Conradi Gesneri
De differentiis linguarum
Observationes, & primum
in genere.
Lingvarvm confusionis
causa atque historia in
sacris libris tradita, non est
quod hic a nobis repetatur.
Quemadmodum autem magna
infelicitatis humanae pars
fuit sermonis confusio : ita nostris temporibus
donum uere diuinum & præclarae felicitatis loco
iudicare debemus, totum fere orbem terrarum
tribus illis in cruce consecratis linguis,
quas passim homines studiosi exercent, denuo
coniungi : atque harum cognitione non ea
modo quae ad hominum commercia, quaeque ad
sapientiam humanam pertinent, sed pietatem et
Deum innotescere. Quis enim nescit per uniuersam
Europam Latinae ac Graecae linguarum usum
esse : Hebraicae uero, siue potius Arabicae, in Africa
Asiaque totis fere, Graecae etiam in parte earundem ?
Europa sane tanto caeteris existimanda
est felicior, quod cum alibi sapientiae studiosi singulas
tantum linguas addiscant, in ipsa tres illae
quas dixi excolantur. Quamobrem etiam crucifixi
Domini nostri Iesu Christi Euangelium
1rin Europa nostris temporibus primum, una cum
linguis illis renascentibus renouari coepit, &
inde per easdem linguas tum libris tum uiua
uoce, in reliquas quoque nationes breui (ut speramus)
dispergetur : ita ut Christo per uniuersum
mundum praedicato (quod magna celeritate,
nostra memoria, per omnem prope Europam
iam factum uidemus) extremum huius
mundi diem & secundum Domini nostri aduentum
instare ac imminere iudicandum sit.
Multarum quidem linguarum homines in
unum etiam Troianum bellum confluxisse prodit
Homerus Iliad. quarto :
Οὐ γὰρ πάντων ἦεν ὁμὸς θρόος, οὐd' ἴα γῆρυς :
'Aλλὰ gλῶσσ' ἐμέμικτο, πολύκλητοι (ex multis locis conuocati)
δ' ἔσαν ἄνδρες.
Euphorus 11 & alii multi historicorum, gentes
& linguas septuaginta quinque esse dicunt, inde
nimirum impulsi quod Moses scripsit : Animae
ex Iacob in uniuersum erant septuaginta quinque,
quae in Aegyptum descenderunt. Et sane uidentur
reuera dialecti (linguae potius) communes
duae & septuaginta, ut in nostrorum etiam monumentis
proditum reperitur. Reliquae uero
multae sub unum genus commune, quod duas
aut tres pluresue dialectos contineat, referendae
sunt. Est autem dialectus 22 dictio peculiarem alicuius
loci notam seu characterem prae se ferens :
uel dictio quae propriam communemue gentis
characterem ostendit. Graeci quidem dialectorum
1vsuae linguae differentias quinque annotant, Atticam,
Ionicam, Doricam, Aeolicam, & quintam
communem. Porro uoces barbaras (quae scilicet
a Graecis usurpantur) cum sint incomprehensibiles,
non etiam dialectos, sed glossas 13 uocari
aiunt, Clemens Alexandrinus libro 1. Stromateωn.
Nos dialectum aliâs simpliciter sermonem
siue orationem articulatam significare obseruauimus,
uel ipsum in pluribus uerbis colloquium :
aliâs (apud grammaticos praesertim) linguae
alicuius siue in singulis siue in pluribus
uerbis proprietatem, qua a communi uel reliquis
similibus aut cognatis differt. Galenus glossas
Hippocratis, id est prisca & obsoleta in eius
libris uocabula, proprio libro interpretatus est.
Colchorum urbs Dioscurias, nunc deserta,
quondam clara fuit, ut Timosthenes in eam
C C C nationes, quae dissimilibus linguis uterentur,
descendere prodiderit. Et postea a nostris
centum triginta interpretibus negotia ibi gesta,
Plinius 6. 5.
Mithridatem Ponti regem solum mortalium
uiginti duabus linguis locutum certum est, nec
de subiectis gentibus ullum hominem per interpretem
appellatum ab eo annis quinquaginta
sex quibus regnauit, Idem.
Iambolus quidam mercator, cum conseruo
captus ab Aethiopibus maritimis, nauim ingredi
iussus est, et uersus meridiem nauigando
pergere donec ad insulam quandam Felicem
2rperuenisset. hic enim Aethiopibus mos erat antiquissimus,
ut duos alienigenas expiationis gratia
illuc mitterent. Post quatuor igitur menses ad
insulam appulerunt, & in ea homines inuenerunt
benignos, corpore agili et robusto, ossibus
instar neruorum flexilibus, &c. Lingua etiam
(inquit) a nobis differunt. Diuisam enim hanc
eis natura dedit, quae scinditur in inferiori parte,
ut ab radice duplex esse uideatur. Sic autem
uaria utuntur loquela, ut non solum uoce hominum
loquantur, sed auium diuersarum imitentur
cantus : Et quod admirabilius est, una
cum duobus hominibus perfecte simul respondendo
& disputando loquantur. Vna enim linguae
pars uni loquitur, reliqua alteri, Diodorus
Siculus libro 3. de fabulosis antiquorum gestis.
Troglodytae Aethiopes serpentibus & lacertis
uescuntur, et uoce strident (τῇ διαλήκτῳ τετρίγασι)
tanquam uespertiliones, Herodotus.
In remotissimis quibusdam ad Septentrionem
regionibus mercatores rerum commutationes
nutibus & gestibus facere legimus, non quod
loquendi facultate omni careant tanquam multi,
sed quod linguis plane diuersis utantur.
Ex linguis Hebraica 14, ut prima & antiquissima
omnium est, ita sola uidetur pura et syncera :
reliqua mixtae sunt pleraeque omnes. nulla enim
est quae non ab Hebraica deriuata quaedam &
corrupta uocabula habeat. Et insuper ipsae inter
se sunt mixtae : uel necessario, ut cum rebus
2vperegrinis & inusitatis nomina quoque peregrina
sunt relicta, quemadmodum aromatum &
aliarum rerum quae aliunde apportantur, in plerisque
linguis. Vel sponte, ut ratione studiorum in
diuersis artibus & scientiis. Sic Latini innumera
non solum artium uocabula a Graecis, sed etiam
rerum mutuati sunt, quae in libris ipsorum repererant.
Vel propter imperia. fere enim uicti paulatim
uictorum moribus & linguis se accommodant.
Sic a Gothis Latina lingua in Italia, Gallia
& Hispania corrupta est. Vel ex eo quod gentes
diuersae in unam regionem migrauerunt. Anglica
omnium maxime mixta hodie corruptaque
uidetur. Primum enim uetus Britannica lingua
imperio Saxonum partim abolita, partim corrupta
est : deinde Gallica etiam uocabula plurima
assumpsit, siue propter multitudinem mercatorum
ex Gallia uicina, uel aliorum hominum
ex eadem profectorum ut inhabitarent. Linguae
etiam quarum in foro & in templis usus est aut
fuit, non parum mutationis attulisse uidentur.
Olim enim in Romanorum prouinciis causae
omnes forenses agebantur Latine, & eadem lingua
conscribebantur instrumenta omnia. Diuersi
etiam populi cultus sacros in templis Latine
tantum peragunt, ita ut a plebe non intelligantur.
Et multis in locis orationes sacrae, praesertim
Dominica (ut apud nos quoque patrum memoria)
Latino tantum sermone etiam a plebe
proferuntur. Barbarae 15 siue Barbaricae linguae
3rpraeter Graecam & Latinam dicuntur omnes.
Nos etiam Hebraicam excipimus, quod ea cum antiquissima
ac instar parentis aliarum, tum sacra et
diuina sit lingua : qua scilicet uetus Testamentum,
Lex & Prophetae, & totum salutis humanae
negotium comprehenditur. Sed ut a Iudaeis tanquam
indignis Deus opt. m. gratiam suam merito abstulit,
& externis gentibus communem fecit : ita etiam
nouum Testamentum non Hebraica lingua, sed
potius Graeca, ceu apud caeteras gentes clarissima
doctissimaque, conscribi uoluit. De barbaris
linguis plura referemus infra ex Strabone,
in Caricae linguae mentione.
Porro primae & generales dialecti, etsi barbarae
sunt, nomina tamen ex ipsa rerum natura
habent deprompta. Quamobrem etiam preces
sacras efficaciores esse putant homines, si nominibus
barbaris constent : & Plato in Cratylo,
uocabulum pyr barbaricae originis facit, quod
Phryges etiam modice deflexa uoce (ut & Germani
für) sic appellent, Clemens Alex. In omnibus
sane linguis uocabula quaedam natura sunt
facta, ut quaecunque ad soni imitationem & per
onomatopoeiam composita dicuntur, ut non
modo uocabula ea quae aliquem sonum significant,
murmur, bombus, sibilus, crepitus, strepitus,
stridor, ouare, mugire, rudere, et reliquae animalium
uoces in diuersis linguis : ipsa etiam auium
nomina, aut uetus quidam grammaticus scribit,
ad uocis suae imitationem fere sunt expressa. Alia
3varbitrio hominum imposita, ut syncategorematum
omnium, & uerborum magna ex parte. Nominum
uero illa quoque, siue simplicia & deriuata,
siue composita, quae etymologiam aliquam
& signicationem, ad ostendendum aliquam
rebus insitam uim aut naturam continent, non
immerito aliquis naturalia dixerit.
Plato 16 etiam diis dialectum quandam attribuit,
coniectura ex somniis & oraculis facta : &
insuper ex daemoniacis, ut qui non sua, sed daemonum
inhabitantium dialecto loquantur.
Quin & brutorum 27 suam esse dialectum censet,
quam eiusdem generis animantes intelligant.
Nam cum elephas in coenum illapsus clamaret,
alius qui aderat hoc uiso abiit, & mox cum grege
elephantum reuersus periclitantem seruauit.
In Libya quoque aiunt scorpium si hominem ut
feriat contingere non possit, abire & cum pluribus
reuerti, atque ita catenatim cohaerentibus &
demissis illis, hominem cui insidiatur ferire. Vnde
coniicimus, bruta non aliquo nutu obscurius,
neque aliquo corporis motu gestuue, sed
sua potius dialecto, quae uoluerint inter se significando
communicare. Fertur praeterea de piscibus,
si quis forte linea attractus ea rupta euaserit,
nullum deinceps eo in loco per illum diem
eiusdem generis piscem apparere, Clemens Alex.
De brutorum inter se colloquio multa
etiam Porphyrius tradit in libris de abstinendo
ab animatis. Sed absurdum uidetur quod scribit
4rClemens de brutis in genere, tanquam omnia
dialecto quadam inter se utantur, scorpii quoque
& pisces : quibus cum ipsa uox negata sit, multo
magis etiam dialectum negatam fateamur
oportet.
De linguis diversis
singillatim ordine literarum.
Abasinorum lingua, uide Aethiopum
lingua.
Abgazari uel Abgazelli, lege Gazari.
De Aegyptiaca
lingua.
Aegypti incolae apostolos sua dialecto
loquentes audiunt Hierosolymis in die
Pentecostes, & admirantur. Lingua Colchis
eadem quae Aegyptiis est, ut Eustathius scribit
Dionysium Afrum enarrans. Mensium anni
xii. Aegyptiaca nomina haec reperio, quae omnia
oxytona sunt : Tybi, Mechir, Phamenoth,
Pharmuthi, Pachon, Pauni, Epiphi, Mesori,
Thoth, Paophi, Athyr, Chœac. Nicolaus Myrepsus
Alexandrinus Antidoto 371. eadem mensium
nomina explicans (dicit autem Alexandrina
esse) caetera quidem similia habet, pro Ianuario
autem tymbe, pro Iunio payni, pro Septembri
thod, pro Octobri phaophi, pro Decembri
4vchyac.¶Baieth, Βαιήθ, Aegyptiis tum accipitrem
tum animam significat. Aelianus tamen accipitrem
etiam thaustum ab eis dici, scribit. Accipitris genus
sparuerio minus baydach nominant, Tardiuus.
Baris lingua Aegyptia dicitur cymba
quae uectat cadauera Aegyptica ad sepulchra : nostri
pheretrum bar appellant. Hercules uox
Aegyptia est, non Graeca, M. Porcius Cato.
Canem anubin uocant, Felem bubastum. Cucupha
in Hieroglyphicis Ori, auis nomen Aegyptiacum
mihi uidetur. Kiranides upupam interpretatur.
¶Quum Aegyptii literis utantur
propriis, has quidem uulgo discunt omnes : illas
uero quas sacras appellant, soli sacerdotes
norunt, a parentibus eorum priuatim acceptas.
Apud Aethiopes iisdem omnes figuris utuntur,
Diodorus Siculus libro quarto de fabulosis
antiquorum gestis. Et mox, Sed de Aethiopum
literis, quas Aegyptii sacras uocant, dicendum.
Sunt Aegyptiorum literae uariis animantibus,
extremitatibusque hominum atque instrumentis,
sed praecipue artificum, persimiles. Non
enim syllabarum compositione aut literis, uerba
eorum exprimuntur, sed imaginum forma,
earum significatione usu memoriae hominum
tradita. Scribunt (Pingunt) quidem accipitrem,
crocodilum, serpentem, hominis oculum, manus,
faciem, & caetera eiusmodi. Accipiter rem denotat
cito factam, quoniam haec aliarum ferme
omnium auis sit uelocissima. Transfertur haec notatio
5rad domesticas res quae uelociter fiant. Crocodilus
malum significat. Oculus iustitiae seruator,
& totius corporis interpretatur custos, &c.
De hieroglyphicis quidem literis, siue picturis
potius, Ori Apollinis cuiusdam libri duo
extant : & alia quaedam ab aliis, ut a Plutarcho
in commentario de Iside & Osyride, obiter scripta.
De iisdem mentionem facit etiam Ammianus
Marcellinus libro 22.¶Ammonii Aegyptiorum
atque Aethiopum coloni sunt, &
linguam inter utrosque usurpant, Herodotus
lib. 2.¶Gordiano sepulchrum milites fecerunt
in finibus Persidis, titulum addentes & Graecis
& Latinis & Persicis, & Iudaicis & Aegyptiacis
literis, ut ab omnibus legeretur, Iul. Capitolinus.
¶Aegyptia lingua eadem est quae Alexandrina,
de qua Ixion Demetrius librum scripsit
Athenaeo teste.
De Aeolica lingua.
Aeolica lingua, dialectus est Graecae
communis, in qua scriptum nihil, quod sciam,
extat : nisi apud poetas. Hac utitur Homerus
aliquando, authore Plutarcho, in compositis
syncopen faciens, ut ὑβάλλειν pro ὑποβάλλειν. & in
tertia persona praeteriti imperfecti η. pro ει ponens,
ut ἐφίλη, ἐνόη : & δίδη, διάη. Item σ. Aliquando
mutans in δ. ut cum profert ὀδμή & ἴδμεν. Et literis
interdum abundans, ut εὔκηλος, αὐτάρ, κεκλήγοντες,
pro ἕκηλος, ἀτάρ, κεκληγότες. Et secundae personae
5vuerborum apponens θα, ut ἔφησθα, εἴπησθα. Porro
duplicationem consonantium alii Doricae,
alii Aeolicae dialecto attribuunt, ut ἐλλάβεν, ὁππότερος.
Pro ὄμματα Aeoles dicunt ὄππατα, βωλή pro βουλή,
γᾶ pro γῆ, &c. Plura lo. Ammonius in libello
de dialectis. Aeolice scripsit Alcaeus, cuius
apud authores praesertim Athenaeum, uersus quidam
citantur.
Aestui Illyrice loquuntur.
De Aethiopica
lingua
Ammonii Aegyptiorum atque Aethiopum
coloni sunt, & linguam inter utrosque
usurpant, Herodotus libro 2.¶Aethiopice nabis
camelopardalin sonat.¶De Aethiopum
literis lege supra in sacris Aegyptiorum literis.
Oratio Domini Iesu
lingua Aethiopica transcripta ex nouo
Testamento Romae impresso.
Abuna zaba schamaiath, ithkadascha
schmacha. thomtza mangosthcha. ichun fakdacha
bachama baschamai uabamdurni. Schischaiana
zalala olathana habana iom. hodog lana
abaschana, chama nohhnana nohdog laza aba
schalana. uaithbana uschtha manschuth. ala adochnana
uabalhhana omchulu ochui. oschama
ziacha iothi mangosth hail uaschobhhath
lailama ilam. Amen.6r
Symbolum et confessio
Symeonis Iusti in Aethiopica lingua.
Aethiop.
Ioze toshoro Iagaborcha ogozio bacham
azazocha basalam asama roia
aioinotoia ahnotocha zaastadalocha kodom
chulu hozobocha, cham tochasto borhan
laahozbo uachobra lahozabocha Osrael
Lat.
Nunc dimittis seruuum-tuum domine secundum
verbum-tuum in-pace quia uiderunt
oculi-mei salutare-tuum quod parasti ante
omnes populos, lumen in reuelationem
gentium, &-gloriam populi-tui Israël.
Hinc apparet Aethiopicam linguam in multis
congruere cum Hebraica.
De Aethiopica lingua
ex Grammatica Chaldaica Sebastiani
Munsteri.
Evulgatum est ante paucos annos
opera et diligentia Ioannis Potken Agrippinensis
Psalterium quoddam, incognitis quidem
& antehac non uisis scriptum characteribus, incertaque
lingua, quam quidam Indianam putant,
alii Chaldaicam uocant : ipse autem ueram Chaldaicam
asserit, nec ulli secus sentire permittit,
praesertim Iudaeorum auscultatoribus. Deinde
postquam alphabetum huius linguae, & dictiones aliquot
proposuit, subdit : Has literas & syllabas
Bernhardus Breitenbachius in suo Itinerario,
ubi de Abasinis 18 siue lndianis scribit, confuso ordine
posuit, figura minime a nostris discrepantes
characteribus. Vbi obiter est notandum, duplicem
6vesse Indiam 19 : unam orientalem, quae scilicet
in Asia extremum occupat locum, cuius linguam
& literas omnino ignoramus. Alia est
lndia meridionalis, in Aphrica scilicet sita, quae
ad Orientem habet mare rubrum, Arabiae felici
contermina, nisi quod Arabicus interfluit sinus. Porro
ad Septentrionem iungitur Aegypto, & ad
occidentem Aethiopiae. Et est regio latissima,
cuius populi quondam uocabantur Troglodytae 210 :
hodie autem Abasini & Indiani appellantur,
uiuentes sub potentissimo rege, quem uulgo
presbyterum lohannem uocant, aut, quod
magis crediderim, presbyterum Cohan, quod
tam Hebraice quam Chaldaice sacerdotem sonat. Ad
hos itaque homines dictam spectare linguam, non
modo Bernhardus Breitenbachius, uerum &
Io. Potken testatur, quorum ille Hierosolymis,
hic Romae homines Indianos conuenisse, & alphabeti
eorum literas descripsisse fatentur. Deinde
ut ostendat quantum haec lingua a Chaldaica differat,
ex Psalmo 86. ut Hebraei numerant, hunc uersum
adscribit : Miserere mei Domine, quoniam
ad te clamaui tota die : laetifica animam serui tui.
Cuius Indiana interpretatio haec est : Tasahalani
ogozio osma habecha ozarha chulo amira :
Vuaastafasoha lanafscha gabrocha. Chaldaica
uero sic habet : Hus alai Iehoua ærum kodamach
æzalle kalioma : æhade naphscha deabdach.
Hoc est, Miserere super me Domine, quoniam
coram te orabo tota die : laetifica animam
7rserui tui. In hoc uersu duas tantum uoces reperies
Indianae linguae cum Chaldaicis congruentes,
nempe chulo & lanefscha. Sed ut clarius harum
linguarum affinitas tibi pateat & diuersitas,
apponam ex utraque uocabula quaedam cum
rerum interpretatione.
Indica | Chaldaica | Latina
Loboi | Libbi | Cor meum
Zadoc | Zadica | Iustus
Anta | Ante | Tu
Modorna | Arana | Terra nostra
Basom | Besom | In nomine
Boosi | Gabra | Vir
Amolacha | Elaha | Deus
Dabra | Thura | Mons
Saboo | Enasa | Homo
Oholo | Lachma | Panis
Ion | Chamra | Vinum
Beta | Beta | Domus
Gabarcha | Ehadta | Fecisti
Sabartha | Tebarta | Fregisti
Hinc facile est iudicare linguam quam Indianam
uocant, non esse Chaldaicam : nisi contra
claram scripturam sentire uelis, Danielem, Onkelon,
Ionathan, & reliquos orientales interpretes,
non Chaldaice, sed fortasse Callicutice scripsisse.
Est igitur lingua propria, & suae genti peculiaris,
nunc quidem cum Chaldaismo, nunc
uero cum Hebraismo nonnihil habens affinitatis,
7vsed plus cum utroque diuersitatis. Proinde
mihi uidetur, si in sensu meo abundare permittor,
eam Aethiopum esse linguam, sicut & Abasini
ipsi non admodum ab Aethiopibus differre
dicuntur : quanquam non nesciam ipsos Iudaeos
in suo Haruch eam uocare linguam Ismaëliticam,
id quod dictiones nonnullae indicant, quas
ex hac lingua in Haruch ipsum retulerunt, Hucusque
Munsterus.
De lingua Africana,
uel Libyca. Nam Punicam eandem Arabicae
faciunt eruditi.
Punica lingua apud Afros mures
quidam zegeries uocantur, quod in Graeca ualet
idem quod βουνοί (id est colles,) Herodotus
libro 4.¶Accipiter Libyce uocatur barbax, Hesychius.
¶Libyes battos appellant reges, Scholiastes
Pindari.
Vocabula Quaedam quibus
utuntur Mauri nigri
Vocabula Quaedam quibus
utuntur Mauri nigri, id est Africani qui ad
mare mediterraneum habitant circa Tripolim
arcem quam Rhodienses obtinent, nam alia lingua,
ut audio, apud Mauros albos est.
Carno, ganny. Genta, Thracice. Cyathus, got. Deus, alha.
Foemina, matrona, fantro. Fur, barbo. Furari, barboni.
Lectus, bonia uel embechi. Mensa, ortho. Nihil, bacco.
Nobilis, credy. Ornare, turchem. Panis, brik.
Papyrus, cart. Vinum, syrap.
¶Vide etiam inferius de Punica lingua.8r
Alexandrina lingua,
eadem est quae Aegyptia.
Ammonii Aegyptiorum atque Aethiopum
coloni sunt, & linguam inter utrosque
usurpant, Herodotus libro 2.
De Anglica lingua.
Oratio Dominica Anglice conscripta.
Our father whiche arte in heauen, hallowed
be thy name. Thy kyngdome come. Thy
wyll be done in earthe, as it is in heauen. Geue
us thys day our dagly bread. And forgeue
us our trespasses, as we forgeue our trespassers.
And leade us not in to temptacion. But delyuer
us from euyll. Amen. Sunt autem uocabula
Germanica uel Saxonica omnia, sed aliquo
modo detorta, uel immutata praeter substantiuum
uerbum arte & be : & but, id est sed
coniunctionem : et nomen heauen, id est coeli,
et Gallica uocabula trespasses & delyuer.
Audio ante annos aliquot, & patrum memoria multo
pauciora Gallica & Latina uocabula in hac lingua
fuisse, quae nunc eis abundant. nam & in colloquiis
ea multi affectant, & in scriptis praecipue
intermiscent ueluti flosculos ac pigmenta,
ita ut uulgus nisi adhibita interpretatione non
intelligat. Maxima tamen pars adhuc Saxonica
est. Libri quidem ante ducentos aut trecentos
annos in Anglia scripti, toti fere Saxonica lingua
8vconstant. Quaedam etiam propria habent,
ex ueteri forte Britannica lingua.¶Scotica parum
ab Anglica differt, sed pauciora Gallica uocabula
habet : utpote ad Septentrionem remotior.
Nam & ipsi Angli Septentrionales, magis
quam Australes ad Germanicam linguam accedunt.
Anglica lingua, (inquit Seb. Munsterus)
mixta est ex multis linguis, praesertim Germanica
& Gallica. Olim uero mere fuit Germanica,
id quod animaduertere licet ex Beda,
qui ex Anglia oriundus fuit. Is enim in libro De
temporibus sic scribit : Veteres Anglicani populi
numerauerunt menses suos secundum cursum
Lunae, appellantque Lunam monam, & mensem
monath : Decembrem uocant Haleg monath,
(id est sacrum mensem :) & Aprilem Eoster monath
(id est paschalem mensem.) idque a dea quadam
cui Teutonici populi in paganismo sacrificia
fecerunt tempore mensis Aprilis, quae Eostre
est appellata. Maium appellauerunt Thrimelci
(id est tres mulctrae) quod eo mense pecora
ter die mulgerent. Hic locus in impressis codicibus
non facile inuenitur : ego uerô inueni in
libro manuscripto, quem Glareanus ex Nigra
sylua anno 1545. huc Basileam misit, Haec Munsterus.
Sunt autem uocabula illa, quae Beda Anglica
facit, Germanica omnia. Angli hodie nonnihil
uariant. nam Lunam uocant mone : mensem,
moneth : pascha, easter : mulctram uas,
9rmylkyng payle : ipsum lac mulctum, meale.
¶De Britannica ueteri, quae adhuc in Angliae
parte retinetur, Vuallica dicta, dicetur inferius.
Aquitanica lingua quae olim
fuerit, non constat. Vide in Gallica.
De Arabica lingua.
