CTLF Corpus de textes linguistiques fondamentaux • IMPRIMER • RETOUR ÉCRAN
CTLF - Menu général - Textes

Scaliger, Jules César. De Causis linguae Latinae – T03

Iulii Caesaris Scaligeri
in tredecim libros de
causis linguae latinae
praefatio,
ad
Syluium Caesarem
filium.

Egressum te ex angustiis
tenuioris literaturae, SYLVI
CAESAR fili, non ante decet
inire rationem grauiorum studiorum,
quam istarum praeceptionum
caussas notas habeas, per
quas excellentissimae cuiusque scientiae
cursus aperiri debuit. Quanquam enim haec
ipsa tenes, quae certis obseruationibus recepta sunt :
tamen qui saepius dubitare an ita sit, semper quaerere
quare sint talia, cogi possis : nisi te exemptum ex his
difficultatibus in tuto collocatum uideam, uitam
mihi acerbam putem. Quibus igitur legibus Latina
lingua sese astrinxisset, cum ante nos multi scite admodum,
ac sapienter memoriae prodidissent, neque
earum constitutionum rationem ullam reddidissent :
7sane uel hoc ipso animum meum uehementer excitarunt :
quod arbitrabar, id quoque ab illis praestari
potuisse. Nam enimuero ad simplicitatem meam imprimis
pertinere existimabam, si hoc uel sola spe essem
aliquando assequutus, quod esset praeteritum, uel a
bonis viris, qui ueterum sanctionibus uellent acquiescere :
uel a Barbaris, qui politiorem operam contemnerent :
uel a delicatis, qui operosiorem diligentiam
negligerent : uel ab inuidis, qui quod ipsi dare non
possent, ab aliis accipere detrectarent. Quanquam
minime latuit ab initio nos quantum turbae cieremus.
Neque enim defuturi sunt, qui negent, prudenter
a nobis factum, ut his uilioribus operis sapientiae
studium interciperemus : quippe nullo usu euenire
posse, ut bonus medicus is, cui haec curae fuerint,
aut sit, aut censeatur : auerti nanque non diligentiam
solum, sed animum ipsum amitti quoque, siquid de
illarum literarum contentione remittatur. Quibus
equidem tam humane monentibus nos, ad hunc potissimum
modum responsum uelim : Me ingenii mei
magnitudinem, quae nusquam ulla extitisset, admiratum
esse nunquam : neque nostram hanc mediocritatem
rei ulli aptam, nedum ut Medicae exercitationi
parem considerem, existimasse. Verum tam grandem
istam, quantam de me, studiosa plebs, optimi
ciues, illustrissimi uiri opinionem accepissent, non
renuisse : sed quasi reliquias ueterum fortunarum nostrarum
fato quodam oblatas recepisse, atque ad melioris
8uitae frugem, cultumque contulisse. Quod uero
temporis a publicis muneribus, a priuatis amicorum
officiis superesset, alias aliis studiis impendisse : ut,
quem neque luxus stupidum fecisset, neque parsimonia
uaecordem, neque alea egenum, neque lucri spes
cupidum, neque potentia elatum, neque diuitiae insolentem,
neque improborum odia desperatum, liceret
mihi eas horas, quas alii salutandis dominis suis,
alii mercaturis, alii hilaritatibus, nequid praeterea dicam,
collocare soliti sunt, referre ad sapientiae nutrices
hasce literulas, in quarum sinu Philosophiae robur
olim creuerit. Praeterea in memoria habebam,
quot, quantaque Galenus hoc in genere literarum ab
sese summo studio diceret elaborata, ut in suis maxime
reponere et uellet, et deberet. At qui vir ? quantus
medicus ? qui non ex aliis potius discere (id quod
facile factu sic satis sit) quam ex seipso, quod esset ualde
arduum, constituere aliis medicinae scientiam conaretur.
Atque ille tamen cum illis grauioribus operis,
humanioris sapientiae studia coniungere dignum
duxit. Quid ? nonne diuinus ille Plato curat hoc,
cum multis aliis in locis, tum ipso in Cratylo toto, ut
orationis uel totius, uel partis reddat rationem ?
Nonne Aristoteles adeo ad sese pertinere arbitratus
est, ut saepenumero ipsa emendet uocabula, alia explicet,
quaedam uel inuestiget, uel etiam pariat ? Scripsit ille
de Poëtica : de Rhetorica scripsit. Amatoria uero,
