo. Apponunt caussam satis ridiculam : imperatio,
aiunt, semper praesens est ; non animadvertebant aliam esse
personam loquentem, aliud de quo loquatur. Alioqui non
esset in verbis nisi una persona prima. Igitur qui loquitur
atque imperat praesens est, at res imperata non est praesens ;
igitur et nunc fieri possit et mox et cras. Vt Graeci, quos
isti nimis ubique sequuntur, a prudentia Latinorum hac
quoque sint in parte superati. __ Plusquam perfectum vero
cum addunt, etiam coacti sunt quasi colorem addere moderationis.
Itaque permissive hoc appellarunt, exemplo Vergilii :
Verum anceps belli fuerat fortuna : fuisset,
cum tamen fuisset subiunctivus sit eodem quo superiori
modo : si fuisset, mallem quam sic cum nulla belli fortuna
vincor et morior. __ Optativus autem et subiunctivus inter
se similes, ab indicativo non differunt, nisi quatenus hoc
quod hic statuit, optativus non ponit et poni vult ; subiunctivus
ponit si ab alio ponatur. Iccirco tempora omnia
sunt consecuti, verum non omnibus in verbis, neque enim
par est, ut omnia optemus quae possunt evenire. Igitur futurum
240ab optativo non tollunt doctiores, cum hoc tempus
verissimum, ac maxime proprium huius sit modi. Non discrevere
tamen a praesenti futuri vocem propterea quod
in ipso quoque praesenti abest optata res, veteres autem illud
putarunt futurum optativi :
Hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta.
Quod quidem valde placet. Sic igitur erit optativum et illud
quod supra dicebamus :
Verum anceps belli fuerat fortuna : fuisset.

Caput CXVI.
Modorum ordo.

Indicativum autem nobilitate ac rerum natura primarium
intelligimus, nobis non item. Statuit enim id quod post appetitum
ac deliberationem evenit. Neque verum est quod
autumant rem certam re dubia priorem esse. Quin, ante
quam scias, quaeras ? Qui nanque sciam hominem esse animal,
nisi quid homo sit quaeram ? Praeterea qua ratione res
certa, erit prior seipsa dubia ? Etenim postquam adeptus es
scientiam, non potes amplius dubitare, scis enim per caussas
primas, immediatas, necessarias, notas, immutabiles, quarum
contrarias putas falsas ; alioqui non scis. Sed ob nobilitatem
praeivit indicativus, solus modus aptus scientiis, solus
pater veritatis. Caeteri sermoni accommodatiores, quemadmodum
suo loco dictum est, ii ut quisque nobilissimus fuit,
ita potissimum locum occupavit. Itaque imperativus princeps
eorum extitit. Mox optativus quasi servilis ingenuum
est hunc sequutus ; subiunctivus autor multiloquentiae postremam
in sedem reiectus est : composita enim simplicibus
posteriora ; infinitivus autem sane adeo modus non est
ut etiam verbumne esset sit dubitatum.

Caput CXVII.
An infinitivus sit verbum.

Ac modum quidem non esse ipsum superioribus rationibus
satis constat ; verbum autem esse, verbi definitio clamat :
241significat enim rem sub tempore. Qui autem ipsum exclusere,
adducti sunt ut sentirent ita propterea quod sui verbi
esset significatum. Sic enim interpretatur verbum suum :
Socrates exulat, dico Socratem exulare, Socrates est in exilio.
Praeterea nominis habet constructionem. Apud Graecos
enim etiam articulos recipit, τὸ στρατηγεῖν καλόν, ut Vergilianum
illud :
Pulchrumque mori succurrit in armis.

Verum haec argumenta levia sunt. Neque enim magis ipse est
verbi significatum quam verbum ipsius ; neque magis
exprimit indicativum per interpretationem, quam ab eo exprimitur.
Mutua enim esse quit explanatio utriusque orationis,
sic : dico Socratem exulare, id est, Socrates exulat.
Articulus autem non tollit significatum sub tempore, nam
apud me, τὸ στρατηγεῖν οὐκ ἔστι καλόν, sed τὸ ἐστρατηγηκέναι.
Itaque sibiipsi subiicitur, tanquam verbo, plusquam verbum,
sic : video te meditari currere. Itaque contra Stoici solum
infinitivum verbum esse professi sunt, caetera autem
κατηγορήματα, id est ‘appellationes’, καί συμβάμματα, id est
‘accidentia’, quippe in infinitivum tanquam in formam suam
et quasi animam resolvi caeteros modos. Igitur Graeci etiam
pro aliis supponunt modis quorum naturam expleat : σκοπεῖν
θεωρεῖν. Sic etiam nunc Itali loquuntur, cum negativa
utuntur oratione, non legere, pro ne legas. Quae caussa fuit
ut eadem sit forma activi infinitivi et imperativi passivi apud
Latinos. Quin etiam pro indicativo : Ille rubere, tergiversari,
abnuere. Caeterum apud Graecos deest δεῖ, in superiore
oratione ; apud Latinos, coepit aut tale quid. Quinetiam
pro participio et gerundio usum subiit tam apud Graecos
quam apud Latinos, ut apud Poëtam : Dederatque comam
diffundere ventis
 ; et in tertio De Natura Deorum : Magnam
molestiam suscepit Chrysippus reddere rationem vocabulorum
. __
Proprium autem est infinitivi receptum in futuro
suo participium sibi simile efficere, ut genus amittat et
numerum : amaturum esse, tam de foemina quam de pluribus.
242Exempla petes de Gellio, Valerii Antiatis, Catonis,
Q. Claudii, M. Tullii ex quinta In Verrem : Hanc sibi rem
praesidio sperant futurum
. Illud quoque habuit peculiare,
duo verba sibi ut asciscat, esse et ire, quorum societate formet
futurum suum : amatum ire, amatum iri.

Caput CXVIII.
Temporum modorumque inter se mutatio.

Proprium autem est temporum modorumque inter se mutatio,
cum affectui servimus. Livianus Annibal : Si tales
animos in praelio habebitis, vicimus
. Nam quod sperabat,
pro certo iam afferebat, quasi dicat, tam certa est futura victoria
quam iam extitisset
. Nihil enim praeterito certius,
ne a Deo quidem mutari potest, quia simplex eius voluntas
est, tantum abest ut sit contraria sibi : non potest quia
non vult ; neque vult posse, neque potest velle esse dissimilis
sibi. Modus item subiunctivus pro indicativo. In sexto
De Republica : Et quod de via fessus essem, dixisset : cum de
via fessus essem. Quemadmodum autem illud Iuvenalis sit
accipiendum :
Graeculus esuriens in coelum, iusseris ibit, __ supra diximus.
Sic est cum graeca oratio per ἄν δυνητικόν exprimitur
ut in tertio Officiorum : Male etiam Curio, cum caussam
Transpadanorum aequam esse dicebat, semper addebat :
vincat utilitas
 ; potius diceret, non esse aequam, id est, ἔλεγεν ἄν :
dicere poterat aut debuerat. Horatius indicativo pro
subiunctivo usus est : Metuentis illapsus cerebro sustulerat :
nisi Faunus ictum dextra levasset
 ; et quod supra diximus,
ex secundo Georgicon : Laurus erat, quod et Plinium imitatum
monebamus.

Caput CXIX.
Personarum usus et affectus.

Quid esset persona, quotque essent, et quare non plures tribus,
iam dictum est. Nunc earum affectiones in verbis
243videamus. Neque enim recte veteres dixere primam et secundam
‘finitas’ esse, quia praesentes demonstrantur, tertiam
‘infinitam’, quia absens est. Caussa enim quam afferunt, nulla
est. Non enim omne absens infinitum, neque semper secunda
praesens est ; et tertia praesens aliquando est, et semper
esse potest : non enim adversatur sermonis usui, ut adsit semper
id de quo loquamur, tametsi hoc in rebus positum est.
Ita igitur intelligendum est primam et secundam finitas
esse, quia certae designentur : lego, signo me ; legis, signo
te ; legit, nullum certum signo, nisi quippiam addatur, Cato,
Caesar. Illud quoque errarunt cum dicerent opus esse
pronomine ad praescribendam tertiam, nam etiam si dicas
ille legit, non intelligas qui sit, nisi aut referat aut demonstretur
coram, ergo non fiet vi pronominis, sed relationis
aut demonstrationis. Sed et primam secundamque pronominibus
tantum iungi, iam est supra refutatum : vocativis
nanque etiam secundae adiungitur, ubi si non subintelligitur
pronomen tu, ne in caeteris quidem subintelligetur.
Est praeterea aliud argumentum : licet, inquiunt, dicere Caesar
sum
 ; ergo Caesar est personae primae. Neque enim verbum
variabit nomen, sed nominis rationem verbum sequitur,
numerum scilicet et personam. Quoniam igitur
Caesar est personae primae, potes dicere sum, nam si in eo
verbo ea esset potestas ut persona nomini attribueretur,
esset etiam ea qua numerus quoque assignaretur, et liceret dicere
Caesar sunt.

Proprium autem est primae non dependere ab aliis. Caussa huius
rei est quia ipsa loquitur semper ; ergo et utranque sibi
addicet, ut ego, tu et ille facimus, et seorsum alterutrum,
ut, ego et tu, ego et ille. __ Falsum est igitur quod dixere
veteres secundam sibi coniungere tertiam, illo exemplo :
tu et illi facitis ; et tertiam seipsam, sic : ille et ille
faciunt
. Sed est prima quae coniungit secundae tertiam, et
tertiam sibiipsi : ea enim coniungit quae loquitur, licet non
exprimatur, cum de aliis loquitur non de seipsa. 244

Caput CXX.
Numerorum ratio et caussa.

Numerus idem qui in nominibus, sicut et personae. Cum
enim verbum sequatur nominis rationem et a ratione
proveniant affectus, affectus quoque eosdem esse par est. Significat
enim verbum aut accidens aut substantiam nominis :
Caesar currit, Caesar est. Ergo necessario aut a nomine dependet
aut etiam idem repraesentat. __ Proprium autem verborum
est nullam vocem utrique numero communem habere.
Hoc apud nos. Graeci imprudentius, qui tantam copiam haberent
temporum, defecere in discernendis numeris et
personis. Nam in duali confudere personas : τύπτετον, τύπτετον.
In prima singulari et tertia plurali confudere numeros,
ἔλεγον. Soli AEolenses, quorum pars fuere Dores, pluralem
sine incremento posuere. In nominibus autem et pronominibus
non idem est, ut viri, sui ; item participiis passivis, ut
lecti. Hoc autem dicimus de verbis eodem in genere, nam
in diversis generibus voces invenias communes : docere
passivum secundae personae , docere activum indefinitae.
Caussam autem supra diximus. Infinito enim Graeci pro imperativo
usi sunt.

Caput CXXI.
Affectuum ratio et ordo.

Horum affectuum quatuor tantum necessarii (sine iis enim
verbum non est) : tempus, modus, persona, numerus. Ac
persona quidem et numerus, quemadmodum dicebamus,
propterea quod verbum a nomine dependet, necesse fuit
ut aliqua in re convenirent ; convenirent autem in persona,
quia a persona proficiscitur oratio ; __ item in numero eadem
de caussa : aut enim unus loquitur aut plures ; et aut de
uno aut de pluribus. Quaerebamus igitur uter affectus esset
prior. Ac numerus quidem amplior est, complectitur enim
omnes personas ; praeterea accidit numero persona : equidem
245unus sum : potest igitur ut et primae et secundae et tertiae
personae subeam munus. Tempus autem non videtur esse affectus
verbi, sed differentia formalis propter quam verbum
ipsum, verbum est. __ Modus autem non fuit necessarius :
unus enim tantum exigitur ob veritatem, ut dicebamus, indicativus ;
caeteri autem ob commoditatem potius. __ Genus
autem an sit necessarium ? Nam videtur, seclusa omni tum
actione tum passione, constare verbum primarium ipsum :
est. Neque enim solum per participium resolvimus : Caesar
pugnat
, Caesar est pugnans, sic enim poneretur verbum pugno
necessarium, quare genus ipsum quoque esset necessarium,
in multa verba distributum, non intra unum contentum. Non
igitur sic resolvetur, sed in nomen : Caesar est in pugna. Hae
rationes acutiores sunt a philosophis profectae. Verum non
fit vera resolutio : poterat esse in pugna, nec pugnaret. At
verba ipsa adiectiva necessaria sunt sicut et susbtantivum,
quemadmodum accidentia sicut substantiae. __ Vter vero
affectus sit prior, genusne an modus ? Ac genus sane prius
est, ut aliud significet actionem aliud substantiam. Modus
autem generi accidat. __ Tres reliqui affectus cuiusmodi sint
videamus. Nam coniugatio est quod nomini declinatio :
certa meta ac facies terminationis. Hoc autem competit quatuor
speciebus declinabilibus ut supra dictum est. Competit
igitur verbo ut dictio est declinabilis, sicut et species quoque
et figura. __ Coniugationes autem quatuor fecere, sed
et prima cum quarta in multis eadem fuerat : audibo sicut
amabo – adhuc enim dicimus ibo ; et confusa indifferenter
secunda cum tertia : ferveo, fervo, et prima cum tertia,
ut lavare, lavere ; et nonnulla extra ordinem, ut sum, cuius
neque praesens neque futurum neque infinitivus cum caeteris
convenit, ut ad caput certum reducatur. Solum praeteritum
gerit aliquam speciem : fui, sed incertam. Nam dicimus
et explicui et docui, pari cum illo analogia, sed inter
se diversa. 246

Caput CXXII.
Figura eiusque caussa.

‘Figuram’ nominarunt partium compositionem. Orta autem
est ab ipsa oratione et celeritate, ut versus facio quod fuerat,
fieret versificor. Igitur prior fuit quam species : ex ipsa
enim oratione quae esset ex primitivis nata est. __ Placuit autem
ut eodem modo quod non esset compositum ‘figuratum’
diceretur, cum tamen satis constat per initia, ante quam compositio
inventa esset, simplicia ipsa nullius fuisse figurae.
Quare per relationem potius sic dicta sunt. Proprium figurae
est mutare interdum genus, ut a facio, versificor ; a specio,
conspicor ; item coniugationem : sternere, consternare.
Quod etiam sine compositione fit, ut legere, legare. Si a
fio passivo, ducas suffio activum, etiam significatum mutari
constat.

Caput CXXIII.
Species earumque significata et caussae.

Verborum species, ut diximus, duae : primariorum et derivatorum
– sic enim melius quam ‘derivativa’ dicere : ‘derivantur’
enim, non ‘derivant’. Derivata duplex : altera in qua
non mutatur modus significationis, ut albeo, albico ; altera
in qua mutatur, cuius sunt species hae : ‘incohativa’, ‘meditativa’,
‘frequentativa’, ‘desiderativa’, ‘deminutiva’. Inter haec
deminutiva non sunt controversa, nemo enim dubitat in
lo, desinentia esse deminutiva, qualia sorbillo, conscribillo.
Error autem antiquorum est qui dicerent mutari significatum :
non enim verum est ; idem enim significant, sed alio
modo. Caussa autem huiusce terminationis fuit graecus sonus,
sic enim quaedam deminutiva sua pronunciarunt, μειρακύλλιον.
__ At incohativa quae in sco facerent, ut fervesco,
recepta quidem sunt ab omnibus, sed recentiores in
ipsis negarunt incohationem idemque velle, quod ea quae a
fio componuntur – ut sit calesco quod calefio – quorum praeterita
247exponantur per factum esse. Sic macruit, macrefactus
est
, quae praeterita si sint a primitivis per fuit interpretemur,
sic macruit, id est macer fuit, quoniam macreo sit macer
sum
. Igitur non significare incohationem, propterea quod
apud Virgilium sit : incipiunt agitata tumescere. Caeterum
eorum sententia sic est perpendenda : tumere alio modo accipitur,
alio tumescere, nanque mons tumet, non tumescit ; at
fluctus et tumet et tumescit ; item ignis calet, non calescit, at
ferrum igne calescit, ut sint verba quae habent significatum
μέσον, quale θερμαίνομαι, calesco. Ergo, quemadmodum dicebamus
qualitates aut accidentia illa quae his verbis significantur,
interdum sunt in fluxu et, ut ait Plato in Cratylo,
ἐν τῷ ἐκρεῖν, interdum iam fixa. Quare per primitiva dicuntur,
cum sunt fixa – etenim in monte tumor iam non movetur,
iccirco eum tumere dicimus –, at dum fluunt, per verbum
in sco explicantur. Iccirco ubi erit verbum in sco,
poterit esse etiam primitivum, et non e contrario propterea
quod habitus iam introductus est, quem habitum ipsum verbum
significat. Sed non est idem modus : nam motus ille augescendi
aut procedendi a primitivo declaratur. Igitur fluctus
et tumet quia in eo est tumor, et tumescit quia tumor
tendit ad alium gradum ; sic crescere est creascere, id est, ‘accipere
augmentum in carne’, παρὰ τὸ κρέας. Ex quibus constat
non inepte dicta a veteribus ‘incohativa’, nondum enim
explerunt ultimum significatum. Quod et in quibusdam verbis
graecis satis perspicuum est : κύω est ‘uterum gero’, at
κΰισκω est ‘concipio’, quasi ‘incipio gerere uterum’ ; significat
enim incohatam κύησιν, quo verbo et Hippocrates usus est
in quinto Aphorismorum, et Aristoteles in sexto Historiarum.
Quod autem tam pertinaciter asseverant ut per fio interpretentur,
id adeo mutilum est : si enim hoc verum esset, ergo
verba activa hac terminatione penitus carebunt, significatio
enim eis nullo modo competet ; at extant tum apud alios
tum apud Terentium in Adelphis : atque edormiscam hoc
villi
. Quare per fio non sunt exponenda, sed continuatio
248et augmentum potius in eiusmodi agnoscenda sunt. Plinius
autem in libro XXV etiam mollius loquutus est : radix
vasta, rubescens, tenera
, quasi centaurii radix non sit vere rubra,
sed incohata rubedine. __ Carent autem praeteritis non
propter significationem, ut aiunt, nam et ipsum incoho habet
praeteritum, sed quia non patitur formatio, et cum mutuantur
a primitivo, facile confunduntur interpretationes,
ut macruit, macer fuit, et pro eo quod est, macer factus est.
Virgilius autem addidit incipiunt, ut Plautus dixit pergis
pergere
 ; et medici initium quarundam aegritudinum dividunt
etiam in initium et augmentum et statum ; et multa similia
invenias iterata ergo igitur, adeo ad eum, longe fortissimus
et cave ne neges apud Terentium, Sallustium, Catullum.
__ Desiderativa quoque damnant aiuntque corporis motum
significare, ut viso, eo ad videndum, quale illud : Nam
memini Esionen visentem regna
. Non enim cupiebat quod
agebat iam. Ea nanque cupimus quibus caremus, unde corpora
desiderata
, quae caesa essent. Et qui lacessit, plusquam
lacerat, et qui vexat, plusquam vehit. Non igitur desiderat
is qui plus agit. Non sunt igitur quale apud Graecos, ὀψείω.
Nos vero ita censemus : verba haec parum differre a frequentativis
(habent enim eandem et originem et terminationem,
a supino enim fiunt) ; vehementiam igitur actionis significare,
quorum aliqua explicent eam per actionem continuatam,
(cuiusmodi dicta sunt a veteribus ‘desiderativa’, propter affectum
animi intentioris), aliqua per actiones iteratas, cuiusmodi
sunt frequentativa. Indiderunt igitur nomen consequenti
rei ab antecedente desiderio. Recentiorum autem quidam
‘incohativa’ etiam ausi sunt appellare, quoniam viso dicat eo
ad videndum
. Sed quomodo incipiat videre, qui eat ad videndum ?
Nondum enim videt. Sed gestum, ut diximus, significat
animi corporisque ad id propensioris, sic Cicero ad Petum :
ut viderem te et viserem et coenarem etiam. Quoniam vident
inter se etiam qui nolunt videre, at visunt qui cum cura.
At vexasse rates canibus marinis, quo modo tantum ‘incohasse’
249exagitationem, cum ‘incohare’ imperfectionem dicat,
horum autem sententia etiam cum augmento sit ? __ Alia autem
frequentativa in to sunt, quoniam eorum supina eandem
nacta sunt terminationem : ventito, vecto, neque frustra a supinis
ducta sunt, nam alterum significat terminum unde fit
motus, alterum quod fit motus. Itaque vecto significat veho,
sed ita ut semper in ipsa sim actione quae ad finem tendit,
quasi vectum eo : nunquam igitur absolvit, sed iterat actiones.
Dormito autem non est frequenter dormio, sed leviter
dormio
, cuius significati causa est quod qui leviter dormit,
repetit somnum interceptum aut interruptum.

‘Meditativa’ autem optime sic sunt a veteribus appellata, quae in
rio exeunt, ut esurio, coenaturio apud Martialem ; quibus
formis tantum affectum ostendimus tamque intensum, ut
nihil aliud meditari videamur. Non igitur nomen mutandum
est quod fecere recentiores, ut ‘desiderativa’ potius vocentur.
Nam desiderii caussa cognitio est, meditatio autem repetita
cognitio ex memoria. Desideramus ea quae in potestate nostra
non sunt, at meditamur etiam ea quae in nobis sunt, ut ea
exequamur. Itaque non ‘desiderabat’ Caesar proscribere, poterat
enim : sed gestiebat. Iccirco dixit M. Tullius Ad Atticum IX :
ita syllaturit animus eius et proscripturit iandiu. __ Horum autem
caussam et originem aeque ignorarunt, neque enim a supino veniunt,
sed a futuro participio activo : Quo tendis Gnatho ? Ad
Pamphilum
. Cuius rei ergo ? Coenaturus. Inde coenaturio.

Fuere vero etiam alia verba huius ordinis : non ignota quidem
illa antiquis, sed in hanc classem cum non redegere, minus
recte ab ipsis factum fuit. Sunt igitur ea quae imitationem
quandam significant, de quibus supra diximus, a Graecis
orta in ζω. Tres autem modos in ipsis animadvertimus :
aut enim significant apertam imitationem, ut atticisso, aut
minus apertam, ut φιλιππίζω, neque enim AEschynes potius
imitabatur Philippum quam sequebatur ; tertius modus est
cum dicimus cyathissare, neque enim aut imitamur aut sequimur
cyathum, sed translatum est significatum a caussa
250efficiente in instrumentum.

Caput CXXIIII.
Impersonalium natura, ortus, caussa, usus.

Quae prisci tam Latini quam Graeci dixere ‘impersonalia’,
videamus cuiusmodi sint. Ac primum quidem constat :
cum et numero carere dicantur et persona, atque numerus,
ut ostendimus, quam persona potior sit dubitandum esse, an
commodius ‘innumeralia’, quam ‘impersonalia’ dici debuerint.
Verum illud maioris momenti est : cum verbum sit species
dictionis declinabilis per numeros et personas ab ipsis definitum,
tamen verbi speciem commenti sunt quam utroque
carere putarint. At generis substantia tota in qualibet specie
est, igitur et genericae differentiae et accidentia propria inerunt.
Qui error ut clarius pateat, privatim de his quid illi
senserint videndum est.

Impersonale, inquiunt, duplex : unum activae vocis, quod imitetur
activorum tertias, ut placet ; alterum passivae, quod repraesentet
tertias passivorum, ut amatur, utrunque autem carere
tum numeris tum personis, neque enim primae aut secundae
aut tertiae esse, sed nullius. Haec igitur ut refutentur,
paucula repetamus. Ostendimus verba aut transmittere significatum
in appositum aut proferri absolute, sic Caesar
amat Lucinam
 : transmittitur hic actio amandi in Lucinam,
eodemque modo passivum quo pacto proferretur inventum
est : Lucina amatur a Caesare ; absolute autem sic : Caesar amat
et a Caesare amatur. Nam tametsi sciam quid amet, tamen non
edisseram. Itaque evenit ut aliquando nulla explicata persona
signaretur. At enimvero neque prima neque secunda neque tertia
excludebatur, possum enim intelligere sic : Caesar amat
me
, te, illum. Tantum vero abest ut in passiva voce nulla
persona intelligatur, ut etiam necessario tertia subsit, sed incerta.
Alii igitur ut hoc evitarent, plus errarunt : ‘impersonale’
dici propterea quod nulla persona a quod id fieret explicaretur,
cum contra constet apud omnes neque sit digna sententia
251quae refellatur. Nam a Parmenone dictum est de se : statur ;
et a Vergilio de AEnea : ventum erat ad limen ; et a Livio
de Tarquiniis : reditum Romam. Praeterea hi non recte respexerunt
ad obliquum, ut, quoniam actio a quo prodiret
non indicabatur, personam subiectam negarent. Non enim
cum obliquo verbum convenit sed cum recto. Igitur cum
rectum subintelligamus, subintelligitur et persona. Neque
vero ad neutra confugiendum est, qualia agnovere : statur,
curritur, nam stare statum et currere stadium et vitam
vivere
et ire viam dicimus, et decursa spatia et vitam evitari
et mortem obitam legimus. Alia enim etsi videbuntur
absurda consuetudine reclamante, suapte tamen natura talia
sunt. Quin etiam legimus tellurem inaratam et pyros insitas.
Quare quae verba non patiuntur eiuscemodi constructionem,
ne hunc quidem loquendi modum admisere, qualia
sunt egeo, gaudeo : cum enim obliquum postulent, non
potuit dici egetur, quod postulat rectum. Quod si aliter reperiatur,
hoc fiat propterea quod prisci aliter quoque sint locuti
, quemadmodum Cato : careo pecuniam. __ Si igitur subiecta
persona intelligitur, numerus etiam intelligetur ; qui etsi
non praescribatur, tamen ad singularem referretur, ut Quid
fit Gnatho ? Editur
 : licet multa esitet, tamen singula disponas
ad intelligendum. __ Quod siquis a verbis in or aliqua
ducta pro exemplo habeat, is animadvertat quod est a nobis
dictum supra, verborum mutata esse genera : opperior,
nutrior, pascor, et alia quae a Nonio in libellum redacta recensitaque
sunt.

Caput CXXV.
Activae vocis impersonalia.

Activae vocis impersonalia eodem fere modo irrepsere,
quando rectus, cuius auspiciis verba in numeros atque
personas circumaguntur, latuit nos. Nam hoc : placet mihi
lucubrare
idem sit atque hoc : placet mihi amor praesens. Iam
τὸ φιλεῖν καὶ τὸ φίλημα idem esse docuimus. Quare satis patet
252ne haec quidem vocanda esse ‘impersonalia’. Aliquot tamen
sunt usu potius distorta, quae integra nihilominus aliquando
fuisse necesse est, inter quae ea numerantur : poenitet, piget,
pudet, miseret, taedet. Nam obliquis coniunguntur,
sicut etiam distorsit Plautus in Captivis : Nam postquam
rex meus est potitus hostium
. Nos eam asperitatem in meliorem
receptam legem emollivimus et interpretamur verbum
potitus est, passive : subintelligimus vi aut opera, sicut
χάριν subintelligunt Graeci et Sallustius, ut supra diximus.
Ita miseret me fortunae tuae, id est, vis tuae fortunae facit me
miserum
. Sic fuit in verbis integris, misereor tui, miser fio
tui gratia
. Argumentum huius rei maximum est, quod horum
vox singulari numero remansit, ut sit : τοῦτο ἀρέσκει μοι,
ἤγουν τὸ φιλεῖν. Duorum autem naturam male sunt veteres
interpretati, ut interest et refert cum sexto casu putarint
statui, cum pronominibus adderentur. Interest mea, ut esset :
in re mea est, et mea refert, ut esset : fert re mea. Nunquam
enim fuere impersonalia. Nimis enim delicate potuit venire
in mentem istis, ut verbum substantivum facerent impersonale,
– quod tamen necessario semper aliquid vere statuit.
Sed ita fuit interest mea legere ut ‘meae partes sunt legere’,
‘inter mea hoc est quoque, legere’ ; et alio verbo, legere fert
mea
, id est ‘repraesentat mea negotia’.