Arabica uel Punica lingua est, qua
omnes Muhamedicae religionis cultures in grammaticis
utuntur, affinis Hebraicae. Tantum autem
Muhamedis religio patet, ut uix tertia pars
orbis terrarum reliqua sit, Guil. Postello teste.
Dominica oratio Arabicis uerbis, Latinis autem
literis descripta, ut pronunciant, qui
euphoniae sunt studiosi.
Abana illadhi phi's schemaua, thikaduschu
ischmeche. thäthi mälchutheche. Thechunu
mäscheitheche chema phi's schamäi ueala
älartz. hhobzna chäphaphna ahtana phi liaum.
ueahphar lana maiughibu alana, chema
uenahhna ahpharna leman ahhta iläna. uela
thadhhulna ththeghiaribu lächine neghina
min älschäriri. Leine lecha'm meluchu ueälkauathu
ueäl mäghedu il älebdi. Amin.
Turcica & Arabica lingua diuersae sunt, sed
characteribus iisdem utuntur, Bellonius.
Aramaea lingua, eadem Chaldaica
est.9v
Arbenses Illyrice loquuntur.
¶Arabes sua dialecto loquentes apostolos Hierosolymis
in Pentecoste admirantur.
De Armenica lingua
uulgari, quae eadem Turchica est
& Tartarica.
Oratio Dominica in lingua Armenica.
Chair mer ur hierchins, des srboi ezisi
anoncho : ekesse archaiotaicho. ezissin chankcho,
urbis hierkins, ie etchri. Zachaz mer hanaba
gsord tour mez. ais auroie touz mer zaabartis
mer, urbis ie mech tossume merus bartbanas.
ie mi tanir zame zprtzo tai. ail phirkai zamer
izare. Zucho e archaiotai ie zariotai ie paouch
auiteaus. Amen.
Araxa, id est μισοπάρθενος Armeniorum lingua,
Plutarchus in libro de fluuiis. Axalla Armeniis
calidum significat, Io. Stobaeus.¶Georgianorum
lingua uulgaris Tartaricae et Armenicae
media est, G. Postellus.
Armenica quaedam uocabula.
Habet Armenica lingua uoces multas
Ebraicas, ut eam originem & parentem satis
referat, cuiusmodi sunt,
Armenice. | Ebraice.
Ael, Deus. | El.10r
Aeli, Deus meus. | Eli.
Rabbi & Rabuni, magister. | Rabbi.
Lezu, lingua. | Laschon.
Zamanach, tempus. | Zeman.
Chahanaim, sacerdotes. | Chohen.
Hhatz, crux. | Etz ou hetz.
Ail, sed. | Alla.
Vsan, signum. | Nes.
Cho, tu. | Cha.
Chum, tuus. | Cha.
Quaedam cum aliis linguis habet
communia : ut sunt,
Episcoputhi, episcopatus. Za praepositiuum
articulum cum Aethiopica habet communem.
Du, tu. Von, ab. Ail, alii, ἄλλοι. Em, εἰμὶ, sum.
Mesch, μέσον, medium. Ab Armenis acceperunt
Germani, Carle, Carol. dicunt enim Armeni
car, potuit : carol, potens.
Plura de Armenica
lingua, ex Beroso & Xenophontis
aequiuocis.
Armeni (Scythae Armeni) ipsum
Noa, tanquam uirum sapientissimum & diuinae
naturae participem, Olybama & Arsa, idest coelum
& solem, cognominauerunt, & illi plures
ciuitates dedicauerunt. Nam & ad haec tempori
Scythae Armeni urbes habent Olybama &
Arsa Ratha, & eiuscemodi, Berosus. Incolae
10vin Armenia Saga ipsum Noa omnium deorum
patrem uocant : & primum dixerunt Ogygisan
Sagam, id est illustrem sacrorum pontificem
Noam Dysir. (M. Porcius Cato etiam Sagos primos
Thuscos, interpretatur pontifices & sacros expiatores.)
Thyteam uero (al Tideam, nimirum
eius uxorem) Aretiam dixerunt, id est terram, & Estam,
id est ignem, (esch ignis est Hebraeis) post
mortem cognominauerunt. Quia ipsa regina sacrorum
fuerat, & puellas docuerat sempiternum
ignem sacrorum seruare. Vino etiam inuento
Noa cognominatus est Ianus, quod Aramaeis
(iain Hebraeis uinum est. Plinius scribit Scythas, uocatos
esse Sacas a Persis, & lingua Persica Aramaeos)
sonat uitifer, & uinifer, Idem.
Exiccata post diluuium humo, Noa de monte
Armeniae Gordyaeo descendit in subiacentem
planiciem plenam cadauerum, quam usque ad
hanc aetatem appellant Myri Adam, id est euisceratorum
hominum. Filium Chem infamia &
impudentia insignem Chemesenua cognominauit,
id est Chem infamem & impudicum, incubum,
propagatorem. Est enim Esen apud Scythas
Aramaeos infamis & impudicus Enua uero
tum impudicus tum propagator, Idem.
Ianus (Noa) in Italiam ueniens omnes colonos
a Camesenuo filio suo corruptos, montana
trans Ianiculum amnem colere iubet, illisque
filiam suam Cranam Helernam, id est suffragio
ab his electam & exaltatam reginam cum
11rsceptro dat. Nanque duos filios suos nouissimos
Cranum & Cranam lanus cum Comero (Gallo
Italorum rege) miserat, coaluerantque in gentem
atque posteritatem maximam, quam nostra
aetate Ianigeneam uocant : cognominant autem
Razenuam, id est sacram propagatricem incubamque,
contra impietatem Camesenui. Cranum
etiam Razenum cognominauit lanus. Colonias
a se (in Thuscia) positas uocauit Aryn Ianas,
id est a Iano exaltatas, Berosus, qui et Armeniam
Sagam uocat, quam Scythicam interpretor.
Sub Aralio septimo rege Babyloniorum, conflagrauit
Italia in tribus locis, circa Istros, Cymeos,
& Vesuuios : & uocata sunt a Ianigenis
illa loca Palensana, id est regio conflagrata, Idem.
Sagae (apud quos Ogyges atauus Nini, quem
Babylonii Gallum cognominant, in diluuio saluatus
est nauigio) ratem uocant gallerim, quod
ab undis saluet, Xenophon in aequiuocis. Hinc
forte uulgare Germanis & Gallis nomen galêa.
Sicanus rex apud Ianigenas sub Armatrite
nono rege Babyloniorum, deificauit Aretiam,
& nominauit eam lingua Ianigena Horchiam.
Kytim regem Celtiberorum Ianigenae
ob mentis excellentiam sua lingua uocauerunt
Italum, Atalaa.
Asia regiones ac linguas multas diuersasque
habet : quare non satis clarum est quod Athenaeus
scribit Σταφυλής uocabulum uideri ἀσιαγενές,
11vid est Asiaticum. Gentilium terminationem
in enus (ut a Marsya urbe Phoeniciae Marsyenus)
Stephanus grammaticus alibi Asiaticam
simpliciter uocat, alibi illorum propriam esse dicit
qui habitant iuxta Euphratem & ad Orientem.
Est ubi Arabes tum hac, tum alia in ites terminatione
ut scribit. Cappadoces quoque in enus
formant gentilia, ut a Mazaca, Mazacenus.¶Asiae
incolae apostolos sua lingua loquentes Hierosolymis
in festo Pentecostes audiunt.¶Asiaticum
dicendi genus pro fuso copiosoque legere memini.
Assyriorum lingua, uide Chaldaica.
De Attica lingua.
Attica lingua, dialectus est Graecae
communis, & hac prae caeteris Homerus utitur.
Haec λεὼς dicit pro λαὸς. duas syllabas in unam collidit,
ut τοῦπος pro τὸ ἔπος. ex optatiuis quibusdam
η aufert, δοκοῖς pro δοκήοις. Haec etiam profert κακίους
pro κακίονες. et accusatiuos huiusmodi, βοῦς, ἰχθῦς,
non diuidit. In tertia plurali ζεύγνυσιν & ὅμνυσι dicit.
Vocales breues interdum omittit, οἶμαι, λοῦται :
pro οἴομαι, λούεται. Epsilon augmentis uocalium
praeponit, ἑώρων, ἐωνησάμην. Iôta omittit alicubi, ut
in uocabulis ἠϊόνες, Νηρηΐδες, σφῶι. & in datiuis in
iôta purum exeuntibus, ut γήρᾳ pro γήραϊ. item ἔστων, pro
ἔστωσαν. Optatiuis utitur, pro indicatiuis praeteritis.
Nominibus foemininis, articulos uel participia
uel adiectiua generis masculini adiungit, ut
12rτὼ χεῖρε, τὼ γυναῖκε, & apud Platonem ἡ σοφὸς γυνὴ,
Plutarchus. Pro σὺν, ξὺν & pro duplici sigma,
duplex ταῦ ponit, &c. uide Io. Ammonii de dialectis
libellum. Inter authores qui Attice scripserunt
Aristophanes comicus & Demosthenes
Rhetor celebrantur. Iadem siue Ionicam
dialectum eandem esse ueteri Atticae, Eustathius
Dionysium periegeten enarrans prodidit. Athenienses
Croesi tempore inter Iones excelluerunt,
Herodotus.
Babyloniorum lingua Chaldaica est.
Belgica lingua, uide in Gallica.
Bessi, hodie Bosnenses uel Bosnasienses,
Illyrice loquuntur.
De Bithynica
Lingua.
Bithynos etiam Graece loquutos
esse ex mensium nominibus coniicio, quae usitata
eis fuerunt haec : Ἥρεος, Ἕρμιος, Μητρῷος, Διονύσιος,
Ἥρακλειος, Δῖος, Βενδιαῖος, Στρατεῖιος, Ἅρειος, Περιέπιος,
Ἀφροδίσιος, Δημήτριος.
Bohemi & Borusii Illyrice loquuntur.
Bosnenses uel Bosnasienses, uide
Bessi.
De Britannica
lingua uetere.
Walica lingua hodie apud Anglos
12vuocatur, uetus scilicet Britannica, in tota
(ut coniicimus) insula usitata, antequam Saxones
ea devicta linguam quoque suam intulissent,
quae in maxima parte nunc obtinet, Britannica
uetere in regionem non magnam contracta.
Vuallos (uulgo walch) Germani uocant, quasi
Gallos, peregrino & incognito eis sermone loquentes
homines, ut Graeci ac Latini barbaros.
hinc ab Anglosaxonibus etiam Vualliam regionem,
& eius incolas Vuallos appellatos puto.
Eandem esse arbitror Britonum in Gallia,
quos Tonantes cognominant a pronunciationis
absurditate, quam scilicet Britanni Armorica
parte Galliae occupata, cum Saxonum irruptioni
cessissent, secum inuexerunt. Plura leges
in Cosmographia Munsteri libro secundo,
ubi de rebus Gallicis scribit.¶Veteres Prussi,
quorum e numero sunt Sudini, Curi, atque alii,
utuntur sua lingua, quam Cornelius Tacitus
Britannicae propiorem esse dicit. immistae ei sunt
multae Graecorum uoces : quas tamen ita rustice
proferunt, ut eas, nisi quis diligenter animum
aduertat, intelligere non possit, Ge. Agricola.
¶Lingua vetus Prussica fere eadem est quae Curorum,
Liuonum et Lituanorum, ut audio : dialectis
uariant, & nihil habent commune neque
cum Germanica, neque cum Sarmatica vel Illyrica.
Sunt tamen qui Curos Illyrice loqui dicant.
Oratio Dominica in lingua Vuallica
seu Britannica uetere.13r
Eyn taad rhwn wyt yn y nefoedd, santeiddier
yr henw tau. Deued y dyrnas dau. Gwneler
dy wollys, ar y ddayar megis ag yn y nisi.
Eyn bara beunyddawl dyro inni heddiw. A
maddeu ynny eyn deledion : megis ag i maddeuwn
in deledwyr ninau. Ag na thowys ni i
brofedigaeth. namyn gwared ni rhag drwg.
Amen. Hoc est,
Noster pater qui es in ipsis cœlis,
sanctificetur illud nomen tuum, adueniat illud
regnum tuum, fiat tua uoluntas super illam terram
sicut & in illo cœlo, nostrum panem quotidianum
da nobis hodie, et remitte nobis nostra
debita sicut etiam remittimus debitoribus
nostris. Et ne inducas nos in tentationem, sed
libera nos a malo. Amen.
Bulgari, uide Rascii.
De Cappadocum
lingua.
Cappadocum linguam barbaram
esse coniicio uel ex mensium nominibus
duodecim, quae sunt, Τίριξ, Μάτα, Ξαναθηρί, Μιθρί, Ἀσπομεναμὰ,
Αρθρὰ, Τεθουσία, Ωσμόνια, Σόνδαρα, Αρτανία, Αρταεσίν,
Αραιότατα.¶Cappadoces mirantur apostolos
sua lingua loquentes Hierosolymis in Pentecoste.
De Carica lingua
De Carica lingua,
deque barbaris & barbarismo in uniuersum,
e Strabonis libro 14.13v
Homerus in Catalogo Cares privatim
βαρβαροφώνοι appellauit. non quia Cariae
lingua breuissima sit, quod non est. nam ea permulta
Graeca nomina admixta habet, ut Philippus
testatur Caricarum rerum conscriptor. Sed
ego arbitror ab initio conficto nomine, eos barbaros 111
appellatos, qui difficulter, aspere ac duririter
loquerentur, ut blaesos balbosque dicimus.
Sumus enim ad confingenda rebus cognata nomina
ingeniosi, qualia apud nos permulta sunt,
ut κελαρίζειν, κλαγγή, ψόφος, βοή, κρότος. id est, murmur,
clangor, strepitus, clamor, strepitus : quorum
plurima iam proprie proferuntur. Cum
igitur omnes qui crasse loquuntur, barbari dicerentur,
tales praecipue uisae sunt nationes caeterae
praeter Graecos. Quare illos proprie barbaros
appellauimus. ac in initio quidem per conuicium,
quasi duriloquos & crassilingues : postea
uero eo nomine abusi sumus tanquam communi
ac gentili, distinguentes eos a Graecis. Cum
enim iam multa consuetudo & commercium
esset cum barbaris, non amplius ex crassitudine
linguae, & quadam uocalium instrumentorum
ineptitudine, sed ex dialectorum proprietate
(proprio quodam uitio) talis pronunciatio,
prouenire uidebatur. Porro alia quaedam &
quasi barbara loquendi prauitas, in lingua nostra
uidetur, si quis non perfecte Graeca pronunciet :
sed ita nomina proferat, quemadmodum
barbari solent, qui ad Graecam dictionem introducti,
14rexpedire linguam non possunt, quemadmodum
nec nos illorum orationem, quod
apprime Caribus contingit. Nam alii non multum
cum Graecis diuersabantur, nec Graece uiuere,
nec eorum dictionem ediscere pertentabant,
nisi perrari admodum ac fortuito uir uiro
congredientes. Nam Cares per totam Graeciam
errauerunt stipendia merentes. quare barbari
ex illo sunt appellati, ex quo in Graecia militarunt.
at posteaquam apud insulas habitarunt,
id multum in eis eminuit. Inde in Asiam profecti,
nec ibi sine Graecis uiuere potuerunt. Nam
Iones cum eis ac Dores traiecêre. Ab eadem
quoque causa barbarismus dictus est. eum enim
in his dicere consueuimus, qui male Graecissant :
non autem in iis qui Carice loquuntur. Sic etiam
barbariloquos & barbari sermonis homines,
eos accipere debemus, qui male Graeca pronunciant.
Carico autem more barbarismum ad Graecae
orationis artem transtulerunt, & Soloecismum :
siue id nomen a Solis ductum sit, siue alio
modo, Haec omnia Strabo. Graeca uerba circa
finem sic sonant : Απὸ δὲ τοῦ καρίζειν, καὶ τὸ (forte τοῦ) βαρβαρίζειν,
μετήνεγκαν εἰς τὰς περὶ ἑλληνισμοῦ τέχνας καὶ τὸ σολοικίζειν,
εἴτ' ἀπὸ Σόλων, εἴτ' ἄλλως τοῦ ὀνόματος τούτου πεπλασμένου.
Carni, Carniolani, &
Carinthii usque ad Drauum, Illyrice
loquuntur.
Casubi, aliâs Cassubitae, Illyrice loquuntur.14v
Celtica lingua, uide Gallica.
De Chaldaica lingua,
quae & Aramaea, & Syrorum & Assyriorum,
& Babyloniorum uocatur.
Chaldaica lingua hodie eruditiores
in Aegypto & Aethiopia utuntur, ut
audio. Hebraicae confinis est, nec forte multo
amplius differt quam Dorica a Graeca communi.
Oratio Dominica in lingua Syriaca uel Chaldaea
ex Euangelio Matthaei, Viennae
impresso.
Abun dbischmaia uithkadasch schmoch.
thithe malchuthoch. uehue tzebionoch eichana
dbischmaia aph bearaa. heblan lahhma dsunkanan
iomna. Vaschbuk lan hhoboin eichana
deaph hhanun schabakan lehhiaboin. Vela thaalan
lenisaiona. ela phetzan min bischa. Methil
ddiloch hi malchutha, uehhaila, uethaschbuhhtha
lealam. almin.
Hac lingua utuntur hodie in sacris & grammaticis
(alioqui uulgaris sermo Arabicus his est)
quamplurimi Christiani, quod in tota Syria habitant,
sed praecipue circa montem Libanum, ad quatuor millia
hominum, uulgo Christianos de Zona dicunt.
Chaldaicos in ripa repertos characteres a transitu
fluminis uocant.¶Chaldaicam eandem esse
Babylonicam certo nouimus, Munsterus. Vide
etiam supra in Aethiopum lingua. Philo Iudaeus
15rHebraicam uocat ut audio, & contra. Falconis
sacri genus primum secundum Babylonios & Assyrios
uocatur seph : alterum genus dicitur semy :
tertium hynaire, & peregrinus, ab Aegyptiis ac
Assyriis, Tardiuus.
Circasi Quinquemontani circa
Pontum, aliâs Ciercassi circa mare Caspium,
Illyrice loquuntur. Hi, ut audio, in Africa aliquandiu
imperarunt Mamaluchi etiam dicti.
Circassi uersus mare Hyrcanum, gens bellicosissima,
quae longo tempore Aegypto cum
Syria sub seruorum (forte quia serui dicuntur sclaui)
nomine imperauit, ex Sclauorum gente originem
sumpsêre, linguaque utuntur Sclauonica,
ac Christi fidem secundum ritum Graecum sequuntur,
Bilibaldus Pirckeymerus.
Colchis lingua eadem est quae Aegyptiis,
Eustathius in Dionysium.
Corali Illyrice loquuntur.
Crestoniatarum lingua,
lege in Pelasgica ex Herodoto. Est autem
Creston urbs Thraciae.
Cretenses Graeco sermone utuntur.
Hi apostolos Hierosolymis in Pentecoste sua
dialecto loquentes audiuerunt & admirati sunt.
Croati, aliâs Chroati, &
Culmii lingua Illyrica loquuntur.
Curorum lingua, uide supra in Britannica
uetere.
Cyprus hodie Venetorum imperio
15vparet. Insulani Graece loquuntur etiamnum, sed
corrupte. Antiqua mensium nomina, usitata eis
haec fuerunt : Ἀφροδίσιος, ἀπογονικός, αἰνικός, ἰούνιος, καισάρεος,
σεβαστός, αὐτοκρατορικός, δημαρχεξάσιος, πληθύτατος,
ἀρχιερεύς, ἴοθιος, ῥωμαῖος.
Cyrniorum (qui Cyrnum, id
est Corsicam incolunt) lingua exules seu profugi
dicuntur balari, Pausanias.
Dacorum et Getarum sermo idem
est, Strabo lib. 7.
Tibiscus Fl. Ptolemaeo limes est ueteris Daciae,
cuius cultissima pars est Transsyluania, prouincia
multis habitatoribus frequens. Nam eam
& Germani, quos appellant Saxonas : & Hungari,
& Hungarorum antiquissimi Siculi dicti,
(qui lingua sua sunt Zekheli, & ad huius imitationem
a quibusdam uocantur Ceculi) incolunt :
ut omittam peruetustas Romanorum reliquias
Valachos, qui frequentes ibidem uicos et pagos
habent. Potiuntur tamen rerum Hungari, & penes
eos imperium est : eoque fit, ut Transsyluani
quoque Hungarorum nomine censeantur. Est uero
plane mirabilis diuersarum, nec unius linguae
per uniuersam Hungariam gentium mistura,
quemadmodum a me dicetur prolixius
ea in commentatione, qua res Hungariae, & populorum
in ea origines, appellationes, leges, mores,
instituta conor explicare, Georgius Vuernherus
in Hypomnematio de admirandis Hungariae
aquis.16r
¶Dacicas aliquot stripium nomenclaturas legere
memini inter illas quae Dioscoridi attribuuntur,
ex quibus tamen qualis haec lingua sit, uel
qua cum ei conueniat, coniicere non possum :
ut Cotiata, gramen : Cerceraphron, anagallis
purpurea : Caropithla, catanance : Aniassexe,
onobrychis.
Dalmatica lingua, uide infra
in Illyrica.
Deorum lingua.
Homerus nomina quaedam humana,
alia diuina facit : diuina nimirum illa uocans, quae
quam rectissime seu uerissime facta sunt. ut fluuii
quem deos Xanthum uocare ait, homines uero Scamandrum :
& auis quam dii Chalcidem, homines
cymindin, & urbis quam tum Batieam tum Myrinem
appellari canit. Idem filium Hectoris Scamandrium
a mulieribus, a uiris (rectius nimirum)
Astyanactem uocatum ait, Plato in Cratylo.
¶De lingua deorum plura quaere apud Homerum,
& Scholiastem Odysseae κ. & supra ubi de
linguis in genere scripsimus, ex Clemente.
Dibriorum sermo Illyricus est.
Dorica lingua.
Homerus ut aliis Graecae linguae
dialectis (inquit Plutarchus) ita etiam Dorica
usus est : ut cum dixit consueta Doribus ellipsi,
δῶ pro δῶμα : & ὁ pro ὅτι : & ἄψ pro ὀπίσω : & ἄλλο
pro ἄλλοτε. Item per syncopen ὅτριχας, pro ὁμοτρίχας :
16v& οἱετέας pro ὁμοιετεῖς : & ὁπάτριον pro ὁμοπάτριον : &
τρεῖν pro τρέμειν : et τίω pro τιμῶ. Solent etiam Dôres
literas transponere, ut κάρτιστοι pro κράτιστοι, Haec
ille. Dôres etiam τ. aliquando pro κ. scribunt,
ut τῆνος pro κεῖνος : aliquando econtra. Et futura
circumflectunt, δεξῆ, λαψῆ. & in secundis personis
iota omittunt, τύπτες, pro τύπτεις. Alpha quidem
pro ἦτα ponere eis frequentissimum.¶Qui Dorice
scripserunt nonnulli extant, ut Theocritus
poëta, Timaeus Locrus de natura. Lacedaemonii
inter Dores excelluerunt Croesi tempore,
Herodotus. De Laconica lingua leges inferius
in elemento L. Dores praecipue, ut platystomi,
incessuntur a Graecis, quod iusto frequentius
in dictionibus a. literam ingerant. unde apud
Theocritum garrulae mulierculae coarguuntur
πλατειάσδοισαι ἃπαντα, ut quae Syracusiae forent, Caelius
Rhodiginus.
Elamitae Arabiae gens apostolos
Domini Hierosolymis in Pentecoste sua lingua
loquentes admirabunda audiuit.
Epirotarum lingua Illyrica est.
Galatae qui super Phrygiam incolunt,
coccum fruticem lingua uernacula
hys nominant, Pausanias in Phocicis. Est autem
is frutex eiusdem generis cum ilice aquifolia,
quam Galli Europaei hodieque hous uel hus
appellant. quare hoc etiam argumento Galatarum
17rin Asia eandem esse aut fuisse linguam, quae
in Europa Gallorum est aut fuit, euincetur. Vide
plura mox in Gallica lingua uetere.¶Trocini
(Germaniae populi) a lacessendo dicti : ita
tolistobogi a ferendis arcubus cognominati :
socii Brenni & Thessaloni, in Asia sedes posuerunt,
dicti Galatae, ad quos d. Paulus scripsit,
Io. Auentinus.
De Gallica lingua,
uetere primum, deinde recentiore.
De Lingua qua Heluetii & Galli Iulii Caesaris
tempore usi sunt, duae sunt coniecturae.
Quidam enim putant (ut Beatus Rhenanus)
Gallicam linguam tunc neque cum Germanica,
neque cum Francica, qua hodie Galli
utuntur, communicasse, sed propriam extitisse
linguam. Alii uero (ut Aegidius Schudus &
Henricus Glareanus) Gallos tunc usos putant
lingua Germanica, potissimum ea qua adhuc
Heluetii utuntur : habenturque utrinque probabiles
rationes, Seb. Munsterus.¶Inter nomenclaturas
stirpium Dioscoridi attributas, Gallicae etiam
paucae leguntur : ut bacchar, id est asarum : beliocandas,
id est millefolium : corona, id est argemone :
ducone, id est ebulus. In Marcelli
empirici etiam libris Gallica quaedam nomina
herbarum inuenio, ut sunt, ratis, id est filix :
bricumus, id est artemisia : baditis, id est nymphaea.