atque alia eiusmodi ut omittam, perpetuo commentario
9id egit, ut sciremus, quot modis quippiam significare
possit. Cuius profecto iudicio Grammaticam
non solum esse Philosophiae partem, id quod
nemo sanus negat : sed ne ab eius quidem cognitione
dissolui posse intelligeremus. Itaque nemo bonus uitio
uertat mihi, quasi priscarum nitori, atque lenitati
literarum seuerioribus additis artibus tristem quandam
attulerim asperitatem. Neque enim scientiae minores
a superioribus suapte natura disiungi possunt,
sed ingeniorum tantum imbecillitate dissociari solent.
Quamobrem remissius contemplantibus honos
suus relinqui debet : acutioribus etiam diuinioris
operae gratia habenda est. Atque aetati quidem
tuae, fili mi, quanquam primo in congressu uidebuntur
haec asperiuscula : ita tamen uelim cum animo tuo
statuas, Nihil unquam uulgare pretium ullum operae
fecisse. At quanti tandem fit, excellentissimis quibusque
rebus a uitae ipsius primordiis assuescere ? Itaque
tetrica haec non nisi Barbaris atque incultis animis
terrorem, ac desperationis facere opinionem : pro
nobis uero, appetentibus ueritatis, tanquam armatas
stare putes legiones. Ne sane sis eo hominum in
genere, qui aut abiecta, quam nossent, aut ignorata
quam haberent, spiritus libertate, etiam illud, si diis
placet, conqueruntur, Mathematicarum interuentu
disciplinarum Philosophiam a Platone obscuratam.
O Dii immortales : obscurabitur Philosophia earum
appulsu scientiarum, quarum splendor menti
10nostrae uerissimis, simplicissimisque demonstrationibus
lumen affert ? Sed isti delicatiores, qui sese in mollissimi
otii nexum dedidere, frustra simul, ac turpiter
existamarunt, Sapientiae cumulum sedentibus, atque
oscitantibus sibi Deos ipsos suos confecturos : quo
modo aut ingens patrimonium boni nominis contemptor
pater, aut prouentum aliusmodi, quem dicere
nolo, Sors. At hercule liberales animos ab hoc
falso quietis portu, non tam aestu gloriae, quam ueritatis
aura retractos in Philosophiae cursum, non
prius decet deponere studia contentionis, quam ex
tam nobili, tamque opulenta prouincia pretiosas istas,
ac potius diuinas, merces reportarint. Neque enim
petimus laudem, non gloriam, non praemium : laborum
nostrorum ueniam petimus. Inuidiam vero neque
placare cedendo, neque instando superare uolumus :
sed contemnere potius, quam deprecari. Quis
enim damnabit audaciam, qui idem ille non et inuitus
admiretur conatum ? Fortasse etiam laudet : ut
quantum demat prudentiae, tantum addat animi generoso.
Siquis enim attentius operam nostram hanc
intueatur : is agnoscet, non tam aliena occupata,
quam externa reiecta, propria uindicata. Neque
enim, ut argumentum sit par, etiam iudicium idem
esse uideat : siue amissa, quae erant necessaria, siue sublata
superflua, siue praua correcta contempletur :
supra quingentos errores, satis illos quidem nobiles,
tum Veterum, tum Recentiorum deprehendet.
11Quos equidem nequaquam tetigissem (profecto non
id studebamus, sed ut Latinae linguae caussas in lucem
erutas proderemus) nisi sese nolenti, atque etiam
saepius inuito ingessissent mihi. Neque enim ex alienis
spoliis nominis nostri munimenta exaedificare in
animo unquam habuimus : sed aliorum bonam famam
laborum potius nostrorum accessione capere
incrementum. Atque iccirco nullius pene attigimus
nomen : nullis partium studiis addicti, quod e re
esset, breuissima ac simplicissima diuini Aristotelis
scribendi lege, explicandum curauimus. Quem uirum
tibi, Sylui, si proposueris imitandum : et intelliges
a nobis ordinem mirificum his tuis in libris institutum,
sine quo ne ipsa quidem rerum natura
consistere queat : et tute ad eiuscemodi
artium diuinitatem comparabis
talem, ut etiam nos, id
quod equidem uel opto,
uel spero, superare
ualeas.
12