Sic igitur, tam activae quam passivae vocis haec verba sese habent.
Verum in utrisque est quaestio. Nam dubitarunt an dici
posset, et quomodo : videtur mihi te fuisse Romae. Multi
enim magis docti ratione quam exercitati lectione, latine
dici posse negarunt. Verum ea loquutio et apud Graecos et
apud Latinos invenitur passim, et habet rationem : tota enim
oratio illa infinitivi dependet ab articulo, sic : videtur mihi
hoc, te fuisse Romae
. Ita Livius de Gallis : Eam gentem traditur
fama, dulcedine frugum, maxime vini nova tum voluptate
captam
. Xenophon quoque : Τὸν δὲ Κῦρον πρὸς ταῦτα
ἀποκρίνασθαι, λέγεται. Ita loquutus est Aristoteles quoque
in X Historiarum. __ Altera dubitatio est in his verbis pluit,
253Tonat. Non defuere enim qui impersonalia ausi sint dicere :
nimis sane leviter. Eodem enim more subtracta persona est,
idque facile : unus enim est qui id agat. Quare absolutae potestatis
appellata sunt ab aliis. Proxima his sunt germinat,
florescit, quae ad terram referunt, atque alia inanima quae
seipsa in primam personam recipere nequeunt. Sed de his supra
quoque amplius dictum est.

Caput CXXVI.
Affectus verborum communes.

Proprium verborum est, non solum mutare genus, coniugationem,
modum, significationem et numerum, ut
τὰ ζῶα ἔστιν ἔμψυχα, sicut supra dictum est, sed etiam casus :
ausculto seni et senem. Item ut confundunt personas :
statur. Sic confusas explicant : Caesar scribo, Cato scribis,
Laelius audit.

Proprium etiam creare ex sese alias partes, ut
nomen creo, creator, neque semper pleno significatu,
nanque a ποιῶ, ποιητής coarctatur ad carminum tantum autorem ;
latinum vero, factor ad eum qui oleum faceret, solummodo ;
adverbia : fere, age. Item creari a nomine,
strues, struere ; imperium, imperare ; sed et creare alius
generis nomina quae verbalia non dicantur, ut a do, dos.
Illud etiam observavimus eorum peculiare accipere significationem
ex alia actione : σιτιῶ est ‘cibum capio’, at quia e
cibo oritur sitis, iccirco Latini ea occasione id verbum
recepere ad significandum quod sequebatur, quippe
τὸ διψᾶν. Igitur patitur etiam ἀντιμερίαν,
et ponitur pro adverbio : age, sodes,
amabo ; pro coniunctione :
licet, et in compositione,
quamvis ; pro nomine,
ut diximus ex
Ovidio : Saepe
vale
dicto
.254

Liber sextus.

Caput CXXVII.
Pronominis sedes inter partes, ratio, divisio.

Pronomen quidam ante verbum posuere, alii
etiam post participium tractavere, utrique male.
Priores eo redarguuntur quod verbum necessaria
vox est in oratione, pronomen non est
necessaria ; nullum enim vicarium necessarium.
Igitur si pronomen semper loco nominis ponitur, posito
nomine, pronominis usus nullus erit. Quod autem pronomen
praecedere debeat participium, sic demonstramus.
Nam participii significatio ad verbum reducitur, modus
significationis ad nomen ; pronominis autem et significatio
et modus ad nomen referuntur. Plus habet participium
verbi quam nominis ; pronomen pene totum nomen est.
At nomen est prius quam verbum, igitur et pronomen
quam participium. __ Definitionem autem more nostro ex
vi nominis eliciamus. Pro praepositio, ut in libris Originum
plenius narratum est, cum multa significet, id habuit
genuinum ut vices indicaret. ‘ProMilone dixit M. Tullius,
id est, obiit munus quod Milo debuerat exequi. Fuit
eius et origo et usus a Graecis, nam tametsi frequentius
significat ante, τὸ πρό, tamen apud Herodotum in Polymnia
legas etiam πρὸ Σπάρτης, sicut nos ‘pro castris’ et ‘pro
patria’ pugnare. Ergo videtur e nomine oriri definitio, ut
pronomen sit ‘quod pro nomine ponatur’, nam quemadmodum
255dicebamus, quaedam rerum notae sunt, ut nomina,
quaedam notae nominum : quippe ad hanc vocem ‘nomen’,
si quaeramus ut aliquid reddatur, sic cedo mihi nomen aliquod,
continuo dabo unum quippiam : Caesar, equus, ensis ;
item cedo participium, orationem, ratiocinationem : ad
haec non res sed voces reddentur. __ Ab horum igitur natura
non videntur abhorrere pronomina : nam si dixero, is aut ille aut ego, non statim interpretentur per res ipsas sed per nomina, sic : is, Cato ; ille, Antoninus ; ego, Caesar. Graeci autem rem ipsam hanc eandem
expressere, sed paulo licentiore voce usi sunt. Etenim ἀντωνυμία
non est ipsum hoc quod pro nomine ponitur sed actio
quaedam qua ponimus nomen pro nomine. __ Caeterum
acrius profundiusque intuenti fortasse aliter res sese habere
videatur. Tantum enim abest ut pro nomine poni quis putet,
ut etiam prius vetustiusque intelligamus pronomen quam
nomen. Cum enim quaedam sint demonstrativa, ut hoc,
etiam ignoranti rei nomen demonstratae aliquid significabit
(multae res carent nomine, per pronomen demonstrativum
intelliguntur), ergo pro nomine non ponitur quod nomen
sane nondum extat, eodemque modo significabit quo
modo significant nomina haec : res, ens, ut communis
nota quaedam sit. Dico autem ‘eodem modo’ quia communi
quadam aeque circunferuntur significatione. Nam modo
alio diversa sunt, quoniam illa simpliciter significant, pronomen
autem hoc per demonstrationem. Non igitur
pro nomine ponetur, nihilo magis quam res aut ens, sed
τὸ τί statim ac sine medio notabit. Praeterea ego et tu individualitatem
statuunt magis quam nomen ‘Caesaris’ et ‘Catonis’ ;
neque enim cum dico ego potes alterum intelligere,
neque cum altero communicare ; cum dico Caesar,
etiam in alterum transmitti potest intellectus, ut non solum
non ponatur ego loco nominis huius Caesar, sed etiam
e contrario, nomen ipsum Caesar per pronomen ad certam
substantiam praescribatur.Vt etiam plus errarint qui sic sentiunt,
256ego esse pronomen quoniam pro proprio nomine
ponitur. Sic enim etiam nomen appellativum esset pronomen,
cum dicam homo loquor, poneretur enim pro Caesare.
Sed substantiam meam statim significat, non nomen meum.
Praeterea sibi ipsi contradicunt : negant enim posse sic me loqui
Iulius scribo, sed sic, ego Iulius scribo. Ergo pro nomine
non ponitur ut vicarium, sed ut primarium. Neque verum
est quod aiunt appellativum in proprium resolvi. Sunt
enim nomina quaedam generica et specialia seorsum a propriis
quae nunquam resolvuntur, ut piscis, avis, homo
quibus potest attribui oratio et ad ea etiam converti. Veluti
cum humani generis miserias fleam, sic instituam : O homo,
genus infelix, tu tibi paras infortunium
. Pronomen tu est
speciale. Eadam ratio sui comparis ego. Respondere
enim faciam hominem pro tota specie, sic : Deus ‘me’ talem
creavit
. Sed et alia exempla sunt commodiora, ut in nominibus
collectivis : Audi ‘tu’ populus albanus. Haec dicit populus
sabinus : ‘ego’ non cedam tibi lare patrio. Quid igitur ?
Aut nihil intererit inter nomen et pronomen, aut etiam
pronomen erit praestantius nomine ? Minime. Sed nomina
inventa sunt quia res nobiscum ferre nequimus. Itaque semper
significant sine adminiculo, at pronomina aut referunt
nomina iam posita, aut egent praesentia loquentium, et per
se nihil statuunt nisi aut nominibus adiuta aut praescripta
demonstratione. Iccirco communis haec natura est indaganda.
Sic itaque alii definivere “dictio inflexa casibus, individuam
maxime essentiam significans, sine ulla quidem temporis,
sed nunquam sine definitae personae differentia”. Verum
nequaquam adverbium ‘maxime’ inserendum fuit :
aequabilis enim est omnis definitionis vis, neque recipit intensionem
aut remissionem. Neque plus significat essentiam
individualem pronomen ego quam nomen hoc individuum,
nequis dicat adverbium illud positum esse ad nominis
discrimen. Neque essentiam significant potius quam
ipsum ens : cum enim dico ego, non significo meam humanitatem,
257id est hominis formam qua homo sum, sed totum
hoc quod sum ; neque potius essentiam quam essentias. Habent
enim etiam pluralem numerum, et relationem aeque
multa significant, non essentiam ; immo etiam plura. Nam ab
ego, duo habes : meus et noster ; a tu, totidem ;
a qui, item duo : cuius et cuias. Praeterea
caetera relativa, qualis, quantus atque
eiusmodi, omnia dicunt accidens, non substantiam. Quin
etiam obliqui casus illorum relationem notant, sic : ensis
illius
, non significat hic ensem sed possessionem, et
ensem consignificat. __ Tertius error, cum negant unquam
indefinitam personam a pronomine statui. Omitto quod vocem
hanc ‘nunquam’ male inseruerunt definitioni. Nam definienti
satis est dicat : ‘est hoc aut hoc, sic aut sic’. Definitio
enim intelligitur competere per se et omni et uni et semper.
Sed demus hoc grammaticorum supellectili curtae. At
illud falsum est : multa sunt pronomina quae cuivis adhaereant
personae. Is, ille, ipse : ille ego, qui quondam ; ipse subibo ;
is sum, Quirites, quem me esse voluistis. Ergo non definiunt
personam, sed ab aliis definiuntur. Item meus sum,
meus es, meus est, et ut ait festive Plautus : Noster sum,
in quo nihil a nominibus differunt, quae non variata voce
varias recipiuntur in personas. __ Igitur aliter quoque definitum
est : “quod certius quam proprium nomen significat”.
Hoc autem falsum est : certiorem quidem rem potest significare,
scilicet praesentem, at ‘certius’ non potest. Etenim
sine medio proprium nomen significat individuum suum.
Praeterea non cuivis competit pronomini. Quis enim dicat
meus, tuus ‘certius’ significare quam Davus, Syrus ?
Immo nisi aliquid apponatur, nihil significant. Cum
enim relatio non in una tantum re inveniatur sed inter plura,
nisi aliquid addas ad quod illa referantur, eorum significatus
vix extet. __ Nos igitur aliter sentimus : pronomen a
nomine non differre significatione sed modo significandi.
Haec autem differentia est triplex, ac quemadmodum, par
258et impar, non cuivis numero utrunque simul, sed certo alterutrum
competit, ita hi affectus quos modos significandi
diximus, alius alii competit pronomini. Primus est quod
rem praesentem indicant loquenti, – id quod non facit nomen –,
ut ego aut etiam ei quicum loquitur, ut tu ; atque
haec possunt poni, nullo nomine subintellecto : rem enim
ipsam statim per speciem intellectui repraesentat, non per nomen.
__ Alter est, quod pro nomine ponuntur, ut relativa :
Caesar bellum gessit, is vicit, idem est Caesar vicit. __ Tertius
est quod non solum pro nomine ponuntur, sed etiam
cum nomine ut ipsum repraesentent : ego Caesar. Ex quibus
ipsa definitio colligi potest, atque ex definitione divisio
certas in species quae de manu veterum asserendae sunt
nobis atque vindicandae. Ipsi enim relativum qui negarunt
pronomen esse, pessimo quidem consilio, cum secundum
eorum definitionem, quae nihil aliud statuit quam pro
nomine poni, totam eam naturam, ac multo melius quam
ego et tu sibi assumat. Nam si is pronomen est,
quare qui non erit ? Idem enim usus utriusque et forma,
id est significatio et materia, nam fuit καὶ ὅς, quis,
καὶ ὅ, qui, __ par error etiam cum relativum substantiae
appellarunt, refert enim etiam accidentia, ut colorem
quem vides contraxi ex ira
. Quare alio modo ex divisione
nuncupandum erit ; non sicut fecere quibus provocabulum
potius dicere placitum est. Nam ‘vocabulum’ est quodcunque
in ‘voce’ consistit. Etiam ipsa verba ‘vocabula’ sunt.
Quis hoc neget, nisi superstitio grammaticorum ? Potius
nutus quispiam aut ostensio aliqua ‘provocabulum’ dicatur,
quibus loco vocis et vocabuli utamur.

Divisio autem fiet sicut et nominis. Nam alia dicentur ‘substantiva’
(utemur enim vocabulis receptis), alia ‘adiectiva’,
non quae substantiam tantum significent sed etiam accidens,
ut is color. Sed quia non repraesentant modum accidentis,
alia autem statuunt ipsum modum, ut meus : nam
sicut servus significat possessionem et consignificat
259substantiam, sic etiam meus. __ Quare etiam relativa, alia
dicta sunt ‘substantiae’, ut qui, is, propterea quod sive
substantiam sive accidens referrent, modum ipsum apponerent
substantiae : cum enim dico is color, tametsi color
in corpore est, tamen non indicatur a me quatenus est in corpore ;
__ alia dicta sunt ‘accidentis’, non solum quae accidens
notarent, sed etiam quae consignificarent substantiam. Nam
quale significat accidens ut est in substantia. Recentiores
autem levi nimis de caussa qui inter pronomina
recensuere, propterea quod, inquiunt, quorundam pronominum
declinationem sequeretur. Hoc autem est ridiculum,
affectus variare substantiam : accidit enim declinatio
pronomini. Itaque etiam usu mutantur. Nam quod dicimus
alterius, fuit olim alterae, in secundo casu foeminino. Praeterea
multa pronomine nominum sequuntur declinationem ;
nomina igitur erunt : ego, mei ; tu, tui ; meus,
mei. Et contra, nomina pronominum : unus, unius ; solus,
solius. __ Ex quibus constat pronomina relativa accidentis
resolvi in substantivum cum ipso accidente quod referunt.
Nam tantus est nomen confusam significans magnitudinem,
sic tantus Astyanax, tantus Hercules, id est
hac vel hac magnitudine, et subdam quantus Sylvius,
quantus Caesar, id est ‘qua magnitudine’. __ Eadem ratio et
in caeteris. Qualis, ‘quo colore’ ; quotus, ‘quo ordine’ et reliqua.
Proprium relativi substantivi est flectere naturam
suam in oratione, sicuti de modo indicativo dicebamus. Id
fit ei tribus modis. Interrogatione : qui estis vos ? Negatione :
Nescio quam in gentem veni, ubi occulta est quaedam
relatio ; occultior autem etiam in illo : Quid hominis
es
 ? ubi vim quandam nominis subiisse aiunt. Sed usus haec
flexit. Hinc etiam elicimus, quod veteres omisere, adiectivum
et substantivum non esse nominis affectiones aut
differentias ut nomen est, sed ut est dictio : competit enim
etiam pronomini. Atque error antiquorum patet qui putarunt
pronomen a nomine differre quoniam nomen nullam
260personam determinet, pronomen autem certam statuat.
Nam et vocativus nominum certam ponit, et ipse, ille
atque alia non certam. Illud quoque contemplandum est, quod
aiunt, pronomen sine demonstratione aut relatione nihil
significare. Ac sententia quidem vera est ipsa, sed oratio minus
bene composita : usi enim sunt voce ‘demonstrationis’
pro ‘repraesentatione’. Neque enim qui dicit ego, semper ‘demonstrat’.
Nam quemadmodum me absenti tibi ‘demonstrabo’,
qui nunc me nullus vides ?

Ambigitur autem et praeter haec alter et neuter atque eiusmodi
sintne pronomina, nam quidam ipsa vocarunt ‘nomina
partitiva’, sicut omnis, ‘nomen distributivum’. Verum
enimvero siquis eorum ortum spectet, inveniet esse pronomina.
Est enim neuter, non uter et alter, ‘alius uter’. At ipsum
uter pronomen esse constat : non enim differt a qui, nisi
per modum, quoniam duobus tantum apponitur uter, qui
vero pluribus. Quare etiam alius pronomen erit : differt
enim ab alter, sicut qui ab uter, atque exponuntur
per nomina sic : uter fecit ? Caesar ? Non, alter fecit.
Quis ille alter est ? Cato. Neque enim alio modo ponitur quam
si dicas : ille fecit, non hic. Est autem uter, ὁ ἕτερος ; alter,
ἄλλος ἕτερος ; item caeter, καὶ ἕτερος. Quare etiam omnis et
eiusmodi erunt pronomina, sunt enim signa nominum neque
numerum significant, essent enim nomina, ut unus, duo,
sed notae tantum sunt nominum. Cum enim dicis : quis homo
disputat
 ? et respondes : omnis, hoc significat atque si singulos
homines nominatim redderes usque ad unum ultimum.
Videbitur autem quibusdam absurdum hoc propterea quod
significet quantitatem. Sed non ita est : imo vero significat
distributionem actionis, aut eiusmodi in quantitatem. Itaque
per pronomina quoque caeterae propositiones explicantur :
quidam, aliquis. __ Dubitavit autem quispiam, nullus nomenne
sit an pronomen, etenim ab uno ducitur, at unus
nomen est ; quantitatem enim sive principium eius significat.
Ad hoc sic respondemus : nomen esse et inopia sermonis
261usurpatum pro eo quod esset non quisquam. Est autem
origo ipsius omnis graeca : ὁμῶς, ut collectionem et distributionem,
non quantitatem accipi intelligamus.

Caput CXXVIII.
Pronominum affectus.

Pronomina afficiuntur quibus et nomina, specie, genere,
numero, figura, persona, casu. Primae speciei : ego, tu,
sui ; derivatae : meus, tuus, suus. __ Genera in quibusdam
distincta : meus, mea, meum ; in quibusdam conveniunt : ego
bonus
, bona, bonum. __ Numeri duo : ego, nos ; __ personae tres : ego, tu, ille ; __ figurae duae : simplex, ego ; composita
egomet. Casus alii aliis, neque numero aequali. Ac de
specie quidem, genere, numero, figura satis convenit, de
casu autem non in omnibus. Circa personam quoque non
idem sentiunt omnes. __ Ad haec igitur intelligenda usus ac
ratio eorum exactius sunt perscrutanda. __ Signantur igitur
duae personae : prima ac secunda, duobus tantum pronominibus
, at tertia pluribus. Non quia prima et secunda praesentes
sunt, ut dixere. Non enim id verum est, nam quamobrem
epistolae sunt institutae ? Sane in his absentes loquimur de
tertia etiam praesenti alterutri scribentium, sed quoniam et
qui loquimur et ad quem loquimur, unico intelligimus modo,
at tertiam non uno : nam aut monstramus aut absentem
referimus. Sic enim distinguimus ut alia sint ‘demonstrativa’
alia ‘relativa’, quae sine discrimine utriusque naturae vices
subeant. ‘Demonstrativa’ autem laxa ut diximus voce, nam
aut praesentem sensibus aut intellectui, non, quemadmodum
scripsere, sic : “praesentem aut ad oculum aut ad sensum”. Quasi
vero oculus sensus non sit ; quasi vero si de voce loquar, oculo
percipiatur. Itaque demonstrato colore aut sono aut sapore
aut odore aut re tactili, sensu constitui ostensionem dicemus ;
si dicam, hic motor cuius voluntate orbis rotatur, intellectui
praesens demonstrabitur. Huius generis est hic.
Sub quo etiam alius modus continetur : interdum enim quod
262non videmus nos, alteri quicum loquimur, demonstramus.
Quippe rem ipsius praesentem sensibus, aut notam intellectui :
huius generis est iste. Absenti enim sic scribam : ista tua
cura quae te angit
 ; istud Musaeum in quo scriptitas. Neque
enim prisci recte scripsere pronomen iste significare
praesentem personam. Sic enim scribam : istud tuum praedium,
in quod diverti fessus de via, abest ab utroque nostrum mille
passibus
. Praeterea ipsi sibi contradicunt : aiunt enim primam
et secundam non variari per genera, quoniam praesentem
rem semper indicarent. Ergo iste quomodo per genera
variatur, si semper praesentem personam indicant ? __ Alter
quoque eorum error, cum hic appellarunt ‘pronomen praepositivum’,
iccirco quia significet primam rei cognitionem,
id est quod reddatur interroganti, sic : Quis fecit ? Hic.
Iam omitto pessimum loquendi modum : neque enim significat
‘cognitionem rei’, sed nota est cognitionis, significans rem. At
enimvero etiam subiungitur relative, sicut etiam is, frequenti
usu Caesaris et Sallustii. Nimirum utriusque origo eadem
est : ὅσκε, isce ; ὅκε, hice, a quo per apocopen hic. Nam Iones
ὅ pro ὅς dixere.

An vero, quod aiunt, verum est ? primam et secundam non variare
vocem per genera, propterea quod praesentes semper
sint, tertiam variare – ille, illa, illud –, quia non sint praesentes,
quae sub tertia circunferuntur ? Atque hoc iam a nobis reiectum
est. Nanque quod appellant ‘pronomen demonstrativum’
hic, haec, hoc –, variatur, ac praesens tamen ab ipsis semper ponitur.
Itaque suis ipsi telis pereunt ; pereunt vero et nostris :
non enim semper praesentes inter nos loquimur. Quid enim
ex ultima Germania scribat ad me puella, atque ego rescribam ?
Amo te, inquiet ? Jam hic genus necessarium est, ut sciam amicusne
an amica bene de me sentiat. Quaerunt etiam, cum prima
et secunda certis feratur numeris, quamobrem tertia
non distinguatur : quoniam, inquiunt, ex antecedenti numero
moderamur sequentis personae intellectum, sic : ipse se
interfecit
, ipsae se interfecere. At enimvero ratio haec nulla
263est. Nam primum dicam Graecos non carere numero plurali :
ἑαυτόν, ἑαυτοὺς ; deinde hoc modo solventur omnes quaestiones :
mobilia enim nomina non erit necesse variare ; intelligimus
enim sexum ex praecedenti substantivo et casum et
numerum, sic et verborum ratio unica voce eadem sit, qualis
qualis praecedat. Caussa autem huius rei fuit Graecorum
imitatio, nam tametsi in composito distinguant, ut posuimus,
tamen simplex vox ἕ unde nostrum se, communis utrique
numero fuit. Id quod non tam consulto fecere illi quam evenit
forte, ut etiam in multis. Nam quid simile inter ἐγώ et
ἡμεῖς, σύ et ὑμεῖς ? Defectu igitur multa sunt innovata : suis destituta,
aucta alienis. Sic apud Latinos, ego, nos ; tu, vos.
Quare ut eum errorem emendarent, addidere alterum pronomen,
quod afferret et numerum et genus Graeci, αὐτός,
nos ipse ; ἑαυτόν, seipsum. Quod autem hic afferimus verum
esse satis constat, cum in casibus quoque non invenere vocem
qua differrent. Nihil enim intelligas diversum cum dicis : se
interfecit Cato
et se autore voluit Caesarem interfici. Orationis
enim vi percipias casuum differentiam, vocis autem
flexu non percipias. Assignent igitur rationem quare duorum
casuum, maxime diversorum, idem sit sonus.

Relativa autem sunt is et qui, uno modo : referunt enim rem
iam positam. Alter modus est cum relatio fit per reciprocationem.
Haec unicam tantum vocem habuit in pronominibus
se. Exemplum utriusque esto sic : Caesar optimus imperator
atque vir fuit clementissimus
. Is Gallos pugnando et
se ipse ignoscendo vicit
. __ Inter haec connumerarunt etiam
ille. Non pessime sentiunt, sed exemplo utuntur non bono,
e septimo AEneidos : __ Sic Iuppiter ille monebat.
At enimvero in exemplaribus legitur ipse, non autem
ille : neque enim refert Iovem, cuius nomen ibi nusquam
positum est. Est enim ille, ‘isle’ ; non dicas igitur hoc
loco : Sic is Iuppiter monebat. Qui tandem Iuppiter ? nullus
enim ibi est. Quod si in quibusdam scriptum inveniatur, ut
volunt, emphasim intelligamus, ut Thais illa Corinthiaca.
264Est autem mistae naturae atque indifferentis, tum ad relationem
tum ad demonstrationem. Primi exempla frequentissima :
Teretes sunt aclides illis et __ ille et terris iactatus.
Ostendit autem in Sexto :
Ille triumphata capitolia ad alta Corintho.
Demonstrat enim Mummium. Differunt autem demonstrativa
ab relativis quod demonstrativa statuunt primam cognitionem,
ut iste tuus animus, C. Caesar, te perdidit. __ Relativa
autem eam iterant, sic : is te reddet immortalem. Nam
quod aiunt hoc pronomine iste propinquam rem significari,
hoc pronomine ille longinquam, non plane verum
est. Sed ita accipiamus ut iste semper referatur ad
rem aut personam ad quam loquimur, ut in Secunda In Antonium :
istis faucibus, ista gladiatoria firmitate, id est, tua.
Istam urbem appellabo eam in qua agit is ad quem scribo ;
illam autem ab eo remotam, aut istam urbem de qua locuti
sumus, quoniam eius origo is, parem usum habet. Sed et
aliquid praesens istud appellamus, ut apud Quintilianum :
iste iuvenis, et de eodem paulo post, hic iuvenis. __ Secundo
modo usus est Gellius : Brundusium veni, atque isthic
offendi quendam
, pro ibi, atque si dicat : isto in oppido offendi,
ut aeque dicatur, isto oppido et eo oppido, quoniam
iste sit ‘is-te’. __ At ipse commune omnium personarum
est. Dicimus enim : __ Ipse feram tenera lanugine mala,
et ipse vides, et ipse ratem conto subigit. __ Quare cum
tertiam assignarint, minus vere a prima et a secunda amovere.
Neque enim recte probant sic : “Dicimus, inquiunt, ego
feci
, tu fecisti, ipse fecit, quare sicut ego est primae, tu secundae ;
sic ipse, tertiae”. Huic nos ad hunc modum et respondemus
et obiicimus : si ipse non esset omnium personarum,
non iungeretur primae, sic ego ipse. Neque ullam figuram
esse in toto ambitu literaturae qua prima cum tertia iungi
possit. Item dicimus non esse verum sic posse dici, nisi prius
aliquid subsit quod referat, exempli caussa, quaerit Antonius
de Octavio et Lepidum alloquitur : Quis patravit parricidium
265Ciceronis ? Non potest dicere de Octavio, ipse fecit,
nisi Octavium nominarit : est enim relativum, sed commodius
etiam si se non nominat, potest dicere : ipse feci. __ Sed nugantur
etiam cum dicunt verbum ipsum primae personae habere
intellectum pronominis ego, quoniam si sic dicas : feci,
necessario intelligas ego, igitur posse poni cum prima verbi,
quia prima pronominis subsit. Verum de tertia quoque
idem intelligas : fecit habet intellectum pronominis tertiae. Praeterea
sicut relativa caetera omnium sunt personarum, sic etiam
hoc, nam eius origo est ab is, sic : ipse. At is sum dices,
et is es, et is est. Addunt alterum argumentum : “interroganti,
quis fecit ? nunquam respondebimus, ipse pro ego
aut pro tu, sed pro tertio”. Hic est fallacia simul et falsitas.
Fallacia est, quia si dicas ipse et ostendas tertium, recte dicas ;
sed et recte si te ostendas aut eum quicum loqueris : nutus
enim et ostensio statuunt primam cognitionem, quam
iterat ipse. Si autem nullum ostendas, falsum est sic posse loqui
nos : quis enim est iste ‘ipse’ ? Acutius etiam intuenti apparebit
ratio : nam interrogatio est in tertia persona verbi,
itaque facile reddas ipse, sine verbi repetitione. At si dicas sic :
tune fecisti hoc ? possim respondere, ipse sane, etiam nullo
verbo repetito.

Praeterea quis nescit affirmantis et interrogantis et respondentis
orationes non differre nisi modo quodam ? Igitur Aeneas
cum dicit : Quaeque ipse miserrima vidi, nonne interroganti
reginae sic : Vidisti ipse ? respondeat : Ipse. Respondemus
tamen certius et commodius per alia hic, iste, ille,
sicut et Graeci : οὗτος, ὁ δεῖνα, ἐκεῖνος. Prudentius igitur fecere
qui ἐπιταγματικόν appellavere, propterea quod omnibus subiungeretur
personis, quasi ordinarium additamentum intelligas.
Consultius autem etiam qui ἐπιτακτικόν propterea quod
intenderet significatum ; certam enim rem statuit atque circunscribit.
Plus enim est egoipse quam ego. Iccirco pro ‘solo’
etiam sunt interpretati, at id evenit pro structura orationis
atque vi verborum, ut eo versu e sexto divini operis : Ipse
266ratem conto subigit. Cum enim neminem praeter Charontem
nominasset, retulit eum in singulari. Quare etiam solum
intellexit. Sed si duo aut plures fuissent, poterat etiam sic :
Ipsi ratem subigunt, ubi nihil esset solitarium. Sed nunquam
grammatici desinent ineptire, veluti cum ausi sunt dicere
esse hoc versu nomen, non pronomen : et tamen est loco eius
nominis Charon. Sed aeque est atque si dixisset idem. Interdum
vero etiam additum nihil addit, ut apud Ciceronem : qui
ante teipsum consul fuit
. Vsos autem fuisse veteres aliter
hoc pronomine quam ab istis sit observatum, ostendimus in
Originum libris. Vt aliquando quasi loco adversativae, aut
subdisiunctivae capiamus, velut apud Catullum eo versu :
Nam castum esse decet pium poëtam /
Ipsum, versiculos nihil necesse est
.
Et apud Vergilium in tertio :
Portus ab accessu ventorum immotus, et ingens, /
Ipse : sed horrificis iusta tonat AEtna ruinis
.
Eodem modo in primo Achilleidos Statius :
__ vacuisque reliquerat antris /
ipsam, sed catulos asportat
.
Plinius quoque id observavit, ususque est libro decimoseptimo :
Vites, inquit, Aquilonem spectare debent ipsae, sed eorum
palmites meridiem
. In vicesimotertio Livius non cum
adversativa sed cum copulativa iungit : L. Posthumium
consulem designatum, ipsum atque exercitum deletum
. Est
igitur trium personarum communis vox, tam sola quam addita,
tam relativa quam demonstrans.