& ignotae, uernetus, blutthagio. item uisumarus,
17vid est trifolium : gilarus, id est serpillum. Videtur
autem terminatio in arus frequens fuisse ueteri
Gallicae linguae. nam & uirorum nomina propria
in marus aliquot legimus, ut sunt ueterum
Germaniae regum, Visomarus, Vadomarius,
Chonodomarius, Richomarus, Theodomarus,
Viduarius, Suomarius, Hortarius, Rumarus,
Arabarius, Nodomarius, Viridomarus, &
Gelimeris Vandalorum rex. Item quae hodieque
in usu sunt, Otmarus uel Ottomarus, Detmarus,
Hincmarus, Dancmarus, Drutmarus. Et forte
haec nomina pleraque composita sunt, ex duobus,
priore in plerisque obscuro : posteriore uero maro
uel marco, id est equo. nam & Graeci multis
nominibus propriis equum addiderunt, tanquam
nobilitatis notam, (Aristophane in Nubibus
teste) ut Philippo, Ctesippo, Speusippo, &c.
Auentinus tamen mar uel meer ab augendo deriuat,
quod Germanis est meeren. Caeterum ut
marus uel marius uirorum : ita dunum. uel durum
in uetere Gallica aut etiam Germanica lingua
multis oppidorum nominibus propriis siue
terminatio, siue potius uocabulum alterum
e duobus compositis adiiciebatur : ut sunt, Lugdunum,
Lugodunum, Iuerdunum, Cambodunum,
Carrodunum, Tarodinum, Gessodunum :
Gaunodurum, Marcodurum, Batauodurum,
Bracodurum, Bocodurum, Nouidurum, Ventodurum.
& similiter magus, ut Breucomagus,
Rhotomagus, Neomagus, Berbetomagus, Nouomagum,
18rRigomagus, Duromagus. In mundus
quoque terminationem uideo antiquam, quod
nomen Germanis os hominis significat : inde
uirorum nomina, Sigismundus, Trasimundus,
rex apud Fulgentium, Emundus, Guimundus,
Reimundus, Varemundus, & Rosemundus apud
Marcellinum, si bene memini : Segimundus
apud Tacitum. Item in ricus, quod diuitem significat,
ut Henricus, Dieterichus uel Theodorichus,
apud Suidam & alios, Fridericus, Ericus, Vuenericus,
Heimericus, Helpericus, Huldricus,
Gundericus. & apud Marcellinum libro 31.
Athanaricus, Viderichus (quod ad Fridericum
accedit) Ermenrichus, &c. & apud C. Caesarem
in rix, Orgetorix, Dumnorix, & Viridouix,
nisi legendum potius Viridorix, id est Fridericus.
Et in manus, ut Almanus, Adelmanus,
Ringmanus, Hartmanus : & apud Marcellinum
Lagarimanus. est autem man uir, lingua
Germanica. Item in baldus, boldus uel poldus :
in bertus, artus, uel hartus. Theudibertus,
apud Suidam in Ουδέον. talia sunt, Rupertus,
Giselbertus, Dagobertus, Hildebertus, Vilpertus,
& alia innumera. A principiis uero nominum
compositorum saepius uit syllabam seu dictionem
potius animaduertimus in propriis hominum
apud Marcellinum, & alios, quae forte
a Germanica frid pacem significante, sumpta est,
r. litera omissa, uti in Videricho : ut sunt Vithericus
Greuthungorum rex, Vithimiris rex, (eiusdem
18vsignificationis puto cuius Britomarus, &
Viridomarus, id est pacem augens :) Vitichabius
uel Vithigabius Alemannorum rex : Vitrodorus
Quadorum rex : Vitiges uel Vitigites.
Fuit & Viturgia uxor Proculi, quae se a Francis
originem trahere dicebat. Sed haec pluribus
persequi instituti nostri breuitas prohibet.¶Galatae
super Phrygiam coccum fruticem, hys nominant,
Pausanias. eiusdem speciem maiorem,
id est ilicem aquifoliam Galli hodie hous uel hus.
¶Drau/Drou fides est Germanis : drauen /
trouen fidem habere. foeminarum inde complura
nomina, ut Gariodruda, Ariodruda. et Druides
philosophi Galliae pulsi a Tiberio Caes. In
Germaniam. Vulgus adhuc cuiusdam numinis
genus esse putat, quod noctu premat sontes : &
quo infantes territant : saltationis, figurae Mathematicae,
calcei etiam philosophici genus adhuc
nomen ab ipsis retinet, Auentinus. Videntur
igitur Druidae dicti a fide, quod eis tanquam sacerdotibus
& sapientibus fides a uulgo haberetur
Hi sunt, ut coniicio, qui postea a Germanis
studiosi peregrinantes dicti sunt, die farenden
schūler, qui Salamanticae in Hispania patrum
nostrorum memoria in subterraneo gymnasio
magiam edocebantur. Bardi etiam sapientes,
& Musici apud Germanos a peregrinando
dicti uideri possunt, die farenden. A fide etiam
Galli hodie inducias uidentur troues nominare,
quod hostes de iis inter se fidem dent.¶Celtae
19rHerculem suum Ogmium sua lingua appellant
Lucianus.¶Antonio primo Tolosae nato, cognomen
in pueritia Beco fuerat : id ualet gallinacei
rostrum, Suetonius. Galli quidem hodie
omne rostrum cuiusuis auis bec appellant.
Gybertus Longolius bec rostri nomen Germanicum
esse scribit, usitatum forte Germanis inferioribus.
¶Columbinam (argillam uel margam)
Gallia suo nomine eglecopalam appellat,
glebis excitatur lapidum modo : sole &
gelatione ita soluitur, ut tenuissimas bracteas
faciat, Plinius.
Gallia est omnis diuisa in parteis treis, quarum
unam incolunt Belgae, aliam Aquitani : tertiam
qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
Hi omnes lingua, institutis, legibus
inter se differunt, C. Iulius Caesar.¶Celtas non
solum Gallos, sed etiam Germanos, a ueteribus,
praesertim Graecis, communi nomine appellatos,
multis testimoniis approbare possem. Herodotus
Danubium in Celtis oriri scribit.¶Celtae
nominati sunt ab authoritate, διὰ τὴν ἐπιφάνειαν,
inquit Strabo libro 4. Ipsorum lingua Gelter,
quod multum ualebant. Gelten enim est ualere :
unde & Gelt apud eos pecunia dicitur. Graeci
rectius per γ. Galatas scripserunt, quam Romani
per κ. Κέλτας. (atqui Celtas etiam Graeci scribunt,
& nisi fallor antiquius apud eos Celtarum quam
Galatarum nomen est. ut Κέλται sint Celtae, Γαλάται uero
Galli.) Porro Galli nomina populorum frequenter
19vin er terminant, ut etiamnum Heluetii
in usu habent, Gelter, Belger, Treuer, &c. Patebat
autem tam late Celtarum nomen, ut non
modo Galliam omnem, sed uniuersum occidentem
occupasse affirmet Strabo : a quibus Celtiberi
Hispani, & Galatae populi ad Pontum Euxinum,
ad quos diuus Paulus scripsit originem
referant : & hodie Portugalli, Henricus Glareanus
in suis in C. Iulii Caesaris Commentarios
annotationibus, ex quibus sequentia etiam de
uetere lingua Gallica adscribere libuit.
De uetere lingua Gallica Hen. Glareani
iudicium.
Lingua Gallorum multis de causis creditur
ea esse, qua hodie Rhenus utitur, maximeque Heluetii
& Sequani Rhenani. Primum 112 enim constat
C. Caesarem bello Gallico per interpretem
locutum cum Gallis. Deinde eam quidem linguam,
qua hodie Francia utitur, Romanam esse,
quanquam corruptam, nemini est dubium,
quippe adhuc de prisca lingua Gallica innumeras
retinentem dictiones. Non igitur Francica
lingua olim Galli locuti sunt, sed alia. Verisimillimum 213
autem est ea locutos lingua, qua adhuc
ii Galli utuntur qui Francice non loquuntur,
ut omnes populi circa Rhenum, proximi tamen
Rheno, Heluetii, Rauraci, Sequani, Elsatici, Tribocchi,
Vangiones, & fere tota Belgica. Nec mirum
hoc uideri potest ei, qui considerat populum
20rRom. suos exercitus frequenter in Gallia habuisse,
atque adeo in Galliae foecundiore parte : diuitiusque
pressam, quam nunc Franci inhabitant,
Galliae partem, seruitute Romanorum. Rhenus
quippe & Germania citius a Romanis quam Gallia
alia defecerunt. ideoque factum est ut Romani
non potuerint suam in Germania ac regionibus
Rheni ita celebrem facere ac uelut propagare
linguam, ut in reliqua Gallia, Hispania &
Italia fecerunt. Neque nihil ad rem facit quod Praetores
Romani ius non dabant nisi sua lingua,
& miles Romanus aegre cum plebe, alia quam
sua lingua loquebatur. Itaque coacta est misera
plebs Romanam discere linguam, sed male, sed
mutilate, sed ita ut in ea ubique priscae linguae uestigia
inuenias : Latinae uero sonum in thematis
audias, imo priscae accentus aliquot, uoculationem,
pronunciationem, praeteritorum
perfectorum per habui periphraseis : articulos item quos
Latina lingua non habet. Denique plurima nominum
themata, qualia sunt ignis, puluinar, arma,
ciuis, lorica, galea, gladius, saepes, tunica, accipiter,
peluis, pastillus, scamnum, cancer, caper, campana,
mamilla, uexillum, calcar, diues, thorax,
manipulus. Et uerborum, ut sunt dimitto,
frico, occido, careo, lacero. Sed plane ineptus uidear,
si ea omnia persequi uelim quae iustum requirerent
uolumen. Hinc satis liquet Heluetiorum
linguam ac Rheni uere Gallicam, nisi quantum
Germani quaedam miscuerunt, maxime infra
20vArgentinam. Spirae enim, Vormatiae, Moguntiae,
ac in circuniacentibus ea Rheni parte populis
mixtus est sermo ex Germanica ac Celtica
linguis. necque enim pure Germanice, neque pure
Celtice loquuntur. Heluetii autem, Rauraci, Sequani
Rheno proximi, Brisgoenses ac Elsatici,
magna ex parte mere Celtice loquuntur. Non
mirum igitur quod scriptum reliquerit diuus Hieronymus,
Galatas 114, ad quos scripsit diuus Paulus,
quique a Celtis descenderunt, ut author est Liuius
lib. viii. quartae Decados, eadem locutos
suo tempore lingua, qua Treuiri 215 utebantur.
Quis autem nescit Treuirorum linguam antiquam
esse, nec multo a Germanorum lingua diuersam ?
Et si concedi oportet quod Strabo ait
libro vii. Germaniae uocabulum Romanorum
esse, quam aliam causam fuisse credimus Romanis,
quod eos Germanos appellarint, quam quod
uel lingua & moribus magnam cum Gallis haberent
communionem ? Vel, quod quidam non
absurde argumentantur, ab ipsa inter ipsos appellatione ?
Fratres enim sese etiamnum hac tempestate
in rebus seriis ac bellis uocant. Id Romani
siue per se de Germanis resciuerint : siue a
Gallis didicerint, parum constat, neque huius est
negotii. Nos enim hic de Gallorum linguis tractamus,
inter quas (ut Caesar ait) differentia aliqua
fuit, ut etiamnum hodie est. Celtae 316 enim perpetuo
habent s, ubi Belgae t, ut Wasser/Watter :
Groß/grott : Das/dat. De Aquitanorum lingua,
21rut Celticae & Belgicae uel conueniat uel discrepet,
nihil nobis constat. Existimamus autem
eam totam sublatam, cum multae nationes adhuc
Celticam habeant, multae Belgicam. Celticam,
ut diximus, Heluetii, & proximi sub eis ad
Rhenum populi : Belgicam ipsi Belgae, qua Rhenum
contingunt & Oceanum Germanicum.
Quicquid sub Agrippina Colonia, Cliuenses,
Geldrenses, Brabanti, Flandri, Iuliacenses, Hollandi,
Selandi : & in Germania Vuestphali &
Saxones aliqua parte. Nihil tamen impedit quin
communi appellatione eadem ac una nominetur,
quanquam non usquequaque eadem, sed paululum
uariata : id quod in Graeca lingua quoque
accidit. Porro id non est paruum argumentum,
Heluetiorum linguam uere esse Gallicam 117,
quod Latini authores multa Gallicae linguae uocabula
recensent, quae etiamnum in Heluetiorum
sunt lingua, quanquam a Romanis scriptoribus
partim male scripta, partim male percepta, utpote
quae, quod barbara non magnopere curarent,
obiter duntaxat in operibus recenserent. Quae
tamen ipsa nobis argumento sunt, Gallicam linguam
in aliqua apud eos fuisse existimatione.
Itaque Caesar Gallorum propria, & maxime Heluetiorum
nomina mire torsit, omissis saepe ac
mutatis literis aliquot, ut Latinae declinationi
apta fierent, de quibus paulo post dicturi sumus.
Idem Plinius 218 fecit, qui Gallus fuit, ex ipsa adeo
Gallia Cisalpina, ut Romani loquuntur, natus :
21vquem nostram scisse linguam non est dubium,
ac eam magni fecisse, quippe qui in tam nobile
De natura opus toties inserere uoluerit. Ea tamen
uerba temporum iniuria adhuc magis deprauata
apud eum leguntur, nemine de ea lingua
ab mille annis curante. Ita lib. 18. cap. 18 aratra
rotulis instructa Gallicum inuentum pflūgrat
recte nominauit : ubi tamen codices Plummarat,
alii Planarat habent. quidam in planetas,
ut se prorsus ineptos ostenderent, mutarunt.
Apud eundem libro 3. cap. 16. Bodincum Padum
Gallica lingua a Liguribus dictum ait, quod significet
fundo carentem : & Bodincomagum
oppidum eodem tractu esse. Heluetiorum lingua
uocat Bodenmangel. Padum item a picea
arbore, quam Galli ita uocent, nominatum,
(quod & M. Porcius Cato testatur.) päch uult dicere,
quod adhuc manet in nostra lingua. Ita
apud Suetonium in Galba, praepinguis Gallice
Galb intelligitur, sed uitulus potius. Nam ita
praepinguem ac obesum hominem per iocum
uitulum uocamus. Et Beco rostrum apud eundem
in Vitellio adhuc habent Belgae nostra aetate
in sua lingua : Heluetii uerbum inde Becken,
id est rostro ferire. Multa his similia enumerat
D. Aegidius Tschudus V.C. apud Heluetios, in
libro de Rhaetiae antiquitate & tractu Alpinarum
gentium. Porro Francorum hodierna lingua
ex duabus linguis est, ex prisca Celtica &
Romana. in qua Romana tamen, quod ad themata
22rattinet, dominatur.
Non est dubium (inquit idem Glareanus)
omnia nomina Gallica quae Caesar in x. terminat,
apud Heluetios in χ. literam Graecam scripta
fuisse. Vtebantur enim literis Graecis, quibus
linguam suam Gallicam, non autem Graecam
scribebant. Itaque cum lingua Latina nullum nomen
in ch habeat, & omnino Caesari ea nomina
in formam Latinam reducenda erant, aliquando
deflixit ad x. literam proximam figura ad χ,
ut tertiae declinationi apta fierent : aliquando
ad c, uel g, ut in secundam declinationem uenirent.
Itaque ex Ἥρευτριχ fecit Orgentorix : ex Castrich,
Castigus. Rursus ex Fεργώβρες fecit Caesar
Vergobretum : ex Αἴμριξ, Ambiorix : ex Κάλταμαντελ,
Catamanteles : ex Θούμριχ, Dumnorix : ex
Λυίτουιχ, Litauicum. denique ex Germanico Ernst,
Ernestum : quod nomen postea corruptum est
in Arionistum, ac rursus dein in Ariouistum,
(Auentinus interpretatur Ariouistum, Eerenuest :
Arionistum uero Ernst : Arionardum, Erhard :
Arionoldum, Arnold uel Erenhold, &c.)
Et rursus alibi, Plinius ingens antiquitatis
amator, mire Gallicam linguam suspexisse uidetur :
nempe qua olim maior Occidentis pars
locuta est : praeterea tota Gallia Cisalpina 119, in qua
ipse natus erat. Sed dii boni quam corrupte
apud eum leguntur nomina, ut aut Delio natatore,
aut Oedipo aliquo coniectore saepe opus
fuerit, qui ea expiscari uolet.22v
Illud paucissimis eruditis notum (inquit Io.
Auentinus) quod referunt ipsi Galli apud Iulium
Caesarem, Belgas 120 esse ortos a Germanis,
& Rhenum antiquitus traductos propter loci
fertilitatem ibi consedisse, Gallosque qui ea loca
incolerent expulisse. Scribit Cor. Tacitus Treuiros 221
circa adfectionem (affectationem) Germanicae
originis, ultro ambitiosos esse, tanquam per
hanc gloriam sanguinis a similitudine & inertia
Gallorum separentur. Fama quoque constantissima
& uulgatissima est, Treuiros primos esse
Germanos, nimirum in Gallia Belgica, conditos
paulo post diluuium, quo totum genus
mortalium periit. Nostro aeuo Belgae fere omnes,
non solum Treuiri, bona pars Celtarum,
institutis, lingua, moribus Germani sunt, Germanis
parent, Germani uocantur. Quatuor potentissimi
Electores Germani principes in Belgica
& Celtica habitant. Imperator Germaniae
inungitur & coronatur apud Belgas. Si Galli
sunt, nesciunt. Si Gallos dixeris, indignantur.
Maxima pars imperii Germanici intra Gallias
est. Franci, Burgundiones, Nordmanni, qui caeteras
Galliae partes obtinent, oriundi ex Germanis
sunt. Ex Germania profecti, expulerunt Galliis
Romanos.
Rursus, celtas & gallos
Rursus, Celtas & Gallos ueteribus eosdem esse
Germanis, & ueterem Gallicam linguam Germanicam,
ex Io. Auentini Annalib. Boiorum.23r
Prisci Annalium scriptores (sicut Ephorus
& Strabo, graues in primis authores tradunt)
omneis populos subiectos Aquiloni Scythas 122 :
occiduo uero Soli, tum Gallos Galatasue,
tum Celtas aut Celtoscythas in communi cognominauerunt.
Quamobrem in Annalibus fere,
apud eos praecipue scriptores, qui ante Romanos
imperatores uixerunt, Germani haud
aliter quam Celtae & Galli Galataeue appellantur.
Aristoteles libro 2. Meteorologicôn, Celtis
Istrum, qui Germanorum est, attribuit. Diodorus
Siculus in libro 6. regionem inter Rhenum,
Danubium, Scythiae conterminam, ubi & Hercynium
iugum est, Galatiam magnam, uti Ptolemaeus
magnam Germaniam nuncupat. Teutonas,
Cimbros, Boios, haud dubie Germaniae
gentes, Salustius, T. Liuius, Cor. Tacitus, Festus,
Gallos : Appianus Alexandrinus Celtas nominat.
Sextus quoque Ruffus, uir consularis, qui ad
Valentinianum imperatorem scripsit, non aliter
quam Gallos, Germanos uocare solet. Gallos
quoque, qui Romam incenderunt, Delphicum
templum spoliarunt, in Asiam profecti sunt,
Teutonas Germanosque fuisse, authores habeo
Diodorum Siculum, Appianum Alexandrinum,
diuum Hieronymum, Gotofridum Viterbiensem :
quemadmodum & uernaculis apud nos
Annalibus proditur, & carminibus antiquis celebramus.
Compertum ego habeo Gallicam
linguam 223 eam uocari, quae modo est Teutonum.
23vCato, Plinius, Sextus Ruffus, Festus Pompeius,
Diodorus Siculus Padum, Podincum,
Bulgam, Bergomum, Cimbrum, Emporedum,
Rhedam, Pyrenen, Ceruisiam, docent Gallica
esse uocabula : & ualere, piceam, fundum, saccum
scorteum, montanam urbem, latronem (uel pugnacem)
equorum domitorem, currum siue rotam,
combustum, potum ex hordeo. His omnibus
uocabulis Teutones adhuc utuntur, ipsisque
ualent quemadmodum ab illis refertur scriptoribus.
Adde quod omnia nomina propria populorum,
regum, ducum (quos authores rerum Gallos
uocant) Germanica Teutonicaque sunt, &
adhuc usurpantur. Sicuti Sigouesus, Bellouesus,
Lutharius, Viridomarus, Britomarus,
Brennus, Thessalonus, Tectosaces, Trocini, de
quibus abunde supra in initio explanauimus.
Libet docere quod perquam paucis esse cognitum
animaduerto. Ioannem Stabium, Conradum
Celtem, uates undecunque doctissimos,
quos ob eruditionem imperator Maximilianus
Caesar Augustus in aulam ultro acciuit, in ea esse
opinione audiui, quam referam. Quemadmodum
Belgae pars Celtarum adhuc Germanice
loquuntur, ita caeteros Gallos non alia lingua
quam Teutonum & Alemanorum (uti uocant)
esse usos. Huius rei haec maxima habent
documenta, quod Strabo Germanos, quasi legitimos
fratres, cognatosque Gallorum legibus, moribus,
lingua interpretetur. Quod etiam Iulius
24rCaesar narret se per interpretem colloqui Gallis
solitum : Ariouistum uero regem Germaniae
usum absque interprete esse Gallica lingua. Nostrates
insuper historici in treis diuidunt partes
Galliam 124, Romanam, Teutonum, & Gallograecam.
Narbonensis 225 uerius Italia est, ait Plinius.
incolae se Italos etiam nunc esse contendunt.
Celtae Aquitani 326 ob longinquam seruitutem,
qua a Romanis oppressi fuerunt, in Romanos
ritus transformati, amplius propriae linguae memoriam
non seruant. Romane, corruptissimo
tamen sono loquuntur. Teutones, Belgae &
Germani sunt Cisrhenani. Gallograecia 427 Illyricum,
Pannonas, Noricum complectitur, quod
proxima fuerit Graeciae. Nec me fugit quosdam
aliter sentire de Gallograecis, sed ego domestica
sequor testimonia. Denique philosophi Gallorum
Bardi Druidesque pulsi a Tiberio & Claudio
imperatoribus Romanis, ex Galliis in Germaniam
magnam trans Rhenum, tanquam cognatam
& eiusdem sermonis gentem transmigrarunt.
Caeterum Gallos atque Galatas a candore
corporis (qui in Germanis candidior etiam quam
in Gallis spectatur) dictos esse, quidam literis mandarunt.
inter quos est et d. Hieronymus in commentariis
in Epistolam d. Pauli ad Galatas. suae
sententiae authores citat Lactantium, Sibyllam,
M. Varronem. Idem patrium Galatarum 528 sermonem
eum esse affirmat, qui sit Treuirum, quos
esse Germanos palam et manifestum est. Appianus
24vuero Alexandrinus narrat Germaniae & finitimis
regionibus imperitasse quondam tres
fratres, Celtem, Gallum siue Galatam, Illyrium :
qui Celtas, Gallos, Illyrios condiderunt, &c. Illud
praeterire non debeo, Gallos plerosque ortos
esse a Germanis, ita ipsi Galli apud Caesarem referunt :
& Marcellinus ait, Gallos ex tractibus
transrhenanis oriundos esse, indigenas quidem
partem inhabitasse. Hoc satis quoque constat,
quemadmodum post natum Christum longo
tempore Germaniae coniuncta Gallia fuit, ex
Germaniaque ortis regibus paruit : ita ante Christum
natum Germanis obedisse principibus :
unumque regnum, unum imperium cum Germania
fuisse, authores sunt. Nam & Romani (uti
scribit Tacitus & Caesar) Galliam intrarunt uocati
a Gallis contra Germanos. Pars Celtarum,
Belgae uero omnes, Burgundiones, Nordomanni,
Franci ex Germania migrarunt, in Gallia
sedes collocarunt, quas adhuc tenent, Germanicisque
cognominantur uocabulis.
¶Beatus Rhenanus 129 uir historiarum & totius
antiquitatis cognitione excellens, in Annotationibus,
quibus Taciti libellum de Germania
castigat, cum Gallis & Germanis communia
quaedam (quod ad corporis animique naturam)
retulisset : Mox, Ergo quis (inquit) negabit,
Celtas illos uetustissimos Germanis simileis, &
uere Germanos fuisse ? ut plane dubium sit, num
sicut Belgicas regiones, id quod Caesar tradit,
25rita etiam Celtarum terras olim suis Germani siue
Teutones coloniis repleuerint nam propria regulorum
nomina, apud Liuium Lutarius, Dorolacus,
Combolomarus : apud Caesarem Litauicus,
& Ambactorum uox pro clientibus,
Germanicam etymologiam habent. De Belgarum
nominibus minus mirandum.
De Gallica lingua
recentiore.
Latinae linguae propagines, sed tempore
et uulgi imperitia ualde corrupte, sunt tres
hodie uulgares linguae, Italica, Hispanica & Gallica :
prima minus, secunda magis tertia maxime
corrupta, hoc est terminationibus & literis
syllabisque mutata & distorta : & insuper uocabulis
mixta alienis, ab eo nimirum tempore, quo Gothi
non modo regna & regiones uastare, sed etiam
linguas imperio suo peruertere coeperunt. Gallica
igitur plurima habet Latina, quaedam Gothica
siue Germanica, (nam et Franci qui caeteris
imperant, a Francis Germanis descenderunt)
quaedam de sua & uetere Gallica lingua, ut mihi
quidem uidetur. Dialectis uariat non parum.
