CTLF Corpus de textes linguistiques fondamentaux • IMPRIMER • RETOUR ÉCRAN
CTLF - Menu général - Textes

Scaliger, Jules César. De Causis linguae Latinae – T02

Iulius Caesar
Scaliger
Sebastiano Gryphio
Typographo
S. D.

Cum plerique librorum meorum, qui
sane quasi futurae famae tentantibus uadum
nobis praemissi erant, tuis opibus,
atque apparatibus ea gratia affecti sint, ut non minus
tuum ob beneficium, quam propter suum meritum eos
doctissimus quisque et exceperit, et probarit : non
fuit mihi committendum, ut quae attentiore opera cumulatiora
commoda pollicerentur, non et impensiore
tibi cura commendata esse uellem. In omnibus enim
scriptorum meorum rationibus cum iudicii nostri nescio
quas affectiones a uulgaribus sordibus, uti mihi
uidebatur, longe alienas semper secutus sum : tum iis
in libris, quibus Latinae linguae caussae continentur,
animo nostro obsequuti sumus : ubi oblectaremur et
rei ipsius non uulgato argumento, et iis scribendi legibus,
quas in nullo unquam Latinorum hoc in genere
literarum compertas habebamus. Etenim linguae
nostrae tum ad ipsum (ut ita dictam) habitum nitidiorem,
tum ad ornamenta non ignobilia respiciens, et
admirabar maiorum nostrorum fortunam, qui eam
3nobis condidissent : et aetatis nostrae sapientiam laudabam,
quae longinquo squallentem exilio pristinae dignitati
restituisset : et dolebam utrorunque uicem, qui
in paucis caussas quaesissent, atque in illis ipsis multis
erroribus sese implicuissent. At caetera sane animantium
genera fortasse cognorint ipsas res, quaedam
etiam percipiant acutius : uni Homini rerum caussae
ad cognoscendum sunt datae : quas qui animo concipit,
illum demum esse Hominem dicas. Ergo inter alia miseriarum
nostrarum oblectamenta, cum sapientiae genus
hoc, quo rerum caussae inuestigantur, maxime carum
haberem : indignum profecto mihi uisum fuit, si
per nos staret, quo minus primae ipsae literae suam
quoque in his haberent partem. Nam quae studia essent
et mitissima, et humanitatis nomine constituta, atque
iccirco ad uitae meae rationem ac consuetudinem uehementer
accommodata, non tam me ab seuerioribus
abstrahebant, quam et sese cum illis in me coniungebant,
et ad ea meipsum alacriorem remittebant.
Quo factum est, ut aggressus sim opus immensum, ac
pene desperatum : ubi, ut festiue simul, atque ingenue
fatear, aliquando quaerendum esse intelligerem, quod
extaret fortasse nusquam. Verum quid erat aliud,
opertis oculis Veterum in sententias semper duci,
4quam illos plusquam Viros obseruare, nos minus
quam Homines desperare ? Equidem ita censeo : optimos
illos Priscos, tum recentiores, non uoluntate solum,
sed quibus etiam possent, officiis bene de nobis
meritos fuisse. Verum ita euenit Gryphi, ut qui sublimioribus
studiis occupati essent, eos pigeret harum
quotidianarum disputationum ; quos uero ingenium
temperatius ab altiori contemplatione abduxisset,
eos melioribus opibus destitutos nimis leniter in ea
incubuisse. Quamobrem si nouis libris, noua cura nostra,
earum rerum optima quaeque pars et excipienda,
et expolienda erat : non aliis profecto legibus id
mihi faciundum fuit, quam quae in Philosophiae recessu
ab ipsa natura et latae, et fixae essent. Hoc
enim maxime modo spero, iam meliuscule esse literis
Latinis : quarum equidem Vsum multorum doctissimorum
uirorum opera propemodum perfectum
arbitror : rei ipsius Originem, atque Radices, hactenus
aut ignotas, aut nondum proditas saltem : ut
languenti huic Philosophiae parti, ac pene brutae,
iam nunc demum mens aliqua data esse videatur.
Tuam uero mi Griphi ueram pietatem, excellentem
eruditionem, insignem humanitatem his nostris lucubratiunculis
et praeesse uolui, et moderari : si id tibi
5ita collibuisset : ut posteri intelligerent, eius frugis
prouentum, si qua ad eorum commoda per nos exculta
esset, a nobis tantum commendari, quantum ex
diligentia tua, atque autoritate gratiae consequi
potuisset. Vale.

Pridie Nonas Februarias,
M. D. XXXX.6