Caput CXXIX.
Pronomina derivata.

Derivata pronomina a prima et a secunda, bina sunt, a
singulari et plurali, eaque distincta vocibus, quia origines
distinctae : ego, meus ; nos, noster ; tu, tuus ; vos, vester.
Vbi secundae facilior esse videtur analogia, a tu, tuus. At
primae non item : sed ab obliquo mei, non a recto ego. In
267hoc Graecos sequuti sumus, ἐμοῦ, ἐμός. Illi autem non temere
possessivum pronomen a possessivo casu deduxere, neque
enim distat ἐμοῦ ab ἐμός, nisi sicut albedo et album ; quare
neque tuus a tu recto, ut putarunt, sed ab obliquo secundo
casu ortum est. A tertia vero persona non fuit deductio propter
numeros variata, propterea quod ne primitivum quidem
variabatur. Caussa autem propter quam ab utroque numero
deriventur, haec est quod Graeci dicunt πρός τι, nos
‘relationem’. Significat duo : rem ipsam et terminum quendam
ad quem refertur. Igitur possessiva pronomina et rem possessam
et possidentem consignificabunt. Quare numerum
pronominis possessivi accipiemus a numero rei possessae, et
numerum pronominis primitivi unde illud possessivum ductum
est, a numero possidentis. __ Igitur cum dicamus : ego
possideo libros
, dicam libri mei sunt. Et vos possidetis librum,
dicam, liber vester est. Hinc liquet qua ratione a pronomine
primae personae ductum sit pronomen tertiae. Equus
tertiae personae est ; itaque meus equus si dicam, tertiae quoque
erit, at a me, quod est primae personae, ductum est. Quoniam
relatio est, ad primam ; significatio, ad tertiam.

Caput CXXX.
Natura et usus pronominum, sui, suus et reliquorum.

Quanquam non est praesentis operae, de constructionis usu
aut legibus scribere, tamen quia natura primitivi et derivativi
tertiae personae multa praeclara ingenia vexavit, alia
etiam elusit, a multis confuse aut perplexe tractata sunt, videamus
hic quae eorum sit ratio. Relatio duplici modo intelligitur.
Nam aut habet terminum extra rem quae refertur, ut
‘dominus refertur ad servum’ ; aut habet terminum eundem
cum re quae refertur, ratione tantummodo differentem, veluti
cum dico : Cato se interfecit, pronomen se refert Catonem
ad Catonem, ratione ab sese differentem, non substantia,
propterea quod differt a seipso tanquam agens a patiente.
Iccirco Graeci ἀντανάκλαστον, quasi ‘refractum’ dixere. Sunt enim
268ὀκλαδίαι sellae plicatili in seipsas reciprocatu. __ Verum ea
vox duriuscula est, redit enim in agentem passio integra, non
‘fracta’. Itaque alii αὐτοπαθές, sed et communis haec nimis,
– sunt enim verba quaedam talia talique nomine censita, ut pereo –,
et alterum tantum terminum dicit, passionem. Nostri
autem melius ‘reciprocum’, qua appellatione mutuam rationem
referendi complexi sunt : semper enim redit vis rei
relatae in seipsam : ipse sui memor, ipse sibi hostis, ipse se
amat
, ipse de se hoc exigit. __ AEtas nostrae proxima in caeteris
casibus optime usa est, in tertio casu frequentissime
hallucinata. Apud plerosque enim invenias sic : ego dedi sibi,
etiam in oratione diserti viri Agricolae. Graeci autem veteres
abusi sunt in poëmatis suo σφέ, eodem modo non reciproce,
sed transitive.

Cum igitur idem sit modus orationis et narrantis simpliciter
et referentis narrationem, eadem quoque erit ratio dicentium,
sic : Portia se interfecit, et sic : Portia rogavit ut se interficias.
Refertur enim in priore exemplo ‘interfectio’, in
posteriore ‘rogatio interfectionis’. At interfectio semper in
Portiam recidit : haec est natura primitivi.

Quod autem ab hoc derivatur suus, parem naturam usumque
est consecutum ; ut quocunque loco primitivum poneretur,
in eum locum ius suum haberet, sic Portia se interfecit, et
sic : Portia suam vitam intercepit. Differt autem a primitivo,
sicut adiectivum a substantivo, itaque etiam reciprocatio
differt ab illius reciprocatione, nam in derivativo redit
reciprocatio non in rem a qua procedit actio, sed in ea quae
ipsius rei sunt. Sit hoc exemplum : vidi Caesarem hominem,
hic substantiam ipsius Caesaris intelligo, at vidi Caesarem
humanum
, intelligo hoc quod ipsius hominis est.
Sic in pronominibus, vidit se Caesar, substantia reciprocatur ;
at vidit sua Caesar, reciprocantur ea quae Caesaris
sunt. Ac quanquam hoc quoque modo potest substantia reciprocari,
ut si dicas, vidit Caesar sua crura, tamen non per
modum substantiae refertur, sed alio praedicamento, τοῦ ἔχειν,
269per possessionem sane. Quare ‘possessiva’ haec dicta sunt. Intelligo
autem possessionem, quae aut fuit aut est aut etiam
futura est, – ut suum regnum haeres dicat quo nondum potitus
est –, atque ipsam negationem, ut apud Vergilium : __ non
sua poma
. Iidem tamen Graeci licentius usi sunt, ut Hesiodus :
Σφέτερον πατέρ’ ὑμνείουσαι, ‘suum’, pro ‘vestrum’.

Sed loquendi usus maximus tyrannus est. Surrepsit enim
etiam Latinis ut, ubi poneretur verbum substantivum, eo
quoque subiret pronomen hoc, ut apud Vergilium :
__ Sua semper apud me /
munera sunt lauri
 ; __ et alibi :
__ Sunt hic etiam sua praemia laudi.
Neque abest ratio : per verbum nanque substantivum nihil
extra effertur, sed in eodem quiescit. Itaque par est reciprocationi,
quasi κατὰ στέρησιν, sicuti dicimus quaedam membris
carentia, ‘sedere’, quia non moventur. Paulatim tamen
invaluit ut ad alia verba transferretur. Nam cum dicendum
esset : suo gladio se ipse iugulat, tamen Terentius suo gladio
iugulo dixit. Est apud Martialem apertius :
Et sua riserunt saecula Maeonidem. __ Id autem paulisper
medio quodam loquendi modo invectum est, qualis apud
Catullum :
Suus cuique attributus est error. __ Est enim ibi et substantivum
et participium. Quare potuit praeterea dici : Suus cuique innascitur
error
. __ Ita scriptum est in Invectiva in Sallustium :
Quod si istius vitam memoria vicerit, aliam P. C. non ex
oratione sed ex moribus suis spectare debetis
. __ Eiusdem
modi est et illud Ovidianae Penelopae :
Aspice Laërten, ut iam sua lumina condas. __ Itaque ridicule
nimis ausi sunt accusare soloecismi divinum Poëtam
eo versu :
Nanque suam in patria antiqua cinis ater habebat.
Est enim eiusdem rationis cum superioribus. Nemo vero dixit
unquam soloecismum eum quo docti viri uterentur. Sic
enim omnes sunt loquuti, ut pure, non rustice loqui putarentur,
270quemadmodum M. Tullius Pro Sylla : Sylla, si sibi
suus pudor et dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit
.
Quem dicendi modum temere nimis inusitatum appellarunt,
cum etiam Plautus, qui Romanae linguae lex
quaedam fuit, etiam Terentius, qui veteris novique Latii lima
quaedam habitus est, ita et scripserint et scripta totius
urbis iudicio approbarint. Plautus in Mercatore sic : Iubet
salvere suus vir uxorem suam
. Terentius autem etiam sine
ullo responsu mutuo sed absolute, neque solum derivativum,
verum etiam primitivum : Suo sibi gladio hunc iugulo.
Quare feretur illud Vergilianum eadem prudentia :
Vivite felices, quibus est fortuna peracta /
Iam sua
 ; __ id est, iam sua cuique, sicut est clarius in sexto :
Quisque suos patimur manes.

Tria hinc colligimus : primogenium nunquam sine aperta reciprocatione
poni, – praeterquam modo illo Terentiano –, derivatum
autem occultiore, sic : Sylla si suus pudor sibi non
prodesset
, id est, prodesse intelligeret. __ Alterum est nullum
esse discrimen, sive vulgarem teneat significatum sive
pro eo quod est proprium ponatur. Praeterea recte dici
suus Caesaris et Caesarum, quoniam primitivi vox a numeris
non variatur, et suus Caesari, quoniam verbum orationis
obliquae dux est atque ipsam regit.

Est et illud manifestum distributivo pronomini additum circumagi
per omnia genera, personas, numeros et casus,
idque fieri vi distributionis. Non solum igitur cum quisque,
ut dixere, sed etiam cum omnis et quicunque et quisquis
et eiusmodi : Suum omnes nationes tuentur morem,
quemcunque suae originis poenitet eum oportet esse ineptum
.
Suus omnibus Asiaticis dicendi mos est et alia talia. Sic
etiam additis praepositionibus : Suarum fortunarum ergo
navigat Lusitanus
. __ Etiam in sexto casu, contra quam sensere :
Suo quivis genio potest acquiescere.

Hoc etiam eliciemus, cum se intelligamus esse semper reciprocum,
si duae sint personae, tollendae ambiguitatis caussa,
271alio pronomine usos veteres. Diligenter itaque observatum
est in declamatione Quintiliani : Non sic nuper repugnasset,
si illum tribunus volvisset occidere
. Si enim dixisset
se, haud intelligeret Marius utrum acciperet, reumne
an tribunum. __ Par exemplum est : Rogavit Nero Epaphroditum
ut se occideret
 ; nescias uter sit occidendus, Nero
an Epaphroditus. Verum hoc loco si illum pro
se subdas, minus commode loquare. Ita est : Rogat Philumena
te, Pamphile, ne se deseras
. Ergo idem erit : Rogat
Philumena Pamphilum ne se deserat
. Verum hae orationes
maxime sunt fugiendae. Cuius consilii modum in primo libro
De exemplis eloquentiae a nobis dictum fuit, qui liber
mihi una cum duobus posterioribus iam perfectis aut a
Carnuto aut a Provinciali surreptus est.

Est etiam animadvertenda locutio illa, inter se, sic : Fratres Thebani
inter se dissident
. Graeci non tam feliciter : ἀλλήλους, ‘alius
alium’. Non enim complectuntur illum mutuum responsum
ultro citroque, at nos, inter se, quasi dicas : ‘medium inter eos
dissidium est’. Itaque se est casus pluralis, utrunque componens
simul ad dissidium, iccirco distribuitur deinde ad
duo singularia partitum hinc inde. __ Animadvertimus autem
Ciceronem in primo Officiorum sic locutum : Homines
autem hominum caussa esse generatos, ut ipsi inter se alii
aliis prodesse possint
. Declarat enim inter se, per ἀλλήλους. Et
in eodem alius loquendi modus est : Qua societas hominum
inter ipsos et vitae quasi communitas continetur
. Idem enim
est qua homines inter se sociati continentur.

Colligitur etiam lex dicendi haec : sua caussa feci, recte ; sui
caussa feci
, non recte : non enim reciprocat ; sed mei caussa
feci
, sui caussa ut facerem rogavit. __ Quaeram igitur an dicam
tui caussa feci, mei caussa fecisti. Et sane potest, non
enim sunt reciproca, sed personam tantum designant, sed passive
semper accipiuntur. Tui amor, quia tu amaris ; amor
tuus
, quia amas. Vt apud Ciceronem : Quod desiderium tui
ferre non posset
, et in prooemio sexti Quintilianus, sic :
272Amore mei vicit etiam matrem suam, quod plus amatus
fuisset a filio quam a matre. Et Vergilius in XII : Victus
amore tui
. Quare ubi erit reciprocatio, nihil erit ambiguum.
Vt Narcissus Ovidianus : Vror amore mei. Est enim ibi
αὐτοφιλαυτία.

Atque haec quidem natura horum pronominum est, ut suum
quodque obtineat locum ; quod si eandem sine discrimine
sedem ineant, id non ipsorum natura fit, sed vi partium aliarum
quibus oratio constituitur. Sunt enim quaedam nomina,
ut caussa, fama, imago, quibus utrum addideris, idem
sonat : caussa mea fecisti et caussa mei, propterea quod
vox haec caussa, vim habet tanquam passivam. Sic, imago
mea
et mei, quia imago uno tantum accipitur modo, de eo
cuius est, et habet unam tantum rationem relationis ; sic et
fama. __ At non sic potestas, non memoria, non alia eiusmodi.
Nam habet potestas duplicem relationem : alteram ad
me qua possum, alteram ad alium qua in me potest. Sic et
memoria et usus et copia. Copia mea, quam possideo,
qua sum dives ; copia mei, qua quis in me utitur. Sic facultas
et utilitas et alia talia, ut accusatio mea qua διώκω,
ago enim reum ; accusatio mei qua φεύγω, agor enim reus.
Sunt et alia nomina quorum natura non repugnat, sed usus
tantum non admittit, ut servitus. Nam si Davus est meus,
eius servitus mea est ; ille autem sic loquetur : mei servitus,
et tamen correlativum eius non respondet pari ratione ; dico
enim meus dominatus, et Davus ad me, tuus, inquiet,
mei dominatus. Caussa autem est quia sunt relativa inaequalitatis.
Verum, ut dixi, vulgus non sic loquitur ut dominus
dicat : mea servitus, sed servus. At philosophi orationi
usum illi concedunt, sibi reservant sapientiam. __ Quaedam
autem apertius etiam cum nominibus iuncta eandem naturam
declarant, ut apud Sallustium metus Pompeii, non
quem metueret, sed quo metueretur.

Quemadmodum igitur nomina sunt quibus sine discrimine
assignentur, ita et nomina in quibus unum pro altero ponetur,
273at non e contrario, ut ubicunque erit primogenium,
esse possit etiam derivatum. Ea vero sunt pars, totum, dimidium
et eiusmodi. Haec enim tam ad corpus meum quam
ad alia transferri queunt. Quoniam vero duplicem habent
relationem : unam qua declaratur possessio, alteram qua suis
correlativis respondent, iccirco duplici quoque pronomine
praescribi sese patiuntur. Essentia partis est ad totum, et
totius ad partem : igitur per essentiale pronomen statuetur,
ut pars mei ; ego enim sum totum per partes. Possessio autem
partis accidentalis est, itaque mei pars potest esse non
mea, puta unguium resegmina, aut os e cicatrice quod servavit
sibi chirurgus ut operam ostentaret. Quo in loco falsi
sunt qui hoc negabant. Pars igitur bovis qua vescor, mea
est possidentis, non ut pars sed ut res possessa. Sic Ovidii
parte fruimur nos nunc, ipse non fruitur, id est nomine.
Itaque sic scripsit :
Parte tamen meliore mei super alta perennis /
astra ferar
. __ Dum viveret, poterat dicere : parte mea et
mei. Nunc non potest dicere : parte mea, quam nullam habet,
sed mei, quae pertinet ad totum hominem, cuius pars
fama est, quasi anima rerum gestarum.

Atque hoc quidem usitatum ac frequens est. Quod vero e Plauti
afferunt Pseudulo, non probant, id est eiusmodi : Duorum
hominum labori parsissem lubens
, mei te rogandi et tui respondendi
mihi
. Aiuntque dicendum fuisse meo et tuo,
afferuntque a Cicerone Pro Gabinio exemplum : Dico mea
unius opera servatam Rempub
., et Pro Murena : Ex tuo ipsius
animo coniecturam ceperis
. __ Ego vero puto Plautum non
solum Latine sed etiam pure locutum, neque defuisse illi
aut usum pro duce aut rationem pro suasore. Principio Graeci
sic loquuntur : πόνος μου ; __ deinde lepor nitidior est orationis ;
tum priscos usos esse primitivo prius quam derivativo,
verum est ; postremo Cicero quoque sic scripsit ad
Curionem : Eam unius tui studio me assequi posse confido.
Neque enim est librariorum mendum, ut aiunt : temere enim
274nimis expungunt si quid non arridet. Neque verum est
quod profitentur, cum nominibus numerum praescribentibus
sic faciundum esse. Sed qualecunque apponatur, ordinem
esse autorem diversitatis servitumque auribus ex ipsa
concinnitate. Si praecedat pronomen, consuevere admittere
derivativum, sic : tuo ipsius studio ; si sequatur, ponere
primitivum : unius tui opera. Quoniam nomen unius vagum
est ad plures, circunscribitur essentiali pronomine subeunte,
ut quaerenti quis sit ille unus ? intelligo : te. Cum
autem praecedit possessivum, sic : tuo studio, circumscribitur
studium, et exemptum e multis attribuitur uni : tuo studio
unius
, exclusa opera aliorum. In tertia vero persona etiam
si praecedat pronomen, primitivum sit : Cicero aiebat sui
unius opera servatam Rempub
.

Quoniam autem asseverabant, passive semper accipi eum casum
sic terminatum, mei, tui, conati sunt alias terminationes
reddere activis : mis, tis. Verum longe falsi sunt :
sic enim dicerent tertiam personam sis, etiam active intelligi
, id quod nemo auderet : est enim, ut dicebamus, αὐτοπαθές.
Citant porro versum Ennianum :
Ingens cura mis est concordibus aequiperare,
ut sit μοῦ. Sed sic sane esto, non continuo illa passivis tantum
addicent. Maiore quoque curiositate negarunt posse dici in
plurali milites nostrum, sicuti milites nostri, a noster.
Sed facile redarguuntur ratione. Adeo enim recte dici putarunt,
ut casum eundem primitivi duabus efferrent terminationibus :
nostrum et nostri, quorum alterum esset a Graeco
ὑμῶν, alterum idem esset cum derivativo plurali. Quare
etiam Sallustius in Catilina : maiores vestrum pro vestri,
posuit ; sic enim legit Gellius. Et Plautus in Mostellaria
ostendit vestrum esse concisum, ut ὑμῶν dicit : Verum
illhuc esse maxima pars vestrorum intelligit
. Sicut Aeolenses
dicunt ὑμέων, postea factum est ὑμῶν, et vestrum.
Caeterum usus obtinuit ut ego, tu, nos, vos significarent
quiddam totum quod distribueretur, non autem possessionem,
275ut unus vestrum, qui tamen non esset vester :
Vnus vestrum ô Romani occupabit Rempub. Caesar non
erat illorum ut res possessa, sed ut pars totius. __ In plurali
quoque eandem inveniemus variationem, apud Ciceronem
in tertio De Oratore : Vestrum omnium voluntati paruit, pro
vestrae. Sic enim loquitur idem ad Brutum scribens : Vestris
paucorum respondeat laudibus
.

Sicut autem dicimus Ego Caesar video te Catonem, ita dicam :
Ego Caesar tui egeo ô Cato, sic etiam igitur : Tu Cato
eges mei, Caesaris
. Nam quid hoc prohibet ? aut quare negarunt
id posse dici ? Neque enim satis probant suam sententiam
illo exemplo Vergiliano,
Siqua tui Corydonis habet te cura, venito. __ Est enim per
apostrophen a seipsa in aliam, qua figura frequenter utimur.
Exemplum ergo ponit hoc, illud non negat.

Non est autem verum, quod aiunt, differre derivata a primitivis,
propterea quod derivata verbis iuncta imperfecta
sint, primitiva perfecta. Sed, quemadmodum dicebamus,
adiectivum et substantivum sunt differentiae non nominis
solius, sed dictionis genericae, communes nomini ac
participio : nomini quidem simul utraque, participio autem
altera tantum ; adiectivum, pronomini autem utraque ;
nam primitiva substantialia sunt, derivata accidentalia. De
perfectione autem orationis amplius iudicandum est. Possum
enim sic dicere : meus scribo, sane oratio perfecta est, sicut
fortis pugnat. Et Sosia Plautinus festivissime : certe noster
sum
. Tertia autem primitivorum adeo imperfecta est ut nihil
magis. Neque enim poni potest sine adminiculo : Caesar
se macerat
. Si enim dicas : se macerat, quid intelligas ? Quare
si iccirco imperfecta sunt derivata quia egeant adiumenti,
hac quoque ratione illud erit imperfectissimum.

Caput CXXX [bis].
Alia duo derivata : nostras, vestras.

Mira vero deductio duorum aliorum. Nam veteres aruspices
atque augures cum terram dividerent auspiciorum
276caussa, sic instituere : agrum omnem esse aut ‘romanum’
aut ‘gabinum’ aut ‘peregrinum’ aut ‘hosticum’ aut ‘incertum’.
Iccirco Amatam doctissimus omnium Virgilius fecit
iudicare Turnum externum qui latini agri non esset ; et
Caesar qui id non ignoraret Gallias divisit in partes treis,
exempta ex ea partitione Provincia, propterea quod continebatur
agro ‘peregrino’ tunc ; Galliae autem tres, ‘hostico’. Id
ea caussa fecit quia eadem essent auspicia in ‘peregrino’ et ‘gabino’
quae etiam in ‘romano’. Ergo iidem augures agrum
qui nondum esset dispectus, quibus auspiciis designaretur,
‘incertum’ vocarunt. Vbi liqueret romanum esse, non satis habuere
sic dicere : noster est. Nam multi agri pacati ‘peregrini’
ita ab ipsis poterant appellari, cum eorum esset populus potitus.
Itaque excogitarunt vocem a voce qua coarctarent significationem
ad regiones. Quae fuit caussa ut esset analogia
terminationis communis cum nominibus regionum : Sarsinatis
a Sarsina ; sic nostratis a noster, et per exemptionem
duorum elementorum, nostras. Neque sine ratione a plurali
duxere, quoniam de ‘civibus’ dicitur et ad ‘cives’ refertur.
Ita habes caussam et vocis et terminationis et numeri. Vsus
autem obtinuit postea ut etiam ad ‘familias’ transferretur,
etiam ad sectas philosophorum quae sane ‘familiae’ quoque
dictae sunt. Itaque ‘nostrates’ Peripateticos poterimus appellare.
Cicero etiam verba vulgaria ‘nostratia’ dixit, non quasi
‘romana’ : omnia enim ‘romana’ erant, sed quasi ex sua supellectili.

Quaeremus autem nos more nostro quam ob caussam a tertia
persona nullum derivarunt. Quis enim neget recte a nobis sic
excogitatum : Romani suates captivos Annibali dedendos
censuere
. Imo vero et concinna oratio est et necessaria. Verum
duo in caussa fuere quominus id factum sit : incuria
gentis illius quae manu promptior per initia, dicenda facere
quam dicere maluere ; et vasta atque inexplebilis animi libido
ad imperium. Invitus enim Romanus hoc pronomen
suum agnoscebat, omnia per meum aut nostrum metiri
277cupiebant. His autem duobus derivatis etiam Graecorum
copiam superarunt.

Caput CXXXI.
Articulus.

His declaratis, satis constat Graecorum articulos non neglectos
a nobis, sed eorum usum superfluum. __ Nam ubi aliquid
praescribendum est, – quod Graeci per articulum efficiunt – :
ἔλεξεν ὁ δοῦλος, expletur a Latinis per is aut ille :
is aut ille servus dixit de quo servo antea facta mentio sit aut qui alio
quo pacto notus sit. Additur enim articulus ad rei memoriam
renovandam cuius antea non nescii sumus qui ipsum ponimus ;
ut ad praescribendam intellectionem quae latius patere
queat, veluti cum dicimus C. Caesar, is qui postea dictator
fuit
. Nam alii fuere Caii Caesares. Sic Graece : Καῖσαρ ὁ
αὐτοκράτωρ.

Caput CXXXII.
Numerus.

Fuit autem numerus necessarius, uti supra dicebamus, propterea
quod rem referrent pro eo nomine quo illa res significatur.
A numero autem uno, numeri duo deducti sunt, propter
relationem : nam vos pluralis est, deducitur autem ab
eo singularis vester, quia significat rem singularem ad multos
relatam, ut dicebamus.

Caput CXXXIII.
Personae.

Personae quemadmodum distinguerentur iam dictum est.
Et differt modus personarum in pronominibus, a modo in
nominibus. Nam in nomine omnes personae quinque casibus
continentur, in vocativo autem una ; at in pronomine
una tantum persona in prima, et una in secunda. Itaque in nominibus
variantur propter casus, in pronomine non variantur.
Tu enim omnibus in casibus secundae personae est et
278ego, primae. Caret enim vocativo. Se solam habet tertiam.
Derivata, omnes.

Caput CXXXIIII.
Casus.

Cum hoc ita sit, igitur quintum quoque casum non solum
habebunt ipsorum aliqua, verum etiam quaedam constituent,
ut tu, vos, vester. In possessivis autem non immerito
dubitatur, nam sicuti ego caret quinto casu singulari,
quia nemo seipsum vocet, ita meus quod ab eo ducitur, carere
quoque debuit. E contrario tuus, casum illum habebit,
quia tu ipsum habet, et sui, quia caret, suus quoque defici
debuerat. At enimvero quemadmodum aliter contingat,
videndum est. Omnis vocativus casus duas personas designat
necessario : significat enim rem in secunda persona, et
consignificat primam loquentem. Atque tanta facultate est
ut videatur solus constituere orationem. Si enim voces : Dave,
Davus respondeat. Igitur res vocata nisi distinguatur ab
re vocante, eius casus nulli usui erit. Meum servum igitur
cum appello, eum alloquor qui alius est a me substantia ; accidente
autem refertur ad me, iccirco potest a me vocari quia
est alius. Et vocatur per pronomen deductum a me, quia est
quodam certoque modo quasi unum mecum. Est enim unum
relatione : ideo relativa alterum sine altero nullum esse quit.
At in tuus non idem esse potest. Nam etsi est diversa persona
vocata a vocante, tamen significatam rem appello et
terminum relationis ad alteram personam dirigo. Ita distractus
sermo, ad ‘servum tuum’ vocatum et ad ‘te’, ad quem refertur
ille, non potest cohaerere. __ Videamus vero subtilius
an huic quoque casus ille attribui possit, ac sic dicamus : possessio
excludit aliam possessionem, iure enim meo ius alienum
tollitur. Meus enim ego sum, non alterius. Quare ancillam
manumissam sic vocabo : o tua. Quia etiam sic possim cum
eam libero : abi, iam tua es. Vsus tamen infrequens non posuit
legem hanc loquendi sic. __ De suus autem sic statuamus
279contradicere sibi ipsis qui haec duo dicant suus semper
reciprocum esse debet ; suus habet vocativum. Quae enim
reciprocatio possit intervenire inter vocantem et vocatum
relatum ad aliam personam ab utroque ? Itaque nos et affirmamus
habere vocativum et negamus semper esse reciprocum,
sed recte dici : sui servi eum sustulere et sui servi eum
sustollite
.

Caput CXXXV.
Figura.

Simplicia, hic, is, ego, tu, sui. Componuntur autem partim
secum, scilicet geminatione pura, partim aliquo interposito,
ut identidem, quod etiam mutavit naturam. Item cum diversis,
ut isthic ; etiam cum aliis extra genus suum, ut tute,
egomet, idem, suapte, hocce. Sic cum praepositionibus :
nobiscum, mecum ; cum nominibus : reapse, quod aiunt
pro re ipsa, positum ab antiquis. Ipse quoque compositum
esse diximus, et iste et ille, ab is, Dores imitati, qui τυ addebant
et Iones κε. AEoles etiam dicebant ψε pro σφέ, et eorum
pars, Dores, sic Theocritus in quarto Idyllio : Ἦ πάψε
κρύβδαν. At enimvero cum inflectantur illius, istius, ipsius
non videbantur composita. Sicut tute non flectitur, neque
hocce, nisi interius huiusce. Composita sunt tamen quae
usus suo arbitratu deflexit. Cum his autem alia quoque invenias :
egoipse, et, numerosius, egometipse.