Est enim alia tersior, in parte quae priuatim
Francia dicitur : aliae crassiores, ut prouincialis,
Lotharingica, Burgundica, &c. crassissima
Sabaudica & circa Alpes Italiae confines.
Oratio Dominica in Gallica lingua communi
& tersiore. 25v
Nostre pere qui es és cieulx, ton nom
soit sanctifié, ton royaume aduiene, ta uolunté
soit faicte ainsi en la terre comme au cieul. nostre
pain quotidiain donne nous auiourdhuy.
& perdonne nous nos offenses, ainsi que nous
perdonnons à ceulx qui nous offensent. & ne
nous enduy point en tentation : mais deliure
nous du mauuais. Amen.
Hactenus in Gallica lingua, ut & caeteris plerisque
omnibus barbaris, metra tantum homoeoteleuta
(rythmos uulgo uocant) nulla prosodiae
habita ratione condebantur. nunc uero
huius etiam ratio a quibusdam habetur. uidimus
enim nuper Nicolai de Nisot Cenomani
Phaleucium carmen Gallicum, quo Petri Bellonii
Auium historiam Gallice aeditam commendat,
huiusmodi :
Au iourdhui ie me uanteray de chanter
Vn uers digne de toy, de chanter un uers
Non encore receu. Ie ueux raconter
De toy, Pierre Belon, cet heur, ce grand heur,
Qu'en ton docte labeur le docte Francois,
Qu'en ton docte labeur le simple Francois
Recoit continuellement relisant
Ta feconde lecon, &c.
Galli mitescere coeperunt posteaquam prouinciales
facti sunt. quia Romani praesidiis externorum
militum Gallias ex maiori parte tutabantur,
operam dantes ut ipsi prouinciales
quieti & ocio per uoluptates assuescerent. quod
26rtam sedulo factum est in Galliis, ut non modo
Romanorum mores induerint, sed etiam linguam
acceperint sua fastidita, ac nomen. unde
Lotharingi (& Sabaudi quoque) omnes hodieque
se Romanos, suamque linguam Romanam uelut
a Romanis acceptam appellant, Beatus Rhenanus.
Cor. Tacitus in libro de moribus Germanorum
Gallicam linguam a Germanica separat,
cum scribit Gothinos Gallicam linguam
coarguere non esse Germanos. nisi Gallicam linguam
cum Glareano pro Heluetica accipias. Berosus
quoque Thuyscones & Celtas (id est Germanos
& Gallos) distinguit.
Gazarorum gentes, quae hodie
Abgazari & Abgazelli a Graecis uocantur : nec
non Mengrelli, & Circassi habitant
uersus mare Hyrcanum. Apud has gentes
Tartari Sauolenses tela & alia comparant necessaria.
Et hi omnes ex Sclauorum gente originem
sumpsêre : linguaque utuntur Sclauonica, ac
Christi fidem secundum ritum Graecum sequuntur,
Bilibaldus Pirckeymerus.
Georgiani, uel ut a Turchis uocantur,
Iuriani, non longe ab eo loco habitant
ubi Georgos collocant Geographi, iuxta Albanos.
lingua Graeca utuntur in sacris : uulgaris
eorum lingua Tartaricae & Armenicae media est.
Gepidis in usu est sermo Illyricus.
Vide infra in Hungaris.26v
De lingua Germanica.
De Germanica lingua, quam
aliqui eandem esse ueteri Gallicae suspicantur,
iam supra scripsi, praesertim quod ad uetera nomina
propria : item in Anglica nonnihil. Germanorum
quidem nomen antiquius esse quam
Alemanorum cum aliâs constat, tum ex Fl. Vopisci
Proculo.
De Germanica & Heluetica lingua, cui uacat,
libri de alpinis regionibus Aegidii Scudi
adeat capita 36. 37. 38. Ioachimus Vadianus 130
de linguae Germanicae uetustate in haec uerba
scribit : Eos Germaniae populos, qui ad Oceanum
proxime, seu in ipsis insulis maris coluêre,
Vuigeuuones dictos : qui in Rhenum & Danubium
ab Oceano remoti, Isteuuones : rursus
qui mediterranei essent Hermiones, quasi Hernuones,
appellatos esse author est Plinius. apud
quem corruptam lectionem summa diligentia
Rhenanus restituit. Enimuero Plinio tot annis
in Germania militanti, nota fuisse id genus Germanica
nomina, uel hoc unum magno argumento
est, quod libro 10. de anseribus quos Germania
gignit locutus : Candidi (inquit) ibi, sed minores,
ganzae uocantur. quae uox adhuc durat, &
anseres nostri uulgo ganzas dicunt. Sed procliue
nimirum est tot saeculorum interuallo notatas
uoces a scribis indoctis & linguarum ignaris
corrumpi & deprauari. Quos igitur Germana
27rlingua Wigewoner/Witstewoner/Herdwoner,
illa aetate uocauit : Plinius haud dubie
mollius, & ad Romanae linguae figuram deflexis
uocabulis Vuigeuones, Vuitsteuones, seu
Isteuones, & Herdeuones dixerit. Neque caret
etymo Herduundurorum (Hermundurorum)
uocabulum, ut alia multa uetera quorum adhuc
frequens est usus, Haec ille. Fuerunt Gothi 131,
qui Germani sunt, quod d. Hieronymus ad Suniam
& Fretelam testatur. Quis hoc crederet
(inquit) ut barbara Getarum 232 lingua Hebraicam
quaereret ueritatem, & dormitantibus imo
contendentibus Graecis, Germania Spiritus
sancti eloquia scrutaretur ? Ducum quoque qui
in Gothica historia apud scriptores memorantur,
nomina, lingua Germana agnoscit. Et hodie
in Taurica Chersonneso 333 multa millia hominum
foris Graeca aut Tartarica lingua, domi
Germana utuntur. Gothi aliquot seculis ante
inductam Romae monarchiam, Maeotidis et Euxini
maris litora circunfuderunt longe in continentem
Europae & Asiae progressi, armis omnia
possederunt, &c. Iacobus Zieglerus.
Ister fl. cum Matóas olim diceretur, quod
Graecis est Ἄσιος, (forte ἀίσιος,) cum Scythae aliquando
traiicientes damnum accepissent, Danubium
appellarunt, tanquam mali authorem,
Eustathius in Dionysium Afrum. Dūn quidem
uel Thūn Germanis est facere, vbel uero malum.
Scio recentiores quosdam Danubium quasi
27vAbnobium ab originis suae loco dictum coniicere.
¶Saxones columnam ligneam sub dio
collocatam colebant, quam Irminsul, uel Irmenseul
dicebant. fuit enim uel (hermae, id est)
Mercurii statua : uel commune profugium &
omnium asylum, Gyraldus. Herculis quidem
columnas etiam in Germania celebratas Tacitus
refert. Audio ueteres Germanos Lunum
quoque deum coluisse, & appellasse Her mon, id
est dominum Lunum. quod forte parum animaduertentes
aliqui ad Hermam, id est Mercurium,
transtulerunt. Lunae quidem nomen Germanis
masculino tantum genere profertur, der mon.
Lunum autem tanquam marem & appellarunt
& religiose coluerunt. (De Luno deo mare plura
cognosces apud Gyraldum Syntagmate 12.
de diis.) Hinc & Hermunduris forte populis
Germaniae nomen. Deorum (inquit Tacitus)
maxime Mercurium colunt, cui certis diebus
humanis quoque hostiis litare fas habent.
Herculem ac Martem concessis animalibus placant.
Pars Sueuorum & Isidi sacrificat. Vnde
causa et origo peregrino sacro parum comperi :
nisi quod signum ipsum in modum Liburnae figuratum,
docet aduectam religionem, &c. Quaerendum
an Isis etiam Luna sit, & illa species liburnae,
non tam nauis, quam aliqua Lunae crescentis
figura. Erat & Hertus Germanorum
deus, apud Tacitum, (non Nertus ut codices
uulgati habent,) id est Terra uel Tellus, genere
28rmasc. der herd : & si Tacitus deam foeminino
genere facit. Auentinus terram a nutriendo Nerth
dictam putat. Legimus Langobardos proprio
& peculiari cognomine Mercurium uocasse
Vuoda, ut est apud P. Diaconum, Gyraldus.
uidetur autem Vuoda scriptum pro goda, id est
deo. saepe enim reperio Vu pro g. poni, et contra :
ut cum Vidus uel Guidus Guidóue scribitur :
Guarinus aut Varinus : Vuarda uel guarda :
Guelphus uel Vuelphus : Gallus uel Vuallus,
uulgo Vualch. Tanfana Germanorum dea
fuit, ut scribit Gyraldus, nescio unde dicta. Ab
iisdem Velleda & Aurinia colebantur. Velleda
sub Vitellio fuit uirgo fatidica. nescio unde facto
nomine, nisi ita deriuare mihi liceat, sicut
Auentino : ut sit Velleda, quasi Vilheida, uel
Vuildheida, Veldheida, uel Vualdheida. Heid
enim uel haid Germanicis est (ut Auentinus interpretatur)
quae fouet, nutrit, colit, alit. multa
inde deriuata, ut Adaleda, Adelheid : Hedouuica,
Heiduuic. Heid quidem nobis etiam rus &
agrum significat, unde alimur. ut inde Heiden dicantur
gentiles, quasi rurales et agrestes, id est externi
& alieni a republica nostrae religionis : qua ratione
& pagani dicuntur. Sit igitur Velleda, uel quae
multum agri & ditionis possidet : uel quae rure
& agris gaudet, &c. Vel in fouendi nutriendiue
officio assidua & diligens. Formantur & substantiua
nomina multa in eit uel heit, ut Oberkeit /
gütigkeit/wyßheit. & sic forte Adelheit dicta
28vfuerit quasi ipsa nobilitas : weißheit, ipsa sapientia :
et inde deflexum ad formam Latinam nomen,
Vesseda. facile autem fuit ss. in ll. mutare. Sed hae
merae sunt coniecturae, non tamen ad inueniendas
plerorunque propriorum nominum ueras
significationes prorsus inutiles. Meminit Velledae
libro 20. Annalium Tacitus his uerbis : Velleda
uirgo nationis Bructerae late imperitabat,
uetere apud Germanos more. quo plerasque fœminarum
fatidicas, & augescente superstitione
arbitrantur deas. Ad hanc non facile quisquam
admittebatur. habitabat enim in aedita turre. &
delectus e propinquis consulta responsaque ut in
ternuncius numinis portabat.¶Porro Aurinia
mulier, quae qualisue fuerit nemo dum prodidit.
Ego alrunam, id est magam uel sagam quandam
fuisse coniicio. nam & nomen conuenit, et
certum est alrunis mulieribus magnam olim
authoritatem fuisse : de quarum magia & diuinationibus
ex sanguine humano, uel extis inspectis
captiuorum, quos ipsae gladiis occidissent,
horrenda quaedam scribit libro 1. Annalium
Boiorum Io. Auentinus, alirunas nominans.
Etymologiam nescio, nisi hellerunas, id est secreto
cum inferis & daemonibus colloquentes
interpretari liceat. runen enim insusurrare, uel
secreto & in aurem colloqui Germanis sonat.
Vel orunas aurunasue, id est aurisusurras : quod
forte murmurantes et susurrantes nec altiori uoce
quam susurri in aures sunt, & caeteris obscura
29romnibus praeterquam illi cui insusurratur,
sacra & magica uerba sua proferrent, & quasi cum
daemonibus susurrarent, eorumque uicissim colloquia
ipsae solae acciperent intelligerentque. Vel
aldrunas, id est uetulas murmurantes. nam canis
capillis eas fuisse Auentinus refert. Quid si
druidae etiam quasi drunenden, id est die runenden
dicti fuissent ? similiter enim illi magi, et daemonibus
familiares erant. Alrunae cuiusdam
magae, quae Clodomiro primo Francorum in
Germania regi uel primi eorum regis Antenoris
patri ante Christi natiuitatem annis 433. uaticinata
sit, meminit Sebastianus Munsterus libro
2. Cosmographiae suae. Hinc & mandragoram
hodie alrunam uocant, nimirum quod a magis
illis ad suam magiam adhiberetur. nam quod
ritibus magicis cani alligata erui debeat, adhuc
hodie quaedam fabulantur, qualia de radice baaras
Iosephus.¶Coluerunt & Teutanem Germani,
cui humano sanguine sacrificabant. Quanquam
lulius Caesar aliter, libro 6. Belli Gallici,
Neque Druides (inquit) habent Germani, qui
reb. diuinis praesint : neque sacrificiis student.
Deorum numero eos solum ducunt quos cernunt, &
quorum aperte opibus iuuantur, Solem, Vulcanum,
& Lunam : reliquos ne fama quidem
acceperunt.
Sueuiam continuum montium (Hercynii
nemoris) iugum dirimit : ultra quod plurimae
gentes agunt : ex quibus latissime paret Lygiorum
29vnomen. Ex iis etiam Naharuoli sunt. (Lygii
Sueuorum populi, inquit Althamerus, iuxta Marcomannos,
& Pannones consederunt. hodie Hungaris
adnumerantur. Et mox, Naharualorum & finitimorum
sedes Pomerani aut Hungarorum quidam tenere
uidentur.) Apud Naharualos antiquae religionis
lucus ostenditur. praesidet sacerdos muliebri
ornatu, sed deos interpretatione Romani
Castorem Pollucemque memorant. Eius numinis
nomen Alcis 134. nulla simulacra, nullum peregrinae
superstitionis uestigium : ut fratres tamen, ut iuuenes
uenerantur, Cor. Tacitus. Althamerus Alcin
deam suspicatur etymo Graeco dictam ab alce,
quod Graecis uim & auxilium significat : cum
Germanos multis etiam aliis Graecanicis uocabulis
uti constet, ex quibus multa adnumerat.
Ego uero nunquam ab externa lingua originem
repetiuerim uerborum, ubi in uernacula reperiri
potest. Itaque Alcin non deam, sed deos (ut
Tacitus scribit) ab illis uocatos coniecerim, sua
lingua, id est Sueuica Halgen, id est sanctos.
nam & aspiratio saepe a Latinis negligitur : &
c & g consonantes affinitatem habent.¶Plura
de diis Germanorum in Scholiis Andreae Althameri
in Tacitum leges : & supra in Anglicae linguae
mentione uerba Bedae de dea Eostre.
Germanorum (inquit Io. Auentinus libro 1.
Annalium Boiorum) genera sunt quatuor. Teutones,
Venedi, Cimbri, Vgri. (Nos eius uerba de
Venedis in Illyricae, de Vgris in Hungaricae linguae
30rmentione referemus, hic de Teutonibus & Cimbris
tantum.) Hii omnes lingua, institutis, religione,
moribus differunt. Pictos, Hannonios, Luthareos,
(id est Lotharingos) Burgundiones, Allobroges,
Sabaudienses inter Germanósne numerauerim,
ambigo. medii sunt inter Celtarum
Germanorumque imperia. Germanis parent imperatoribus,
primi semper in discordia, cujus
utrinque cura. Teutones 135 a Celtis Alemani : a
Venedis Nomades ac Nemetes a iaculando nominantur :
ab Vgris Scythulae siue Scythae, hoc
est casei ac lactis uoraces : quos Graeci tyrophagos
& galactophagos nuncupant. Alii in superiores
inferioresque diuidunt. Cum reliquis omnibus
mixtim habitant, ut ambiguum sit, quibusnam
adscribas. maximam partem Germaniae,
Galliarum non paruam, Rhetias, Vindelicum
non solum tenent, sed etiam implent. Eorum
partes sunt Neruii, Flandri, Aduatici, Holandi,
Caninefates, Brabantini, Menapii, Geldrenses,
Bathaui, Selandi, Frisii, Saxones, (a quibus
originem ducunt, Picti, Anglii qui Britanniam
incolunt,) Pomerii, Mechaloburgii, Brandeburgenses,
Teutones olim proprie dicti. Borusci,
Gotones, & Gutones : Leuonii siue Hilleuiones
sacratis Teutonum parent Equitibus.
Ducatuum haec nomina sunt, Tungri, Agrippinenses,
Eburones, Ducatus Limburgensis, Iuliacensis,
Cliuensis, Sicambri, Bestouali. Praefectura
praetoriana Rheni in complures dissecta principes.
30vTreuiri, Vestria, Mediomatrices, Mogontini,
Vangiones, Borsbetomagus : Nemetum
Augusta Spira : Augusta, Romandorum, Luciloburgium,
Basilea, Augusta Rauracum, Tribochi,
Elisatii, Argentoratum, Strassoburgium,
Argentuaria, Colmaria : Suitones, quos Oedognotes,
id est confoederatos, uocamus : Sibenburgenses,
Gepidae in ueteri Dacia : Silesii, Lusacii.
hi tamen, ut plerique alii, Venedis adscribi
possunt. bilingues enim sunt. Lusatiorum terram
quondam Sueui Senones tenuerunt. Austriaci,
Norici, Stirii, Chariones, Carni, utranque, Venedam
& Teutonum linguam norunt. Tyrollii,
Vindelici, Boii, Rheti, Sueui, Engadini, Curii,
Franci, Catti, Hessi, Bochi, Turogi, Moësi.¶Venedi
nostro sermone, suo sunt Sclaui : bilingues
fere sunt, in multarum gentium capita diuisi.
¶Cimbrorum 136 partes sunt Dani, Scandia, Selandia,
Scandiauia : ubi Nordouici & Nordmanni,
Suiones qui & Suesii, & Suedi, Fenni, Goti,
ab his sinus Codanus nomen habet. Graeci Getas,
Latini Dacos uocare solent. (Getas a Gotis
non distinguit. & Danos olim Dacos appellatos asserit
paulo post in Sarmatiae descriptione. Et alibi, Goti
qui Dani, Daci et Getae sunt, rege Berico egressi ad
Danubium migrarunt in eas regiones, quas nostro
aeuo Vgri, Transdanubiani, Transsyluani, Septemcastrenses,
Valachi tenent. Regnatum ibi a Getis &
Dacis usque ad Valentis Augusti annum 14. Hunni tamen
eos sedibus eiecerunt. Getae a Romanis in
31rThracia collocati sunt, &c. Septemcastrenses audio
hodieque Germanice loqui, cum uicinorum sermo circumquaque
Hungaricus sit.) Laruarum ibi ergastula
exiliumque : ipsi trollos uocant. Lingua eorum
cum Saxonibus communitatem habet. Nam
ego ante tres annos cum haec proderem, legi epistolam
missam a Christierno rege Cimbrorum,
ad Vuilhelmum principem nostrum, Saxonum
fere sono perscriptam. Cimbros a tergo claudunt
homines syluestres, quos Vuildenlappos,
hoc est ueros fatuos, adpellamus, nobilissimarum
pellium commercio notissimos. conspectus
aduenarum uitant. Fluminis ulteriore ripa
merces positas, iuxta uenalia, tollunt, si placeat
permutatio. Horum & Tacitus mentionem facit.
Quicquid intra Rhenum & Tanaim amnem
continetur authores rerum Germaniam uocant :
quae terrarum Europae maxima pluribus distinguitur
nominibus. Nam & Scythia Getarumque
regio, qua contingit Pontum, uocabatur : ultra
Vistulam, Orientem uersus, Sarmatia : citra uero
& Galatia, & Gallia, & Celtica. eadem etiam
nunc Alemania, Francia, & Teutonia, Auentinus.
Et rursus, A Scytha Tuisconis fratre Germani
Scythae 137 appellati sunt : quemadmodum
Plinius quoque in libro quarto Naturalis historiae
prodidit.
Ex Beroso. Tuysconum regnum uocat Berosus,
quod a Rheno fl. per Sarmatas in Pontum
finit. Anno sexto Semiramidis apud Rheni
31vSarmatas regnauit filius Thuysconis Mannus.
Tempore quinti Babyloniorum regis
Babel, regnauit apud Celtas Satron, & apud
Thuyscones Inghaëuon. Arii Babyloniorum
regis sexti anno 29. apud Celtas regnauit Dryius
peritiae plenus. Aralii septimi regis Babyloniorum
apud Thuyscones regnabat Herminon,
uir ferox armis, & apud Celtas Bardus
inuentione carminum & Musicae apud illos
inclytus, Haec Berosus. Apparet autem omnia
haec nomina propria ad Germanicum sermonem
pertinere. in quo quoniam nihil fere antiquum
publice extat, pulchre faceret si quis cum
alia ex ueteribus antiqua uocabula, tum imprimis
propria locorum hominumque ex antiquis
pariter & recentioribus scriptoribus colligeret,
ac inter se compararet, & explicaret etymologias :
nempe ex Tacito, Caesare, Marcellino, Cassiodoro,
Saxone Grammatico, Vuitichindo,
Cranzio, Althamero, Rhenano, Auentino, Stumpfio
nostro & aliis. Multa iam annotauit Mart.
Lutherus in libello de nominibus propriis Germanice
edito, dissimulato nomine suo. Oporteret
autem nomina primum ordine literarum
digerere, interpretationibus adiectis, & locis authorum
qui meminerunt signatis, ut simul etiam
indicis utilitas ex hoc opere in uarios authores
haberetur. Deinde alium ordinem simpliciter
iuxta terminationes enumerandis uocabulis institui,
ita ut simul legerentur quae unius terminationis
32rsunt, nempe in andus, in manus, in rix
uel ricus, in baldus uel boldus, in precht, mar,
hart, &c. ut aliqua ex parte supra in Vetere lingua
Gallica ostendi : & haec etiam in suo quaeque
ordine alphabetica serie disposita. ex his enim
ordinibus & de orthographia melius iudicari
posset, & significatio forte quorundam facilius
reperiri.
Frameae 138 tanquam Germanici uocabuli Tacitus
in libello de moribus Germanorum meminit.
Rari (inquit) gladiis aut maioribus lanceis
utuntur. hastas, uel ipsorum uocabulo frameas
gerunt angusto & breui ferro, sed ita acri & ad
usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit,
uel cominus uel eminus pugnent. & eques quidem
scuto frameaque contentus est. pedites et missilia
spargunt. Caeterum quaenam huius teli
forma fuerit, aut quomodo hodie nominetur,
non satis constat. Coniiciunt aliqui stilum ferreum,
qui in eandem uaginam peculiari loculo
cum cultellis inseri solet, quem uulgo uocant
ein pfriem, a framea, cuius formam referat (magnitudine
tantum differat) sic nominari. Solent
autem inferiores Germani p. ante f. ab initiis
dictionum omittere. nam pro pfaffo dicunt
paffum. sic pro pframea dictum fuerit framea, telum
forte cum capulo & ferro oblongo (breui
tamen si ad gladium conferas :) dolo nimirum
(uel dolcho ut uulgo uocant,) oblongus, non
lato, sed angusto ferro.¶Sunt Germanis (inquit
32vibidem Tacitus) haec quoque carmina, quorum
relatu, quem Baritum 139 uocant, accendunt
animos, futuraeque pugnae fortunam ipso cantu
augurantur. terrent enim trepidantue, prout sonuit,
acies. Nec tam uocis ille, quam uirtutis concentus
uidetur. affectatur praecipue asperitas soni :
& fractum murmur obiectis ad os scutis,
quo plenior & grauior uox repercussu intumescat.
Marcellinus in descriptione pugnae quam
lulianus Caesar habuit cum Alemannis apud Argentoratum
libro 16. barritum r. duplici nominauit :
Cornuti (inquit) & Brachati usu praeliorum
diuturno firmati, eos iam gesta terrentes
(forte, gesturientes) barritum ciêre uel maximum.
qui clamor ipso feruore certaminum
identidem exoriens, paulatimque adolescens, ritu
extollitur fluctuum cantibus (forte cautibus) illisorum.
Rhenanus monet se in codice quodam
legisse barditum : ueluti sit a uerbis, quae
Germani wort appellant, tractum uocabulum.
nisi (inquit) debet esse blarritum. De cantu Germanorum
praelium ineuntium Tacitus etiam
libro 20. Vt uirorum (inquit) cantu, foeminarum
ululatu sonuit acies.
¶Adiatonus rex Sotianorum 240, qui populus est
Celticus (Caesar Sontiates uocat, & in Aquitania
collocat) sexcentos circa se habuit electos,
ut scribit Nicolaus Damascenus Peripareticus,
quos Galatae sermone patrio Silodunos nominant,
Graece εὐχωλιμαίοι, hoc est deuotos dixeris.
33rDeuouent enim illi se regibus, & uicturos se &
morituros cum illis : quam ob causam dignitates
ab eis accipiunt, & ueste uictuque utuntur iisdem :
& ad quemuis casum commoriuntur, siue
morbo rex, siue in bello, siue aliter intereat :
nec quenquam ex illis mortem regi communem
ob metum subterfugisse aut detrectasse fama est,
Athenaeus libro 6. Hos quidem C. Caesar lib. 3.
de bello Gallico (unde Nicolaus sua forte transtulit)
non solidunos, sed solidurios uocat, quidam
tribus syllabis soldurios legunt. Soldum
autem Germani stipendium appellant, & hominem
stipendium merentem Söldner. Potest et
alia etymologia adferri. Soll uerbum debere
significat, unde & stipendii nomen forte deductum,
tanquam merces militi debita : duren,
idem quod Latinis durare : ut solidurii sint, qui
debent durare, & casus omnes fortiter tolerare.
Conueniret etiam Latina ratio, tanquam a solide
durando imposito nomine, nisi dictionem
Gallicam seu Germanicam esse constaret. Adiatonius
(aliâs Adcantuannus) qui summam imperii
Sontuatum tenebat, cum sexcentis deuotis
(eruptionem facere conatus est.) horum haec
est conditio, ut omnibus in uita commodis una
cum his fruantur, quorum se amicitiae dediderint.
si quid iis per uim accidit, aut eundem casum
una ferant, aut sibi mortem consciscant.
neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam,
qui eo interfecto, cuius se amicitiae deuouisset,
33vmori recusaret, Caesar. Est apud Heluetios
longe antiquissimum oppidum quod Solidurum
uel Solodorum appellant, cui fortasse
ab huiusmodi soliduriis nomen olim inditum
fuerit. neque enim alia eius nominis ratio certa
est : & hodie Heluetiorum respublicae inter se
omnes deuotae & foederibus fere soliduriis coniunctae
sunt.
Druidarum 141 etiam nomen Germanicum uidetur,
potius quam Graecum a quercu factum,
quam Graeci dryn appellant. etiamsi Druidas
Graecarum literarum fuisse peritos legamus, &
Graecas literas in castris Heluetiorum olim inuentas
constet : & quercum, praecipue ex ea uiscum,
in maximo honore a Druidis habitum :
ut hodie etiam tum inter amuleta gestatur, tum
inter remedia habetur. Truw nostri fidem appellant,
& truut hominem ἀξιόπιστον, idest fide dignum :
ut druida idem fit quod πιστὸς uel ἀξιόπιστος.
Horum enim consiliis populus regebatur, his
fidebat, & cum in sacris tum in aliis rebus agendis
aut intelligendis ab eorum ore pendebat.
Proximis sane seculis (inquit Beatus Rhenanus)
Trutonis & Trutomanni nomen apud
maiores nostros auditum est. testimonio sunt
ueteres donationum & contractuum tabellae.
hincque heroinarum Germanicarum uocabula
Adeltrudis & Gertrudis. Galli uulgo trucheman
uocant interpretem, siue a druidis, quos
(ut sacerdotes in plerisque regionib. plures una
34rlingua calluisse uerisimile est : siue quasi tütschenman,
id est Germanum uirum, Germanicae nimirum
& Gallicae suae linguae peritum. Sed de
Druidis plura etiam supra in Gallica lingua ueteri
scripsimus : & in Germanica in mentione
alrunarum. Berosus apud Celtas olim Dryium
regnasse perhibet uirum peritiae plenum,
a quo si quis druidarum nomen deduxerit,
esto.
Sermo Germanicus, praecipue Saxonum, literarum
natura & potestate, diphthongorum ui
& numero, syllabarum pronunciatione, declamatu,
articulis, accentu, ratione loquendi, caeterisque
huiusmodi dictionum proprietatibus, maximam
habet communitatem, plurimum retinet
commercii cum Graecorum lingua, rectiusque
literis Graecis (quam Latinis) scribitur. Infinita
sunt uocabula, quae nobis & Graecis idem ualent,
Io. Auentinus : Deinde enumeratis multis eiusdem
significationis in utraque lingua uocabulis, demum
subiungit : Qui diligentior fuerit & doctior,
plura conquisiuerit. Vir doctissimus Io. Camerarius
a Dalburgio, Vangionum pontifex, aliquot
millia dictionum collegit, quae utraque lingua,
Graeca & Teutonica, idem significant, Haec
ille. Andr. Althamerus etiam & alii quidam uocabula
Germanis & Graecis communia quaedam
annotarunt : sed omnium copiosissime Sigismundus
Gelenius noster in Lexico suo symphono,
in quo ex quatuor linguis, Latina, Graeca,
34vGermanica, Illyrica, partim omnium, partim trium,
partim duarum uocabula inter se comparat,
dextre sane & erudite. Sunt qui Hebraicae
etiam originis plurima in lingua nostra obseruarunt.
Tuisco conditor Germanorum & Sarmatarum
celebratur : quem maiores nostri uti nuncium
ac interpretem deorum uenerati sunt. unde
uerbum tuitschen nobis est interpretari. Tradunt
quidam Tuisconem literas quoque inuenisse.
Roxolani adhuc propriis utuntur literis, non
omnino dissimilibus Graecis. Venedi quoque, qui
Dalmatiam Liburniamque incolunt : quae gentes
omnes genere Germani sunt, & ex Germania
uelut officina gentium prodierunt. Seruatur
Reginoburgii in templo diui Haimerani
uetustissimum diploma a Carolo Magno datum,
Latino quidem sermone, aliis tamen literarum
figuris scriptum, Longobardas quidam,
alii Geticas arbitrantur : perquam similes Graecis
sunt. Monumenta & tumulos quosdam literis
Graecis inscriptos in confinio Germaniae
Rhaetiaeque extare lego apud Tacitum.
Maxima in nostra lingua facta est mutatio,
adeo ut ea quae olim fuerit, aegre etiam peritus
intelligat, Auentinus. Neque id mirum, cum propter
bellorum iniurias, & populorum migrationes :
tum propter literarum & historiarum
cultum neglectum. Nulla (inquit idem) in Germania
gens est, praeter Frisios, Nariscos (populi
35rsunt Boioariae, quorum regio uulgo Norca uel Nordge,
id est Aquilonaris terra, uocatur) Francos, quae
uel uetera cognomina, uel ueteres suas sedes obtineat :
quod a perquam paucis animaduerti
non uehementer mirari non possum. Idem
in libro 1. Annalium Boiorum nominum propriorum
uim explicans, non uulgariter linguam
nostram illustrat, & orthographiae rationem aperit
cum aliâs, tum peculiariter circa principia literarum,
quarum ordinem sequitur : unde ego nisi
breuitari studerem, pleraque huc transcripsissem.
Apud eundem legitur, post Friderici secundi
fata demum Germaniam suum sermonem literis
Latinis depingere didicisse. Coniecerim autem
prius uel Graecas uel Gothicas literas in usu
Germanis fuisse.
Carolus Magnus 142 (ut Eginhartus ipsius alumnus
& scriba tradit) omnium nationum quae
sub eius ditione erant, iura quae scripta non erant,
describere ac literis mandari fecit. Inchoauit &
grammaticam patrii sermonis. Mensibus 243 etiam
iuxta patriam linguam nomina imposuit : quum
ante id tempus apud Francos partim Latinis,
partim barbaris nominibus appellarentur. Item
uentos duodecim nominibus propriis insigniuit,
quum prius non amplius quam uix quatuor
uentorum uocabula inueniri possent. Mensium
quidem, Ianuarium appellauit Winthermonet /
Februarium Hornung/ Martium Lenzmonet /
Aprilen Ostermonet/ Maium Wunnemonet /
35vIunium Brachmonet/ Iulium Heumonet/ Augustum
Aernmonet/ Septembrem Herpstmonet /
Octobrem Wynmonet/ Decembrem Heiligmonet.
Ventis 144 uero hoc modo nomina
imposuit : ut Subsolanum uocaret Ostrenwind /
Eurum Ostsundren/ Euroaustrum Sundostren /
Austrum Sundren/ Austroafricum
Sundwestren/
Africum Westsundren/ Zephyrum
Westren/ Corum Westnordren/ Circium
Nordwestren/ Septentrionem Nordren/ Aquilonem
Nordostren/ Vulturnum Ostnordren.
Vuasthaldus res Francorum (qui in Germania
Franci uocantur) descripsit patrio sermone,
literis usus, uti refert Hunibaldus, perquam similibus
characteribus Graecis, nisi quod epsilon &
ypsilon et gamma inuersa uidentur, Trittemius.
Iulius Caesar in castris Heluetiorum repertos
charactêres Graecos prodidit.¶Caricam linguam
aliqui breuissimam esse, ideoque prae caeteris
barbaram aliqui tradiderunt, quibus tamen non
assentitur Strabo. Mihi quidem uocabulorum
breuitas, pronunciationem exasperare uidetur,
cum frequentia interualla & quasi hiatus
relinquat, idque eo magis si in consonantes terminentur :
quod in sermone Germanico contingit
utrunque. nam & monosyllabis dictionibus
abundat, & iis in consonantes exeuntibus. Quare
& prolatu asperior, & condendo carmini inepta
est. nam & caesurae minus fieri possunt, &
pleraeque syllabae uel aliâs uel positione longae
36rfiunt. Metra & homoeoteleuta multi scribunt, ut
plerique omnes puto populi, Latinis, Graecis &
Hebraecis exceptis : carmina in quibus syllabarum
quantitas obseruetur, nemo. Nos aliquando conati
sumus, sed parum feliciter, hisce uersibus
hexametris :
Es macht alleinig der glaub die gleubige sälig /
Und darzü fruchtbar zur lieb': unnd gūtige
hertzen
Allwäg inn menschen schafft er. kein müsse by
jm ist /
Und kein nachlassen nienen. er würcket in allem
Rechtgschaffnen gmūten alls gūts und übige
früntschafft.
Doch schrybt er nüt simm selber zū : sunder er
eignet
Dem Herren Gott und siner gnad alle die eere /
Durch Jesum Christum Gott und mensch
unseren Herzen.
In omnibus hisce uersibus pedes omnes spondaei
sunt, quinto excepto dactylo. neque fieri facile
aut commode posse opinor, ut alibi etiam, nisi
forte primo loco, dactylus collocetur. Admittenda
& licentia quaedam foret praeter uulgarem
loquendi usum, non minus sed amplius forte
quam Graecis & Latinis. Nostrae quidem linguae
asperitatem consonantium etiam in eadem
dictione multitudo auget, quae nullo saepe uocalium
interuentu emollitur.36v
Oratio Domini uersibus Hexametris a nobis expressa.
O Vatter vnser der du dyn eewige wonung
Erhöchst inn himmlen / dyn namen werde geheilget.
Zū kumm uns dyn rych. Dyn will der thüe besch(hen
Vff erd als inn himmelen. Unsere tägliche narung
Heer gibe uns hüt. Und verzych vns vnsere
schulde /
Wie wir verzychend iedem der bleidigen vns
thūt.
Fūr vns in kein versūchnuß yn / (hilff one dynen :)
Sunder vomm b(sen erlöß vns gn(diger Heer
Gott.
Eadem hendecasyllabis reddita, qui uersus linguae
Germanicae aptiores uidentur.
Heer Gott Vatter in himmlen eewig einig /
Dyn nam werde geheiliget geêret.
Dyn rych komme genädiklich / begär ich.
Dyn will thūe beschähen uff der erden /
Wie inn himmelen vndren heilgen englen.
Unser' tägliche †45 narig vns gib hütte.
Verzych vnsere schulden vns / wie auch wir
Verzyhend schuldneren vnseren by vns hie.
Versūchnuß sye wyt von vns o Heere.
Löß vns gnädiger Heer von allem übel.
Dacorum & Getarum sermo idem est, Strabo
37rlib. 7. Fr. Alunnus in fine libri quem inscripsit
diuitias uel thesaurum linguae Italicae,
uoces cum aliarum linguarum Italicis affines,
tum etiam Gothicae enumerat, quarum pleraeque
cum Germanicis nostris conueniunt : ut sunt
Angil 146 / Angelus. hermelin / mustella. band / uinculum.
baner / uexillum. banck / scamnum. bichier /
poculum. clar / clarum. danza / tripudiare.
lot / semuncia. nunna / monialis. monk / monachus.
scip, nauis. spyß / cibus. tascha / pera, &c.
Oratio dominica in lingua Germanica
communi, uel Heluetica.
Vatter vnser / (uel potius, Vnser Vatter / adiectiua
enim semper praeponimus si nihil intercedat)
der du bist inn himmlen / geheiliget werde dijn
nam. zū kumme vns dijn rijch. dijn will geschähe
wie imm himmel / also auch uff erden. gib uns
hütt unser täglich brot. und vergib vns vnsere
schulden / wie auch wir vergäben vnseren schuldneren.
vnd fūr vns nit inn versūchnuß. Sunder
erlöß vns von dem b(sen / Amen. Huic &
Sueuica in plerisque similis est, nisi quod pro u.
uocali longa, profert au. & pro i. longo (quod
nos duplicatum scripsimus ij. aliqui y. scribunt)
enunciat ei. & pro diphthongo ei, habet aliquando
ai. pro ii uero eu. pro a. in uerborum infinitiuis
ponit (. in quibusdam contra. Verba quaedam
plenius effert, ubi nos consonante aliqua
uel syllaba abiecta syncopen facimus cum alibi
37vtum in plurali numero : & in iisdem ubi Heluetii
d. uel t. addunt ipsi omittunt. Verbum habeo
aliter formant. Aphaereses quasdam faciunt, ubi
nos plene proferimus. & pauca quaedam uocabula
prorsus a nobis diuersa habent, cum alia,
tum rerum praesertim substantiua, ut animalium
quorundam, stirpium, &c. in quibus & aliae linguae
utcunque affines multum differre solent.
Vulgus etiam nostrum saepe ch. profert, ubi alii
plerique omnes k. ab initio praesertim dictionum,
ut chranck / pro kranck : chrut / pro krut. scribendo
tamen, ut & alia quaedam linguae nostrae uitia
emendamus, ut in omnibus linguis fieri solet.
Commune est Germanis articulorum quorundam
aliquando finales tantum literas uel initiales
proferre, ut shansen/shuß/dfrow/immhuß :
ubi scribimus, des hansen/das huß/die
frow/in dem huß. In praeteritis quae ge augmento
praeposito fiunt, nostri saepius uel e. uocalem
tantum, uel augmentum totum omittunt,
gessen/gangen / pro geessen/gegangen. Solemus
etiam gg. scribere & proferre, ubi alii ck.
ut mugg / pro muck. egg / pro eck. & uulgus
mir / pro wir. item ch. ubi alii qu. chechsilber /
pro quecksilber.
Heluetica, & partim etiam Rauracis Sequanis Belgisque usitata. | Sueuis et aliis quibusdam Germanis usitata.
Mul. | Maul.38r
Wyn | Wein
Heilig | Hailig
Lüt / düten | Leut / deuten
Stan | Steen uel stän
Lan | Lassen
Trägen / sägen treit / seit | Tragen / sagen tragt / sagt
Wend /witt /wott sott / gist / kann / lan | Wellen / wilt/wolt solt / gibst / kommen / lassen
Ich han / du hast wir hend wir hend ghan han häb | Ich hab / du hapst wir haben wir haben ghept haben hab uel halt
Ich läb / oder ich läben / indifferenter | Ich läb
Hinab / hinuff | Nab / nauff
Herab | Rab
Her | Herr
Gsyn | Gwäsen
Oepfel | Apfel
Spülen | Brinnen
Chrye | Kran
Kilch uel chilch | Kirch
Trüsch | Rugget
Brüntzel | Bruntz / harn
Kleider | Häß
Losen | Horchen
Nüt | Nichts
Ancken | Schmaltz / butter
Nun | Nummen38v
Bauarorum lingua Sueuicae similis est, sed
etiam crassior, ut audio : crassissima in Austria,
uel aliqua eius parte. frow pronunciant fraw :
heuw/hauw.
Brabantica lingua inter caeteras Belgicas siue
inferioris Germaniae circa Rhenum & ad Oceani
litora sitarum regionum, elegantior hodie
habetur, propter Louanium metropolim,
in qua literarum studia florent, & Bruxellas primariam
imperatoris aulam.
Oratio Dominica in lingua Flandrica
Oratio Dominica in lingua Flandrica : quae perparum
differt ab illa qua Brabanti, Hollandi,
Zelandi, Frisii, & alii inferioris Germaniae
populi utuntur.
Onse (oder üüse) vader die ghy syt in den
hemel / gheheelicht werdet dyn (oder üuwe)
name. toe komme üüs dyn rycke. dyn wille geschie
vp erde / ghelyck in den hemel. üüser daghelicks
brood gheff üüs heden. ende vergheft
üüs üüse schülden / ghelyck wy vergheuen üüse
schüldenaren. ende leet (oder brinckt) üüs
niet in becooringhe. maer verlost üüs van den
quaden / (oder boosen.) Amen.
Frisii 147 quondam plane peculiari, dura, & multum
a uicinis distante dialecto usi sunt : qua contractus
omnes & negotia transigere & describere
solebant. Hodie autem occidentales 248 Frisii,
in ciuitatibus praecipue, ad Brabanticum et Hollandicum
sermonem proxime accedunt, cum
39rpropter Hollandorum negotiatorum commercia,
tum quod Caesar ibi principatum obtinens, in
summa eorum Curia Brabantos plerunque constituit :
qui sua lingua & ius dicunt, & res controuersas
contractusque omnes plebi conscribunt.
Vocabula quibus Frisii occidentales a Brabantis
uulgo differunt, in oratione Dominica.
tableau vus | noster | iüe | hodie | vaar | pater | himmel | coelum
Brä 149 / uel brë / panis. pronunciant autem ä. uel
ë / tanquam e. obscurum : ut nos in nominibus
Brëm/Krëmer. Nam ä. alium nobis sonum habet,
quem apud Graecos αι. ut χαίρω. läben/kläben.
in quibus uerbis syllabae ultimae e. breue habent :
quod ubi longum est duplicare solemus, ut See/Klee.
tableau irde | terra | täglich | quotidianum | veriou / ou sonat, ut latinis au | ignosce | schielden | debita | sonen uel sunen / | sic ut prima uocalis | medio inter | o & u sono | pronuncietur | peccata | quäd | malum
Orientales autem Frisii 250 ad Saxonum linguam
proxime accedunt, nisi quod pro s. plerunque t.
39vproferunt : quamuis idem & saxones quidam
faciunt.
Belgae Germani qui Gallis uiciniores sunt,
multa admixta Gallica uocabula usurpant.
Oratio Domini Iesu in lingua Islandica
Oratio Domini Iesu in lingua Islandica, quam
puto eandem aut proximam esse Gothorum
linguae in Scandinauia, de qua &
paulo ante diximus.
Bader vor / sun ert ai himmum / helgizt bitt
namb ti. komi titt rike. verdi tinn vile / suoms
ai himine / so ai podu. burd vort daglgt geb tu
oß i dag. og bergeb oß skullden vorn / suo sem
ui bergebun skulldun vorn. ant leid oß e ki
breist ni. helldur brelsa tu oß ber illu. tatz sie.
De scribendi proferendique diuersitate in aliis quibusdam
Germaniae regionibus
De scribendi proferendique diuersitate in aliis quibusdam
Germaniae regionibus, ut in Germanico
quodam libro Fabiani Franci
annotatum reperi.
Germani quidam efferunt & scribunt o. Pro
a.¶e. pro i.¶k. pro y. Dicunt enim Franci 151 sua
lingua Ko sog mer wos est dos. ubi nos dicimus.
Ia sag mir was ist das. Pro k. sequente
r. Bauari 252 ponunt tsth. ut, Tsthristel. ißt ein gūts
tstreutlin. ubi nos Kristophel ißt ein gūt
kreutlin.
Slesiorum 353 quidam u. pro a. ponunt.¶i. Pro
ü. & ö ut cum dicunt, Iu Kimische minche mygen /
&c quod nobis sonat, Ia Kömische munche mögen.40r
Sunt qui iu. pro u uel ū utantur. ut giuder
briuder / pro gūter brūder.¶& eau pro au. (uel
eaw / pro aw) ut treawen / beawen / teawben :
pro trawen / bawen / tauben.
Veterum quidam scripserunt Den irbirn weisin /
eren libin &c. pro Den erbarn weisen / jhren
lieben / &c. i. scilicet ponentes pro e. & a. & rursus
e. pro i.
Misenus öy pro ag. ponit ut Slesius ay. itaque
pro communi sermone, Die magt sagt. wagen.
nagel : Misenus dicit, Die möyt söyt. wöyn.
nöyl. Slesius uero, Die mayt sayt. wayn. nayl.
Multi duriores consonas (ab initio dictionum
maxime) pro mollioribus ponunt, uel contra
nempe v. uel b. pro w.¶p. pro b. ¶ t. pro d.
& contra d. pro t. ut, Venzel bil piten tas Domas
fomm fater. fil/Migel/Nigel. pro Wenzel
wil bitten das Thomas vomm vatter. Vil
Michel / Nickel.
Reperimus etiam ante annos centum & circiter
(circa annum Domini 1440.) literam z
scriptam fuisse pro s. & b. pro v. & lb. pro w, ut
Vnzern grutz / erzam vnd lbeisen / &c. item v.
pro f. quoties l. uel r. proxime sequitur. ut, vleiß /
vruntlich. quorum prius apud Slesios, alterum
apud inferiores Germanos adhuc usitatum est.
Franci & qui circa Nigram syluam habitant,
m. pro w. aliquando, & k. pro i. ut diximus, accipiunt
scribendo proferendoque : & eorum uicini
b. pro w. Vt, Ko mir bollen ken S. Tsthristels
40vkilchen gan. pro, Ia wir w(llen gen S. Christophels
kirchen ghan. Heluetii quoque l. pro r.
kilchen pro kirchen dicunt, (& mir pro wir,)
Hucusque Fabianus Francus.
Carolus magnus (ut Io. Stumpfius in Chronicis
Heluetiorum refert) Germanicam linguam
characteribus Latinis primus conscripsit. Sed
adeo imperfecta circa hoc tempus Germanicae
linguae scriptura fuit, ut aliquot etiam post seculis
contractus, & causae forenses omnes, & instrumenta,
ut priuilegia Caesarum, Latine scriberentur :
ita ut circa annum Domini millesimum
ducentesimum demum Germanici sermonis
scribendi ac styli ratio in usum publice sit recepta.
Quam uero imperfecta olim Germanica
literatura fuerit, uel ex Notgeri Sangallensis (qui
claruit circa annum Domini octingentesimum
septuagesimum) scripto quodam apparet, in
quo etiam Oratio Dominica & Symbolum fidei,
his uerbis exprimuntur.
Oratio Dominica Germanice scripta in
Heluetiis, anno Domini 870.
Fater ünser / du in himele bist / din namo
werde geheiligot. din riche chome. din, willo
geskehe in erdo also in himele. Vnser tagolicha
brot kib vns hinto. unde vnsere sculde belaz
üns / als auch wir belasend vnseren sculdigen.
vnd in chorunga nit leitest du vnsich. Nun belose
vnsich sone vbele. 15441r
Symbolum fidei, eodem tempore &
ibidem scriptum.
Ich keloubo an Got allmachtigen fater / skefen
himeles vnd erdo. Vnd an sinen son Iesum
Christum einigun / vnsern herren. der vone
demo heiligen geiste infangen uuart. Vane
Maria der magede geborn uuart. Kenothaftot
uuart pi Pontio Pilato : vnde bi imo
an cruce gestachtet ir starb : vnde begraben
uuart : ze hello fuor : an demo dritten tage
vone tode erstuont : ze himele fuor : da sitzet
ze Gotes zesunne des almachtigen fater. dan
na kunfftiger ze irteilene die er danne findet
lebende alde tote. Keloubo an den heiligen
geist. Keloubo heiliga die allelichun gesamenunga.
Keloubo zehabenne der heiligun
gmeinsame. Keloubo belaßung vnser sunde.
Keloubo des fleiskes vrstende. Keloubo euuigen
lib. Amen. Das thuon ich Keunaro / etc.
Audio & Psalterium sacrum similiter translatum
eo tempore, extare in coenobio diui Galli.
Videtur autem hic sermo, quo orationem Dominicam
& Symbolum fidei iam recitauimus,
ad inferioris Germaniae sermonem prope accedere :
tum uocabulis (nam & cooringhe illis
tentatio est, & leiden uel leeten ducere &c.) tum
scribendi ratione. Et fere quaecunque uetera Germanice
scripta apud nos etiam reperiuntur, inferioris
Germaniae dialectum prae se ferunt : a qua
Islandica quoque minus differt quam ab aliis plerisque
41vGermaniae dialectis. Non habent illi (Germani
inferiores, Septentrionales & Saxones)
tam frequentes diphthongos ei. & au pro i. & u
longis, quibus Sueui, Bauari & alii plerique Germani
abundant, adeo ut inepti quidam etiam
Latine ueinum & ausum pro uino & usu dicere
audeant. Heluetii etiam plerique similiter illas
non habent, a Septentrionalibus scilicet Germanis,
Gothis & Suedis oriundi, quorum sermonem
& pronunciationem etiam in aliis quibusdam
imitantur. Crassissima fere dialectus, Boiorum
seu Bauarorum uulgi existimatur : optima
circa Misenam, ut audio. Inter nostri temporis
scriptores M. Lutheri stylum multi laudant. nam
ex ueteribus paucissima & breuissima quaedam
scripta extant : nec ulla, quod ad stylum, laudantur,
quod sciam. Cantilenis fere comprehendebant
& celebrabant ueteres Germani, quae memoriae
tradere uolebant. sed hae etiam omnes
puto iniuria temporum et incuria hominum in
obliuionem abierunt. Apud nos quidem nullum
est uetustius carmen, quam quod Theodorici
Veronensis & Hildebrandi gesta celebrat. Sunt
et illa forte mediocriter antiqua, quae in templis
Germanice a tota plebe decantata sunt hactenus,
cum caetera Latine cantarentur, ut illud de
resurrectione Domini, Christ ist erstanden
Von der marter allen. &c. Carolus Magnus
(Eginhardo teste) barbara & antiquissima carmina,
quibus ueterum regum actus & bella canebantur,
42rscripsit, memoriaeque mandauit. Apud
Gothos 155 & alios Septentrionales Scandinauiae
populos, gigantum & fortium uirorum gesta
antiquitus saxis montium inscripta & insculpta
etiamnum uisi, illarum gentium historiographi
produnt, ut Saxo Grammaticus : & Io. Magnus
Gothus, nostro tempore archiepiscopus Vpsalensis,
historiae Gothicae conditor, in qua & alphabetum
Gothicum antiquissimum publicauit,
& saepe ueterum apud Gothos carminum
mentionem facit, quae interdum Latine conuersa
recitat. Io. Auentinus etiam in Boiorum Annalibus
aliquoties regum quorundam in uetustis
Germanorum carminibus nomina et facta
celebrari ait. sed haec forte sunt, quae a Carolo
magno condita diximus. Gothica quidem multo
uetustiora arbitror. Siquidem Romanum
imperium ad eos usque non penetrauit : & Gothorum
regnum plusquam bis mille annos durasse,
author est Iordanus episcopus genere
Gothus.