Caput CXXXVI.
Excludit a praesenti opera consilia antiquorum.

Multa alia de pronomine ab antiquis dicta sunt, quae alterius
operae indigent. Partim enim pertinent ad eam contemplationem
quae docet inflexiones, partim ad constructionis
leges. Quae omnia simul coacervata minus recte veteres
confudere.

Caput CXXXVII.
Materialis caussa pronominum.280

Quorundam materia patet, aliorum non item. Nam obliqui
quorundam secuti sunt nominum tertiae declinationis
terminationem, mis, tis, sis. Quaedam pronominum :
huius, eius, illius. Obliquus autem tui, Atticos secutus
est τοί, additum ἰῶτα, ut τουτουΐ. __ Tibi interposuit consonantem,
non aspirationem ut mihi, toi, moi. __ Nos et vos
non habent elementa quae sequantur graecam originem, sed
Nigidius conatus est deducere materiam a caussa, non penitus
inepte. Eam qui volet e Gellio petet. __ Inter primitiva
est is et hic, alterum sine aspiratione, alterum sine sibilo, ab
eo quod Graece erat ὅς, addito κε ; et adempta vocali prioris
obliqui aliam sibi vocalem ascivere : is, eius, ei. In quibusdam
communem habuit : in plurali ii. In caussa est sonus
affinis vocalium, quem sonum soli Belgae hodie incolumem
ut pleraque alia servant.

Caput CXXXVIII.
Contra quam fecerunt prisci, qua de caussa prius de
pronomine quam de participio egerit.

Etsi huius libri initio factum est, ut declararemus ordinem
quo esset pronomen statuendum, tamen hic quoque nonnihil
consilii capiamus. Pronominis intellectionem esse priorem
participio, sic satis constat : si nomen anteit alias species, etiam
pronomen praeponetur. Nam si partes anteponuntur toti,
ea quoque quae partium vices gerunt praeibunt id quod totum
sit. Veluti carnium ossiumque substantia primo loco nota
sunt, item pedis, cruris, oris ratio notior quam totum animal,
– puta homo, leo, canis –, ita etiam harum partium vicariae
partes quae ἀνάλογα vocant Graeci, antegredientur intellectionem
animalis ex ipsis constituti, ut quae loco sanguinis
sunt in insectorum genere et a Graecis dicuntur ἰχῶρες, quae
pro osse sunt in piscibus et vocantur ‘spinae’, quae pro ore
sunt in plantis, et nominantur ‘radices’ : haec omnia ante erunt
cognoscenda quam aut insecta aut pisces aut plantae. Quamobrem
cum participium quiddam sit e nomine verboque
281conflatum, non tantum post nomen verbumque, sed etiam
post pronomen exhibet sese nobis intelligendum. Praeterea
(utar enim quibusdam falsis, sed quae illi ipsi pro veris habuere)
oratio perfecta esse sine pronomine nulla potest ; constitui
enim personas a solo pronomine arbitrati sunt – saltem primam
et secundam –, at sine participio potest, ut etiam pronomina
sint ad orationem quam nomina magis necessaria.

Caput CXXXIX.
Affectiones quaedam.

Proprium primitivorum vagari ac distribui in multa putaverunt,
eo exemplo :
neve tibi ad solem vergant vineta cadentem ;
aiunt enim omnibus dictum eo pronomine tibi. Verum res
sese aliter habet, alloquitur enim Mecoenatem (libri enim
didascalici maxima ex parte certis nominibus discipulorum
nuncupantur). Ita etiam aiunt ad ornatum orationis poni apud
Ciceronem ad Brutum : Ecce tibi Pomponius noster, nam
tum aberat Brutus. Ego vero aliter censeo : adverbium potius
ecce positum ad ornatum, sicut et apud iureconsultos,
at pronomen tibi servire legenti epistolam Bruto.

Proprium autem pronominum etiam alia ex sese parere pronomina,
ut is, ille, et adverbia illo. Quod vero scripsere
oriri ab ipsis etiam nomina, falsum est. Neque enim nostras
nomen est, sed ut noster ad possessionem communem, ita
nostras ad communionem possessionis. Nonne dicis meus
civis
, et meus popularis ? Sic dicet Sosia nostratem Getam,
apud Terentium. Itaque ii qui nomen putavere, etiam inter
pronomina recensuere. Sed alio exemplo utendum fuit. Nam
a quisquis, ‘quisquiliae’ dictae sunt : fuit enim ‘quicquid’, τὸ
τυχόν, vile et obvium forte, non consilio.

Proprium etiam, ut diximus, et inter se et cum aliis iungi et
geminari et inter se construi ad orationem : mea tu. Etiam
inter se referri : is qui venit ; item amittere significatum pro
casus ratione, more AEolico : τύ, – interdum enim nihil significat
282apud Theocritum. Sic nos : tute solus loqueris ; Plautus
in Milite etiam amplius : Tute scis, soli te tibi, ut possis arbitrari
esse potius additamentum, ut in alio pronomine, iste.

Proprium quoque poni pro nominis significato : suus pro
proprio et agnato apud iureconsultos. At exemplum quod
adducunt non servit : Sunt etiam sua praemia laudi, __ hic
enim est possessivum. Sic falluntur altero exemplo : is pro
talis : Non ea vis animo ; __ et apud Ciceronem : Pro eo
quanti te feci
, imo pronomen est relativum. __ Pro adverbio
etiam ponitur : Quid maiora sequar. Est etiam adverbium
interrogandi, non, ut putarunt, coniunctio.
Coniunctio potius illa sit : quod scribis
te venturum
, ut voluere ; mihi vero acutius
videtur esse relativum hoc
quod scribis, te venturum
, scripsisti enim hoc :
veniam.283

Liber septimus.

Caput CXL.
Non recte servatum a veteribus ordinem in disputando
de participio.

Quemadmodum pertubarunt ordinem
partium, ita quaestiones non suo quanque loco
tractavere. Duo enim soliti sumus quaerere.
Prior quaestio est : utrum sit necne ? Altera hanc
sequitur : quanam sede id de quo quaesitum est
sit collocandum ? Haec illi cohaeret, tanquam effectus caussae,
ex ipsa enim substantiae notione eliciuntur rerum praerogativae.
Quare perverse tractaverunt prius sedem participii,
posterius autem an participium esset pars et species dictionis.
At enimvero si participium res nota est, quorsum tantae
congeries argumentorum. Si non est nota, imo vero si nonnullis
ne pars quidem orationis ulla ab aliis separata iudicata
est, quo consilio ei rei quae nusquam extat, sedem statuunt ?
Quoniam vero nullus artifex probat suum subiectum esse,
sed superiore scientia prolatum pro certo statuit, iccirco videamus
qua ratione participium, quod subiectum est libri
huius, esse probetur. Triplex modus est probandi, per caussam,
per effectum, per redargutionem. Primus modus est per
demonstrationem, sic : “Dictiones quaedam sunt declinabiles,
quia omnis sermo eget aliqua variatione” ; alter modus est
per conversionem demonstrationis, sic : “Variatur sermo, quia
284dictiones sunt declinabiles” (caussa enim hic probatur per
effectum) ; tertius modus est cum a pertinacibus negatur
subiectum ipsum esse, veluti cum dicimus “ideas esse nullas”.
Aut subiecti ratio formalis, veluti cum dicimus metalla
quidem esse, sed transmutationem non inveniri arte humana,
quare alcumia nulla erit ; aut cum agnoscimus quidem
et subiectum et rationem formalem, sed negamus pertinere
ad eam scientiam cui attribuitur, veluti cum grammaticus
de voce vult disputare. __ Horum modorum duo
priores non admittuntur ad probandum subiectum esse, sed
solus tertius. Ratio autem huius legis est aliis libris a nobis
explicata. Nunc autem adversariorum rationes perpensas
diruamus.

Caput CXLI.
An participium sit dictionis pars ab aliis separata.

Qui participio partium numerum non augent appellant
ipsum ἀντανάκλαστον προσηγορίαν sive ἀντιστρέφουσαν, id
autem sonat ‘reciprocam’ itidemque altera ex parte ‘respondentem
appellationem’, quoniam sic dicatur : currens est cursor
et cursor est currens. Praeterea, nullum derivatum aliam
a primogenio naturam sortiri : nam si pater nomen, etiam
patrius nomen ; ferveo verbum, etiam fervesco. Quare
cum participium a verbo fiat, sub verbi veniet rationem.
Vt horum argumentorum videamus vim, quid ‘reciprocum’
sit, et quemadmodum fiat et quomodo derivetur aliquid
a primitivo intelligendum est. Ac quanquam superiore
libro de reciproco diximus, id tamen eo spectabat ut
nomen acciperemus meliusque a nobis quam a Graecis
expressum esse. Nunc autem paulo accuratius contemplemur.
‘Reciprocatio’ est par priori ex eisdem aut ex contrariis
transpositio. Ex eisdem, ut : consul est qui consulit senatum ;
et, qui consul est, consulit senatum ; ex contrariis :
ut philosophia est eloquentia disputatoria, eloquentia est
philosophia elocutoria
 ; oratoria est dialectica diffusa, dialectica
285est oratio pressa
 ; palma est pugnus apertus, pugnus
est palma clausa
. Hinc dicta ‘reciproca’, quoniam procentur
‘retrorsum’, id est repetant, sic respondere opinioni atque expectationi,
cum par est opera indoli. __ Hic constat non recte
dictum ‘reciprocam appellationem’. Neque enim pares hae
sunt orationes : cursor est currens et currens est cursor.
Nam cursor designat nobis naturam ingeniumque ad currendum,
currens autem dicit actum currendi nunc. At non
omne currens est habile ad currendum, – ‘habilem’ autem dico
ad celeritatem, non ad conatum, τὸν πεφυκότα. Currit suo
modo testudo, non cursoris. Id autem manifestius aliis nominibus
apparet : non enim omnis ‘pugnans’, ‘pugil’ est ; et
cum ‘orare’ sit ‘ore pronuntiare’, veteres verbum illud omnibus
concessere ; ‘oratoris’ autem nomen sui unius in L. Crassi
persona agnovit Cicero. Neque carent ratione haec : vis enim
horum nominum inde manavit, quod ex frequentibus actibus
habitus fit. Qui igitur vicit ursum semel, fortasse casu factum
est, ut debellaret, at Carpophorus Domitiani et Vergilianus
Picus ‘debellatores’ appellabuntur. Si igitur essent
eiusmodi appellationes eiusdem substantiae, universali enuntiatione
ultro citroque efferrentur atque referrentur. Derivatum autem
vel sequitur primogenium vel excedit excediturve.
Si sequitur, eiusdem speciei est (intelligo nunc ‘speciem’
contentam sub dictione, tanquam sub genere) : ut, quia
rex nomen, etiam regius non excedit enim neque exceditur,
at a bono, bene cum derivetur, exceditur numero
et aliis. Quare participium cum excedat casu et genere verba,
nullo modo esse verbum poterit. Falso igitur negabant
desciscere derivatum a primogenii ratione. Quin etiam derivata
quaedam vel manciora sunt vel ampliora, – ut ipsorummet
utar placitis : aiunt enim tuus carere casu quinto,
quem tamen casum tu constituit, contra suus et
meus primitiva excedunt sua, hoc quinto casu quo
caret ego ; illud et casuum et numerorum variatione
qua caret se. __ Ad haec, si a cantando erit cantor, verbum
286erit, non nomen. __ Quod autem participium nomen non
sit, inde colligimus : habet enim verbi constructionem : legens
librum
, at nomen nullum his legibus frui potest.
Sed siquem casum nanciscuntur, id evenit aut vi orationis
aut verbi cuiuspiam merito. Vt potens lyrae possessionem
quandam significat, sicut dominus lyrae. Quod siquis dicat
appetens gloriae non significare possessionem (quod
enim appetit, non possidet), is intelliget eo modo dici, quo
avidus gloriae : est enim διάθεσιν ad possessionem. Alii autem
casus attribuuntur nominibus per defectum supplementi,
ut amicus illi, id sic est : ‘quoniam sit amicus, adsit
illi ac faveat’ ; superbus pecunia, ‘factus a pecunia’. __ Debile
autem eorum est argumentum quo excludunt a nominis
ratione, cum dicunt : “quia non significant actionem”. Male
enim elocuti sunt quod recte sentiebant, nam etiam nomen
hoc ‘actio’, actionem significat. Ergo participium ab
aliis secreta erit orationis pars. Neque impedimento sit quod
nomen suum acceperit a ‘portione’ verbi ac nominis ; tertium
enim quiddam factum est. Neque enim ex verbi nominisque
coitione facta est tertia substantia, sed ortum a verbo
traxit secum tempora et significationem adiunxitque generi
et casibus. Plus enim verbi quam nominis obtinet,
id quod sane non potuit exprimi ipso nomine, quod nomen
active intelligi voluere, quia ‘caperet’. At mancipium, aliam
sequutum est analogiam, ut significaret ‘quod manu caperetur’.
Sed participium cum municipio convenit. Minus vero
bona oratione usi sunt, qui sic dicerent : “Partem capit a nomine,
partem a verbo, partem ab utroque”. Quis enim sic
partem a Caesare, partem a Laelio, partem ab utroque ? Nonne
iam ab utroque accepit ? Sed ita intelligendum est accidentium
quae sunt participii, partim esse a nomine solo, partim
a solo verbo, partim utrique communia, dummodo illud
quoque meminerimus, ipsum habere cum nomine communem
differentiam adiectivorum, substantivorum autem
nullam. 287

Caput CXLII.
Participii necessitas.

At vero ne ad orationis quidem voluptatem solam inventa
ea species est, quemadmodum partes quaedam coniunctivae,
sed necessitate quadam ac vi naturae. Cum enim declaratum
iam sit verbum significare aliquid quod significato
nominis adiiciatur, sic Caesar pugnat, coacti sunt sapientes
aliquid excogitare, quod non solum recto casui adnecteret
ut hoc exemplo, sed etiam obliquo. Neque enim
si dicas : video Caesarem, addas eiusmodi verbum nisi addito
relativo, sic : qui pugnat. Quare participium commenti
sunt quod et significationem obtineret et adderet modum
adiectionis, quasi cum dicas : Caesarem pugnantem,
eadem sit ratio, ac si sic : Caesarem pugnacem. Quod siquis
obiiciat ita dici posse etiam per verbum : video Caesarem
pugnare
, sane intelligat verbi illius vi factum esse, non infinitivi.
Si eius loco substituat aliud, sic : verbero Caesarem,
neque enim similiter apponere queas infinitivum. Est praeterea
caussa alia non ignobilis. Quo modo res una diceretur,
supra docuimus te. Nunc qua ratione una sit oratio videamus.
Quaedam enim est una, natura, ut Caesar amat
Lucinam
 ; quaedam coniunctione, ut Caesar amat Lucinam
et pugnat
– atque huius quidem modi species libro
undecimo declaratae sunt. Quae vero natura una est, unum
de uno dicit ; quae coniunctione una, secatur in plures. Nam
et amor et pugna in Caesare et de Caesare dicitur, nihilo
secius quam si dicas : Caesar amat, Caesar pugnat. Hic sunt
seiunctae orationes duae : carent enim tam artis quam naturae
coniunctione. Quare manifestum est artem coniungere
in oratione, quae natura coniunxit in corpore subiecto.
Haec autem aut seriatim sese consequuntur aut disiuncta
sunt. Si sunt dissita natura, ut candor et dulcedo in lacte,
per ipsum corpus quo deferuntur, coniunguntur quoque.
Ita in oratione per copulam coaguntur, sicut per corpus
288in re. Si sese consequuntur, ea sunt aut substantia aut
accidens. __ Neutrum vero eget artificiosa coniunctione,
sed quemadmodum natura unum sunt sibiipsis subeuntia
continentiaque alia aliud, tanquam cum est triangulum in
quadrangulo, ita etiam earum rerum notae unum sunt, hoc
modo : ‘corpus animatum, sentiens, rationis capax’ una
res est, ita una oratio haec : homo est corpus animatum, sentiens,
rationis capax
. Nihilo secius in accidente, sic : aptum
natum admirari
, discere, scire : neque enim scimus nisi discamus,
neque discimus nisi admiremur. Quae haec ad hunc
modum unum sunt, neque ullius artis egent ad coniungendum.
Quae vero disiuncta sunt, ea per copulam coniunguntur,
ut lego et scribo. Quamobrem sicuti per subiectum
a natura coniunguntur, ita factum est ut per participium
similem nanciscerentur coniunctionem, ut legens scribo.
Tertiam vero necessitatis caussam ut intelligamus, haec prius
sunt perpendenda. Caussarum quaedam extra rem sunt, quas
Galenus vocat προκαταρκτικάς, recentiores ‘primitivas’ ; quaedam
interiores, atque hae duplices : aut enim sunt aut non
sunt coniunctae. Ea vero divisio secundum accidens, non
secundum substantiam fit, diversae enim sunt aliquando a
seipsis secundum situm vel secundum tempus, neque unam
tantum speciem caussarum sequuntur, sed tum in efficiente
tum in materiali inveniuntur. Ac illa quidem quae extra rem
a nobis agnoscebatur est, veluti ferrum sive ferri illa actio :
e percussione enim fit vel tumor vel sanies vel eiusmodi.
Quae autem interior est, nondum coniuncta, προηγούμενον a
Galeno, a nostris ‘antecedens’ dicta est, tam apte quam a
Cicerone cum dicitur in Officiis : antegressam esse honestatem,
ut “succus hesternus, qui postea putruit, caussa febris
factus est”, caussa coniuncta est is qui nunc putridus est ; atque
hic quidem non solum tempore aut situ tantum differt a
seipso, sed etiam substantia. Aliquando autem, uti dicebamus,
non substantia sed loco : interdum enim fluit sanguis
probus atque incorruptus qui tumorem efficiat, cuius
289ipse caussa sit materialis. Ad has igitur caussas significandas
cum sit participium fabricatum, maximum sui usum videtur
praebuisse. Quippe si dicam : percussi et vulneravi, non
necessario adducor, ut credam, vulneris caussam esse percussionem
quam intelligo ex verbo percutio ; quod si dicam :
percutiens vulneravi, iam plane constat. Si dico : sanguis
putruit et febrem fecit
, putret et facit non tam clare
explicat atque sic : putrescens facit. __ Praeter hanc necessitatem,
etiam mirum afferunt orationi decorum, cuiusmodi in
futuro passivo utitur Livius in XXIIII : et sibi pedites
comparandos esse
, id est ‘qui possint cum caeteris committi
neque cedant’.

Caput CXLIII.
Gerundii caussae.

Cum igitur efficiens et materia per participium absolveretur,
maiorum nostrorum prudentia factum est ut haberemus
quo modo formae finisque eadem orationis commoditate
explicarentur. Quare ex his participiis tempora quaedam
elegere, quae imitarentur quidem graeca illa λεκτέον,
μαχητέον, ampliori tamen uberiorique usu circumferrentur.
Haec ‘gerundia’ appellavere, tribus praescripta casibus : pugnandi,
pugnando, pugnandum. Quorum medium servavit
vires participii, sed tanto aptiore modo quanto superabantur
a participiis verba. Sicut enim apertius editur caussa
cum dicas : caedens vulneravi quam cecidi, sic excellentius
cum dicam : quia caederem vulneravi. Hoc autem gerundio
concipitur totum : caedendo vulneravi. __ Est autem
multis in rebus forma et finis idem. Finis autem partim extra
nos est ut navis extra fabrum, partim intus in animo,
ut ea quam ἰδέαν vocant, qua movemur ad eam quae extra
nos futura est. Vtrunque sapientissime explicarunt. Nam
et pugnandi et pugnandum finem significant, sic : pugnandi
caussa equum ascendi
et pugnandum est ex equo, sed
illud est medius finis, hic autem illum consequitur. Ex his
290autem patet esse participia tum natura tum usu non absimili,
atque etiam forma. Habent enim casum, ut ad vescendum
apud M. Tullium, et ob tacendum apud Gracchum.
Neque tempus, ut aiunt, amisere, nam tametsi cum praeteritis
ponuntur, sic : ivi ad pugnandum, tamen pugna futura
fuit, quae nondum esset. Alioqui nequeas dicere : Marius
deduxerat legiones facturas hostibus pugnandi copiam
.
Pugnando autem paulo liberius elapsum est : pugnando
vinco
, id est, dum pugno. Ac potius caussam praecedit quam
constituat : vincendi enim caussa pugnamus. __ Significationes
quoque ita tenuere ut casus suos expetant : studio visendi
urbem
 ; sed ita sane factum est ut cum forma sit passiva,
infrequentius passive accipiantur, adeo ut quidam an
recte ponerentur, dubitarint. At enimvero eorum usum primum
formae ipsius rationem sequutum esse, par est. Iustinus
tam in prooemio, quam in XVII, ex ipso Trogo etiam primum
casum passive posuit : Athenas erudiendi caussa missus.
__ Hac quoque parte Graeci sunt a nobis superati, quibus
infinitivus cum articulo mendicandus fuit. Veteres autem
brevitatis studiosi frequentius usi sunt, etiam in ipsis
titulis : De edendo atque eiusmodi. M. Tullius in tertio
Officiorum festive : Si discendi labor potius est quam voluptas.
Non enim posuit pro infinitivo, ut dixere, sed abstinuit
ab repetenda voce illa ‘labor’, sic : Si discendi labor, potius
labor est quam voluptas
. Hinc doctissimi viri collegere,
ne nos quidem passivi participii praesenti defici tempore :
verberando sum defessus, pugnando vici, legendo libros,
idem est, verberans, pugnans, legens. __ Etiam illud
Vergilianum : volvenda dies, praesentis temporis invenere,
sicut et iusiurandum. Sed sane iusiurandum futuri
fuit temporis. Antequam daretur, sic dicebant : iurandum tibi
est
 ; sic volvenda dies, quae attulit quod nondum fuerat.
Postea usu deflexa sunt in praesens tempus, atque etiam in
praeterito, ut dicebamus. Caesar ignoscendo auxit hostium
numerum
 : ‘quia ignovit’. Caussa autem est qualis cum dicis :
291pugnaturus sum et fui. __ Quoniam vero transit in variationem
sicut μαχητέον et μαχητέα, iccirco aliam partem a participio
nonnulli penitus negarunt, quia idem sit legendis
libris
et legendi libros. Alii vero hoc ipso affirmarunt esse
aliam, propterea quod constructio esset diversa. Sed nos eandem
cum participio diximus, usum autem non semper eundem :
accidenti autem non mutatur species. __ Proprium
autem est recipere praepositiones : ad agendum. Vergilius
etiam aliam apposuit : ante domandum et inter agendum
(quod Graeci μεταξὺ ἄγων), et ob tacendum ; et apud M.
Tullium : utrunque dictum est ab amando, παρὰ τὸ φιλεῖν,
ἀπὸ τοῦ φιλεῖν ; et Quintilianum : ratio scribendi iuncta cum
loquendo est
. Ausi sunt quidam dicere in capiendum hostem
vado
, sed hoc non memini. __ Proprium item carere
variatione personarum, generum atque etiam numerorum,
id quod traxere ab infinitivorum natura : Caesar it ad
oppugnandum Massiliam
, Camilla pergit ad fugandum
Aruntem
, ut commune sit ad utrunque, oppugnandam
Massiliam, et fugatura Aruntem. Sic numerum communem
apud M. Tullium : Stoicos Epicureis irridendi sui facultem
dedisse
 ; et Livius in primo : Vestri adhortandi
caussa
. Falluntur autem qui per debet aut oportet putant
interpretari gerundium, ut in illo : Pacem Troiano ab rege
petendum
. Omne nanque futurum aut hanc aut eiuscemodi
recipit interpretationem. Ducimur enim aut utili
aut necessario ; quoniam vero caussam statuunt, iccirco plus
indicant quam verba atque etiam participia, sic : video
futurum ut urbs expugnetur
, video urbem expugnandam,
eventum solum narras, at sic : dico expugnandum urbem,
proponitur non solum finis sed etiam deliberatio. Quare Graeci
dixere adverbia θέσεως, πλευστέον, τυραννοκτονητέον. Latini
autem etiam motum illum animi qui in finem duceretur,
commodius declararunt cum ‘gerundia’ appellarent.
Sed quo vocis flexu ? Eodem sane qui eorum naturae fons
fuit : ut quia gerendae res essent quae voces hoc indicarent
292‘gerundia’ dicerentur. Alii ab eorum usu, ‘nomina participalia’,
neque enim esse pura nomina quae regerent casum,
neque pura participia quae passiva voce gererent activam significationem.
__ Caussa autem qua ducti sunt ut defraudarent
significationem atque in activam demitterentur, haec
fuit quod passive intelligebant ex parte appositi, non suppositi,
sic : eo ad oppugnandum urbem quoniam prius fuerat
ad oppugnandam ; et eodem modo dictum fuit, sicuti
notavit Gellius, et nos diximus in capite de infinitivo : hanc
rem praesidio futurum
. Alii etiam gerundiva voluere, quae
ab illis petes.

Caput CXLIIII.
Supinorum ratio.

Par propemodum ratio supinorum, sed longe maiore affectu
notant. Nam eo ad pugnandum futurum significavit ;
eo pugnatum ita posuit futurum ut iam absolutum sit. Ita
est, quomodo apud Homerum, τὸ δὲ τετελεσμένον ἔστω. Significat
igitur actionem cum activis, passionem cum passivis.
Eo factum iniuriam, iniuria mihi factum itur. Sed sane semper
passionem quandam sapit. Neque enim est eo ut faciam
sed eo ut hoc fiat, quasi, eo ad rem faciendam quidem, sed
ita ut factum iam sperem. Sic Sosia : Dictum puta. Cum igitur
hic finis significaretur, non immerito altera voce alterum
extremorum signatum est. In motu enim est et unde fit et
quo fit. Itaque rectissime dicitur : venatu venio sicut venatum
vado
. Sextum enim casum huic usui esse comparatum
diximus. A me itur, sic venatu itur, contra quam putarunt.
Plauti enim est in Menaechmis : obsonatu redeo, et Catonis
in libro De re rustica : primus cubitu resurgat, ut haec sit vera
constructio huius supini, nam ea quam ipsius putant :
expugnatu difficile, mirabile dictu, fortasse non sit, sed nominis :
vocatu Drusi, id est vocatione, sic iussu et permissu.
Dicimus enim facile expugnatu, id est expugnatione.

Quare autem supinum dictum sit, haud sane constat. Nam quod
293aiunt veteres, id ea caussa factum quia a praeteritis passivis
ducta essent quae praeterita veteres ‘supina’ appellarint, non
solum non solvit quaestionem sed etiam auget. Nam quamobrem
praeterita eaque passiva tantum hoc nomine dixerint
illi ? Nos in libris Historiarum Aristotelis ostendimus quid
‘pronum’, quid ‘supinum’ sit, neque recte a Theodoro τὸ ὕπτιον
esse acceptum ut Latinis auribus satisfiat. Hic vero ita placet
satagere gerundium a supino ita differre, sicut futurum a
praeterito, ut aliud sit faciendum, aliud factum. Itaque quod
gerendum esset, strennui viri ac fortis iudicarent ; contra,
quod iam esset gestum minus excitare nos ad agendum. Itaque
Tityrum supinum facit Poëta sub arbore, lentum scilicet, ac
recubantem ; Meliboeum certantem cum fortuna, ac res suas
magis strennue quam feliciter gerentem. Igitur, eo ad pugnandum
gerendam rem significat in viro diligenti ; venio
pugnatu
rem gestam in homine qui possit otio parto frui.
Haec esto caussa quae persuaserit antiquis ut praeterita passiva
‘supina’ dicerentur, ut posset in utranque aurem atque etiam
supinus cubare.

Caput CXLV.
Non excludi modum a participiis, sed modi variationem.

Quemadmodum gerundium idem diversis temporibus
accommodatur : pugnando vinco, vici, vincam, sic etiam
idem participium diversis modis adeo ut in passivis etiam
modos ipsos constituerit : doctus essem, fuissem, fuerim, fuero.
Vtinam pugnans vincerem alio modo dicitur quam sic :
pugnans vinco : hic enim est et pugno et vinco, ibi autem :
Vtinam pugnarem, utinam vincerem. Hoc quoque a veteribus
omissum est.