Vagus fluuius Hungariae oritur ex altis montibus,
qui Carpathi caput existimantur, niue
perpetua conspicui. Sclauorum lingua appellantur
Tatri, hoc est Tatari, quod in regionem Tatarorum,
qui ueteribus sunt Getae, uulgi opinione
protendantur, Ge. Vuernherus. De Gothorum
origine & internecione : & quod ueteres
illi Gothi de Scythia pulsi sint, longe alii quam
qui sub rege Daciae (Daniae) in Gothia degunt in
42vSeptentrione, leges historiam Matthiae à Michau
libro 1. cap. 11.
Gothi retro uel supra Capham incolunt post
eos Alani. Gothi Germanice loquuntur. Nam
famulus Germanus, qui mecum erat, facile eos
intelligebat. Ibidem Gothalani sunt, populus
ex utrisque mixtus, cum Gothi Alanis qui priores
haec loca tenuerunt, superuenissent, Iosaphat
Barbarus in Italico libro legationis suae ex Venetiis
ad Tanam.
Ostrogothi 156 Tauricam Chersonnesum post
primam occupationem usque in hodiernum diem
inhabitant. Nam licet imperatores Graeci peninsulam
illam aliquando possederint : Ianuensesque
Caffam, quae est Theodosia, occupauerint :
Tamerlanusque decantatus Tartarus illam ceperit,
a quo tempore eam Tartari Vlani (qui &
Praecopenses & Crimnenses, ex oppidi nomine
ita uocati) possederunt ac inhabitarunt : qui &
ipsi postea a Turcis fuerunt subacti, & ad tributum
soluendum coacti : Ostrogothi tamen semper
montana, licet sub tributo, possederunt. Loquuntur
autem Germanice, qua lingua omnes
Gothi, utpote Germani, sunt usi. Superfuêre &
ad aetatem usque nostram duces Gothorum nobilissimi
de Mankup, qui castrum Mancup semper
a Tartarorum ui defenderunt, donec Machumet
Turcarum imperator Caffam expugnauit,
Tartarosque ac peninsulam suo subiecit
imperio, tum & castrum Mancup cepit, ac duos
43rduces fratres de Mancup gladio percussit, in quibus
& tota Gothorum illorum nobilitas cessauit.
Gothi uero qui adhuc in montibus supersunt,
ut plurimum uineas colunt, & inde uitam sustentant.
Porro & hoc sciendum, quod ex omnibus nationibus
Gothicis nulla amplius in Germania
superest, exceptis Scyris, qui & nunc quoque Stirii 157
uel Stirenses adpellantur : & Turcilingis, qui
et Turingi 258, Bilibaldus Pirkeymerus.¶Scribunt
Gothorum nomen plerique per t. simplex, aliqui
per duplex. rursus t. alii aspirant, alli non. aspirant.
¶De Gothis hactenus sparsim in Germanicae
linguae mentione. Loquuntur autem Germanice hi
quoque Gothi, qui Schondiae seu Scandinauiae partem
incolunt. Eorum uocabula quaedam in praecedentibus,
& in Islandica lingua (quam Gothorum
in Scandinauia proximam esse reor) orationem
Dominicam exhibui. Similis etiam fuerit
in eodem tractu Noruegiae 359 lingua, cuius dictiones
paucas adscribam.
Noruegice | Germanice | Latine
Gete | Geiß | Capra
Oel | Bier | Cereuisia
Brä | Brot | Panis
Stuhr | Groß | Magnus
Speck | Fleisch | Caro
Picke | Magt | Ancilla
Hußbund | Hußuatter | Paterfamiliâs
In aliis quidem & remotioribus earundem
43vad Septentrionem regionum locis, linguam a
communi Germanica multum uariare puto.
nam ut Olaus Magnus scribit, Veterum dominorum
montes uocant Hornilla buck. Diabolum,
Trol. & fluuium quemdam, Trolheta, id est
diaboli uerticem uel caput. het puto eis caput
est, & cetum ingentem troluual.
Septentrionales & maritimi Germani quos
inferiores uocamus, s. mutant in t. & b. in f. &
z. quoque in t. quare a superioribus Germanis
non facile intelligi possunt, Munsterus.
Oratio dominica geldrice.
Onse vayer die ghey seit in den hemel / geheilicht
sey vwen naem / wu reyck ons toecoem /
vwen wil geschie ūp erden als in den
hemel / geeft ons heuyen ons daghelichs broot /
ende vergeeft ons onse schult / als wey vergeuen
onse sculdenaers / ende enleyt ons niet in
becoringhe / sonder verloest ons van allen quaden.
Amen.
Eisdem Geldris moyer est mater, bruyr frater,
suster soror.
Getae aliis iidem qui Gothi sunt : aliis
Tatari, inde nimirum quod uetus Gothorum
regio hodie Tatariae regno subiecta, & eius
pars sit.
Gothini & Osi terga Marcomanorum
Quadorumque claudunt. Gothinos
Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non
44resse Germanos : & quod tributa patiuntur. partem
tributorum Sarmatae, partem Quadi ut alienigenis
imponunt. Gothini, quo magis pudeat,
& ferrum effodiunt, &c. Cor. Tacitus in libro de
morib. Germanorum. Quados, Marcomanos
& Gothinos, Morauiae & Slesiae regiones
incoluisse Andreas Althamerus coniicit. Osi 160 uero
(inquit) eam incoluerunt partem quae est
Morauiae uicina, uersus Slesiam & Poloniam,
ubi sunt Oppel et Neussa urbes. Vtrum Aranisci 261
in Pannonia ab Osis Germanorum natione,
an Osi ab Araniscis in Germaniam commigrauerint,
cum eodem adhuc sermone, institutis,
moribus utantur, incertum est, Tacitus.
Gothorum lingua, uide in Germanica.
De Graeca lingua
uetere.
Graeca lingua olim non per Europam
tantum in ipsa proprie dicta Graecia : sed
in minore Asia quoque, ut Ionia & finitimis regionibus,
& in parte Italiae quam Graeciam magnam
uocant, in communi & uulgari hominum
usu fuit. & in aliis quoque remotissimis regionibus
propter bonas & utiles artes atque scientias,
sed inutiles quoque ut magiam, ea lingua traditas,
uiri sapientes, ut Druidae apud Gallos, operam
illi dabant : quemadmodum hodie quoque
patrum nostrorum memoria per omnes in Europa
44vquae Christum agnoscunt regiones, apud
sapientes & literarum studiosos homines, eiusdem
linguae cognitio in omni philosophiae &
scientiarum genere, maximo Dei beneficio, restituta
renouataque est, sicut etiam Hebraicae & Latinae
linguarum, quae iam prorsus obscuratae &
exoletae erant : cum ita nimirum uideretur Deo
opt. m. ut tres illae linguae, quae tum maxime florebant,
cum filius eius unigenitus propter pecata
nostra in hanc terram e coelis descenderat,
& quibus eo mortuo totidem tituli regii in cruce
cui affigebatur propositi sunt, nunc etiam pura
euangelii & Christi doctrina, inter multas fidelium
persecutiones & mortes, renascente, &
suis crescente uulneribus, sanguine martyrum
irrigante, restituerentur : ut hoc ueluti instrumento,
sub appropinquantem secundum Domini aduentum,
daemonibus & huius mundi proceribus
inuitis, in orbem terrarum sacrosancta ueritas
spargeretur : ad idem beneficium accedente
etiam, quae eodem tempore primum non absque
singulari prouidentia Dei inuenta est, mirabili
typographorum arte.¶Linguam Graecam Latina
priorem fuisse Seruius scribit in Georgicis
super illo Vergilii, Oestrum uertêre uocantes.
Et sane uidetur mihi quoque Latina antiquior esse,
eo maxime argumento, quod & literarum characteres
(quod in maioribus clarius est) Latini
fere a Graecis mutuati uidentur, & uocabula eorum
innumera usurpant : Graeci Latinorum fere
45rnulla. Vnde conuincitur uel omnino uel saltem
scribendi usu Graecam esse uetustiorem. Vbi hoc
etiam mirari subit, quod eadem quae uetustatis in hisce
tribus linguis, religionis quoque prius aut posterius
& literis comprehensae & hominum animis
acceptae differentia sit. Vetustissima enim est
Hebraica, et literarum monumentis religionem
sacram prodidit ea primum. hanc sequitur Graeca,
in qua nouum Testamentum conscriptum est.
Post Graecos Latini & acceptarunt religionem,
& suis tradidêre literis. post Latinos Germani
aliaeque gentes, postquam Christum sapere coeperunt,
& suam & sacras (hoc est in quibus res sacrae
& diuinae ad salutem nostram traditae sunt)
linguas excolere coeperunt, ut nostro tempore
Rhaeti qui Italice loquuntur, Vualli in Britannia,
Rutheni & alii. Ita paulatim religionis tanquam
uestigia linguae secutae sunt diuersae. quo
nomine tres illas potissimum, quibus & olim
tradita est religio & in cruce consecrata, & nostro
tempore renouata, in suo usu ecclesia retinere,
fouere atque excolere debet.
Tarentini & alii Graeciae magnae in Italia populi
(ut diximus) apud quos Pythagoricae professionis
permulti sectatores fuerunt, Graece locuti
sunt : & extant quaedam fragmenta hominum
Tarentinorum Graece scripta sermone Dorico
(quo & Siculi utebantur) ut in Collectaneis
Stobaei, quorum nomina iam non succurrunt :
& in suo Lexico Hesychius uocabula aliquot
45vrecenset tanquam Graeca, Tarentinorum
glossas : quale est, Κλαυμαριόμενον, κλαίοντα, Ταραντῖνοι.
De uariis huius linguae dialectis, Aeolica, Attica,
Ionica, & Dorica, partim supra a nobis dictum
est, partim infra dicetur, pro ordine quem
sequimur literarum. Communem quidem linguam
in nulla regione priuatim uulgo receptam
fuisse iudicârim. habet enim ubique uulgus suum
aliquid proprium, quibus a caeteris plerisque differt :
sed illam dici communem, quam uiri uel literati,
uel alioqui sapientes & peregrinationibus
cultiores usurpabant. Quod ad uulgares dialectos,
Attica inter caeteras & elegantior & communi
propior erat : Dorica, ni fallor, crassissima :
quare etiam aeglogae & pastorum colloquia,
in ea conscripta sunt a Theocrito & Moscho.
Memoratur forte ab aliis inter dialectos
Graecas & Thessala, & aliae quaedam : quae (nisi
fallor) ad quatuor praedictas referri omnes possunt.
¶Georgiani lingua Graeca utuntur in sacris,
cum uulgaris eorum lingua Tartaricae
& Armenicae media sit. Iacobitae etiam in lingua
Graeca similibus characteribus utuntur, qui a
Graecis parum uariant, & nonnullae eis peculiares
adduntur, Postellus. & similiter fere Moschouitae.
Carthaginienses in bello aduersus Dionysium
seniorem, quum se literarum Graecarum
commercio proditos sensissent, ac quicquid fuisset
ab ipsis decretum, Dionyso significatum,
46rsenatusconsulto cauerunt, ne quis postea Carthaginensis
aut literis Graecis aut sermoni insuesceret
studeretue, Caelius Rhodig.
Oratio Dominica sermone & characteribus
Graecis.
Πάτερ ἡμῶν ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς, ἁγιασθήτω τὸ ὄνομά σου. ἐλθέτω
ἡ βασιλεία σου. γενηθήτω τὸ θέλημά σου ὡς ἐν οὐρανῷ καὶ ἐπὶ τῆς γῆς.
τὸν ἄρτον ἡμῶν τὸν ἐπιούσιον δὸς ἡμῖν σήμερον καὶ ἄφες ἡμῖν
τὰ ὀφειλήματα ἡμῶν, ὡς καὶ ἡμεῖς ἀφίεμεν τοῖς ὀφειλέταις ἡμῶν.
καὶ μὴ εἰσενέγκῃς ἡμᾶς εἰς πειρασμόν. ἀλλὰ ῥῦσαι ἡμᾶς ἀπὸ τοῦ
πονηροῦ. Αμήν.
Eadem Latinis characteribus.
Páter hemôn, ho en tîs uranîs, hagiasthîto tò
onomá su. elthéto hi uasilía su. genithîto tò thelimá
su hòs en uranô kae' epì tîs gîs. tòn árton
himôn tòn epiúsion dòs himîn símeron. kae'
áphes himîn tà ophilímata himôn, hòs kae' himîs
aphíemen tîs ophilétæs himôn. kae' mì isenénkis
himâs is pirasmòn. allà rhysae himâs
apò tû ponirû. Amín.
De lingua Graeca
uulgari hodie.
Lingua Graeca hodie uulgaris non
minus fere multis in locis a uetere Graeca recessit
tum uocabulis barbaris admixtis, tum Graecorum
deprauatione literis & terminationibus
immutatis, quam Italica & Hispanica, a uetere
Latina. Vidimus hac lingua translatam & excusam
46vHomeri Iliadem : & Leonardi Phortii Romani
libellum de re militari, metris homoeoteleutis,
cuius hoc initium est :
Τοῦ πολέμου νὰ γροικήσω
Τ᾿ἀναγκαῖα νὰ ξηγήσω
Τὰ πολλὰ πεθημημένῳ
Εὐγενεῖ καὶ παινεμένῳ
Ιάκωβῳ τῶ Λασχάρῃ
Εὐζωνίῳ παλικάρῃ, &c.
Sed suspicor ipsum uulgi
sermonem corruptiorem esse, quam qui a literatis
scribitur. Inter dialectos uarias, quarum
aliae aliis plus minusue corruptae sunt, ut Cretae,
Cypri, Corcyrae et alias, Peloponnensem ceu puriorem
hodie praeferri audio. Cyprius quidam superioribus
annis cum hac transiret & me salutaret,
uulgatas apud Graecos huius temporis
sententias mihi descripsit istas : Ο παπας και ο αντιχριστος
απε μιαν μαναν εγεγιενημενι. Τρις καρδ ιναλιδου, ευδοι
διαβολι. Τρια κακα, λαμπρον, γυνεκα, θαλασσα. Καρδια
ριγαδων ισ χιεριν κιρυου. Ο λαγος εγλιγορα τρέχει, αλλα μετα
αμαξιν πιανετε, id est Lepus celeriter currit, sed curru
capitur : quod postremum Italis etiam in prouerbiali
usu est. Petri Burranae Lucarnensis libellus
inscriptus Corona pretiosa excusus est Venetiis
anno Domini 1546. in quo e regione conferuntur
uocabula linguarum quatuor, Italicae uulgaris,
Latinae : Graecae uulgaris, & Graecae
ueteris.
De lingua Hebraica.
Hebraica siue Iudaica lingua,
quae & sacra dicitur, quod uetus Testamentum
47rin ea primum sit conscriptum : qui liber fere
solus pure Hebraicus habetur : caeteri iisdem
characterib. scripti uel Chaldaici sunt, uel alias
dialectos & glossas admixtas habent. Recentiorum
quidem Iudaeorum sermo, qui Thalmud
interpretati sunt, ideo obscurus est, quod omnium
fere gentium uocabula intermiscuerit.¶Samaritana
lingua, prisca Hebraica est, Postellus.
Idem Hebraicam & Phoenicum linguam eandem
facit, omnium antiquissimam. Vide infra
etiam in Punica.
Sequitur precatio domini transcripta ex Euangelio
secundum Matthaeum, quod Sebastianus
Munsterus in Ebraica lingua edidit Basileae. Id
uero Euangelium Ebraicum non per omnia congruere
Syriaco, uel Ebraico, quo diuus Hieronymus
usus est, pater uel in uerbo panem nostrum
quotidianum : quod Hieronymus legit
crastinum : ut Commentaria eius
in Matthaeum testantur.
Abinu schœbbeschamaim, iikkadesch schmœcha :
thabo malchuthcha : †62 ieasœh retzoncha
chibschamaim, ubaarœtz : œth lahhmenu themidi
then lanu haiom : uslahh lanu œth hhobotheinu
caaschœr anahhnu solhhin lebaalei hhobotheinu :
ueal thebienu benissaion, œlla hatzilenu
mera. Ci lecha hammlechuth ugburah
uechabod leolam olamim. Amen.
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen
47vtuum : Veniat regnum tuum : Fiat uoluntas
tua sicut in cœlis, & in terra : Panem nostrum
continuum uel perpetuum da nobis hodie : &
remitte nobis debita nostra, quemadmodum nos
remittimus debitoribus nostris : & ne facias nos
uenire in tentationem, sed libera nos a malo.
Quia tuum regnum & potentia & gloria in secula
seculorum. Amen.
image †63
De Hetrusca
lingua.
Hetruscam linguam hodie nullam
esse puto. olim a Latina plurimum differebat,
ut ex uocabulis quibusdam paucis, apud authores,
apparet : quale est Aesar, id est deus, in
Augusto Suetonii. ¶ Padus a profunditate Botigon
ab Hetruscis nuncupatur, a Liguribus Botigum.
48rAncona, prius Picena uocabulo Hetrusco
simul & Aboriginum dicta. Piceni lingua Hetrusca
genus sacrum dicitur, orti a Sabinis. Ferentani
primum a Liburnis & Dalmatis, inde
his pulsis a Thuscis orti : quorum lingua Larinum
metropolim uocauerunt, id est nobilem
principem. Laronem enim Hetrusci & Larunem
& Arunem uocant nobilem principem,
(ut hodie baronem Hispani si bene memini.) Inde
in Transpadana (Gallia) Larium lacum, & in
Thuscia Larones amnes, & Arunes coloniae, &
uiri Arunes : quos Thusci secunda declinatione,
Romani & Graeci sicut Atlas tertia declinant,
& proferunt Aruntes. (Hinc etiam nimirum nomen
Arûntis Clusii, quo duce Galli alpes transcenderunt,
& sensim ab omni Gallia cisalpina
Hetruriam pepulêre.) Sagi dicti sunt primi Thusci,
id est pontifices & sacri expiatores. Sabinis
et Hetruscis non est litera q. sicut Romanis, (quare
c pro q. scribebant.) Haec omnia M. Portius Cato.
Idem, Comerus Gallus (inquit) docuit suos
Italos urbem curribus componere : Et idcirco
Veii appellati sunt uocabulo Sago (Scythico
Armenio, uel Sacarum, ut ego interpretor) qui
Veias plaustrum appellant (ut Germani wegen)
& urbem ex his compositam, si parua sit, Veitulam :
si magna, Vlurdum : si metropolis, Cyocholam.
Ad haec quoque tempora Scythae plaustris
& curru pro domibus utuntur, Berosus.
¶Hetruscae originis suspicor esse etiam illa uocabula,
48vquae Arnobius libro 7. aduersus gentes
recenset, de uictimis & earum partibus olim usitata :
ut sunt, apexabo, longauo, tucetum, naenia,
palasea, uel plasea, fendica, isitium, mateola, fitilla,
augmen, magmentum, amensanguinum, &c. a
quibus enim haruspicinae Romani superstitionem
acceperunt, ab iis etiam uocabula mutuatos
uerisimile est.
¶Videri potest haec lingua aliquid commune
cum Armenia uel Scythica habuisse. utrique enim
sagos nominant pontifices & sacros expiatores :
& Noam ex Armenia profectum in Italiam
ferunt, & utrisque conscriptos de naturalibus &
diuinis rebus libros reliquisse. Vtrique Vestam
coluerunt, & ignem seruarunt perpetuum.¶Hetruscas
aliqui (Latinorum) fabulas exposuerunt,
sicuti Liuius & M. Cicero alicubi testantur,
P. Crinitus.
De Hibernica lingua.
Ibernia uel Hibernia
in Oceano inter Angliam & Hispaniam posita
est, dicta ab Ibero duce, homine Hispano, qui
primus cum magno hominum numero eam occupauit :
uel ab Ibero fl. Hispaniae, cuius accolae
primi insulam habitasse feruntur. Hiberni quidem
cum habitu corporum, tum uiuendi ritu
atque moribus non ualde discrepant ab Hispanis
uicinioribus. Hibernica lingua peculiaris est,
qua etiam Scoti syluestres & insulani ab Hibernis
oriundi utuntur, Munsterus.49r
De Hispanica
lingua.
Hispanorum lingua uetus quae
fuerit, non habeo quod dicam. uerisimile est autem
in oris ad mediterraneum mare, praesertim
occasum uersus remotis, Libycae uel Mauritanicae
linguae olim usum extitisse. nam & Mauri
in illis regionibus imperarunt : & multa Maurorum
uocabula adhuc habent relicta, praesertim
Lusitani, ut audio. Inter dialectos, quibus
hodie utuntur, Castellana praefertur. Affinis est
Italicae, & ad Latinam linguam propius quam
Gallica accedere mihi uidetur, minus tamen quam
Italica. Habent & Gothica quaedam uocabula
cum alia, tum propria, praesertim uirorum. nam
Gothi multo tempore Hispanias obtinuerunt :
& per illorum grassationes ac imperia, Latinam
linguam in Italia primum, deinde etiam Galliis
Hispaniisque corruptam arbitror, & nouas illas,
quibus nunc loquuntur, inductas. Opinor enim
uulgus Gallorum quoque & Hispanorum imperantibus
Romanis Latine aliquandiu relicta
paulatim ueteri lingua locutum. quod in Germania
non contigit neque enim Romani totam
occupare Germaniam potuerunt, neque diu illas
quas occupauerant partes retinere. Vide infra
in Sardorum lingua.
Oratio Dominica Hispanice.
Padrennestro, qui eres en los cielos, sanctificado
49vsea el tu nombre. uenga el tu reyno, faga
se tu uoluntad assy en el cielo, como en la tierra.
nuestro pan cotidiano dad le a nosotros oy.
y pardonna a nosotros nuestra deuda, como
nosostros perdonamos annestros deudores. y
no nos traigas en tentacion. mas libra nos demal.
Amen.
De lingua Hungarica.
Hungaria Austriae contermina
& in orientem uergens, inferiorem Pannoniam
a fluuio Leycha usque ad Sauum complectitur,
& Danubium transgressa ad Polonos usque
protenditur : & quae quondam arua tenuêre
Gepidae Dacique obtinet. Imperium gentis Hungaricae
multo latius est quam ipsa Hungaria. nam
& Dalmatae, quos Schlauos : & Illyrii, quos Bosnenses :
Triballi seu Mysii, quos tum Seruios
tum Rascianos appellant : & Getae, quos partim
Valachos, partim Transyluanos nominant,
Hungarorum imperium subierunt : etsi nonnulli
aeuo nostro Turcarum armis deuicti defecerunt.
Hanc prouinciam quatenus circa Istrum
extenditur, sub Octauiano Caesare Romani primum
obtinuêre. Daciam uero trans Danubium,
quae nunc Hungariae portio est, Traianus imperator
edomuit. Post Romanos aliquando Huni
Scythica gens, aliquando Gothi ex insulis
Balthici maris populi, deinde Longobardi ex
50rGermania profecti Pannoniam occupauêre.
Postremo Hungarorum natio ex ultimis Scytharum
finibus inundauit, quae usque in hanc diem
regno potitur, & ultra citraque Istrum late dominatur.
Extat adhuc non longe ob ortu Tanais
altera Hungaria, nostrae huius de qua sermo est
mater, lingua 164 & moribus pene similis : quamuis
nostra ciuilior est, Christi cultrix : illa ritu
barbarico uiuens seruit idolis, Aeneas Syluius
in Europa.
Salutatio Angelica Hungarice.
Vdüosglied Maria malatschual tegliesch,
Aue Maria gratia plena,
uruagaion teueglied, tenagialdot assonialatock
dominus tecum, benedicta tu mulieres
kosotte, eschaldot temiegniet giumoltsche
inter, benedictus tui uentris fructus
Iesus Christus. Amen.
Iesus Christus. Amen.
Numeri cardinales.
Eig, ketto, harom, nieg, öt, hatt, het,
Vnum, duo, tria, quattuor, quinque, sex, septem,
niogls, kilentz, tiz
octo, nouem, decem
Oratio Dominica Hungarice
Oratio Dominica Hungarice, nescio quam recte
scripta. ego conferendo singulas dictiones
extricare me non possum, sed ut accepi
ita adscribam.50v
Myattyank ky uagy meyngnyegben, zenteltessek
te newed. Iwiönte te zent orsagod. Legen
te semt akaratod myke pem meynegben
ahow kepen oz foldouys, agyad ne kwuk,
mynden napy kynyrwek et. Es bochasd meg
ne kwin my, uet keyn kepen my esmeg bochatwk
ahmy elemuk ueteteknek. Es ne ueg mynket
kezertet bru de sabadich mynden gonosztwl
Mert tyed az orszag, es az hatalom, es az dichoseg.
Amen.
Ex Iuhra regione Scythiae frigidissima ad
Septentrionem & Oceanum (supra Tanaim)
egressi sunt Iuhri, a posterioribus Huni (doctiores
Hunos ab Hungaris distinguunt, ut mox Auentinus)
& Hungari dicti, qui ad Gothiam ascendentes
uehementer multiplicati transierunt maxima
flumina circa paludes Maeotidis, intraueruntque
Pannoniam, & secundo regressu eam occupauerunt,
tenentque in hunc diem : & lingua
utuntur omnino eadem (qua Iuhri Scythae) nisi
quod addiderunt nostri Hungari aliqua uocabula
ex Sclauonico idiomate, earum rerum quae in
Scythia & Iuhra non reperiuntur. Iuhri quidem
Scythae omnino syluestres sunt, & in frigidissima
regione miserrime degunt, Matthias à Michou.
Hungaros ex Scythia uenisse nemini dubium
est, de nomine disceptatur, cum alii ab Hunnis
& Anaris uoce composita dictos esse asserant,
alii aliud comminiscantur. At uero propius est
51ra regione Iuhra uel Iugaria (ut quidam dicere
malunt) regione Moschis confini & ad imperium
eorum pertinente, manasse Hungarorum
nomen, cum nunc quoque Slauorum lingua, qua
nulla per Europam latius patet, Iuhri, uel prima
syllaba nonnihil (ut fit) leuigata Vhri uocentur,
Ge. Vuernherus.
Vgros Io. Auentinus Teutonibus adnumerat,
quamuis lingua & moribus discretos.
Vgri (inquit) qui ipsorum lingua Maegari uocantur,
una gens est, non in plures nationes diuisa,
ut caeteri Germani : latissimum possident
regnum. Venedis Teutonibus (Sclauonice loquentibus,
qui tamen Teutonibus adnumerantur
uicinis) imperitant. aduenae sunt. origo eorum
in quarto (Annalium Boiorum) narrabitur
uolumine. incolunt Pannoniam, & eam
partem Germaniae, quam Iaziges, Goti, Getae,
Gepidae 165 olim tenuerunt. Nec enim Hunni 266 sunt.
Nam Hunnis successêre Venedi & Boii. Hos
pepulêre Vgri, quemadmodum in quarto referemus
libro in uita imperatoris Arionulphi Caesaris
Augusti.¶Lege etiam supra in Dacis.
Hungari ad Vagum fluuium Illyrice loquuntur.
Nihil habet haec lingua cum Illyrica, aut Britannica
commune, nec cum ulla alia (opinor)
ei conuenit. Audio hac lingua impressum esse
nouum Testamentum, sed fere inutiliter, quod
hactenus in scribendi usu non fuerit hic sermo,
51v& rustici etiam Latine scribere quantum poterant
conati sint. Mihi nulla lingua tam barbara
uidetur, quae non ab hominibus literatis ita scribi
possit ut intelligatur : nam & nostra memoria
primum Rhaetica alpina scribi coepit.
Huni uel Hunni, uide in Hungaris.
Iacobitae in lingua Graeca similibus
characteribus utuntur, qui a Graecis parum
uariant, & nonnulli eis peculiares adduntur,
Postellus.
Iapides & Iazyges Illyrice
loquuntur.
De Illyrica sive
Sarmatica lingua.
Moschovitae Illyrica lingua
Illyricisque literis utuntur, sicuti & Sclaui, Dalmatae,
Bohemi, Poloni & Lithuani. ea lingua
longe omnium latissima esse perhibetur. nam
Constantinopoli Ottomanorum in aula familiaris
est, & nuper in Aegypto apud Memphiticum
Sultanum & equites Mamaluchos haud
ingratis auribus audiebatur. In hanc linguam
ingens multitudo sacrorum librorum, industria
maxime diui Hieronymi & Cyrilli translata
est. Praeter quoque patrios annales, Alexandri
etiam Magni Romanorumque Caesarum, itemque
M. Antonii & Cleopatrae memoriam iisdem
literis commendatam tenent. Philosophiam uero
52r& sideralem scientiam, caeterasque disciplinas,
& rationalem medicinam nunquam attigêre,
Paulus Iouius.¶Vandali, Sueui & Burgundi 167,
fuerunt de regno Poloniae, a locis quae inhabitarunt
appellati, & lingua usi sunt Polonica. fuerunt
autem Germani, & non Sarmatae neque
Scythae, Matthias à Michou. Et mox, Lingua
Sclauorum amplissima est, & per plurimas diffusa
terras, ut sunt Seruii, Mysii, Rasci seu Bulgari,
Bosnenses, Turco hac tempestate subiugati
(& alii,) ueluti Dalmatae, Croatae, Pannonii,
Slaui, Carni, Bohemi, Moraui, Slesitae, Poloni
maiores & minores, Mazouitae, Pomerani, Cassubitae,
Sarbi, Ruteni, Moscouitae. Hi omnes
Sclaui & Vindelici (Vandalici) sunt, perampla
regna inhabitantes. Sed & Lituani iam sclauonizant :
Nugardi quoque, Plescouienses, Smolnenses
& Ohulici.¶Slauonica lingua, quae
hodie corrupto nonnihil uocabulo Sclauonica
appellatur, latissime patet : ut qua Dalmatae,
Bosnenses, Chroati, Istrii, longoque secundum mare
Adriaticum tractu, forum Iulii usque, Carni
(quos Veneti Charsos appellant), item Carniolani,
Carinthii, ad Drauum fluuium usque : Stirii
uero infra Gretzium, secundum Mueram Danubium
tenus, indeque Mysii, Seruii, Bulgari, aliique
Constantinopolim usque habitantes : Bohemi praeterea,
Lusacii, Silesii, Moraui, Vagique fluuii in regno
Hungariae accolae : Poloni item & Rhuteni
latissime imperantes, & Circasi Quinquemontani
52vad Pontum : denique, per Germaniam ultra
Albim in Septentrionem Vuandalorum reliquiae
sparsim habitantes utuntur. Hi etsi omnes
se Slauos esse fatentur, Germani tamen a solis
Vuandalis denominatione sumpta, omnes Slauonica
lingua utentes, Wenden/Winden &
Vuindisch, promiscue appellant, Sigismundus
Liber Baro.¶Habitabant Vuagrii, Vuinuli,
Obotriti, Polabi, per littora maris Germanici,
omnes uno nomine & una lingua Vandali,
Vuitichindus.
Gentes Sclauonicae (inquit Bilibaldus Pirkeimerus)
non solum magnam Europae, sed &
Asiae partem occupauêre, supersuntque hodie in
montibus Iberiae ac Albaniae, & uersus mare
Hyrcanum Circassi : & Gazarorum gentes, nec
non Mengrelli. Hi enim omnes ex Sclauorum
gente originem sumpsêre, linguaque loquuntur
Sclauonica, ac Christi fidem secundum ritum
Graecum sequuntur. Quin per totam Turchiam,
praecipue apud milites, Sclauonica in usu est lingua,
ita ut Constantinopolis ipsa iam non amplius
prisco nomine, sed Caesaris domus Sclauonica
uocetur lingua. Sed et paulo ante in aula
Soldani Aegypti, milites, utpote magna ex
parte Circassi, Sclauonice loquebantur. Caeterum
qui Vinulos 168, seu Vendos 269, reliquamue Sclauorum
gentem Vandalorum 370 nomine honestare
contendunt, plane falluntur. Constat enim
classicorum scriptorum authoritate, Vandalos
53rex Gotthorum ortos esse gente : quemadmodum
& Sciros, Gepidas, Alanos, ac reliquos
Gotthicae nationis populos, inter quos nihil
praeter solam interfuit nomenclaturam, eisdem enim
institutis, eademque utebantur lingua, Germanica
nempe : quemadmodum (ut dictum est) ex
reliquiis quoque Gotthorum, qui montana Tauricae
Chersonnesi praesenti adhuc aetate obtinent,
discere licet : quum Sclauorum, Vendorum &
Viltzorum 171 loquela penitus a Germanica sit diuersa.
Quin & diu antea quam Sclauorum nomen
est auditum, Vandali 272 populariter cum liberis
& uxoribus e patria emigrarant, iamque Lusitaniae
partem tenebant, ac in Africam traiicientes,
Carthaginem cum uniuersa illa prouincia
suo subiecerant imperio. Sed & tam Ostrogotthi
quam Visigotthi Christianam tum susceperant
fidem, quum Sclaui sub initium omnis religionis
fuerint expertes : quorum tanquam nouorum
hostium nomen, sub Mauritio primum
auditum est : excursionesque eorum a Iustiniano
non parum sunt repressae, donec immensa multitudine
superantes magnam Europae & Germaniae
quoque occupauerint partem : quod quidem
Procopii aliorumque plurium authorum
constat testimonio. Egressi autem sunt ex Scythia 373,
quemadmodum multae aliae barbarae nationes,
& ut Solinus Graecus scriptor refert, ex
profundo Bersiliae 474 : dominatique sunt omni peruiae
terrae usque ad mare Ponticum. Gazari 575 (hos
53vquidem supra Sclauonice loqui scripsit) sub initium
a Graecis appellati, quemadmodum & hodie a
Saracenis uocantur. Nihil igitur Vandalis ac
Vendis, praeter nominis tantum consonantiam
quandam, unquam commune fuit : licet Sorabi,
Viltzi, Vendi, ac reliquae Sclauorum 176 gentes
a Vandalis derelictam occupauerint terram, quemadmodum
& multas alias regiones suo subiecerunt
imperio, prioribus expulsis habitatoribus.
Siquidem nulla unquam gens e Scythia egressa, tam
copioso numero ut Sclaui habitabilis terrae partem
inundauit. nam quicquid est a mari Sarmatico
& Baltheo, ad Pontum usque & Adriaticum
mare : nec non a Tanaide fluuio usque ad umbilicum
Germaniae, cum tota Sarmatia Europaea,
ac magna parte Asiaticae, nec non Boëmia, Dalmatia
& Illyria, sua repleuerunt multitudine,
Hucusque Pirkeimerus.
Venedos Io. Auentinus Teutonibus adnumerat,
quanquam lingua & moribus differentes.
Venedi (inquit) nostro sermone, suo sunt
Sclaui. bilingues fere sunt, in multarum gentium
capita diuisi. Nam & Dalmatiam, Liburniam,
Illyricum, Pannoniae Norcique partem, Iustiniano
primo imperante, transito Danubio occuparunt,
sicut ibi adhuc Sclauonia nominatur. Valentissimas
nationes nominasse satis erit : Zechos
sua, id est Boëmos nostra lingua, Bolios,
Massobios, Morauos, Bodolios, Roxalanos,
Litauos.54r
Enumeratio alphabetica populorum qui Illyrica lingua utuntur
Enumeratio alphabetica populorum qui Illyrica
lingua utuntur, partim ex authorum uerbis
iam recitatis, partim ex Sigismundi Gelenii
felicis memoriae ad nos epistola.
Abgazari uel Abgazelli, qui & Gazari circa mare Caspium
Aestui
Arbenses
Bessi, hodie Bosnenses, uel Bosnasienses
Bohemi
Borusii
Bosnenses, uide Bessi
Bulgari, uide Rascii
Carni
Carniolani
Carinthii usque ad Drauum
Casubi, aliâs Cassubitae
Circasi Quinquemontani circa Pontum, aliâs Ciercassi circa mare Caspium
Corali
Croati, aliâs Chroati
Culmii
Curi
Dalmatae, al' Delmatae
Dibrii
Epirotae
Gazari, Lege Abgazari
Gepidae
Hungari ad Vagum fluuium
Iapides
Iazyges
Istri
Lituani
Liui
Lusatii
Lygi
Macedones mediterranei
Maxobii, al'Mazobitae
Meisi, Mysii
Moldaui
Moschi, al'Moscouitae
Moraui
Mordaci
Mysii, uel Meisi
Nugardi
Obodritae, al'Obotriti
Ohulici
Pannoniae pars54v
Permi
Plescouii uel Plescouienses
Podolii
Polabi
Poloni maiores & minores
Pomerani
Rascii, aliâs Rasci seu Bulgari
Rugi
Russani, aliâs Rutheni
Samogitae
Sarbi, uide Sorabi
Sarmatae, qui Poloni dicuntur
Sclaui uel Slaui potius
Seruii, uide Sorabi
Slesii uel Silesii, aliâs Slesitae
Smolnenses
Sorabi, aliâs Sarbi hodie (puto) Seruii
Transiluani
Vandali, aliâs Vuandali
Veltae
Vilaci
Vuagrii
Vuinuli
Zagorani
Zadrauani
Summa, populi circiter 60.
D. Hieronymum legimus libros ueteris Testamenti
in Dalmaticam siue patriam linguam
transtulisse. Dalmatae autem Illyrice loquuntur.
Sunt qui hanc linguam non Illyricam, sed Sarmaticam
potius, id est Polonicam, uocandam
asserant, quod caeterae omnes ab hac sint ortae. Polonia
quidem inter omnes, quae hoc sermone loquuntur,
regiones latissime patet, nisi fallor.
¶Οἱ δε βάρβαροι θεοὶ Πεινῶντες, ὥσπερ Ἰλλυριοὶ κεκριγότες.
Aristophanes in Auibus, Illyrios a nescio quo
uocis sono ceu κεκριγότας, id est stridentes & barbaros,
traducens.55r
Oratio Dominica sermone Bohemico
Oratio Dominica sermone Bohemico, qui prae
caeteris huius linguae dialectis cultior
existimatur.
Otozie nass, genz sy na nebesich.
Oszwiet se meno twe.
Przid kralowsiwii twe.
Bud wule twa yakona nebi, tak y na zemi.
Chleb nasz wezdeyssi dey nam dnes.
Y odpust nam nasse winy, yako y my odpausstime
nassim winikom.
Y ne uwod nasz do pokussenii.
Ale zbaw nas od zleho. Amen.
Eadem Illyrice uel Slauonice
Eadem Illyrice uel Slauonice ex libro Bartolemaei
Georgeuitz de afflictione Christianorum
sub Turcis, impresso Vuormaciae anno 1545 a
cuius initio alia etiam ad hanc linguam
pertinentia scribuntur.
Otesse nasz ky iessi na nebeszi,
Ssuetisse ime tuoie.
Pridi tuo kralyeuss.
Budi uolia tuoia, kako na nebu. i na zem lii.
Kruha nassega ssagdaniega dai namga danasz.
I odeuscia nam dughe nasse, kako i mi odpusciauam
dustikon nassim.
I nepeliai nats u napast, da izbaui nats od nepriaz
ni. Amen.
Eadem Polonice.
Oεziecz nasch ktory iestosz wnyebye,
Swyecz sie gymye twä.
55vPrzydzy twä kroliestwo.
Bandz wolya twa, yako wnyebi, y na zemii.
Chlieb nasch pow schedny day nam dzy say.
A odpuscz nam uyny nascha, yako y my odpusczamy
wynowaytzom naschym.
Nycwodz nasz napokuschenye.
Alye zbaw nasz od zlego. Amen.
Sigismundus Gelenius Bohemus Lexicon
symphonum edidit, Basileae excusum, in quo uocabula
linguarum Latinae, Graecae, Germanicae
& Illyricae, quae inter sese conueniunt, uel in duabus
ex istis, uel tribus, uel quatuor linguis, confert.
Publicatus est etiam nuper Norimbergae
libellus de lingua Bohemica.
De lingua Indica.
Indica lingua, adeo Hebraicae, Chaldaicae
& Arabicae affinis est, licet characteribus
uariet, ut rara admodum sit in hac dictio, quin in
aliarum aliqua reperiatur. Haec sola orientalium, quae
ab Hebraea originem habent, legitur nostro modo,
a sinistra in dextram, Postellus. Plura leges
supra in Aethiopum lingua. Indorum
complures sunt gentes, atque eae lingua inter se dissonae,
Herodotus libro 3.¶Brechmasis, id est
abortus, Indorum lingua, Plinius 12. 7. Colitur
apud Indos daemon Σοροάδειος, id est ὀινοποιός,
Athenaeus : forte Σοροάπειος legendum, ut idem
sit qui Serapis. nam sirap uinum significat lingua
Afrorum circa Tripolim. Medici potiones
56rquasdam mulsas uel saccharatas syrupos appellant,
Graeci recentiores serapia, quorum quaedam
etiam in deum (forte Serapim per somnia admonentem,
praesertim aegrotos in templo eam
ob causam dormientes) authorem referuntur.
¶Cartazonus Aeliano in hac lingua monocerotem
significat : & sandabenamet rhinocerotem,
recentioribus. Auiculam minimam sandaricini
coloris Indici sua lingua dicaerum nominant,
Graeci dicaeum, Aelianus.
De Ionica lingua, uel
potius linguae Graecae dialecto, ex Io.
Grammatico.
Ionica Dialectus α. in η. saepissime
mutat : & Πέρσεω dicit pro Πέρσου, Δημοσθένεος sine contractione,
& in accusandi casu Δημοσθένη. alias
quoque diaereses facit praeter communem usum,
non admissis contractionibus. A βασιλεύς genitiuum
βασιλῆος format. Datiuis pluralibus in σ.
exeuntibus iota addit, & insuper α. in η. uertit in
foemininis, ut σοφοῖσι, νύμφῃσι. pro οὖν effert ὦν, pro
νόσος, νοῦσος, &c. Ex authoribus qui extant Hippocrates
& Herodotus Ionice scripserunt.
Hippocratis Aphorismus 1.
Ὁ βίος βραχὺς, ἡ δὲ τέχνη μακρὴ, ὁ δὲ καιρὸς ὀξὺς, ἡ δὲ πεῖρα
σφαλερὴ, ἡ δὲ κρίσις χαλεπή. Δεῖ δὲ οὐ μόνον ἑωυτὸν παρέχειν τὰ
δέοντα ποιέοντα, ἀλλὰ καὶ τὸν νοσέοντα, καὶ τοὺς παρέοντας, καὶ τὰ
ἔξωθεν.56v
Secundus.
Ἐν τῇσι ταραχῇσι τῆς κοιλίας, καὶ τοῖς ἐμέτοισι τοῖσιν αὐτομάτως
γινομένοισιν, ἢν μὲν οἷα δεῖ καθαίρεσθαι, καθαίρωνται,
ξυμφέρει τε καὶ εὐφόρως φέρουσιν : ἢν δὲ μὴ τοὐναντίον, &c.
Dialectus Iàs siue Ionica, eadem est quae uetus
Attica, Eustathius in Dionysium. ¶ Iones lingua
non eadem utuntur, sed eius quatuor proprietates
ducunt. Miletus 177 prima apud ipsos ciuitas,
ad meridiem uergit. Post hac Myûs & Priene.
hae quia in Caria habitabantur, cum horum lingua
conueniunt. Illae 278 uero in Lydia, Ephesus,
Colophon, Lebedus, Teos, Clazomenae, Phocaea,
iam dictis sane ciuitatibus, quantum ad linguam
attinet, non respondent, inter se tamen eadem
sonant lingua. Reliquae 379 tres sunt ciuitates Ionicae,
quarum duae insulas habitant, Samum uidelicet
& Chium : tertia in continente sita Erythreae.
Ex his Chii & Erythreae eandem proprietatem
sibi uendicant. Samii 480 uero ab his discrepantes,
propriam quandam receperunt loquendi formam.
atque hunc in modum quatuor omnino linguarum
(Ionicarum) fiunt proprietates, Herodotus
libro 1. Idem Athenienses inter Iones
Croesi tempore excelluisse scribit.
Ismaelitica lingua, uide supra
in Aethiopum lingua ex Munstero.
Istri Illyrice loquuntur.
De Italica vulgari
lingua. 57r
Italorum lingua a Latina uetere
corrupta est, ut diximus, barbarorum infestatione
& imperio. Dialecti eius plures sunt, inter
quas Thuscam (id est in Hetruria circa Senas
praecipue) praeferri aiunt. uersus alpes quo propius
habitant Itali (nam & Gallos cisalpinos
omnes hodie Italos uocamus) eo minus pure
loquuntur. Ineptissimus & maxime deprauatus
Rhaetorum in alpibus sermo est, de quo in R.
elemento scribemus. Romanum sermonem
non modo Itali suum uocant : sed etiam Sabaudi
uulgo, & Rhaeti alpini. Valachis etiam Romanus
est sermo (ut Aen. Pius refert) sed magna
ex parte mutatus et homini Italico uix intelligibilis.
¶Gregorium Papam suae ecclesiae adhuc
Latine locutum constat.
Oratio Dominica Italice.
Padre nostre che sei ne cieli, sia santificato il
nome tuo. Venga il regno tuo. Sia fatta la uolunta
tua, come nel cielo, cosi ancora in terra.
Dacci oggi il nostro pane cotidiano. Et rimettici
i nostri peccati, come ancora noi li rimettiamo
à nostri debitori. Et nõ ci indurre in tentatione :
ma liberaci dal male. Amen.
Iudaeorum lingua eadem est quae
Hebraica.
Iuhri, uide Hungari. iidem sunt Vgri.
Rhuteni quidem pro g. pronunciant h. pro Iugra,
Iuhra.57v
De Laconica lingua.
Laconum, ut regio a media Graecia
remotior est, sic lingua etiam eorum a communi
recessit longius, & ut apparet in plurimis
ad Doricam accedit.Lacedaemonii Croesi tempore
inter Dores excelluerunt, Herodotus.
¶Glossae quaedam, idest dictiones huic linguae
peculiares, ab Hesychio annotantur : ut Κλὰ, κλινάριον
μικρὸν. Nuces magnas μυκήρους uocabant,
τηνίους autem nuces dulces, Athenaeus libro 2.
Et paulo post, Μουκήρους Lacones uocant amygdala.
Plutarchus Laconum apophthegmata copiose
descripsit : & in uita quoque Lycurgi multa Laconum
tum uocabula tum dicta enumerat. Τὶν, pro
σοι. Ἅμμες pro ἡμεῖς. Τῆνας pro ἐκείνας. Chorus Laconum
(inquit) ex tribus aetatibus constabat. Senes
primo canebant, Ἅμμες ποτ'ἦμες ἄλκιμοι νεανίαι.
Deinde uiri seu iuuenes, Ἅμμες δέ γ' εἰμεν, αἰ δὲ λῇς,
πεῖραν λαβέ. Postremo pueri, Ἅμμες δέ γ' ἐσόμεσθα
πολλῷ κρείσσονες.
De lingua Latina.
De latina lingua nonnihil dictum
est supra : quod una sit ex tribus cultioribus,
quarum comparatione caeterae omnes
barbarae dicuntur : quod antiquissima, & quod multa
a Graecis mutuata sit.
Quod apud nostros (Latinos) quatuor idiomatum
genera fuisse tradantur
Quod apud nostros (Latinos) quatuor idiomatum
genera fuisse tradantur : id est, Priscum,
58rLatinum, Romanum, & Mixtum, ex Petri
Criniti de honesta discip. lib. 3. cap. 3.
Relatum est quatuor fuisse apud nostros linguarum
proprietates. hoc est Priscam, Latinam,
Romanam, Mixtam : quod ex Varronis authoritate
grammatici ueteres tradunt. Prisca est,
qua uetustissimi Italiae populi sub Iano uidelicet
& Saturno regibus usi sunt : cuiusmodi carmina
quaedam incondita, parumque nostris intellecta
adhuc supersunt : ut Saliorum & Argeorum
sacra, de quibus Varro etiam Terentius meminit.
Latina uero, quam sub Latino & regibus
Tusciae caeteri quidem populi in ipso Latio
loquebantur : qua tabulae decemuirales scriptae
sunt, ac sacrae leges, & publica quaedam edicta.
Romana, quae post exactos reges Romanos
populi gesta complexa est. nam & hanc ipsam
inter poêtas M. Plautus, Naeuius, Accius, Pacuuius,
Ennius & P. Vergilius maxime coluerunt.
ex oratoribus autem & historicis M. Cato,
Sisenna, Quadrigarius, Val. Antias, Caesar &
M. Cicero. Mixta uero, quae aucto imperio et
libertate amissa, uarios populos ac nationes in iura
ciuitatis admisit. quo factum est, ut Romana
uirtus ac loquendi iuxta integritas passim cum
moribus degeneraret. Neque autem me latet
Latinam quidem doctrinam ex multiplici uarioque
idiomate constare. Siquidem & Osca &
Sabina uocabula a multis olim recepta sunt, ut
Punica nunc omittamus. Nam et Q. Ennius Osce
58vlocutus est, tum Hetruscas alii fabulas exposuerunt,
sicuti Liuius & M. Cicero alicubi testantur.
Libyes circa Cyrenen apostolos in
Pentecoste Hierosolymis sua dialecto loquentes
mirati sunt.
Ligures Hetruriae pars sunt, & ipsi
Hetrusca lingua, ut coniicio, olim usi, nam ut
Padum a profunditate Hetrusci Botigon uocauerunt,
sic Ligures Botigum, M. Porcio Catone
teste.
Lithuania olim suum ducem
magnum habuit, nunc regi Poloniae subiicitur,
Sigismundus Liber. Lithuania et Samogithia
prouinciae, licet Rhutenis intermixtae sint, ac
proprio idiomate rituque Romano utantur, earum
tamen incolae ex bona parte sunt Rhuteni,
Idem.