Caput CXLVI.
Non recte generum caussam a veteribus assignatam.

Genera tria eadem vox complectitur : hic, haec, hoc pugnans,
neque id natura potius quapiam quam forte, nihilo sane
294consultius quam in nomine felix. Falsam nanque adducunt
caussam : “Cum enim verba, inquiunt, omnibus sine ullo discrimine
iungantur generibus sub eadem voce : ‘Vir, mulier,
mancipium sedet’, eiusdem nimirum esse debuit naturae participium
cuius fuit verbum a quo fluxerat”. At enimvero
falluntur, quippe verbalia quoque nomina quae a verbis manant
nihilominus genera variant : victor, victrix atque etiam
victricia apud Lucanum. Praeterea, quis nescit apud Graecos
tria genera in participiis totidem signari vocibus ? Postremo
ne in nostratibus quidem variatio illa ignota est, ut
in passivis patet : amatus, amata, amatum, et in activis :
amans, amantia.

Caput CXLVII.
Figura.

Prisci negabant participia per se componi, sed composita a
compositis verbis derivari, iccirco figuram ab illis trahere,
non ipsa illam conficere. Hoc autem falsum est, multa
enim sunt quae suo in genere compositionem admisere, non
ab aliis traxere, ut omnipotens ; neque enim a verbis tantum
composita fluunt omnia. Ergo figura participiis per se
competet ut caeteris, non per accidens, ut dixere.

Caput CXLVIII.
Tempus.

Tempora quaedam simplicioris intellectus, quaedam amplioris
habuit participium, neque secutum verbi est integram
rationem. Nam futurum, quod erat diffusissimum atque ob
id a Graecis scissum in duo, unica voce complexum fuit ; item
duo praeterita. At praesens quod esset simplicissimum, cum
intellectione praeteriti imperfecti coniunxit unica nota, ut
‘amans’ esset ‘qui amat’ et ‘qui amabat’. Neque caruit ratione :
ostendimus enim apud philosophos naturalem quandam continuationem
significari per praeteritum imperfectum, ut non
multum a praesenti dissideret. Illud vero maxime quaeretur :
295cum apud Graecos tria haec tempora tam activis quam
passivis sint attributa, quamobrem Latini praeterito activo,
passivo praesenti defecti sunt ? Atque in quibusdam sane haec
omnia sunt : hortans, hortatus, hortaturus, hortandus ; at
in aliis quae simplici constant forma, ut amo, quare non possedere
praeteritum, ut amor, quare non possedere praesens ?
Sane hic nihil habeas quod respondeas praeter negligentiam ;
adeo ut in illis quoque in quibus omnia esse videbantur, vocem
quidem videas, significationem non videas. Nam sequens
praesens quidem est, et hortans, sed significatus activus.
Ac sane ab eodem verbo sequor, si potuit deduci et sequuturus,
et sequendus, quare non potuit in praeterito distinctum
esse hortatus activum ab hortatus passivo ? Si potuit
ab amo, amans, quare ab amor nihil potuit ?

Caput CXLIX.
Significatio.

Quemadmodum verba manent aut mutantur, sic et participia.
Nam lavant recensebamus inter μέσα ; sic volventibus
annis
, eadem fuit significatione qua volvenda dies, ut
est apud Homerum : περιπλομένων ἐνιαυτῶν. Sic mutavit oriundus,
non sine ratione. Subest autem caussa, ut ignorata, sic
acuta. Est ‘oriundus’ Roma qui Bononiae ortus, Romae oriri
debuit, quo in loco lares habet patrios, itaque idem est oriundus
quod oriturus : futurum enim hoc non designat quod
erit, sed quod non fuit et futurum esse debuit. In passiva autem
voce declararunt, quoniam ipse iam per se non poterat
oriri aut agere ut oriretur, sed fato, aut senatusconsulto, aut
rescripto, aut recensione affici muneribus civitatis poterat.

Caput CL.
Affectus.

Proprium est participii fieri a quibusdam verbis quorum
non sequatur significationem, ut sequendus a sequor, passiva
significatione ab activa. Id autem propterea evenit quia
296haec omnia quae vocamus ‘deponentia’, olim ‘communia’ fuere
atque iccirco ‘deponentia’ dicta, quod ‘deposuissent’ alteram
significationem quam habuissent. Sic verbi significatio vetus
abolita in verbo mansit in participio, quemadmodum deleto
verbo toto mansit participium : laboratus, regnatus, erratus,
triumphatus, decursus ; sed adhuc longinquiore ratione :
auritus, pellitus si sunt participia. Quae autem exempla
afferunt mutatae significationis, fortasse non omnia carent ratione.
Nam discretus fac significet virum moderatum : non est
quia discernit, sed quia a vulgo sapientum sententia secretus
fuit ; sic circunspectus, non qui ‘circunspicit’, sed, ut Homerus
dicebat, qui ‘circunstantium’ ora atque oculos in se convertit.
Id quod cum fiat ob eius praestantiam, actum admirantium transtulere
ad significandum caussam propter quam admirarentur.
Sic beatus divitem notat qui multa bene ac benigne potest
agere, at beatus passivum est participium, quem bonis, ut appellant
Graeci βιόν, fortuna voluit ‘beari’. Sic cautus, quem
‘cavendum’ dicerent ; quem, ut ait ille, atrum agnoscerent aut
foenum in cornu gestantem. __ Falsum quoque quis neget passive
semper accipi ? Etiam cum falsum est testamentum, iccirco
sic dicitur, quia ipsum ‘fefellit’ scriba : fallere enim est σφάλλειν,
diffusa significatio ad ‘falsum’ testem. Quare active hic accipi
putarunt quia ‘falleret’. Verum analogia transtulit a testamento
ad testem quoniam utrunque corruptum esset. __ Tutus
quoque semper passive. Tutus portus : qui alios tueatur, propterea
quod ipsum tueantur rupes. Ita alia nonnulla eruentur
et reddentur suis caussis, neque enim nostra nunc interest omnia
persequi. __ Quaedam tamen omnino, ut diximus, mutant
significationem, ut disertus, et profusus apud Sallustium.
Neque enim mirum cum etiam nomina ipsa hoc passa sint. Sic
enim et gnarum : qui nosceretur, et nescium : qui ignoraretur,
sunt interpretati, sicut etiam evidens, atque alia animadvertere.

Proprium item est futuri temporis passivi, poni etiam pro re
quae non sit futura, modo esse aut possit aut debeat, ut exemplo
297Liviano dicebamus : milites comparandos et alia eiusmodi.
__ Proprium etiam non defici casibus et carere specie.
Negarunt enim prisci ullum ab alio derivari, sed a verbis
derivatis fieri, ut gemiscens non sit a gemens, sicut gemisco
a gemo. __ Item, transire in nomen primogenium, ut pugnans
pro pugnator ; aliquando in derivatum, ut confidens.
Interdum ambiguum est utrum sit, ut Horatianum illud : metuens
tangi
. __ Etiam creare nomen : amans, amantior et
transferre significatum a re patiente in agentem. Nam etsi dicimus :
coenatur rhombus, tamen Lucullus dicet : coenatus
sum
. Sic pransus et potus. Hoc factum est, ut in pasco, pastae
oves
et depasta salicta, ut fuerit coenor deponens, sicut pascor.
__ Et evadere nomen substantivum, ut senecta : fuit
enim verbum seneo quo et Catullus usus est, cuius passivum
participium fuit hoc. Itaque veteres sic dicebant : senecta
aetate
. Eadem licentia ‘occasum’ dicis locum ubi sol ‘occidit’ ;
at passivum hoc fuit participium, ut in XII tabulis :
sole occaso. __ Praeterea etiam adverbium gignere : indulgens,
indulgenter. __ Proprium etiam sequi verborum naturam
qua deficiuntur certis modis orationis. Nam si pario
foeminam tantum spectat, ita pariens, unico tantum genere
praescribetur : nisi figura quapiam in ordinem redigatur, sicuti
dicimus mulierem foecundam, ita etiam ventrem foecundum,
quare etiam ventrem parientem quominus dicamus
vis participii nequaquam prohibet.

Antimeria in participio fit cum pro verbo ponitur, ut in Hecyra :
In arcem transcurso opus est, et apud Sallustium : Mature
facto opus est
. Sed non sine caussa hoc factum est :
plus enim dicit transcurso quam transcurrere,
et facto quam facere. Illa enim rem absolutam
designant, ut iam totum iter quod
inter Pamphilum et arcem interiacebat
iam esset transcursum.298

Liber octavus.

Caput CLI.
Quatuor partes reliquae : quare sint indeclinabiles et
quare aliis postpositae.

Ex dictione tanquam ex genere summo,
alteraque differentia : quae tollit inflexionem,
fit species media quam vocant ‘indeclinabilium’.
Sub ea sunt partes quatuor : praepositio, adverbium
, interiectio, coniunctio. Quare autem persona
aut numerus his non sint attributa, quaerendum est.
Propterea quod hae partes erant notae connexionum, quemadmodum
supra dicebamus, at ea quae connectebantur erant
iam praedita his affectibus. Quos affectus si hae quoque essent
consequutae, sane immensus fuisset numerus simul et superfluus,
aliquotque earum a suis primogeniis nihilo differrent.
Si enim bene scribit et Caesar et Corinna et Mancipium,
adde genus ei adverbio, iam fiet nomen : bonus, bona, bonum.
Quaedam tamen partes sequutae sunt aut tempora aut
modos aut casus, tanquam asseclae propter significationem,
non tanquam compotes propter modum significandi, ut
heri significat tempus, itaque addetur modo significandi tempus ;
amavi significat enim non tempus, sed actionem amandi
cum tempore. Ita est utinam amem, si ames, ad amandum,
ob pugnandum, de reducendo regem. Quare autem sunt
aliis postpositae ? Nam sunt simpliciores : ergo priore loco erant
299cognoscendae. Item sunt nobiliores quaedam quibusdam, nonnullae
omnibus : magis necessaria est praepositio, quam pronomen ;
perfectior est interiectio quam vel verbum vel nomen,
integra enim oratio est, heu. Hic ita respondemus :
facilius cognosci potuisse pronomen cum nomine, quam
si differretur. Simplicitatem autem illam mancam esse, neque
posse percipi illorum naturam sine declinabilibus, quia hae
illarum coniungendarum notae sunt. Praeterea non est simplicitas
carere declinatione, sed defectus. Quare non possis
intelligere quemadmodum adverbium personis careat, nisi
scias prius quid persona sit. Nescias quid sit persona, est
enim accidens, nisi noris essentiam eius cuius ipsum accidens
est. Harum autem partium nomina a sedibus quas in oratione
sortitae essent, dicta sunt a veteribus : qui et hoc negligenter
nimis, cum per accidens essentiam definirent, et inepte
prius inter se partes has compararunt, quam quae qualesve
essent ipsae declararent. Nos autem, propterea quod compositus
intellectus a simplici ante itur et comparatio est simplicium
compositio, sigillatim quae cuiusque ratio atque natura
sit videamus.

Caput CLII.
Praepositionis definitio, et sedes inter caeteras partes.

Sic igitur definivere : “praepositio est pars orationis quae praeposita
aliis partibus significationem earum aut complet, aut mutat, aut
minuit”. ‘Complere’, ut intercipio, demiror ; ‘mutare’,
ut aufero : ‘minuere’, ut subrideo. Verum et confusa est,
et ab accidenti, et non omnibus competit, et superfluis particulis.
Nam quod sit confusa satis patet, cum non designat
quibus partibus praeponatur : pars est orationis interiectio,
at ei nulla unquam praepositio praeposita fuerit. Ab accidenti
data est : neque enim est praepositio quia praeponitur, sed praeponitur
quia est praepositio. Non omnibus competit : neque
enim compositae praepositioni, mecum, tecum. Particulae autem
quaedam vacant sic, quod ‘complet’ aut ‘minuit’, ‘mutat’. Est
300nim ‘mutatio’ effectio ut aliquid differat ab eo quod erat.
Voluere sic intelligere ‘mutare’, id est ‘destruere significatum’,
sed exemplo inutili usi sunt : etenim et qui ‘adfert’ et qui ‘aufert’,
‘fert’. Commodius dixissent ‘augere’, ‘minuere’ et alia talia. Fortasse
vero falsa quoque sit – neque enim essentia praepositionis est
praeponi, sed usus –, siqua enim unquam postponeretur, ergo
ea desineret esse praepositio. Quare alio consilio eius definitio
est investiganda. Rerum genera summa caetera superioribus
libris recensuimus : substantiam, quantitatem, qualitatem
et eiusmodi. Vnum in praesentia nobis reliquum est,
philosophis tantum notum, πού Graeci vocant. Quibus autem
rationibus cum loco conveniat aut ab eo differat, aliis
libris dictum est. Haeret sane semper et loco et corpori. Nullum
enim corpus invenias, quod alicubi non sit. Porro
omne corpus aut movetur, aut quiescit. Quare opus fuit
aliqua nota, quae τὸ πού significaret, sive esset inter duo
extrema inter quae motus fit, sive esset in altero extremorum
in quibus fit quies. Hinc eliciemus praepositionis essentialem
definitionem. __ Affectus autem praeponendi hinc fluxit
propterea quod terminum significaret : ad forum indicat
enim intervallum quod ante forum est ; sic, apud te
designat spatium a me ad te. Quem terminum cum nacta
esset res mota et quiesceret, merito etiam praeposita est,
pendet enim a motu. Itaque eadem praepositio utrunque
munus obivit. Dicimus enim eo in urbem ; ac tandem,
sum in urbe. Quaeram tamen quare praeponatur ea, quae
locum unde fit motus designat, sic, ab urbe ad villam. Si
enim intervallum notat in quo res movetur, debuit illa prior
post poni. Hic ita respondendum est : conceptam animo
sententiam primo quoque loco exponi debere oratione. Igitur
cum dico urbs, unum uno modo intelligo. Cum destinavi
futurum, ut urbs sit terminus unde motus futurus
sit, statim hoc occurrit intellectui, quod, cum statuatur per
praepositionem, primo loco ponendum fuit. __ Haec fuit sedes
in oratione. Locus autem in partium enumeratione quae
301inflexione carent, primus datus est non immerito : est enim
maxime necessaria. Quippe natura omnis constat aut motu
aut quiete. Praepositio autem harum rerum nota est. Interiectio
autem, quanquam exprimit perfecte animi quasdam
affectiones, tamen ea, ut diximus, potuimus carere.
Coniunctio autem tanto posterior est praepositione, quanto
est prior simplex oratio, compositis. Adverbii vero necessitatem
suo loco declaravimus. Verum supplementum potius
orationis esse minore praerogativa, quam qua utitur
praepositio, videtur. An vero hoc ita sit, sequenti libro acutius
perspectum est.

Caput CLIII.
Praepositionum generica divisio reducta ad caussas.

Disputarunt philosophi uter esset prior, motusne an quies.
Ac sane in nostratibus quies prior est : non quod sit
privatio motus, ut aiunt (motus enim item quietis privatio
est), sed quia nobilior : movemur enim ut quiescamus.
Contra videatur cuipiam motum esse priorem : tum quia,
ut ipsi credidere, semper in coelo fuit, tum quia vult Averrois
motum esse perfectionem corporis naturalis. Verum
ut de coelo loquamur, dicimus ipsum moveri ut certis πού
quiescat (intelligo nunc ‘quiescere’ adipisci quod non habebat
hac vel illa parte) ; deinde satis patet ipsum toto loco
quiescere. Quiescere igitur propter se, moveri autem propter
nos nostraque. At finis sui perfectior est. Averrois autem
non debuit intelligere ultimam perfectionem, sed perfectionem
per processus, et quam vocant ἐν τῷ γίνεσθαι : perficimur
enim movendo propterea quod ad quietem propius
accedimus. __ Cum igitur quaedam praepositiones motum,
quaedam quietem indicent, quaedam utrunque, hae ambiguae
ultimo loco tractandae fuere ; quae autem quietem significant,
primo. Verum unam tantum invenio quae solius quietis
nota sit, ea est penes : significat enim potestatem immobilem
ab eo cuius est, itaque maxime substantivum
302verbum sibi vindicavit. Plures sunt motus indices, terminum
unde fit motus notant, a, de, ex, quae ad commoditatem
orationis sunt interpolatae : ab, abs, e ; alterum
autem terminum : ad, ob, usque. Est etiam una
quae tres terminos comprehendit, ita ut terminum ad quem
fit motus, nominet atque in intervallo statuat : ea est trans.
Curro trans montem ab urbe supponit urbem, nominat
montem et petit aliud. Aliae utrunque significant pro verborum
quibus iunguntur ratione : in urbem eo, in urbe sum.
Itaque etiam casus mutat, quorum rationem suo loco diximus.
Sunt etiam quae simul utrunque miscent, ut apud sic :
apud te currentem curro. Est hic cursus mistus cum quiete.
Non dimoveor abs te : haec est quies ; moveor aeque ac tu
a carceribus : hic est motus. Est autem quidam motus verus,
ut in corporibus, quidam, ut aiunt Graeci ἀναλογικός, ut
cum dicimus quempiam mente motum. Sic igitur etiam loquimur :
e Davo audivi – motus quidam est ; et ad me redeo ;
et a libellis, a manu, ex eius enim manu proficiscitur actio
ad officium. Sic ob et propter, olim locum significarunt :
ob Romam obequitans Annibal ; Athesim propter
amoenum
. Nunc deflexae sunt ad caussam tantum declarandam.

Caput CLIIII.
Affectus praeponendi ratio atque usus.

Videndum igitur quid sit praeponi quotque modis quidquam
praeponatur ; tum praeponendi usus quibus partibus communicetur.
Cum igitur voces ad eum finem sint comparatae,
ut aut ex duabus una fiat aut ex duabus seiunctis una oratio,
atque utrobique necesse sit ut altera alteram sequatur, utroque
modo praepositio praeponi debuit. Quamobrem satis constet :
minus consulto veteres alterum modum ‘appositionem’ appellasse.
Aliud nanque est ‘apponere’ aliud ‘praeponere’, ac fortasse
haec inter se contraria. Sic enim dicimus ‘appositum’ quod
est in extrema situm orationis parte (idem enim est ‘addere’ et
‘apponere’) : cum, postquam res videtur perfecta, iusta quippiam
303ponitur. Atque eodem modo ‘adverbium’ nominarunt
quod verbo tanquam praescriptio quaedam apponeretur. Quare
non recte intelligemus ‘appositionem’ esse speciem ‘praeponendi’,
sed oppositum quoddam genus ; sed utrunque ‘praepositionem’,
eius autem species : seiunctam et coniunctam. __ Ergo
cum prius sit seiunctim quam coniunctim praeponi, de eo prius
quoque dicendum est. Seorsum igitur praeponitur nomini,
participio, pronomini : ad Caesarem, ad ipsum, ad pugnantem ;
coniunctim autem et iisdem, et verbo et adverbio et
coniunctioni : praefortis, addo, subiens, perinde, absque.
Quod vero aiunt cum coniunctione vim suam mutare, falsum
est : etenim absque, tametsi motum verum non dicit, tamen
ita est : ab urbe distamus mille passibus, ita absque te
triumphavi
. Significat absentiam et intervallum, quod possit
esse locus rei motae inter duo extrema. Casus autem duos
certos sibi destinarunt : quartum et sextum. Ac quartum
quidem, quoniam caussam finalem significat. Amo Caesarem :
Caesar caussa amoris est. Eo ad Caesarem : caussa est motus.
Huius naturam secutus est secundus quoque casus, sic enim
dicimus : vincendi caussa pugnamus, significat enim terminum
quendam etiam in possessione : ego sum Dei, non
Fortunae
. Itaque etiam hunc casum ad eundem usum traxere :
crurum tenus, apud Vergilium ; nutricum tenus,
apud Catullum. Alter casus sextus designavit recte terminum
unde fieret motus, eius enim natura talis est : ab urbe.
Et quia tempus cum corpore et loco et motu multas habet
affinitates, iccirco eadem locutione interdum sic loquimur :
a prandio, ab orbe condito. Sic etiam caussam materialem
indicavit : de iure disputo, quia ab ipsius contemplatione
motus, in eo declarando versor.

Quaeret quispiam acutius, quamobrem sextus casus etiam
quieti significandae attributus sit ? Haud sane praeter rationem
hoc fuit, nam Graeci tertium casum ei assignavere :
ἐν ἄστει. Significat enim acquisitionem, nihil enim similius loco
quam locatum, ac propterea Latini qui ex tertio casu
304suum sextum progenuere, illius in hunc praerogativam transtulere.
__ Est praeterea quod investigemus : quaedam enim sunt
praepositiones quae quartum casum exigunt, et tamen terminum
unde fit motus denotant : post hyemem, post prandium.
Huius rei ratio est quae et in trans : significat enim
motum ‘ad’ prandium atque etiam ‘ultra’. Par caussa et in circa ;
quartum enim habet : circa urbem. Nam omnis motus,
aut est ad centrum aut a centro aut circa centrum. Ergo centrum
tametsi non est meta motus circularis, tamen est praescriptio
quaedam, atque iccirco eundem cum meta ipsa casum
admisit. Ratio autem qua sunt adducti ut eidem praepositioni
duos casus apponerent, iam dicta est. In urbe quietem dicit,
in urbem, motum. At vero quae porro caussa ut et motum,
et quietem eiusdem esse paterentur ? Propterea quod in loci
significat rationem : in urbe, tanquam in loco. Itaque cum
motum ita significares ut etiam terminum non solum pro termino,
sed etiam pro loco statueres, eadem uti potuisti. Nam
eo in urbem ita dicimus, ut etiam in urbe futurus sim. Aliae
autem pari consilio ad caussas reducentur : sub terra sum, sub
terram eo
. __ Super flexit significatum ut poneretur pro
de, quoniam argumentum de quo loquimur, dictum est ab
antiquis materia. At materia defert. Itaque etiam ὑποκείμενον
ut supra scriptum fuit appellarunt. Verum de his sigillatim,
quid usus statuerit, in libris Originum diximus adeo ut sit
praetermissum nihil. Nunc non est huius operae, sed universalia
philosophorum more investigare. Sunt autem quaedam,
quae semper seiunctim ponuntur, ut apud, circiter,
secus
 ; quaedam contra, ut dis, re, se, am ; quaedam
indifferentes, ut ante, cum, et eiusmodi. Ac seiunctis
quidem qui casus deberentur, diximus ; coniunguntur
autem cuivis sine discrimine, neque eae solum quae absolute
poni possunt, ut ante in verbo antevolans, sed etiam
quae casum exigere videntur, qualis est pro : quod manifestum
est in voce hac pronomen. Quare non recte dixere
recentiores magistratum, qui praesit provinciae, auspiciis
305viri consularis sine ulla inflexione nominari in sexto casu
tantum, sic : Caesar pro consule, Caesarem pro consule. Nos
vero ut non negamus recte dici, ita affirmamus etiam pro
cuiusque sententia variari, non minus quam primariam vocem
consul. Nam praeterquam quod superioribus rationibus
ac fere omnium usu liquet, Graecis quoque id defenditur :
quippe dicunt, ἀνθύπαθος. Et nos proconsulatum
nihilominus flectendo usurpamus. Nonne pernox Luna dicitur ?
Atque huius quidem usum commoditas potius persuasit
quam ratio docuit. Sane nos, qui caremus articulis, arripuimus
occasionem tam brevi sermone utendi : sic enim relativum
esset interponendum : dignitas proconsulatus : ‘dignitas,
quae pro consulatu est’.

Proprium autem quarundam est ut significata varient, qualis est
adversum ; quarundam, ut suum perpetuo servent,
qualis est inter. __ Quaedam semper cum casu sunt, ut cis ;
quaedam semper sine casu ut quae componuntur : circumaguntur
enim per omnes casus. Quaedam usus sentiunt vicissitudinem,
ut pone. __ Quaedam semper praeponuntur, ut
ad ; quaedam semper postponuntur, ut tenus. __ Quae sit
ratio ut (quemadmodum dicebamus) non recte in definitione
positum sit tanquam essentiale ‘praeponi’. Neque enim
adverbium est, ut dixere : iungitur enim casu. Nam si ἄχρι
sit adverbium, quid ad nos ? Tenus enim est μέχρι. Vt apud
Aristotelem in sexto Historiarum, μέχρι πόρρω, et tot locis
apud eundem : μέχρι τού, aliquatenus. Quaedam nunc subeunt,
nunc praeeunt : cum Caesare ; mecum. __ Neque solum
in compositione, sed etiam altero modo, ut apud Terentium
in Eunucho : una ire amica cum imperatorem in
via
. __ Hinc satis constat nullum esse usum tertium quem
dixere ‘interponendi’, his exemplis : qua de re, quam ob
rem
 ; signat enim relativum cui postponitur, non nomen,
quod manifestum est alia locutione hac : res, qua de
agitur
. Proprium et illud, vim amittere constructionis
cum componuntur : praepono te mihi : tertius surrepsit
306pro sexto, quasi verbum esset simplex. Sed et aliis modis :
praeeo Caesarem ubi quartus pro sexto. __ Sed et in ipsamet
compositione : quapropter, quo circa. Sed et seiunctim,
si postponatur : multo post tempore. Et fit adverbium
atque absolute ponitur, sine ullius casus officio. Superfluo
etiam additur : adeo ad Caesarem.

Caput CLV.
Praepositionum efficiens et materia.

Haec de earum forma et fini, hoc est usu. Nunc de efficiente
et materia videamus. Generant igitur seipsas interdum,
ut a facta est ex alia quae est ab, quae a graeca fuit mutila
ἀπό: ἀπ’ Ἰλίου, ab Ilio. Sic ex dis, facta di, et illa
a graeca δίς, quod enim bis fit, separatim fit. Quaedam a
verbis, ut sine, pone. __ Am tota graeca est et apud nos
non nisi in compositione, Theocritus autem etiam seorsum
posuit, ἅμ μέγα. Et quemadmodum Graeci usitatum additamentum
addidere φι : ἀμφί sicut βίηφι, sic nos nostrum
te : ante, sicut iste, tute. Nam ante castrensis vox
fuit : cum obsiderent oppida, dicebant se esse ante oppidum.
Vsque, a graeca ὡς-κε, pro eo quod est πρός. __ Coram
tota graeca, ob oculos, κόρη. __ Etiam a participiis : adversum.
__ Cum et con unam eandemque esse, aliis locis
diximus : consonantem finalem mutari pro natura sequentium
se, ut compono, confero ; vocalem autem ut auribus
plus serviat item mutari, ut comes, comitium ; cumprimis,
cumprime. Quod autem sit com non autem con,
patet ex elisione : ut coorior, coëo, et in contra, est
enim a cum. Sunt enim ‘contraria’ relativa : ergo simul.
Fuit autem graeca καὶ οὖν, nam οὖν fuit particula completiva
ἤγουν. Ea igitur genuit contra, sicut, in, intra ;
ex, extra ; cis, citra ; in, infra ; sup, supra – fuit enim
sic prius, postea sub, ab ὑπό, ut ab, ἀπό. Sed antea orta
sunt inter, infer, super, exter ; deinde intera, infera, supera,
307extera : quemadmodum ex Phaenomenis Ciceronis
observari potuit :
Torvus Draco serpit, subter, superaque retorquens.
Fuit et alia terminatio : subtus, sicut intus. Passae autem
sunt σόλοικον apud Graecos : nam Aristoteles et Thucydides
et Plato et alii Attici, ita utuntur : ἔσω pro ἐντός. Ex di
factum est de, sicut ex pri, prae, unde pridiae ; et
sicut ex ni, ne. Aliquando putavi a Graeco δεῖ, de ductum :
neque ineptum est. __ Haec de origine et materia. Nunc
de aliis affectibus. Etiam a nomine circum, ab eo quod est
circus, κέρκος.

Caput CLVI.
Accentus praepositionibus, quemadmodum
attribuatur.

Veterum AEolensium, ut saepe diximus, in quamplurimis
autoritatem secuti, ut a nominibus verbisque abiecimus
a fine accentus usum, ita in praepositionibus recepimus.
Sic enim prisci prodidere omnes extrema syllaba nisi postponantur
Graecorum ritu, acui ; eodemque ritu si postponantur
accentum transferri : πολλῶν κάτα, μάχης πέρι. Ita
nostris placuit ut diceremus penès Caesarem et Caesarem
pénes
. __ Quod si usu veniat ut praepositio sit ambigua
vox aliique parti communis, ne postposita quidem
transferri, ut semper dicatur, altaria circúm, sicut circùm
altaria
, ne concurrat cum quarto casu nominis huius circus.
__ Quaedam vero etiam amisere accentum, quippe eae
quae encliticarum naturam induere, ubi postponuntur.
Qualis est cum : dicimus enim mécum, sicut méne.
Verum de accentibus deque cantillatione illa satis suo loco
dictum est. __ Eosdem AEolenses respexere veteres cum
nullam aspirarunt : illi enim ὐπό et ὐπέρ dicunt. Caussa autem
huius rei festiva esto : cum enim motum significet maxima
earum pars, celeritate opus fuit, non mora et crassicie spirationis.
308Item quae dicerent quietem, suaviter et tranquille eam
indicandam suscepere. Aspiratio autem animi est affecti nota.

Caput CLVII.
Alii affectus.

Proprium item componi et inter se, – circumcirca, ut apud
Homerum, ἀμφι-περιστρώφα; anteconvecto –, et cum seipsis, ut
apud eundem, προπροκυλινδόμενος ; et cum aliis partibus ; cum
nomine : incola ; cum verbo : impono ; cum participio, quod
a verbo venit ; cum adverbio : abhinc ; cum coniunctione :
absque. Interdum autem retinet significatum, ut deinceps, coniunx ;
idque aut simpliciter ut his exemplis, aut auget ut impotens,
infractus ; interdum amittit, idque aut torquet in contrarium,
ut iniustus ; aut in diversum trahit, ut perbonus. Ratio
autem huius postremi a graeco fluxit : nam περί significat
circum ; quod autem continet, id maius est quam contentum.
Ab eo nostrum per ductum est. Itaque perbonus est
ὁ περιέχων τὸ ἀγαθόν. __ Quae autem intendunt significatum
caussam hanc habent : funguntur enim pene officio eodem
quo in disiuncta oratione : impotens, ut sit, potens in alios ;
infractus, qui ipse intus fractus sit. At vero quae in contrarium
transformarunt, qua ratione id efficere potuere ? Nam sane
privativa graeca habuit caussam : ἄδικος. Nam τὸ ‘ἀ’, est sicut
τὸ ἀπό, unde nostrum a : significat enim motum, ut sit : qui movetur
a iustitia
, at nostrum in significat locum et habitum.
Quare non satis manifesta caussa est. __ Sunt et aliae praepositiones
augentes, ut adprime : motum enim et propensionem
notat ad id cui iungitur. Contra, sunt quae minuunt :
ut subrubidus, subpudebat, non immerito : est enim respondens
e contrario τῷ περί. Quod enim sub aliqua re est, ab ea tegitur :
ergo est illa minus. __ Proprium etiam supponere aliquid
ad significandum, quod in ea compositione non sit, ut
internecivum : hic nex significatur, inter autem est nota relationis
ad duo ; at ea non ponuntur. Graeci clarius : ἀλληλοφόνος
πόλεμος. __ Et mutari in eodem verbo effero, elatus (verba tamen
309duo sunt). __ Proprium etiam creare ex se nomen : ante,
anticus ; verbum : prope, propinquare.

Proprium etiam ut altera pro altera ponatur : dicimus enim a
pro de, et e contrario, sed non recte usi sunt exemplis quibusdam,
ut idem sit ad oppidum et in oppidum. Barbare item
dicunt : per urbem sum, sicut in urbe. Barbare apud Basileam,
sicut Basileae, falsi analogia alterius locutionis : apud forum.
Sic enim dicebant prisci, ut Terentius in Andria : in foro enim
homines litigant
, et annona est. Tum Donati interpretatio
haec : verba, inquit, Davi de foro venientis. Voluit dicere : simulantis
venire de foro
. Quare autem sic ausi sint, haud satis
constat : aliud enim est παρά, aliud ἐν. Illud τὸ περιεχόμενον, hoc τὸ
ἐχόμενον notat. __ Falso quoque putant propter poni alieno
loco pro eo quod est prope ; nam haec illius parens est.
Pro diximus alio libro, graecam esse πρό. Itaque prope fuit pro
pedibus
. Ita Graeci loquuntur : πρὸ ποδῶν. At a prope facta est
propter, sicut ab in, inter ; a sub, subter. Quare Vergilius
cum dixit Athesim propter amoenum, sincero rectoque significato
usus est, cum autem nos referimus ad usum caussae finalis,
translato utimur significato, quoniam finis cohaeret actioni,
movet enim nos. __ Apud autem fuit ad pedes, eodem
modo, itaque ad et apud proxima sunt et significatione
et usu : ad Leccam velle coenare, ut sit etiam praegnans oratio :
A Leccam cogitare coenandi caussa. Ad Capuam castra habere,
quoniam eo contenderat prius (consequens a praecedenti).
Sic mutila oratio : ad febres facit, immo ad aegrotum
contra febres
. Sed ad accipitur pro qualicunque termino,
etiam hostili : πρὸς Κολώτην, pro eo quod est adversus. Caetera
omnia exempla ad hunc et motum et terminum reducuntur.
Quod autem aiunt : apud maiores, positum pro eo
quod esset a maioribus, falsum est. Sed est sicut aetate nostra
hoc fit
, quippe ab aliquo apud caeteros, quod ad saeculum
hoc pertinet : praesentes enim sumus tempore.

Proprium et illud poni absolute, atque interdum fieri adverbium,
ut apud Virgilium : pone subit coniunx. Nam oratio
310simplex est ex adverbio, intellectus autem praepositionis.
Post enim significat relationem. Quod enim est ‘post’, habet
aliquid ‘ante’. Est autem post, pone est. Interdum quod plus
est evadit verbum, ut apud eundem :
O mihi sola mei super Astyanactis imago, pro eo quod
est ‘quae superest’ ; ut quodammodo sit quasi participium, atque
hoc quoque Graecorum imitatione factum est. Frequens est
apud Sophoclem locutio περί pro περίεστι, et ἔνι pro ἔνεστι.
Quorum legibus nostri quoque accentum translatum voluere.

Observata est ἀντιμερία his exemplis : pro adverbio apud Terentium :
Fortunatus sum caeteris rebus, absque haec una foret ;
apud Sallustium pro coniunctione : praeter rerum capitalium
condemnatis
 ; sic Varro : praeter si aliter nequeas,
sed mihi videtur caussa huius loquutionis in promptu esse :
nam praepositio illa praeter totum quod sequitur excludit.
Sic est illo exemplo Enniano : praeter propter
vitam
, id est, ‘vivimus ita ut videamur
propter quidvis potius quam
propter vitam’.311

Liber nonus.

Caput CLVIII.
Adverbii necessitas. Sedes inter partes. Nominis ratio
falsa. Item definitio : ortus, species.

Duplex adverbii necessitas fuit, sicut et duplex
est vocum temperamentum per adiectionem.
Nanque aut adiicitur accidens substantiae, aut
gradus accidenti. Exempla haec sunto : vir fortis
– hic accidens substantiae additum est ; at cum
dico : fortior, tunc gradus accidenti additus est. Igitur quod
faciunt adiectiva substantivis ut secum afferant accidentia,
hoc ut agant adverbia verbis, excogitata sunt. Neque enim
si dicas : velox scribo aut velocia scribo, intelligas scriptionis
velocitatem, sed velociter scribo si dicas, intelligas. Sic
igitur cum explesset verba, adhuc supererat aliquid agendum,
itaque etiam gradus illi designandi fuere. __ Quare cum
bonitas atque aliae qualitates intendi ac remitti queant, neque
comparativo aut superlativo ita plene possint explicari,
adverbii ope factum est ut explicarentur : valde bonus,
nimis saevus, longe alienus, multo fortissimus, ut etiam
illa ipsa nomina gradus significantia hoc indigerent : paulo
doctior
. Quare non solum nomen ‘adverbii’ male fabricarunt
veteres, sed etiam imprudenter assignarunt definitionem.
Neque enim solius verbi temperamentum est
sed nominis quoque. Sed nimis secure secuti sunt Graecos,
312qui aeque inconsulte ἐπίρρημα ipsum appellarunt.
Hinc constat ratio originis et specierum. Nam sicut adiectiva
apponuntur substantivis, ita quod verbo apponendum
fuit ab ipso adiectivo deduci par est. Si enim dicam :
celerem scriptionem, dicam etiam : celeriter scribere.
Quae sane sortientur nomina specierum a natura ipsorum adiectivorum,
ut si bonus qualitatem, magnus quantitatem
significat, etiam adverbia ab his deducta aut qualitatem
aut quantitatem dicere intelligentur. Propterea vero quod actio
et locum et tempus exigit, iccirco horum quoque praescriptio
ad adverbii vim relata est. Temporum enim et locorum
vastiorem ambitum certis limitibus intercidi oportuit.
Itaque necessario inventa sunt heri, cras, hic, illuc. Cum igitur
gradus quasi quosdam deducat per verbi nominisque
tractus, eiusdem quoque interfuit eosdem gradus detrahere
ad nihilum usque. Quare si dicam : currit celeriter, tarde, et
albus plus, minus, debuit etiam posse tolli eodem instrumento
quo minuebatur. Itaque deventum est ad negationem,
tum eam quae verbis praeponitur ad contradictionem affirmationis,
tum eam quae praeponitur nominibus ad efficiendum
id quod vocat Aristoteles ἀόριστον : non currit, non
homo
. Quae negatio cum solo adverbii genere complectatur
sane efficere potuit, ut contra quam veteres putarint,
omnium partium indeclinabilium princeps esset. __ Omnis
enim oratio statim a suis primordiis in affirmativam et negativam
dividitur : quare si officii meritum putes, illico post
nomen ac verbum adverbium statuendum est.

Deducuntur autem adverbia alia aperte, ut bonus, bene ;
alia obscure, ut sensim, a sensu. Item a verbis, ut modis
quibusdam serviant, ut age, fere. Illud hortando imperativum
exigit, militare verbum fuit, ab ago ; alterum non
est similitudinis, ut aiunt, sed diminutionis. Quid enim simile
est cum dico : fere poëtae nullo in honore sunt ? Sed sic intelligo
apud paucos pauci poëtae sunt in honore ; intelligo
autem diminutionem non magnitudinis sed praescriptionis :
313ut aliquid detrahatur firmitati sententiae, ut nequeam dicere :
‘nullus poëta’ et item nequeam : ‘omnes’. Sic fere singulos
parit mulier
, ut sit, neque semper, neque nunquam.
Tractum autem est a philosophiae radicibus : quod enim
‘fertur’ in motu est, itaque terminum nullum attigit. Neque
enim a feris ductum fuit, ut aiunt, quoniam ferae sint celeres.
Nam et durum est et nugantur, cum dicunt feras esse
celeres, quia sint quadrupedes, nam et aquilae sunt ferae
et celeres, neque quadrupedes ; et multae quadrupedes ferae
sunt neque celeres, ut elephanti ; et ἄποδα quaedam
celerrima, ut angues ; neque canis fera est, et est celer. Sed
de his alibi. Belli autem et domi et vesperi et tempori,
ad alia reducuntur loci et temporis. Et sorti apud
Vergilium – ut voluere – adverbiis qualitatis annumerabitur.
A nominibus omnia.

Quae igitur tempus notant, alia sunt infinita, ut aliquando,
olim, alia finita, ut cras, hodie. Sic et loci, quippe a
pronominibus deducta sunt : hic, illic designant certum
locum, alibi incertum et usquam et alia.

Falso autem putarunt prorsum, rursum, sursum loci esse :
neque enim locum significant, sed motum ad locum. Illa autem :
ostiatim, vicatim, viritim, quantitatis discretae sunt.
Quaedam autem, ut dicebamus, ad modos relata sunt. Sed cum
dicunt o esse optandi, tantum abest ut assentiar, ut etiam
utinam putem esse interiectionem. Neque enim modum
ullum apponit verbo : idem enim est amarem et utinam
amarem
. Et O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos idem
est Heu quare mihi non refert ? Neque omnino vocandi
ullum adverbium sit : nihil enim detorquet aut addit aut
tollit a nomine. Quare qui praepositionem agnovere, propius
fuerunt veritatem, nam tametsi neque motus neque
quietis indicatrix est, tamen disponit ad motum. Sicut punctum
non est quantitas, sed tamen ad praedicamentum reducitur
quantitas, sic in hac ; neque enim dicas : ad me veni, nisi
aut voces aut vocatum intelligas. 314

Loci igitur ac temporis adverbia maximo ambitu feruntur.
Quare placuit veteribus ea inter sese comparari. Sed turpiter
nimis lapsi sunt, nam cum dicant adverbia loci ampliore
esse significato quam temporis quia nusquam plus amplectatur
quam nunquam, non animadvertere sola corpora
deberi locis, at ea simul cum aliis rebus multis, quae loco nullo
continentur, sub tempore esse. Non est in loco qualitas,
non relatio, non alia multa praedicamenta, et tamen sub tempore
sunt aut fiunt. Igitur tempus multo plura circunscribit,
locus pauciora. Quod igitur ‘nunquam’ est, ‘nusquam’ item
est, at non e contrario : multa enim nusquam sunt quae aliquando
sunt. Quippe nullo in loco est hic actus scribendi meus,
at aliquo tempore quin sit fieri non potest.

Caput CLIX.
Figurae in adverbiis.

In adverbiis figurae sunt simplex, ut diu ; composita, ut
interdiu. Componuntur autem vel postquam adverbia sunt
vel ab ipsis compositis fiunt, ut hodie : fuit enim hoc die et
nuper fuit novo opere ; semper, semiopere ; toper, toto
opere
 : significat enim ‘cito’ et ‘expedite’, ita ut opera absoluta
sit. Itaque semper ei contrarium est, propterea quod siquid
dimidio tantum opere fit, id non absolvitur sed continuatur.
Geminatur : ubiubi. __ Componitur cum nominibus : ubi
gentium
 ? cum verbis : ubilibet ; cum praepositionibus :
perdiu ; cum coniunctionibus simplicibus : ubique ; cum illis
et secum : ubicunque, profecto, etiam et illico, fuere
composita ut hodie.

Caput CLX.
Antiquorum error in structura.

Si igitur adverbium verbi modus est, satis patet quam inconsulto
veteres ita praecepere praeponendum esse adverbium
verbo, ut ita dicamus, bene currit. At enimvero contra est :
accessio enim significatus fit ad verbum ab adverbio ; et
315quemadmodum prius sumus ‘viri’ quam ‘fortes’, et prior natura
‘cursus’ est, in genere, quam ‘cursus celer’, in specie, sic
erit prius ‘currere’ quam ‘celeriter currere’. Non enim hic
loquimur de sermonis elegantia, sed de caussis ipsius. Ac
quanquam ars atque usus dicitur naturam imitari, tamen in
quibusdam rebus placuit varietas. Itaque elegantius acceptum
est verbum in fine orationis contra, quam a natura
ipsius rei suppeditaretur, quo more praepositum est adiectivum
substantivo, et verbo adverbium. Sic in tripudiis
sinistro pede movemur primum, cum natura dextrum
primum moveat. Vt arte id factum, non cuiusvis communi
lege videatur.

Caput CLXI.
Affectus adverbii.

Proprium est adverbiorum quorundam assumere sibi quaedam
nomina : ubi gentium, terrarum, loci – eiusdem naturae : nusquam
et longe. Respexere enim significatum, est enim ubi,
quasi dicas quo loco terrarum ? Sed et tempus cum loco communicatum :
interea loci, cognati enim inter se sunt. Magna
autem affinitas adverbii cum nomine, ut diximus. Itaque et
a nomine fit hoc die, hodie, et facit nomen hodiernus.
Adeo, ut etiam casum retineat nominis unde fit, quemadmodum
nomen retinuit casum verbi unde fiebat, ut apud
M. Tullium in tertio Officiorum : Convenienter naturae vivit,
quia etiam conveniens, hoc autem quia convenit ; Graecorum
imitatione factus atticismus : ὁμοίως σοι. Eadem affinitate
casum quoque pristinum retinuere. In recto : fors, a quo
compositum per dubitationem cum an : forsan ; et verbo
interposito : fors sit an. In secundo casu : belli, et apud Comicum
iocose : foci. In tertio : ruri. In quarto : Romam. In
sexto : forte. Qua forma fuere cito, falso, sero ; et horum
secutum analogiam verbum unum : praesto. Interdum etiam
mutantur, ut modus, modo, mox.

Sic etiam retinet naturam transformatae in se praepositionis.
316Cuiusmodi est cum, coniungit enim tempus : cum veneris
faciam
, ut officium meum cum adventu tuo coniungatur.
Itaque relativa quaedam facta sunt : cum doctus, tum probus,
id est ‘quo tempore doctus, eo tempore probus’ : coniungit
cum doctrina mutuo probitatem. Sed haec minutius in libris
Originum dicta sunt.

Proprium etiam inter se usum commutare, sic dicimus illico,
pro tempore, sed fuit ‘in loco’ ; et hesternum panem atrum,
pro pridiano. Refert enim heri loquentem tantum, sicut
cras et hodie et perendie. Imitati sunt Graecos, qui χθές
ad hunc modum dicunt : ut est etiam apud Lucianum, in
Ἐνύπνιῳ.

Proprium item habere comparem, ut haud, non. Et non habere,
ut ne ; prohibet enim, non negat, quanquam in compositione
positum invenias negative nequaquam, nequicquam,
nefrendes, sicut non prohibendo apud poëtas.

Item habere seriem temporis : hodie, heri, nudiustertius, quartus,
– et ut fecit Plautus : quintus, sextus –, cras, perendie ;
item minutiora : nunc, modo, dudum, nuper, iam, iandudum,
iampridem
, et futurum, mox.

Praeterea quemadmodum amisso casu praepositiones abeunt in
adverbia, sic adverbia in interiectiones : euge – nam hoc fuit
εὖγε. At εὖγε adverbium est.

Item communicare eidem terminationi diversum modum significandi,
ut coelitus de loco est ; οὐρανόθεν ; divinitus, θεόθεν.
At publicitus non est δημόθεν, sed δημόθι. Habet tamen motum
quendam ‘a populo’ ; sic primitus, ‘a primo’.

Falsum autem est, quod dixere, casum habere adverbia – ut ponebamus
δημόθεν, δημόνδε, δημόθι –, sed a casu ducta, eo caruere,
quare etiam contraria additur praepositio : οὐρανόθι πρό.
Item personam attribuere ausi sunt ridicule : mecum, oratio
enim est facta una. Si enim sit adverbium, ergo dicas ego
cum
 ; adverbium enim nullum casum exigit.

Falluntur aeque cum dicunt heu esse notam responsionis ad
heus : nam sane nullum exemplum afferunt.
317Ponitur autem adverbium pro nomine : sic erat consilium,
id est, tale, aut sit pronomen hoc ; et apud Vergilium :
terrorum ac fraudis abunde est, id est copia ; et graece scit,
pro graeca. __ Pro pronomine : hinc illae lacrymae, id est,
‘ex hac caussa’. Sic unde pro a quo. __ Pro praepositione :
intus templo, apud Vergilium : pro in templo. Sed est expositio
in voce templo vocis intus, sicuti cum dicis feram leonem.
Poterat enim esse ‘intus’ alibi quam in templo. Quod
autem dicunt pridie Calendas esse adverbio positum pro
praepositione, falsum est ; nam pridie est oratio composita, sicut
mecum : prae die ; et Calendas est vox termini in quem
tempus abit, sic ‘eo die qui ante Calendas et ad Calendas’,
ut ita dicam, it. Itaque etiam dicimus pridie Calendarum,
quanquam durius, in quarto casu. Sed factum est analogia
aliorum, ut quia diceretur quarto Calendas, id est
quarta ad Calendas, ita etiam pridie Calendas,
etsi non erat ‘ante eum diem qui iret ad Calendas’.
Huius motus ratio et caussa elicitur
ex modo loquendi Ciceronis :
in ante diem nonum Cal. __ Pro coniunctione :
quando
pro quoniam.318

Liber decimus.

Caput CLXII.
Interiectionis natura et ratio.

Interiectionem veteres cum a situ
et nominarint et definiverint, nequaquam a
caeteris partibus distinxere : nulla enim pars
orationis non interponitur. Sed ita intellexere
‘interponi’ quasi alienam a caeterorum structura,
sicuti dicimus ‘intervenire’. Verum nomine paulo licentiore
usi sunt, nam et ‘iacere’ est duriuscula vox et
actionis significans terminatio. Nam coniunctio sit quae
coniungit, at praepositio ? Neque enim ‘praeponit’ sed ‘praeponitur’,
ita interiectio non ‘interiacit’, sed ‘interiacitur’ et
‘interiacet’. At a ‘iacendo’, ‘iactus’ aut ‘iactio’ non ducitur, vel
si ducatur, rarius ut diximus sane sit. Antiquorum simplicitatem
recentiores castigare aggressi accuratius definivere,
sic : “Interiectio est, quae sub rudi inconditaque voce affectum
animi demonstrat”. Verum haec et falsa est, et cum
aliis quibusdam partibus communis. Nam quid appellamus
‘rude’, quod vocem pronunciantis exasperat. Vt duplici consonante :
evax ; aspiratione : ohe ; mutarum obscuriorum
terminatione : at at. Verum enimvero aut tales aut etiam
duriores alibi invenias offensiones. Verborum personae eadem
muta aliquot finiuntur, atque etiam obscurius sane in
plurali : dormiunt. Aspiratio per omnes pene partes commeat :
319honor, haurio, heri. Duplices onerant frequentius
nomina : felix, Xenophon. Quid rudius quam extra, intra, infra ?
Quid simplicius quam o ? __ Praeterea quid est ‘inconditum’ ?
Quod incompositum suam sedem amisit : inconditas
aedes
, incondite fluctuantes acies, agmen inconditum.
__ At nullus locus interiectioni fraudi est. Quare falso a
priscis dicta est ‘interiectio’, quae etiam praeponi etiam postponi
etiam sola poni possit. Quod autem animi, aiunt, significare
affectionem, non est ab eis declaratum. Nam vox haec
dolor animi affectum significat, at heu, non significat dolorem.
Quemadmodum balteus ab imperatore militi datus
non significat militiam – neque enim est vox –, neque actio incivilis
Cimonis significat stoliditatem, sed notae tamen et
signa sunt, illud militiae, hoc stultitiae, sic heu dolorem
non significat sed est dolentis animi nota. Itaque sola posita
explet audientis animum indicio suo. Quae caussa fuit
plena optimi consilii qua maiores nostri ab adverbiis distinxerint.
__ Est igitur interiectio nota animi affecti, quae
nullius orationis indiget adiumento ; quare sequitur illa
natura ut careat inflexione : sibi enim unusquisque affectus
praescribit certos limites ; non enim continuatur dolor
admirationi, sed penitus distinctus est. Quare diversarum
quoque vocum ministerio designantur. Quot igitur
animi affectus, tot erunt interiectiones. Minamur : vae ;
admiramur : papae ; fastidimus : ohe ; dolemus : hei ; pavemus :
at at ; indignamur : vah ; percellimur : au ; abhorremus :
phy ; optamus : utinam ; abiicimus : apage ;
laudamus : euge ; attestamur : doctis, Iuppiter, et laboriosis,
sicut et apud alium poëtam : navibus, infandum,
amissis
 ; et Homericum illud : σχέτλιος, in fine periodi.
Mirificus enim ornatus orationis est, et augustiores
efficit animi motus, quemadmodum in libris Poëtices a
nobis exactissime dictum est. Sic est apud eundem divinum
poëtam :

Hunc ego te Euryale aspicio ? tune illa senectae320

Sera meae requies ? Potuisti linquere solam ?

Perfecta erat oratio : at incomparabilis ille vir non satis habuit,
addiditque :
crudelis. __ Nam etsi nomina sunt, tamen vim illam plene
obtinent. __ Iurantis quoque animus interiectionis potius
quam adverbii nota explicabitur : profecto, mediusfidius,
et asseverantis aut sciscitantis, ut sodes ; et illud Terentianum
st indicentis silentium ; quemadmodum etiam apud Plautum.
__ Ex hac essentia atque usu, illud enatum est ut etiam casus
quosdam quaerant sibi. In caussa enim est efficatia significatus :
vae me, vae mihi. Certos aliae sibi casus usu potius
quam ratione asciverunt : heu me, heu mihi ; O ingentem
confidentiam
.

Caput CLXIII.
Voces quaedam ab interiectionis natura
excluduntur.

Cum igitur affecti animi nota sit interiectio, quaerat aliquis
an brutorum voces in hunc ordinem sint redigendae : cra,
uhu, cucu, be, bau
et eiusmodi. Fortasse earum aliquae sint,
nihilo minus quam nostrum au ; sed non recipiuntur in orationem,
sicut neque alia ficta a poëtis, nisi per iocum, aut figuram :
βρεκεκεκέξ, θρεττανελώ, τήνελλα.

Caput CLXIIII.
Caussa efficiens et materialis, et affectus
ab his, et ab essentia.

Essentia interiectionis et finis hic est. Origo autem multarum
ab ipsa statim natura est : in metu enim vocem edimus
primam quanque latissimam : hu ; in dolore : hoi, hei, apud
Plautum. Aliae autem ab aliis partibus subductis ex integra
oratione, ut dicebamus : Iuppiter, infandum et eiusmodi ; item
ab adverbiis aut coniunctionibus aut praepositionibus.
Nanque o a vocandi munere acceptum, transferimus sine
casu in admirationem aut vota :

O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos.321

Vtinam coniunctio fuit ut et additum est nam, sicuti in
quianam. Significat enim ut finem quem in optando animo
concipimus semper, non semper oratione explicamus. Coniunctio
est at ; geminata in metu, nonne adversatur imminenti
periculo ? A verbis quoque manarunt : sodes.

Proprium ergo est aspirari iisdem de caussis. Aspiratio enim explicat
suspiria et difficultatis nota est. Itaque a Graecis sumptam
servarunt, phy, φεῦ, heu ; non inventam addidere, οἴ,
hei, hoi ; quibusdam initio : hau ; aliis in medio : eheu, vaha ;
aliis in fine : proh, oh, ah. Veteres tamen negant ullam vocem
in fine aspirari, quare fuit, aiunt, aha. Nostra nihil interest
quid senserint agrestes Opici. Nam meliora secula ita pronunciarunt,
vah, ah, quare etiam plus afficit proh quam pro,
et oh quam o.

Proprium etiam componi, ut οἴμοι, mediusfidius, heuheu. Quare
non recte omisere figuram.

Proprium etiam nullo ordine statui, et ratio sane subest valida :
perturbatus enim animus, aut praevenit affectum oratione
aut affectu orationem. Quare non recte ordinem veteres
assignarunt.

Proprium etiam carere specie, contra quam dixere. Neque enim
una ab alia derivatur. Nanque eheu composita est, non deducta.
Igitur hoc erunt consequutae ut inter se dicantur ‘infectae’
– sic enim voces primitivae a Varrone appellantur in secundo
De analogia. Dico autem ‘inter se’ propterea quod ab aliis, ut
diximus, derivantur partibus.

Antimeria autem nulla afficitur alia quam quae dicta est, ut pro
integra oratione ponatur. Catullianum enim illud : Iupiter sic
est, O Iuppiter, tu testis esto.322

Liber XI.

Caput CLXV.
Nomen et essentia coniunctionis.

Graecorum secuti quidam libentius interpretationem
quam vocis concinnitatem, ‘conuinctionem’
quam ‘coniunctionem’ dicere maluerunt.
At vero et usitatum nomen aptius sonat,
et duritia translationis prohibet sic innovari :
lenius enim dicimus iungere quam vincire, quanquam
Sextus quoque Pompeius συνδεσμός potius ‘colligationem’
dicendam censuit. __ ‘Coniunctionis’ autem notionem veteres
paulo inconsultius prodidere. Neque enim, quod aiunt, partes
alias coniungit : ipsae enim partes per se inter se coniunguntur :
verbum nanque nomini iungitur affinitate numeri
et personae. Sed coniunctio est quae coniungit orationes
plures, sive actu sive potestate : nam Caesar pugnat,
Caesar scribit, duae sunt orationes separatae quae coniunctione
in unum coalescent. Actu igitur duae sunt. At Caesar et
pugnat et scribit
potestate duae sunt, quoniam Caesar bis
est repetendus.

Caput CLXVI.
Investigat subtilissime caussam
specierum.

Igitur haec coniunctio cum fieri posse videatur, aut secundum
sensum tantum, aut secundum verba tantum, aut secundum utrunque :
ex ipsis rebus, quemadmodum haec recte fiant videamus. Res aut
necessario cohaerent, aut non necessario cohaerent, aut necessario non
323cohaerent. Necessitas autem duplex : aut absoluta, ut ‘Deus est’
– necessario enim est non ab alio sed quia immutabiliter est. Est
nanque necesse quod nec esse aliter potest (theologi autem
abusi sunt hac voce ut eam a Deo excluderent, quasi idem
esset ‘necesse’ et ‘coactum’. At enimvero ipsis, ut libet). Vocis vero
ratio est perfectio, contingens enim pertinet ad imperfectionem.
__ Alia est necessitas dependens : haec in Deo nulla
est, Deus enim est primum et simplex et potens omnia et
omnium caussa. Huius necessitatis duae sunt species sive
modi : nam ipsa caussa quam aliquid sequitur, aut extat suapte
natura, aut non extat quidem, sed per ὑπόθεσιν statuitur. Exemplum
primi est : ‘homo, ergo disciplinae capax’. Hic homo
caussa est, et seipso extat in oratione. At non ita in secundo
modo. Cuius exemplum hoc esto : ‘si ambulat, movetur’.
Hic enim non statuitur ‘ambulatio’. Ex his igitur coniunctionum
species sunt eliciendae. __ Ergo secundum sensum tantum
quae coniungant non reperientur, propterea quod sensus
notae voces sunt. Quare omnes verba coniungunt, sed earum
quaedam etiam sensum, quaedam non.

Caput CLXVII.
Copulativae.

Aut ergo sensum coniungunt ac verba, aut verba tantum
coniungunt, sensum vero disiungunt ; et, si sensum
coniungunt, aut necessario aut non necessario ; et, si non
necessario, tunc fiunt ‘copulativae’, quas ‘connexivas’ vocat
Gellius libro decimo, et sunt haec : et, quae, ac, atque,
ut Caesar doctus fuit et pugnax – non enim necessario
cohaerent hae res, quare etiam possunt disiungere apposita negatione :
Caesar doctus et non timidus : sic, neque crudelis,
neque timidus
.

His addidere suspensivas, hoc exemplo : et fugit et pugnat,
sed frustra ; merito enim verborum fit hoc, ut homo est et
inhumanus
. Sane est superflua curiositas. 324

Caput CLXVIII.
Continuativae.

Necessario autem coniungunt cum caussam aut praestituunt,
aut subdunt. Praestituunt eae quas ‘continuativas’ vocant
veteres, recentiores autem ‘conditionales’, ut si stertit, dormit.
Caussa nanque dormiendi, etsi non est ipsum stertere – sed
e contrario –, tamen ipsa coniunctio necessario huic rei, quae
est stertere, subdit dormire, ut quemadmodum res a re dependet,
ita intellectus ordine contrario. Prior est motus
quam cursus, itaque posito cursu, etiam motus ponetur
ab intellectu ; est enim cursus caussa intellectionis motus.
Hoc autem est necessarium, non absolutum neque positivum,
sed ὑποθετικόν. Fit autem quia continetur a specie genus ; item
comes est affectus. Quare non recte scripsere coniungi ab
his sensus ‘imperfectos’ : sunt enim perfectissimi hi : dies est,
lux est. Addunt etiam id : “iungunt, inquiunt, sine subsistentia”.
__ At hoc est falsum : aliquando enim subsistunt, ut
nunc, cum scribo, nox est, et dicam : si nox est, sol sub
terra nobis est
. Ergo nunc nox subsistit, et tamen est continuativa.
__ Sed ita dicere debuere : “sine subsistentia necessaria”.
Potest enim subsistere et non subsistere : utrunque enim
admittunt.

Sub eodem genere sunt ‘abnegativae’, ut si interfuissem, pugnassem :
ostendunt enim affectum abesse quia defuerit caussa.
Hoc autem non ex coniunctione fit, sed merito modorum
et temporum. Simile enim est id : si interero, pugnabo.

Quae autem non ex hypothesi sed ex eo quod subsistit, coniungunt,
‘subcontinuativas’ dixere. Caussas subdunt hae, sic :
movetur quoniam ambulat. Statuit enim ambulare, atque
iccirco moveri ; continuativa autem non statuebat ambulare.
Male autem a veteribus ita dictae sunt, nam praepositio
sub in hoc nomine aut speciem significat, – ut hominem sub
animali
dicimus –, aut diminutionem potestatis – ut ‘hypopheten’
325‘sub prophete’ intelligimus. __ At neutrum convenit.
Neque enim species esse quit certa res incertae rei, et subcontinuativae
potestas maior est quam continuativae. Sed
ita excusandi sunt amplitudinem continuativae percipi ex
eo quod etiam impossibile aliquando praesupponit.

Ex hac quoque classe sunt adiunctivae, ut pugna dum vir es,
et quae generis nomine ‘caussativas’ appellarunt, ut pugnavi
quia laesus fui
 ; et approbativae, ut pugnavi equidem
laesus
. ‘Collectivis’ eadem natura, sed distant ordine :
praeponunt enim caussam, ut, homo ergo animal. Similes
huic sunt : igitur, quare, itaque, quod, sic, Caesar fuit
dictator, quare omnia occupavit
. Exemplum ultimae : veni
ad te evocatus
 ; pugnavi iussu tuo, vici : regnum recuperasti ;
miser propterea sum. Quod te per communes rerum vicissitudines
rogo : subveni mihi
. Deest enim praepositio, sic :
propter quod. Dicimus enim etiam propterea et iccirco
et alia.

Et omnino quae aliquam caussam apponunt ad intellectum,
efficientem sic : quia iubes, faciam (tu enim moves me ad
faciendum) ; finalem sic : do ut des. Est enim uti, ὅτι. Possunt
autem et hae et aliae transponi. Quia dabis, do. Has antiqui
‘perfectivas’ et ‘absolutivas’ nominabant, inter quas etiam
quatenus recensuere, et quo. Cum autem addunt prohibentem
particulam ne, ludunt operam : adverbium enim est.

Caput CLXIX.
Resolutio in copulativas.

Resolvuntur autem in copulativas omnes hae, propterea
quod caussa cum effectu suapte natura coniuncta est. Itaque
dicemus : et do, et dabis, et dies est, et lux est. Sic loquuti
sunt prisci : audieras, et fama fuit : quia fuit fama. Habes
igitur caussam huius quoque loquutionis. Cum autem copulativa
duplex sit, affirmans et negans, negativa in
affirmativam resolvetur : Caesar neque timidus neque avarus
fuit
. Subest enim habitus contrarius : et fortis, et liberalis.
326Disiungit autem negativa propter negationem, non propter
se, ut vis vincere, nec pugnare : est enim, ‘et non pugnare’.
Hoc autem percipitur ex integra : nec, mutila est ; neque,
integra : est autem neque, et non.

Caput CLXX.
Disiunctivae et subdisiunctivae.

Quae igitur non necessario ‘copulativae’ ; quae necessario,
‘caussativae’ ; quarum species duae : aut ex hypothesi aut
absolutae. Quae autem necessario non coniungunt, ‘disiunctivae’
dictae sunt : aut, vel, sive ; a quibus differre fecerunt ‘subdisiunctivas’,
propterea quod hae utranque ponerent partem ad
electionem, ‘disiunctivae’ autem alteram tantum, sicut ‘continuativae’
alteri incertae, alteram positam ‘continuabant’ ; ‘subcontinuativae’
utranque positam, alteram alteri ‘subcontinuabant’.
Et sane nomen ‘subdisiunctivarum’ recte acceptum est : neque
enim tam plene ‘disiungit’ quam ‘disiunctivae’. Nam disiunctivae
sunt in contrariis, aut positive, ut aut sanus est, aut
aeger
 ; aut priuative : aut dies est, aut nox ; aut relative : aut
pater est, aut filius
. Subdisiunctivae autem etiam in non contrariis,
sed diversis tantum, ut Alexander sive Paris. Differunt
igitur inter se secundum contextum orationis, propterea
quod disiunctivarum partes nunquam cohaerent, sed
sub contradictione positae sunt ; at subdisiunctivae non item.
Caussa est quia subdisiunctivae ortae sunt a conditionali, quae
etiam impossibile admittit, sic : si tu homo sis, sive equus,
sive lapis
, necesse est corpore praeditus fueris. Sic enim usus
est Terentius.

Quas autem vocant ‘dubitativas’, eae ad disiunctivas recta accedunt,
ac magnum sane ambitum nactae sunt, quippe ex omni
oratione potest oriri dubitatio, adeo ut Sceptici etiam τὰ
ἀξιώματα ponerent in disceptationem. Post dubitationem fiet
quaestio per interrogationem. Quare modus quidam est orationis,
non species, ut cum dicam : eloquar an sileam ? Intelligo
mihi aut loquendum aut silendum. 327

Quoniam vero alterum capimus pro certo in disiunctione : iccirco
usus rapuit vel ad utriusque partis affirmationem,
ut et separata intelligas natura et utraque posita, veluti alterum
tantum ponebatur a subcontinuativis. Exemplum hoc
esto : vel quia es homo, vel quia nobilis, vel quia Romanus,
noli pati servitutem
. Vnam ex his capere possis caussam, at
tres ipsas omnes afferre queas. Terentius etiam solam posuit
semel : vel rex mihi gratias agere. Subintelligas : vel alii,
sed potiorem partem satis habuit ponere. Ἐπιλεκτικαί Graeci
vocant, nos ‘electivas’, huius eae quoque generis sunt, ut
malo Caesarem quam Catonem. Nam etsi alterutrum non
capiunt, sed designatum tantum sumunt, latiore tamen ‘disiungendi’
voce subiiciuntur, quemadmodum dicebamus de vel
apud Terentium. Commoda vel mulum vel equum – malis
tamen equum
. Neque enim copulativae sint ; abiicitur enim
alterum membrum disiunctum. __ Quid si adverbia haec sint
comparationis ? Nam dicimus tam volo Caesarem quam
Catonem
quia nomina sic iubent : tantus Caesar est, quantus
Cato. Vsus postea inaequali comparatione etiam retinuit,
ut sicut erat tam, quam, sic sit : magis, quam.

‘Adversativae’ quoque ad disiunctivarum naturam accedunt :
propositae enim rei ‘adversantur’ ; disiungunt igitur necessario :
quanquam Caesar nobilissimis avis ortus est, tamen deterioris
imperio paret
(servitus enim adversatur nobilitati).
Huius notae sunt quin, imo, atque, at, ut apud Livium
in tertio : Si plebeiae leges displicerent, at illi communiter
legumlatores et ex plebe et ex patribus sinerent creari
. In
eandem sententiam admittitur etiam saltem, sic : saltem me
interfice, si liberare non vis
 ; idem est : aut libera, aut interfice.
__ Sic : quanquam potes liberare, tamen morte hoc si facias,
gratum erit
. Diminutivas appellant has Latini, Graeci
ἐλαττωτικαί.

Caput CLXXI.
Completivae.328

‘Completivae’ autem etsi ornatus magis caussa quam rerum
necessitate inventae videntur, tamen augent sensum orationis ;
atque ita augent, ut pene cum subdisiunctivis ineant societatem :
ego quidem scribo, tu vero legis. Disiungit enim
sensum appositae orationis ab intellectu propositae.

Caput CLXXII.
Summa.

Haec igitur sic se habent certis concepta generibus, quae
ab antiquis et fuse et confuse prodita fuerant. Iungunt
enim aut verba tantum, aut etiam sensum. Quare tribus classibus
dispositae sunt : aut enim iungunt necessario, aut non necessario,
aut necessario non. Necessitas autem, aut est propositione
priore subsistente, aut ex hypothesi.

Caput CLXXIII.
Caussa efficiens et materialis.

Essentiam finemque coniunctionum satis apte explicatam
puto. Nunc earum originem materiamque videamus. Neque
vero sigillatim percurrere omnes in animo est – in primis
nanque libris Originum exactissime posita ea opera a nobis
fuit –, sed ut universalis natura plenius declaretur. Quaedam
igitur a Graecis ductae sunt integrae, quaedam interpolatae.
Integra est ne : νέποδες enim dicti sunt a Graecis pisces, ut
apud Oppianum ; unde etiam nostra nepa : pedibus enim
minime valet – nisi mavis esse vocabulum punicum, nam a
barbaris ita dicta fuit. Vti est mutata, ὅτι, sicut ἔτι, et, sicut
que, καί, abiecto diphthongi sono, quemadmodum δέ,
δαί. __ Multae cum adverbiis communem sonum habent :
ut, quanquam, atque etiam naturam. Est enim ut adverbium
similitudinis, et est caussae finalis indicativa coniunctio :
nihil enim simile magis rei motae quam finis. Sic adversativa
quanquam adverbii vestigia refert in comparatione :
quanquam es nobilis, tamen es pravus ; idem est, tam
es pravus quam es nobilis
. Sic aut fuit haud : eadem enim
329vis occulta : aut da, aut accipe. Negat enim omnis disiunctio,
quoniam semel ponebant : da, aut accipe ; fuit enim sic : da,
non accipe
 ; et accipe, non da ; postea miscuere : aut da, aut
accipe
. __ Ita ve et vel proximae sunt. __ Si, fuit εἰ, addito
sibilo ; a qua ducta est sic : fuit enim sice, sicuti nece, nec. __
Sic est adverbium similitudinis ; conditionalis autem si,
affert similitudinem inter caussam et effectum. __ At fuit
ad : accessionem enim dicit.

Caput CLXXIIII.
Affectus.

Componuntur : inter se, etsi, atque ; cum adverbiis :
etiam – fuit enim et, iam ; et trisyllabum etiam quia
iam bisyllabum, ut frequenter apud Comicos. Quaedam compositae
nunquam componuntur in oratione, ut nequidem ;
semper enim per τμῆσιν, quanquam alicubi aliter legitur ; sed
putant doctiores mendum esse. Cum praepositionibus : absque ;
cum verbis : quamvis. __ Quaedam semper praeponuntur :
quanquam ; quaedam subeunt semper : que, ve, ne ; quaedam
utrunque patiuntur : igitur, nanque. __ Cum pronomine :
ideo ; __ cum nomine : quare.

Proprium autem ut diximus ab adverbiis multum naturae
mutuari, adeo ut adverbio pro ipsis utamur : quando pro
quoniam, nec immerito, nam quoniam adverbium est
quom, iam. Caussa translationis fuit temporis efficacia, est
enim mensura rerum naturalium. __ Et abundare : et etiam,
atque etiam.

Ἀντιμερία ad hunc modum in coniunctionibus observata fuit :
commutantur inter se : ut item pro sic, apud Ciceronem ;
vel pro etiam. Pro nomine ponitur : illius ergo venimus ;
sed sane nomen fuit ipsum ἔργον. Pro pronomine : propterea
quod
, id est propter id quod. Sed potius est numerus pro numero,
sicut cum dicimus ad haec et ad hoc. 330

Caput CLXXV.
Epilogus universalis.

Ex his satis constat non plures esse parteis, quemadmodum
aut rudiores aut acutiores arbitrati sunt. Non igitur recte
additum ‘vocabulum’, ad significandum ea quae sub sensum
caderent, ut paries et lapes essent ‘vocabula’ ; virtus autem
et anima essent ‘nomina’, propterea quod intellectu tantum
caperentur. Patet enim vocabulum esse genus ad omnia :
nam etiam amo, cum pronunciatur, vocabulum est, ut stabulum,
ubi ‘statur’ ; pabulum, ubi ‘pascitur’ ; tintinnabulum,
quod sonat, ‘vocabulum’, quod ‘in voce’ est. Eiusdem superstitionis
et plusquam graece, in minima dividere quae unius
corporis sunt : ut in ‘asseverationem’ ea quae essent interiectionis,
cuiusmodi putarunt heu ; et ‘attractionem’
ea quae ad adverbium attinebant,
quale est fasceatim : quae enim attractio
sit ‘viritim consulere’ quos
non ‘trahis’, sed adis ? Quae
omnia iure optimo
a doctissimis
ante
nos explosa sunt.331

Liber XII.

Caput CLXXVI.
Consilium operae amplioris et de figura.

Iam satis videbatur elaboratum vel mihi, qui
fortasse etiam quae nusquam essent, excussissem,
vel aliis, qui coacti sunt aut aliter sentire,
quam essent hactenus professi, aut irridere
curiosam nostram diligentiam. Verum interest
accurati procuratoris non solum eorum tenere rationem
quae in familia sunt, sed etiam agere, ut siquid surreptum
aut extortum – aut alio quo modo debitum sit –,
eo recuperato census augeatur. Itaque cum veterum leges
eorumque consilia a nobis hactenus explicata sint,
superesse videtur, ut siquid extra easdem leges receptum
sit, more nostro et recenseamus et eius instituti reddamus
rationem. __ Igitur loquendi modos quosdam ‘figuras’
prisci male nominarunt : omnis enim oratio figurata
est ; est enim figura qualitas extremitatum in corpore.
Oratio in voce est, vox in aëre, aër corpus, ergo quasi
lineamenta sunt quaedam huius corporis, vocum elationes,
depressiones, productiones, correptiones, aspirationes,
attenuationes, inceptiones, terminationes. Quare quocunque
loquaris modo, non aberit figura. Veteribus tamen
ita libitum fuit, ut non quaevis loquutio figura praescriberetur :
sed aut in materia ipsa aliquid quasi peregrinum,
aut in forma quod esset, ‘figura’ diceretur. Ac Quintilianus
quidem quemadmodum et senserit et scripserit de
his, palam est : τρόπους enim et σχήματα, uti fierent, docuit.
Sed adeo ipse perplexus fuit ut cum distingueret, eadem
332distincta non agnosceret. Praestat autem sic intelligere quae
ad formam pertinerent orationis, id est ad sententiam, ea esse
διάνοιας et ‘tropos’ dici ; quae autem ad materiam, ea esse λέξεως
et ‘schemata’. Nam σχῆμα corporis est, τρόπος, animi.
Quare eos, quasi mores modosque orationis, quibus ipsa
quasi et animatur et movetur simul ac movet, oratori relinquemus.
Quae autem verborum lineamenta sunt, ea aut
sunt usitata, et ad numeros pertinent, ut ‘similiter cadens’
et eiusmodi, aut ad structurae variationem. Illa igitur ad politiorem
spectabunt scripturam, haec ad scribendi loquendive
leges, utraque autem figura continebuntur. Quare
illas oratori, historico, poëtae destinabimus, harum nos caussas
praesenti opera investigandas curabimus.

Caput CLXXVII.
Appositio.

Caussa propter quam duo substantiva non ponuntur sine
copula, e philosophia petenda est, neque enim duo substantialiter
unum esse possunt, sicut substantia et accidens.
Itaque non dicas Caesar Cato pugnat. Si igitur aliqua substantia
eiusmodi est ut ex ea et alia unum intelligi queat,
earum duarum substantiarum totidem notae, id est nomina,
in oratione sine coniunctione cohaerere poterunt. __ Quare
propositum nomen amplioris intellectus, subeuntis nominis
praescriptione moderabimur, sic : urbs Roma : posita
enim urbis vox, deducet meum intellectum per omnes
urbes, donec addito Romae nomine castigabitur. __ Est autem
amplitudo huius intellectionis duplex : aut enim est
univoca, ut urbs, arbor, aut aequivoca, ut lepus, lupus,
turtur
 : significant enim et piscem et alia animalia
generis diversi, itaque in praesentia sunt maioris significatus
quam piscis, quod tamen est nomen latissimi generis
– complectitur enim plura piscis quam lepus. Sed
iccirco fit hoc loco, quia aequivocum nullo certo genere
333ponitur. Est enim lupus, et in piscibus et in terrestribus,
quae duo summa genera sunt. __ Est et alius modus moderationis
a denominatione. Nam si dicas Caesar, multas
virtutes aut vitia possis attribuere ; itaque temperabis eum
cursum tam vagum, appositis nominibus : ‘imperator’, ‘dictator’,
et alio flexu, sic : Catilina pestis rerum Romanarum ;
Procas romanae gloria gentis. __ Fit etiam quarto modo,
cum transfertur figurate denominatio in primitivum : Zoilus
vitium
, pro vitioso. Caussa autem huiusce loquutionis
fuit articulus graecus : λαγώς ὁ ἰχθῦς; Καῖσαρ ὁ αὐτοκράτωρ.
Evenit autem aliquo modo, ut utrunque altero maius sit :
quare sine ullo discrimine commutare sedes inter se queunt,
exempli gratia : lepus piscis et piscis lepus : est enim lepus
sub pisce tanquam sub genere. Iccirco pessime errarunt
cum putarent sic dicendum : fratres gemini, non sic : gemini
fratres
. Etenim ‘fratres’ esse possunt, nec ‘gemini’ et ‘gemini’
nec ‘fratres’, ut omittam non esse appositionem hic
ex substantivo et adiectivo. Sic dicas : flumen Renus
quia alia quoque flumina sunt, et Renus flumen propterea
quod nihil interest, aliquid ita sit an ita esse putetur.
Itaque etsi Renus non est aequivocum, tamen nescienti
quid Renus sit, aequivocum esse potest, quemadmodum
sane est : nam etiam Bononiensis fluvius Renus est. Sed par
sit aliorum quoque ratio : nam taxus aequivocum non est,
et tamen ad explicandum eius naturam, additur arbor
– possim enim herbam, aut etiam montem intelligere. __ Hoc
per initia ita factum est, ac postea etiam non necessaria tenuit
consuetudo. Sic enim fit in usu civili quoque et militari,
ut cristas etiam in pace gestemus. Vergilius autem
commutavit sedes ob carmen : castaneasque nuces, __ omnis
enim castanea ‘nux’ est. Nam posita specie, genus non debet
apponi, ut diximus, nisi ad explicationem ; quod si
apponitur, decet ipsum coartari ad angustiora. Vt cum dicas :
Caesar homo imperterritus. Est enim ‘homo’ genus, at
cum addis ‘imperterritum’, cogis in arctiorem significatum,
334quia possit esse, et non esse imperterritus. An vero sit appositio
ab adiectivis ?

Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis.
Non ita est. Sed tropus ἀσύνδητον, et repetitur intellectione
tectum. __ Hinc patent nugae grammaticorum, qui negant
recte dici a Vergilio urbem Patavii, cum tamen omnes
ita sint locuti. In oppido Cumarum, Palladius ; in oppido
Antiochiae
, Cicero ; et eodem filo Livius : urbs romana.
Est enim in illis casus possessivus, in hoc nomen ipsum. Ac
quanquam possidens et possessum diversa esse debent, tamen
haec duo quae unum sunt – urbs et Roma –, duo esse
aliquo modo intelligentur, quasi urbem Patavinorum dicas,
et Romanorum. Et sane duo sunt : nam urbs est appellativum,
Patavium, proprium. Quasi proprium possideat
appellativum. Sicuti dicimus : urbs nominis inclyti, sic :
urbs nominis Patavii.

Caput CLXXVIII.
Evocatio.

‘Evocationem’ dixerunt, cum tertia persona evadit prima
aut secunda, quasi hae evocent illam de sua statione aut ex
hybernis : vocabulum enim est militare. Apponunt exemplum :
ego Caesar scribo, tu Cato legis. Verum hoc a nobis iam
improbatum est. Omne enim nomen cuiusvis personae est,
sed non variatae, sicuti felix cuiusvis generis eadem voce.
Ridiculum enim est Caesarem in me esse personae tertiae,
nunquam enim loquens aut scribens de me, essem personae
primae. Neque possem dicere : ego sum Caesar, nam si
esset personae tertiae, possem item dicere : ego sum ille, et
ego sum persona tertia.

Caput CLXXIX.
Conceptio.335

Quemadmodum una fieret oratio in superiore libro et alibi
dictum est, coniunctione enim fit una : Caesar et Cato
equitant
. ‘Equitatio’ hic una est in duobus. Itaque aliquando
subiecta intelligis, quae quia sunt plura, pluralem numerum
appones ; aliquando praedicati unitatem communem
utrique accipies, quare numerum attribues unitatis, Caesar
et Cato equitat
. Maluerunt igitur illam esse figuram in plurali,
quam hanc in singulari. Et ratio est quia coniunctio
repetit numerum singularem : ostendimus enim duas esse
orationes potestate, quare utraque erit singularis. Neque vero
sola copulativa hoc aget, sed et disiunctiva, sic : aut tu, aut
Caesar date mihi facultatem scribendi
. Paulo figuratius eadem
oratio in obliquis versatur, sic : Caesar cum Catone disputant.
Cuius loquutionis necessitas evenit ad evitandam
ambiguitatem. Si diceres Caesar cum Catone disputat, non
unionem sed controversiam posses accipere. Sed illa longe
figuratior apud Ovidium :
Ilia cum Lauso de Numitore nati.
Neque enim Ilia erat nati, sed nata cum Lauso. Itaque ante quam
reddas verbum recto, rectus cum obliquo ita sunt coniungendi,
ut unum sit e pluribus, quibus pluribus verbi
numerus respondeat. Recte vero putarunt illam esse figuram
apud Poëtam :
Cana fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
iura dabunt
.
Sed nos etiam utroque modo figuram intelligimus : Fides
et Vesta iura dabunt
, et alteram in obliquo, Quirinus cum
Remo
.

Fit autem haec unio non solum in numero sed etiam in persona,
ut reddatur verbum primae et secundae, non sine caussa,
nobiliori enim debetur. Quae loquitur, nobilissima est ; facit
enim orationem, et sibiipsi, ut ita dicam, proxima est ; mox secunda.
Itaque cum se ipsa posuit, non potest ad aliam transferre
verbum. Sic enim definiebatur ‘quae de se ipsa loquitur’.
336Ita igitur loquemur : ego et tu scribimus, tu et Cato
pugnatis
. Eadem nobilitatis ratione in genere fit figura, ut
masculino reddatur aut foeminino. Cum ergo et in numero
et in persona et in genere fiat conceptio, illud habet
proprium sibi ut in numero solo possit fieri ; cum autem
fit in persona aut in genere, semper etiam figura numeri
adsit : ego et Lucina laeti vivimus ; tu cum matre lauti coenatis.
Atque iccirco dicta ‘conceptio’ est duabus de caussis :
aut quia minus a maiore, aut quia minus nobile a nobiliori
continebatur. Quemadmodum vero autores ea usi sint, ad
grammaticum eum spectat, qui docet componere orationem.

Caput CLXXX.
Iugatio.

Proxima huic ‘iugatio’ est, quam ‘zeugma’ graeco vocabulo
maluerunt appellare, cum tamen Latinis aliis uterentur.
Nam quemadmodum in conceptione quod unius erat commune
evadebat, sic in iugatione, quod unius est ita ad eum
pertinet, ut eius significatui adiungat alterum. Per conceptionem
sic loquare : tu et Lucina mihi cari estis ; per iugationem
sic : tu mihi carus es, et Lucina. Non igitur hic ‘concipit’,
sed ‘permittit’ tantundem. Est itaque conceptionis vis dimidio
maior. ‘Iugum’ igitur quoddam quasi est adiectivum,
quo in unum coëunt significatum extrema duo : quare medio
in loco sedem sibi iure vindicat. Verum usu extortum est ut
vocum stationes commutarentur. Itaque tribus modis excogitarunt :
primo loco, sic : carus mihi es tu, et Lucina ; medio,
sic : tu mihi carus es, et Lucina ; in postremo : tu mihi, et
Lucina cara est
. Graeca latine ad hunc modum interpretere
πρόζευγμα, μεσόζευγμα, ὑπόζευγμα : ‘praeiugatio’, ‘interiugatio’,
‘adiugatio’. Fit autem, quemadmodum et conceptio, per
numerum, personam et genus : tu, et mulieres bonae sunt.
Per conceptionem diceres, boni estis. Quare pessime aggressi
sunt emendare Virgilii carmen illud :
Nihil hic, nisi carmina desunt. __ Et male in singulari, deest ;
337sic enim dicas : non quicquam, sed carmina desunt ; idem
nanque : si non desunt carmina, nihil deest. Verissimum
‘hypozeugma’ est.

Caput CLXXXI.
Anticipatio.

‘Anticipationem’ triplicem accepimus : poëticam, oratoriam,
literariam. Poëta antecapit ex sua persona intellectionem
communem auditoris, ut
portusque require Velinos. __ Hic enim de sua persona occupat
personam Palinuri poëta, neque enim tunc ‘Velini portus’
dicebantur, cum Palinurus loquebatur. Sic Lavinia litora dixit.
Oratoria est, cum antecapimus locum in animis iudicum,
respondentes tacitis obiectionibus. __ Literaria est, cum
‘praecipimus’ toto partes, sic : cives nati ad interitum Reipublicae,
Pompeius superbia, Caesar magnanimitate
. Est autem
maxime coniuncta figura haec cum conceptione, quatenus
totum concipit partes suas, neque ab ea differt nisi distributione
. Et est contraria ordinatione vocum appositioni : pastores
compulerant gregem, Thyrsis oves, Corydon capellas
 ;
distributio est per anticipationem. Converte sic : Thyrsis, et
Corydon pastores
 : appositio est. Hanc ‘prolepsin’ graece appellarunt,
quasi ‘praeceptionem’.

Caput CLXXXII.
Compositio.

Quid esset ‘componere’, satis superioribus libris declaratum
est. Quod siquis aut meminerit aut animadvertat, intelliget
non convenire huic loquendi modo, quem sic nominarunt.
Est enim haec loquutio cum significatum voci contrarium,
voce ipsa ducimus potiorem. __ ‘Populus’ unum significat e
multis confectum : multa igitur significat per se, unum per accidens.
Quare si verbum plurali numero attribuatur, significatum
respiciet, non vocem. Figura igitur sane est non longe a
‘conceptione’ : idem enim est ‘populus’, et ‘hic civis et hic et ille’.
338Veteres autem ‘compositionem’ nulla vera ratione dicere potuere :
nihil enim ‘componitur’, sed transfertur. Ita cum dicis,
foetum pecus, componis genus cum genere, et transfers significatum.
Nam pecus genere neutro cum mares et foemellas
comprehendat, affectum foemellarum transtulit ad foemellas
comprehensas. Est igitur potius ‘translatio’ aut ‘conceptio’,
quam ‘compositio’. Sic variatur genus etiam, ut pars
per agros dilapsi
, quia pars sit idem quod milites. Sic est
apud Homerum : Τέκνον φίλε. Sic est, triste lupus stabulis ; ut
illud, in Eunuchum suam, quoniam Eunuchus sit ‘comoedia’,
lupus autem ‘res’, ut sit triste : tristis res.

Caput CLXXXIII.
Comprehensio.

Huic non absimilis ‘comprehensio’ – Graeci συνεκδοχήν vocant –,
cum ex toto excipit affectum partis, cui toto eum affectum
attribuamus : elephas curvus dentes. Haec tota figura consistit
in denominatione totius a parte. Nam verum est : dens
est pars elephanti curva ; ergo elephantus est curvus κατὰ τοὺς
ὀδόντας. In priore figura significatus ‘concipiebat’ vocem ;
in hac pars totum in significatu, in voce e contrario totum
concipit partem. Igitur graecum nomen multae efficaciae est :
nam σύν significat totum et partem simul esse ; ἐκ significat
exceptam qualitatem aut aliud a parte, et toti attributum ;
δέχεσθαι, significat ipsum motum translationis.

Caput CLXXXIIII.
Antiptosis.

Non possumus unico verbo latine graecum exprimere,
ἀντίπτωσις. Quae figura multis modis fit, cum casum pro
casu ponimus, ac fit quidem veterum autoritate – careo pecunia,
et pecuniam –, sed sane hic figura nulla est : usus enim extorsit
postea quo antea placitum erat. Alius modus est, isque multiplex,
et Attici longe diverso more utuntur, cum relativi casum
eundem faciunt cum antecedente : περὶ λόγων ὧν ἔλεξα.
339Quo modo etiam Gellius aliquando usus est. Latini caeteri
vix utuntur. __ Mollissimum fuit genus illud : quam urbem
statuo, accipite
 ; at duriusculum : urbem, quam statuo vestra
est
. Iccirco non inepte nobis pueris praeceptores nostri sic interpretabantur :
Vultis his regnis consistere : vultis urbem
quam statuo
 ? vestra est. Verum hic ita sit, sed profecto veteres
nimis multa licere sibi voluere, velut Plautus Aulularia :
Pici divitiis, qui aureos montes colunt, ego solus supero.
Caussa huius orationis fuit, aliorsum intentus animus, deinde
deflexus filus loquutionis. Id quod patet ex eodem Plauto
in Captivis : Hos quos videtis stare hic captivos duos, illi
qui stant, hi stant hic ambo, non sedent
. Dicturus enim aliud
videbatur alio verbo, cum subiunxit festive contrarium.

Hae sunt caussae extortae orationis, non quemadmodum solute
prodidere sine ulla ratione. Modos autem ampliores
non est praesentis instituti contemplari : sed pertinet
ad construendi leges et observationes
autorum. Reducunturque ad hos quos
descripsimus, veluti cum ex
affirmativa facias aut
negativam aut
dubitativam,
liaque eiusmodi.340

Liber XIII.

Caput CLXXXV.
Vocum caussas duplices esse : essentiales
et accidentales.

Hactenus singularum partium formam, efficientem,
finem, materiam, affectus declaravimus ;
quique affectus essent ab ipsa essentia profecti,
superioribus libris dicti sunt ; quive usu
extorti, hoc postremo. Nunc autem communem
omnium vocum naturam videamus, ex instituto sic repetentes :
vocum et materia et forma est et origo, quam pro efficiente
accepimus semper ; igitur caussas quoque duplices
habuere : alteras essentiae, alteras materiae et accidentium.
Essentiales ‘etymologias’ Graeci vocant. Nam quamobrem
amo dicitur ? Quia ἅμα et ἅμμα et ἅπτω : essentialis est. Quare
amo, amas, amat ? quia canto, cantas, cantat : materialis
et accidentalis est. Quas caussas propterea quod veterum
aliqui aut reiecerunt aut negaverunt, in praesentia a nobis verioribus
argumentis agendum est, ut merito et receptae et
probatae videantur. Id quod operis initio non fecimus eo
consilio quod supra narrabamus : cum enim subiectum suum
esse nullus artifex probet argumentis, neque τῷ δίοτι, at ne τῷ
ὅτι quidem, sed tantummodo redarguendo pertinaces, iccirco
in hunc postremum librum haec opera destinanda fuisse
visa est.

Caput CLXXXVI.
Veterum argumenta.341

‘Etymologiam’ Graeci vocarunt caussam unde voces ductae
sunt. ‘Veriloquium’ Latinis placuit interpretari, sed quam
frigide videamus. Nam veritas in oratione est, non in verbis
privis. Praeterea λόγος in hac voce significat rationem, non
autem loquutionem, ut ‘vera ratio’ potius dicenda sit. Quare
nos ‘vocis rationem’ transferre maluimus. Caussam autem
accidentalem iidem ἀναλογία eodem consilio nominarunt,
id est rationem proportionis. Eas sic destruere nonnulli instituere.
__ Nominum, inquiunt, naturae nisi per nomina demonstrari
nequeunt – nomina enim rerum sunt notae ; intelligunt
autem nunc per ‘nomina’ voces omnes, sicut per tignum
immittendum iureconsultus etiam lapidem –. __ Quodcunque
igitur declaratur, per notiorem quampiam rem notum fit. Ergo
illa nomina per quae nomen illud definitur, nomine ipso
notiora erunt. Ea porro nomina aut nota habebimus, aut
non. At absurdum est ea ignorari per quae aliud notum facimus.
Itaque nota sunt, et si nota, per aliud sane nota,
per aliud igitur nomen ; __ quare usque in infinitum ; hoc
autem absurdum est : non est igitur verum, nominum ullam
esse caussam. __ Praeterea nomina esse infinita, aut omnino
aut propemodum, atque iccirco ignota. Infiniti autem
finita natura nostra capax non est. __ Ad haec, quae usu
mutantur assiduo – partimque interiere, partim quotidie subnascuntur –,
ea ignorari necesse est cum aeternarum tantum
rerum scientia sit : est enim scientia habitus animae certus,
at corruptibilia incerta sunt. __ Postrema ratio haec summos
adduxit viros, ut integris contenderent libris : “Quae
nullis, inquiunt, certis inter se cohaerent legibus, ea nullo
modo sub certas venire leges. Eiusmodi vero esse nomina”.
Cum enim duae ut diximus caussae sint, etymologiam
ignotam esse, vel ex eo constare quod “super eodem
vocabulo diversa senserint autores” : analogiam autem, quam
‘aequalitatem’ vocant, “omnino extare nullam”. Quare ipsa quoque
nomina per caussas nunquam nota erunt. 342

Caput CLXXXVII.
Argumenta dissoluuntur.

Vt primam rationem dissoluamus, ita accipiendum est. Intellectionem
nostram esse duplicem : rectam, et reflexam.
Igitur nomen obvium excipimus recto actu intellectus,
simplicique fini destinatum ad significandum, exempli gratia :
lancea, atque ibi pro nota aut signo rei uti dicebamus habetur
nobis ; reflectimus deinde animi cursum ab ipsa re super
nomen ipsumque tanquam rem quandam contemplamur ;
quaerimus igitur tum eius caussam, inter ea quae iam nota
habemus. Quemadmodum autem duae essent nominum caussae,
dictum iam est a nobis libro tertio : quaedam enim erant
deducta, quaedam primogenia ; deductorum igitur caussas
esse primogenia ; primogeniorum autem caussas cognoscere
easdem non est necesse : sed casum aut arbitrium inventoris
pro caussa habere satis est. Est enim duplex cognitio
nostra : aut positiva, cum cognoscimus hoc esse, aut privativa,
cum cognoscimus illud non esse, hoc enim est esse illius,
quia non est. Altera vero ac tertia ratio simul sic diluuntur.
Scientia specierum est, et singularium ut sub speciebus continentur.
Ea igitur in quae conveniunt omnia singularia,
‘dictiones’ appellavimus. Earum essentiae atque affectus neque
corrumpuntur neque mutantur, puta ‘species’, ‘genera’,
‘casus’ : semper nanque casus, casus est, semper modus, modus.
__ Quae autem singula sunt, aut non corrumpuntur sed
perstant, quare nihil faciunt dispendii (multae enim voces
sunt quas nullus unquam aut distorsit usus aut abolevit) ;
aut si corrumpuntur, aeque scire interest nostra, ea corrumpi.
__ Quamobrem et corruptibilium et incorruptibilium
scientes sumus. Corruptibilium autem rerum corruptionem
non sequitur corruptio scientiae nostrae ; hoc enim scimus nos
corruptibilia esse. Idipsum igitur quod est corrumpi posse
non interit, sed semper eiusdem naturae est ; semper enim hoc
habet, ut corrumpi queat. 343

Caput CLXXXVIII.
Quarti argumenti superioris probationes
ab adversariis.

Haec sic expedivimus ut exactius quartam rationem, qua
et analogiam et etymologiam tollunt, perpendamus.
Quare videndum prius est quibus utantur rationibus ad confirmandum.
“Cum analogia, inquiunt, sit aequalitas quaedam,
secundum quam similia ducimus e similibus, ut a fructu, fructuosus,
sic a gestu, gestuosus” ; primum ostendere nituntur,
quod non sit necessaria, deinde quod nullo modo sit. Vtilitatis
caussa inventus est sermo. Magis igitur refert ut brevis et
rectus et simplex sit, quam longus et varius. At aequalitas deducendi
variat multa, non igitur admittenda. Praeterea ab
eodem rerum usu reiicitur aequalitas : eo nanque consilio muliebris
mundus a virili ornatu differt ; itemque in aedificiis corinthia
structura a dorica et thuscanica et ionica, longe alia
est. Neque vero id ex artibus solum coniectari, sed ipsa quoque
natura late conspici potest. Etenim membrorum compagem
aliam atque aliam esse usui fuit. AEqualitas igitur non solum
non necessaria est, sed etiam officit. Quod siquis ita dicat
non usum solum quaeri, sed elegantiam quoque, is adhuc intelligat
magis reiiciendam etiamnum similitudinem ; nihil
enim propius fastidio, nihil elegantius varietate. Ad haec aut
artem sequemur aut consuetudinem. Si hanc, nihil opus est
aequalitate : sed quaecunque usu suggerentur, ea nobis erunt
satis ; si vero artem ac praecepta, ut aequaliter omnia ducamus,
pro insanis habeamur : neque enim id fiat, ut quemadmodum
lupus, sic lepus flectatur : sed hoc leporis, illud
lupi faciet. Non est ergo necessaria analogia.

Quod autem nulla sit, sic conantur : abest ab omnibus orationis
partibus, igitur nusquam est. Ac sane in generibus non
est : quaedam nanque trium vocum sunt : humanus, humana,
humanum
 ; quaedam duarum : cervus, cerva ; quaedam singulis
contenta : aper. Neque ipsa genera similitudine vocum
344afficiuntur : nam Martia et Sisenna, diverso sexu, eadem vocis
forma sunt. Item eadem genera unica voce confusa atque
ignota, ut passer, aquila ; cum tamen et ibi foemina, et hic
etiam mas sit. __ At ne numerus quidem agnovit analogiam :
nam quamobrem non dicimus cicera sicuti farra ?
neque olea sicuti vina ? Non enim recte responderunt antiqui
ob generum diversitatem in vino multitudinis numerum
receptum esse, quia aliud esset Chium, aliud Lesbium,
aliud Falernum, nam ciceris quoque valde sunt diversae
species : folio, siliqua, semine. __ In temporibus item desideratur,
quippe a fleo, flevi ; a sero, sevi ; a fero, tuli.
Vbi a dissimilibus similia, a similibus dissimilia orta sunt. Item
a pasco, pavi ; ab amasco non est. __ Modi quoque analogiae
immunes sunt : multi enim carent, ut forem. __ Nec figurae
ducuntur analogia : nam quare dico Aenobarbum, non Aenibarbum ?
aut quare magniloquum, non magnoloquum ?
Quinetiam in derivando ipsas species, aequalitatis nullam
curam habemus, siquidem a bove, bovile ; ab ove, ovile ;
a sue nihil ducitur ; et bubulam dicimus, at ab ove, ovillam ;
a scribo, scriptor ; a bibo nihil tale ; sed contra, a bibo,
bibacem ; a scribo nullum simile. __ Item in comparativis et
superlativis : clarus, clarior, clarissimus ; similis, simillimus ;
a bono, melior, optimus. __ Sic neque in diminutivis :
anus, anicula ; manus, manuscula ; a pusione, pusillus ;
a morione nihil. __ Quid quod ne accentus quidem
ratio ulla est similis ? Etenim Héctorem et praetórem eiusdem
formae nomina alia et quantitate et soni qualitate pronuntiamus.
__ Sed et eadem nomina variis quantitatibus
alias atque alias proles generant : a lūceo, lūx longa, lŭcerna
brevis. Immo etiam eadem inconstantia in eadem voce
deprehendetur, neque id apud poëtas solum – Pharsalia,
Italia, Sicania –, sed etiam communi usu. Nam in lege fundi
venditionis, rūta caesa ita pronuntiabant prisci, ut prima
vocalis produceretur, alibi semper correpta esset.

Quod si non est necessaria neque est in accidentibus partium
345– quippe non in primariis, non in derivatis, non in declinatis ;
immo in uno eodemque inaequalitas –, analogia nulla erit.

Caput CLXXXIX.
Argumentorum dissolutiones.

Hi qui sese literaturae hostes profiterentur, potuissent a nobis
ferri sane, nisi pessimum facinus ausi essent. Neque
enim solum caussas rationesque proportionis tollere in re literaria,
sed etiam totam naturam ipsam demoliri videntur
mihi. __ Diruunt enim aequalitatem et similitudinem,
omniaque casui subiiciunt, contra quam faciebat Plato, qui
etiam nominum ac verborum – statum flexumque – naturae
certis legibus constare atque duci arbitrabatur. Nos igitur
utrunque extremum tanquam vitiosum reiiciamus. Ac decem
quidem principes rationes quibus aliae quoque annectuntur,
scio a veteribus obscure simul et pluribus verbis
inculcatas : quae hic tam clare patent tamque ordine digestae
sunt, ut quod illi orationis fuco nec satis apta copia quaesivere,
id hac nos serie, ut quam efficacissimae appareant, consecuti
videamur. __ Quibus ut respondeamus, paulo altius
ordiendum est.

Naturam rerum omnium autorem, quaecunque agat, propter
finem agere receptum est. Quare necessario fit ut certum
quiddam agat. Vnde membrorum quae in animalibus sunt,
caussas, officia, opera luculentissimis libris a nobis sunt explicata.
Propterea vero quod interdum aliis atque aliis circumvenitur
impedimentis ita ut aberrare cogatur, quibusdam
praeventa angustiis non id agit quod intendebat.
Itaque homini aut addit sextum digitum, aut tollit manum,
aut decurtat crus, aut aliud quippiam eiusdem modi monstrorum parit.
Caeterum quia maxima ex parte recte opus
suum peragit, nequaquam ei deesse operi quod proponit
dicimus ; neque iccirco naturam negare debemus. Verum
nonnulla recte atque ordine in lucem prolata, depravat
346consuetudo, quales sunt ii quos usus adegit uti valgii essent,
aut vari, aut compernes. Etiam casus multum potuit, quo
aliquis claudicaret, ut luscus esset aut strabo. Aetas
quoque atque imitatio detorsit pristinum quorundam institutum,
quo detracti a natura sua degenerarent. Quemadmodum
igitur vel casu vel usu, natura aut pervertitur, aut
immutatur, neque propterea tamen naturae opera neganda
sunt, ita non continuo analogia, quae natura quaedam vocum
est, sicubi desit, ab omnibus tollenda sit. Est ante oculos
Phalaris, Dionysius, Nero, alia monstra : in his iustitiam
atque animi moderationem desideres ; igitur nusquam
haec erunt ? Alexander raucius loquebatur, obstipa
cervice erat. Non a primordiis natalium suorum, sed paedagogi
nequitia distractus fuit a simplici illa regia indole. Hominis
igitur fuerat integritas, consuetudinis pravitas. Species
enim per singula corpora propagantur, inter quae nullum
formae discrimen invenitur : ita etiam in verbis fit. Sicut
ergo in natura deductio triplex, sic et in vocibus. __ Triplex
autem ad modum hunc. Propterea quod ea quae deducuntur
tribus diversa sunt differentiis : nam aliquid dicitur esse
diversum ab alio forma, ut ‘equus’ ab ‘homine’. __ Aliud materia,
ut ‘hic homo’, ab ‘hoc homine’ ; aliud accidente, ut ‘hic
homo sedens’, ab seipso ‘stante’. Quare in vocibus quoque,
aliud erit nomen hoc homo, a verbo hoc pugno : forma
enim distant. Secundo modo aliud nomen hoc homo, a nomine
hoc equus. Tertio, aliud nomen hoc homo, a nomine
hoc hominis. Possunt autem ea quae vel forma vel materia
sola distant, etiam accidente differre : ut homo niger
ab equo et homine albo ; sic nomen hoc homo, et a verbo
hoc sequor, et a nomine hoc equus distabit accidente
quoque, id est lineamentis elementorum. Itaque etiam inflexione
distare poterunt. Ac quemadmodum eiusdem nationis
viri duo, etiam fratres, etiam gemini, etiam pares facie,
etiam colore, tamen manuum aut crurum flexu dissimiles
esse poterunt ; neque tamen auferetur quin duo
347peregrini inter se similes sint : hoc enim accidens est. Ita in vocibus
equus et lupus convenient accidente, lepus non
conveniet ; sed analogia erit inter lupum et equum : quia
cum lepus non est. Non ergo tolletur propterea quod inter
lepus non est ; sed ponetur, quoniam inter lupus est et
equus. Sed habet suam caussam lepus qua desciscat, sequaturque
aliam proportionem, ut faciat leporis : propterea quod
Graeci Dorienses ita et appellabant et flectebant. Quare generis
quoque analogiam sequutus est lepus graecam non
latinam ὁ καὶ ἡ λέπορις. Neque solum genus inde,
sed vocis in recto casu lineamenta latina sibi assumpsit, ut
esset lepus sicut equus. __ Quare hoc etiam intererit analogiae,
ut aliis atque aliis caussis partim talia partim alia sint.
Neque enim quemvis hominem decet robur aut celeritas ;
quare robustum et celerem non sequetur eadem membrorum
analogia ; at omnes robustos eadem, eademque alia
seorsum veloces omnes. Si quem autem membrorum proportione
praeditum inveniamus, officio autem illi inutilem,
hunc casu, aut alio quo fato separatum ab ea proportione iudicabimus,
non propter unum tollentes caetera omnia. Itaque
sic est acutissime contra adversarios concludendum : non
posse eos inficiari analogiam, nisi in quibusdam ponant, est
enim habitus prior privatione non tempore sed cognitione,
sicut affirmatio, negatione. In paucis non esse casu : in
caeteris omnibus consilio similitudinis. Evenit autem interdum
ut deficiantur nomina proportione illa, propterea quod
res ipsae deficiuntur : nam sexus et principiis quibusdam et
officiis discreti sunt ; itaque alteri quod designes nomen, alteri
non conveniat. Proprium foemellae nubere est : iccirco
non transibis a foemina ad marem ipso participio, ut tantummodo
nuptam, dicas : ubi non tolletur analogia quia
doctum et doctam dicas, sed ponetur iccirco quia analogiae
pars est, sequi significatum. Alia quoque pars eius est,
sequi concinnitatem, sicuti hominis officium servare decorum.
Ergo siquid scabrum erit in deducto, maluit ars
348abstinere, cum tamen natura non repugnaret. Graeci συμφωνία
nominant finem hunc ; nos etiam ‘habilitatem’ possumus,
non solum ‘concinnitatem’. Sic reiecta sunt multa : __ for,
faux, prex, metuturus, nutritrix
atque eiusmodi, ut suppressae
potius ab usu quam negatae a natura vocum sint.

His legibus diruuntur argumenta omnia. Nam frivola satis
sunt quae negant necessariam, ac primum quidem admodum
ridiculum, quod brevitatis ratione tollendas curat inflexiones,
cum tamen per inflexiones tollatur ambiguitas.
Aliae quoque rationes nullae sunt. Varietas enim quam asserunt,
nequaquam reiicit aequalitatem ; est enim aequalitas
interdum inter duo, propterea quod ipsa sunt aliis inaequalia :
ita distant aequaliter duo triangula ab uno quadrato,
quia inter se aequalia sunt ; ac satis est, ut varietas sit inter
species, non diversitas in speciebus.

Caput CXC.
Assertio etymologiae .

Atque analogiae quidem ratio ac natura sic constat. Etymologia
vero etsi in multis obscura est, superque eadem
voce alia alii visa, tantum tamen abest ut tollenda sit, ut tam
maxime sit investiganda quammaxime latet. Quid enim occultius
veritate ? At multis in rebus ea imprimis desideratur,
neque tamen quisquam tam sit impudens qui eam neget.
Nam qui semper dubitabant Pyrrhonii, vel propter hoc id
agebant ne a veritate quae in altera parte contradictionis
latitabat, aberrarent. Ita materiae primae natura praeterierat
veteres omnes philosophos, donec a Platone inventa, ab
Aristotele omnium sapientum principe eruta est in lucem.
Quare omni ope atque consilio nitendum est ut ne plus illa
operae latendo exigere, quam nos investigando ponere videamur.

Caput CXCI.
Quid deinceps agendum, quoque ordine.349

Vocum principia, caussas, elementa, affectiones quemadmodum
universa natura comprehenderentur, hactenus
declaravimus. Deinceps ad ipsas voces privas cursus flectendus
est. Sic enim Philosophus naturalia corpora sub
motu accepta deducit communi intellectione ad historiam
singularium. Cuius exemplo nobis quoque statuendum est
quo usu privae voces apud autores circunferantur. Cum igitur
quidam per ordinem elementorum hoc professi fuerint,
alii sumpto autore interpretandi munus magnis digressionibus
contaminarint, unus Varro mihi videtur consultius fecisse,
ut verborum connexum certa serie explicaret – alioqui
diversis locis eadem saepe repetas necesse est. Verum enimvero
ipse quoque M. Varro suorum librorum initium auspicatus
est a temporis locique divisione quadam, perinde
quasi sub utroque alterutrove omnia continerentur, ac non
infinita pene sint quae in eam partitionem vel reluctantia
sint arcessenda, ut omittam particulas minores, cuiusmodi
sunt praepositiones, coniunctiones, interiectiones quae
nullam habent cum nominibus affinitatem. Quare longe
praestiterit a primariis vocibus initium sumere, atque ab his
deducere caeteras quae ab illis ortae sunt. Verum inter easce
primarias cum quaedam steriles sint, ut interiectiones et
praepositionum, ac coniunctionum maxima pars ; quaedam
sint genitrices, quae alias ex sese pariant, primo quoque loco
tractare steriles decet, quae nullam cum caeteris habent
coniunctionem. Et quoniam non omnes voces elementorum
similitudine, aut significati cohaerent affinitate, nequaquam
absurdum fuerit si interdum in contrarium transeamus.
Neque enim qui de motu dixerit, de quiete quoque
non possit loqui.

Caput CXCII.
Ad unum significatum caetera reducenda.

Vnum vero imprimis observandum est : propterea quod
significatorum multitudo uni eidemque voci attributa saepius
350est, aut scribentium autoritate aut prodentium curioso
iudicio, principem omnium significatum indagari oportere
censeo, ad quem tanquam ad tesseram signaque caeteras reducere
legiones, sed propositis semper caussis, sine quibus tam
stulte credimus quam arroganter profitemur. Nam cum hoc
interpretandi munus usu, autoritate, ratione constare dixerint,
sane intelligendum est usum sine ratione non semper moveri :
veluti si aspirat trophaeum et anchoram quae leniter
a Graecis aliis proferuntur, Atheniensium exemplo
sciamus factum esse. Autoritas vero quid aliud quam
usus est ? Nam quod autore M. Tullio dicimus, ex eius usu
id habemus ; at si ab usu recedat, tum vero autoritas nulla
est. Quare etiam Caecilium reprehendit Cicero, etiam M. Antonium,
qui tum aliter quam ex usu loquerentur. Ad rationem
igitur quoad fieri poterit erunt haec reducenda.

Caput CXCIII.
Non recte uni voci significatorum multitudinem a
veteribus assignatam.

Fuerunt autem doctissimi, multarumque literarum viri, qui
propterea quod nimis multa variis observationibus comperta
scivissent, multa item significatorum monstra uni eidemque
voci designarunt. Quorum opera tantum abest ut commoda
sit, ut maxime etiam libri adversetur inscriptioni. Nam
specioso titulo De sermonis proprietate edidissent, nihil minus
quam quod profitebantur, effecere. Vnius nanque vocis
una tantum sit significatio propria, ac princeps, caeterae aut
communes aut accessoriae aut etiam spuriae. Non enim ab re
idem verbum adiecit usus nominibus diversorum significatorum,
sed quia eorum natura conveniebat. Sic dicimus
scindere vallum ; scindere adamantem non dicimus : non
enim natura fert. Ac verbum quidem pristinum recipit significatum,
sed non cohaerent. Non igitur potuit mutari significatum
huius verbi, in ea verba quae cum adamante convenire
possunt, puta tundere. Nam dicimus scindere in luctu
351togam
 : ergo erit hoc loco idem scindere quod lugere ;
et scindere vallum erit castra occupare ? Itaque male plurima
sic ab illis distorta sunt, quae a nobis in libris Originum
certis appositis caussis correcta fuere. Nam quis putarit
verbum hoc potiri idem esse quod condi ? propterea quod
poëtae versus est : Potiuntur Tibridis alveo. Sic subigere,
acuere ; et stringere, percutere ; et spectare, dirigere ; et
ventus, odor et alia innumera, quae omnia longe accuratius
ad sua quaeque principia reducenda fuere. Est autem viri
et boni et sapientis, non solum alienos errores detegere atque
arguere, sed etiam rationes suas atque consilia aperire. Quare
quo sit indagandum modo, sic instituamus : si condi significat
potiri, loco verbi potiri, ponatur verbum condi ; si patitur
sedes, bene est ; si non patitur, non significat. Quis igitur
dicat, conditus sum libro ? et conditus sum turdo ? et
conditus sum ense ? __ Item si premere, defodere est, dicamus
igitur fossam premere ; si premere, tegere significat,
igitur, coelo premi dicamus nos, quos non attingit tamen.

Nolo nunc duci per omnia quae suo loco in Originibus exactissime
persequuti sumus. Sed satis sit iecisse fundamenta
scientiae tibi, more principis nostri
Aristotelis, cuius sapientiae luce
grammaticorum tenebrae
discutiantur.352

Epilogus.

Habes Sylvi Caesar fili sententias nostras,
quas non tam propter patris nomen
venerari debes ut pius sis, quam ob veritatem
contemplari, ut fias doctior. Alia
enim officia in me tua locis ac temporibus certis suo
quaeque fato fungentur aliquando ; at in rerum caussis
dispiciendis ita tibi faciendum est, ut nostra quoque
tanquam vel peregrini vel etiam hostis legas.
Omnia enim tui caussa laboramus, simplicitate
ducti, non gloria impulsi. Quo tibi vehementius
est nitendum, ne nos
plus operae potuisse videamur,
quam tu velis capere
utilitatis.

Gratias tibi domine
Iesu353