Lithuanorum (alii per t. sine aspiratione scribunt)
lingua (inquit Matthias à Michou) est
quadripartita. Prima est Iaczuingorum, ut horum
qui circa castrum Drohicin habitarunt,
quorum pauci supersunt. Altera Lithuanorum
& Samagitharum. Tertia Prutenica. Quarta in
Lothua seu Lothihola, id est Liuonia, circa fluuium
Dzuina & Rigam ciuitatem. Et horum
quanquam eadem sit lingua (uidetur sentire linguam
unam esse, linguagium ipse uocat, sed quatuor
dialectis distinctam) unus tamen non satis alterum
intelligit, nisi peregrinatus & uagatus per illas
terras. Habuit haec lingua quadripartita tempore
59ridolatriae pontificem maximum unum, quem
Crine appellabant, morantem in ciuitate Romoue
a Roma dicta. quoniam haec lingua de Italia
iactat se aduenisse, & habet nonnulla uocabula
Italica in suo sermone. Porro in Prussia iam
pauci proferunt Rhutenicum sermonem. subintrauit
enim lingua Polonorum & Almannorum.
Sic & in Lothua pauci rustici profitentur
hanc linguam, quod Almannica subintrârit. In Samogithia
autem, quae est longitudinis quinquaginta
miliariorum : & in Lithuania, quae in longum
triginta miliaria continet, in pagis Lithuanice
loquuntur, & in magna parte Polonice.
Nam & sermone Polonico sacerdotes in ecclesiis
concionantur. Caeterum harum regionum
incolae omnes ecclesiam Romanam agnoscunt.
in aliis autem circuniacentibus, ut in Nouigrod,
in Plescouia, in Polocko, in Smolensco, & in
meridiem usque post Kion Ruteni 181 sunt omnes, et
Rutenice seu Sclauonice loquuntur, ritumque
Graecorum obseruant : & obedientiam Constantinopolitano
patriarchae praestant. Sunt etiam
Tartari 282 in ducatu Lithuaniae circa Vilnam, qui
duci parent : loquuntur uero Tartarice & Mahumetem
colunt, Hactenus Matthias à Michou.
¶Alii Lituanos simpliciter Illyrice loqui scribunt.
¶Oritur in Lithuania fluuius Borysthenes,
qui deinde per Russiam fluens in mare exit
Ponticum. Ptolemaeus Galindos, Bodmos, Sudinos,
Seuinos, Hamaxobios & Cariones ibi
59vposuisse uidetur, Bilibaldus Pirkeimerus. Vide
infra etiam in Moschouitis.
Liuonum uel Liuorum & Lituanorum
& Curorum lingua, eadem est quae uetus
Prussica. dialectis tantum uariant. Vide supra
in Britannica uetere, & in Lithuanorum lingua.
Alii Liuos & Lusatios Illyrice
loqui aiunt.
Lydi aut Phryges panem βέκος uocabant,
Suidas in βεκκεσέλ. Βαθυῤῥηγάλη, miluus apud Lydos,
Hesychius.
Lygorum sermo Illyricus est.
Macedones mediterranei lingua
Illyrica utuntur ut audio. Macedones
numerum κοῖον appellant, Athenaeus. Veteres
quidem Macedoniae incolas lingua Graeca, sed dialecto
glossisque distincta, olim usos fuisse non dubito :
quod uel ex uetustis mensium apud ipsos nomenclaturis
colligi potest, quos duodecim Zodiaci
animalium nominib. appellant, quae sunt : Αἰγόκερως,
ὑδροχόος, ἰχθῦς, κριὸς, ταῦρος, δίδυμος, καρκῖνος, λέων,
παρθένος, ζυγὸς, σκορπίος, τοξότης. Βέδευ aqua uel aër, lingua
Phrygum uel Macedonum, Clemens Stromat.
quinto. Argaeus rex Macedonum uirgines
(quae suo conspectu & numero, cum se eminus
tanquam uiros ostentassent, hostem terruerunt)
quas antea κλωδόνας Macedones appellabant,
propter uirorum imitationem ut μιμαλλόνας
dicerentur decreto iussit, Polyaenus Strategematum
libro 4. Κλώδονες bacchae Dionysii apud
60rMacedones, Mimallones postea ab imitatione
dictae, Varinus. Videntur Clodones dictae quasi
cladones, a quatiendo, quod thyrsos ueluti hastas
concuterent.¶Macedones mediterranei Illyrice
loquuntur.
Marsigni & Burii, qui terga Marcomanorum
Quadorumque claudunt (id est retro
Slesiam & Morauiam habitant) sermone cultuque
Sueuos referunt, Cor. Tacitus.
Maxobii, aliâs Maxobitae, Illyrice
loquuntur.
Medi & Mesopotamiae
incolae apostolos Domini Hierosolymis sua lingua
loquentes in Pentecoste mirantur. Medi
canem spaca uocant, ut scribit Herodotus : quod
nomen ad Illyricum pos uel pas accedit.
Meisi uel Mysii Illyrice loquuntur.
¶Item Mengrelli, uide in Gazaris.
Moldavi, Moravi &
Morlaci Illyrice loquuntur.
Monae insulae sub ditione Anglorum
linguam ab aliis prorsus differre audio.
De Moschorum uel
Moscouitarum lingua.
Moscovitae (uel Moschi) Sclauonica
lingua utuntur, licet externis linguis sic
sit confusa, ut Sclauus & Moscouita se inuicem
non intelligant, Munsterus. Moscouuia Russiae
60vcaput est, suamque ditionem per Scythiam longe
lateque extendit. Est autem eadem Moscouitica
lingua cum Rhutenica & Sclauonica, Sigismundus
Liber : qui in Rerum Moscouiticarum
commentariis plurima huius linguae uocabulatum
propria tum alia affert : & ab initio operis
de Rhutenorum peculiari circa literas quasdam
pronunciatione obseruationes suas scribit.
¶Antonius Vuied, Vuildae in Lithuania natus,
tabulam chorographicam eius regionis publicauit,
anno salutis 1542. in qua etiam alphabetum
quo Moscouitae & Lithuani 183 utuntur. Graeco non
dissimile, sed characterib. aliquot auctius proponit.
¶Incolae Vstyug prouinciae Moscouiae
idioma proprium & characteres proprios habent,
quamuis Rhutenico magis utuntur, Sigismundus
Liber. ¶ Bieloiesero ciuitas est Moscouiae
(uel Scythiae ad Septentrionem remotioris)
cum castro ad lacum ingentem eiusdem nominis.
sonat autem hoc nomen Rhutenis lacum
album. huius loci indigenae proprium habent
idioma, quamuis nunc ferme omnes Rhutenice
loquantur, Idem.¶Russi 284 uel Rutheni 385, iidem
qui Moscouitae sunt.¶In Moschorum lingua
audio permulta esse Graeca uocabula, ut & ritus
religionis est. Nuper quidam Sueuos illic
olim primum habitasse asseruit : inde ad Carpathum
montem, ad Albim : & demum ad eos
in quibus nunc sunt locos concessisse. signum
esse, pleraque locorum nomina in Moscouia originis
61rGermanicae.
Mysiis, uel Meisis, lingua est Illyrica.
Nugaroli Illyrice loquuntur.
Obodritae, aliâs Obotriti, item
Ohulici, lingua utuntur Illyrica.
Osci qui nunc Capuani. Volosci, quos
uocamus Volscos, M. Porcius Cato. Osci antiqui
Italiae populi in Campania ab oris foeditate
dicti, Grammatici quidam. Oscum aliquando
significat sacrum, (nimirum ὅσιον) unde &
leges sacratae oscae dicuntur, (uidetur hic aliquid
deesse : forte, Et aliquando turpe uel spurcum) &
in omnibus fere antiquis commentariis scribitur
opicum pro osco, ut in Titinnii fabula quinta :
Qui Osce & Volsce fabulantur, nam Latine nesciunt.
a quo etiam uerba impudentia & elata
appellantur obscoena. quia frequentissimus fuit
Oscis libidinum spurcarum usus. Sed eodem
etiam nomine appellatur locus in agro Veienti,
quo frui soliti produntur augures Romani, Festus.
Q. Ennius Osce locutus est, Crinitus.
Volsci populus antiquus mediterraneus in Latio
uel Tuscia, qui Turno suppetias tulit aduersus
Aeneam. Meminit eorum Mela lib. 2. in descriptione
Italiae.
Osi Pannonice loquuntur, uide Gothini.61v
Pamphylii apostolos Spiritus sancti
dono diuersis linguis & sua etiam Hierosolymis
in Pentecoste loquentes summa cum
admiratione audiunt.
Pannoniae pars Illyrice loquitur.
Pannonice loquuntur Osi, Tacitus. Vide
supra in Hungarica lingua.
Parthi apostolos Iesu Christi Hierosolymis
suo sermone loquentes in Pentecoste
admirabantur. Parthis σίμωρ genus quoddam
muris syluatici significare inuenio.
De Pelasgica lingua,
ex Herodoti lib. 1. Ubi nos Vallae translationem
ad Graecum codicem emendauimus.
Comperit Croesus Lacedaemonios
atque Athenienses potentissimos Graecorum
esse : quod illi in Dorico genere, hi in Ionico antecellerent.
Nam de his ita antea iudicabatur : cum
ab initio altera gens foret Palasgica, altera Hellenica,
id est Graeca. quarum haec nunquam solum
mutauit, illa assidue multumque est peruagata.
Etenim sub Deucalione rege oram Phthiotidem 186
incoluit : sub Doro Hellenis filio tractum
qui ad Ossam & Olympum iacet, nomine Istiaeotim 287 :
unde a Cadmaeis eiecta, coluit in Pindo
locum quem uocant Macednum 388. Rursus in
Dryopidem 489 commigrauit, atque ita in Peloponnesum
uenit, Doricaque cognominata est. Porro
qua lingua Pelasgi sint usi, affirmare non possum,
62rsed coniectura licet dicere, eandem fuisse
cum ea, qua nunc Pelasgi utuntur, qui supra Tyrrhenos
urbem Crestonem 190 incolunt, quodam tempore
finitimi eorum qui nunc Dôres uocantur.
Tunc autem incolebant Dôres regionem quae nunc
Thessaliôtis nominatur, & Placiam & Scylacen,
cum Pelasgi habitarent in Hellesponto, qui contermini
(σύνοικοι) Atheniensium erant. Sed multa
Pelasgica oppida nomen immutarunt. Quibus
signis coniectantes oportet dicere Pelasgos
barbara lingua fuisse. Quod si tota gens Pelasgica
talis (id est, barbara) erat, gentem Atticam utpote
Pelasgicam, cum in Hellenes, id est Graecos,
transiit, linguam simul istorum amisisse. Etenim
neque Crestoniatarum loquela cum ullo circa populorum
consentit, & Placianorum similiter.
Communis uero ipsis (Crestionatis et Placianis)
est lingua. Per quod declarant quam linguae figuram
obtinebant cum in haec loca transierunt,
eandem se nunc conseruare. At natio Hellenica,
id est Graeca 291, ex quo existit, eâdem lingua semper
est usa, ut mihi uidetur. Et quanquam imbecillis
primum, quod ex Pelasgica esset abscissa, &
exiguo initio profecta, mox in multas aucta est
gentes, tum aliarum, tum barbararum gentium
frequentia se ad illam conferente. Caeterum gens
Pelasgica quod barbara esset, eam ob causam nequaquam
magnos profectus fecisse mihi uidetur.62v
De Persica lingua
siue Turcica.
Persica lingua ab Aegyptiaca &
Iudaica diuersa est, ut supra in Aegyptiaca ostensum
est. Cum Illyrica quoque & Armenica nihil
commune habet. Multa huius linguae uocabula
& locutiones docet Bartolemaeus Georgeuitus
in libello suo de afflictione Christianorum
sub Turcis, Latine ante paucos annos
in Germania impresso Vuormaciae. Appellat autem
eandem Persicam & Turcicam linguam.
Vaticinium in Persica lingua ex eodem
Bartolemaei libro descriptum.
Patissah omos ghelur Ciaferum memleketi Pers.
Imperator noster ueniet, ethnici principis regnum Lat.
alur, keuzul almai alur, kapzeiler, Pers.
capiet, rubrum pomum capiet, subiget. Lat.
Iedi yladegh gyaur keleci Pers.
Quod si annum usque septimum gladius †92 Lat.
csikmasse, on iki yladegh onlarum beghli Pers.
non insurrexerit, usque ad annum duodecimus eis Lat.
gheder. eufi iapar, baghi diker, bahcsai Pers.
donabitur. domos aedificabit, uineas plantabit, hortos Lat.
baghlar, ogli kezi olur. on iki yldenssora Pers.
saepiet, liberos procreabit. post duodecimum Lat.
scilicet annum, ex quo rubrum pomum in eius
potestatem redactum fuerit.
Hristianon keleci csikar, ol Turki Pers.
Christianorum gladius apparebit, qui Turcam Lat.
63rgheressine tuskure. Pers.
quaquauersum fugabit. Lat.
Sic habet uaticinium
cum Georgeuiti interpretatione, quam ego de
uerbo ad uerbum Persicis uocabulis accommodare
conatus sum, haud scio an ubique assecutus.
dubito quidem circa uocem csikmasse, quam exposui
non insurrexerit. & circa yldenssora, quam
reddidi duodecimum, cum superius onlarum
similiter uerterim.
¶Persica uocabula multa Andreas Bellunensis
interpretatur in glossis Auicennae. Conuiuium
regis in natali regis quotannis celebratur :
id Persice (Περσιστὶ) uocatur τυκτά : ἑλληνιστὶ δὲ τέλειον,
Herodotus libro 9. ut citat Athenaeus. Parasanga,
schoenus & astarus mensurarum (de terrae
spatiis) nomina Persica etiam a Graecis nonnullis
usurpantur, idem Athenaeus lib. 3. Sûson
lilium Persis significat, & Σοῦσα urbs nominata
est propter pulchritudinem & amoenitatem
loci, Idem. Magi dicuntur sapientes lingua Persarum,
Porphyrius. Plinius scribit Scythas
uocatos esse Sacas a Persis, & lingua Persica
Aramaeos.¶Persica animalium nomina plurima
in nostris de quadrupedibus et auibus libris
posuimus, quae index ab initio singulorum coniuncta
ostendit.
Phoenicum lingua, uide Punica.
De lingua Phrygum.
Beccus lingua Phrygum panem significat,
63vut pluribus scribit Herodotus libro 2.
ubi Psammetichum Aegyptiorum regem hoc
argumento Phryges hominum primos fuisse ait
coniecisse, quod infantes eius iussu a capris opera
pastorum, uel a mulieribus quarum linguae erant
praecisae, biennio educati, ut primum inarticulate
uagire destiterint, hoc nomen beccus primum
protulerint. Huius rei Diodorus Siculus quoque
meminit. Suidas in uocabulo Βεκκεσέληνε (ex
Scholiis in Aristophanem) Lydos inquit aut
Phryges panem appellare βέκος, per κ. simplex.
Nostri quidem Germani pistorem uocant bekk.
Quod si infantes illi a capris nutriti sunt, nil mirum
si bec uocem balantium caprarum quadam
imitatione primum protulerunt, nec ideo Phryges
hominum primos fuisse quisquam recte aut
necessario affirmârit. Noricum Phryges utrem
appellant, Eustathius in Dionysium. Bedy
aqua uel aër dicitur, lingua Phrygum aut Macedonum,
Clemens Alexandrinus Stromateon
quinto. Vocabulum πῦρ forte barbaricum est.
neque enim facile ad aliquam uocem (originem)
Graecam accommodare : & ita uocatur a Phrygibus
modice deflexa uoce : itemque ὕδωρ & κύνες,
& alia multa, Plato in Cratylo. Erinaceus
Phrygum lingua exis uel exin dicitur.¶Gallus,
exectus testibus, Xenophon de aequiuocis.¶Phryges
Hierosolymis apostolos sua lingua loquentes
in Pentecoste mirantur.
Placianorum lingua, uide in
64rPelasgica. Est autem Placia urbs Mysiae iuxta
Cyzicum Milesiorum oppidum.
Plescovii uel Plescouienses, Polabi,
Poloni maiores & minores,
& Pomerani Illyrice loquuntur.
Prussica lingua uetus, uide supra
in Britannica uetere. & in Lithuanorum lingua,
de Prutenica. nam Prussiae incolae & Pruteni
dicuntur : & lingua olim diuersa usi sunt :
postquam uero Teutonicorum fratrum iugum
subiêre, lingua Teuthonica introducta est, et religio
Christiana accepta Frederici imperatoris
secundi temporibus.
De punica lingua.
Hal Punice Deus dicitur, Seruius in Vergilium.
Gadir Punica lingua saepem significat,
Plinius lib. 4. cap. 22. Zegeries Poenis genus
sunt murium, Graece βουνοὺς dixeris, (Valla
colles transfert,) Herodotus libro 4. Vide
Galeottum in Variis.¶G. Postelli de Foenicum
literis, seu de prisco Latinae & Graecae linguae charactêre,
eiusque antiquissima origine & usu, commentatiuncula
publicata est Parisiis anno 1552.
Hebraicam autem & Phoenicum linguam eandem
facit, omnium antiquissimam.¶De Africana
lingua scriptum est supra.
Rascii, aliâs Rasci seu Bulgari, Illyrice
loquuntur.64v
De Rhaetica Alpina
lingua.
Pars Rhaetorum, qui Alpes inter Heluetiam
& Italiam siue Galliam Cisalpinam, Heluetiis
confederati, incolunt, sermone Italico omnium
corruptissimo utuntur, adeo ut ante nostram
memoriam nihil in literas hoc sermone
scriptum referretur, sed Latine tantum, & non ita
pridem Germanice. Primus nostro saeculo uir
doctrina et pietate clarus Iacobus Bifrons Rhaetus
hanc linguam scriptis illustrare & publicare
incoepit, qui catechismum etiam sacrosanctae religionis
nostrae e Germanico in hunc sermonem
conuertit, excusum Pusclauii anno salutis 1552.
Oratio Dominica in uernaculo Rhaetorum sermone
Oratio Dominica in uernaculo Rhaetorum sermone,
quem ipsi uulgo Romanum appellant,
(ut & suum Sabaudi,) nostri
Churweltsch.
Bab nos, quęl tii ist in cschil, santifichio saia ilg
tes num.
Ilg tes ariginam uigna ter nus.
La thia uoeglia d'uainta in terra, sco la fo in
cschil.
Doa nus nos paun houtz & in münchia di.
Parduna à nus nos dbits, sco nu fain à nos dbitaduors.
Nun ens mener in mel aprouamaint. Dimpersemaing
spendra nus da tuots mels. Amen.
¶Rhaeti non a Romanis, ut uulgo putant, sed
65ra Thuscis originem traxêre. Hos Liuius nihil
scribit ex antiquo praeter sonum linguae, nec eum
incorruptum retinuisse. Caeterum Rhaetica lingua
(ut author est Aegidius Tschudus) intra centum
quinquaginta annos plurimum apud Rhaetos
interiit, Germanica in dies inualescente, ut
hodie non solum Curienses, uerum & qui remotiores
sunt Germanice loquantur, qui haud longe
supra aeuum nostrum Italice loquebantur : si
modo corruptissima eorum lingua Italica est censenda,
quae & olim tempore Liuii, & hodie usque
adeo deprauata est, ut Tusci, qui hodie sunt in
Italia, eos loquentes minime intelligant, quamuis
unius sint nationis & ab una gente descenderint.
Romana lingua, uide supra in Latina.
Rugi Illyrice loquuntur.
De Ruthenorum uel Russorum
incolarum lingua, lege supra in Moscouitica.
Russorum uocabuli rationem Sigismundus
Liber Baro explicat ab initio historiae suae
Moscouiticae. Rutheni, id est Roxani, Aen.
Pius. Aliqui etiam Russanos scribunt.
De Sabinorum
lingua uetere.
Quirinalis mons dictus est
Romae a Iunone Sabinorum dea, quam
illi curitim, id est hastatam Iunonem uocant.
Etenim hastam curim & curinam proferunt.
65vquia his simul & Hetruscis non est litera q.
sicut Romanis. inde Quirites, Cato in libro Originum.
Quod Romani Sabinis praenomen
acceperint, ex foedere cum Romanis facto, P.
Crinitus 3. 4. Sabina uocabula a multis Latinis
olim recepta sunt, Idem.
Samaritani in Syria in urbe
Sichem, omnes ueteris Testamenti libros praeter
Mosaicos aspernantur, & charactêribus propriis
(conuenientibus tamen cum alphabeti communis
Hebraici literarum numero, sono & nominibus,
figura tantum differente, quod & d.
Hieronymus testatur) utuntur : quos etiam uulgaribus
apud Iudaeos usitatis antiquiores esse
aiunt, ut pluribus docet Guil. Postellus in libro
de Phoenicum literis.
Samogitae Illyrice loquuntur,
uide in Lithuanorum lingua.
Sarbi, uide Sorabi.
De Sardorum lingua,
ex Cosmographia Munsteri.
Habuerunt Sardi olim linguam
propriam : sed postquam diuersi populi in eam
migrauerunt, & ab externis principibus imperium
eius usurpatum fuit, nempe Latinis, Pisanis,
Genuensibus, Hispanis & Afris, lingua eorum
admodum corrupta est, relictis tamen plurimis
uocabulis quae in alia nulla reperiuntur.
Latini sermonis adhuc multa tenet uocabula,
66rpraesertim in Barbariae montibus, ubi Rom. imperatores
militum habebant praesidia, ut l. ii. C.
de officio praefecti prae. Afric. Hinc est quod Sardi
in diuersis locis tam diuerse loquuntur, propter
imperiorum uarietatem. ipsi tamen se inter se recte
intelligunt. Sunt autem duae praecipuae in
ea insula linguae, una qua in ciuitatibus, & altera
qua extra ciuitates utuntur. Oppidani loquuntur
fere lingua Hispanica, Tarraconensi seu Catalana,
quam didicerunt ab Hispanis, qui plerunque
magistratum in eisdem gerunt ciuitatibus. alii
uero genuinam retinent Sardorum linguam.
Oratio dominica in Sardorum oppidanorum
lingua.
Pare nostre che ses en loscels, sia santificat lo
nom teu. Venga lo regne teu. Fasase la uoluntat
tua, axicom en lo cel, i en la terra. Lo pa nostre
cotidia dona anosaltres hui. I dexia anosaltres
losdeutes nostres, axicom i nosaltres dexiam
als deutois nostres. I no nos induescas en
la tentatio. Mas liura nos del mal. Perche teu es
lo regne, la gloria, i lo imperij en los sigles de le
sigles. Amen.
Eadem in Sardorum communiori lingua,
extra ciuitates.
Babu nostru sughale ses in soschelus, santufiada
su nomine tuo. Bengiad su rennu tuo. Faciadsi
sa uoluntade tua, comenti in chelo & in
sa terra. Su pane nostru dogniedie dona anosateros
66vhoę. Et lassa anosateros is debitus nostrus,
comente e nosateros lassaos a isdebitores nostrus.
E no nos portis in sa tentatione. Impero
libera nos da su male. Poiteo tuo esti su rennu,
sa gloria, e su imperiu en sos seculos de sos seculos.
Amen.
Sarmatae qui Poloni dicuntur,
Illyrice sonant.¶Tempore Nini Babyloniorum
regis Thuyscon gigas Sarmatas legibus format
apud Rhenum, Berosus.
Sciri, aliâs Scyri, id est Stirii uel Stirenses,
a Gothis oriundi. uide Vandali.
Sclavi, uel Slaui potius, Illyrice loquuntur.
De Scotica lingua.
Scoticam linguam communiorem
audio parum differre ab Anglica, sed pauciora
Gallica habere admixta.¶Scoti (syluestres
& insulani) hodie moribus non differunt
ab Hibernis (inquit Munsterus) a quibus originem
duxerunt, nec magnum est inter ipsos
interuallum. Nam cum coelum est serenum potest
Hibernia uideri in Scotia. Est praeterea indiscreta
lingua eorum, indiscreti mores & uestitus.
Qui meliorem terrae incolunt partem, nempe
meridionalem, hi bene morati sunt, & ut humaniores
lingua utuntur Anglica.
De Scythica lingua.
Scythia cum longe lateque Septentrionem
67ruersus ad Oceanum extendatur, per maximam
Asiae, & aliquam etiam Europae partem,
multas diuersasque in ea linguas esse uerisimile
est. Germanos etiam ab aliquibus Scythas dici
supra ostensum est.¶De Armenia Scythica,
supra in Armenia & in Hetrusca linguis dictum
est : ut de Hungarica quoque suo loco. descenderunt
autem Hungari a Iuhris Scythiae supra Tanaim
populis, apud quos eadem adhuc lingua
exercetur. De Tartarica paulo post dicemus.
¶Μασσπός Scythice (Σκυθιστί) oculus est, Eustathius
in Dionysium.¶Prope Tanaim Scythiae
fluuium situs est mons quem incolae sua dialecto
Βριξάβα uocant, quod sonat arietis frontem,
propter aureum arietem illum quo uectus est
Phryxus, qui in eo apparuit. In eo monte Phrixa
herba nascitur, quam Graece dixeris μϊσοπόνηρον,
Plutarchus in libro de fluuiis. Cygnus a
Scythis agla nominatur, canis παγάιη, Phauorinus.
Servii uide Sorabi.
Slesii, uel Silesii, aliâs Slesitae, Illyricam
linguam habent. item Smolnenses.
Sorabi, aliâs Sarbi, hodie (puto)
Seruii, Illyrice loquuntur.
Suevi, uide in Germanica & Illyrica
linguis.
Syrorum lingua, uide Chaldaica.
De Tartarica lingua. 67v
Tartarorum imperium latissime
patet, maxima Asiae Scythiaeque parte,
& in Europam usque pertinet. & haud scio an ulla
hodie monarchia locorum & regionum numero
cum Tartarica conferri possit, si uera sunt
M. Pauli Veneti scripta. In ea cum plurima regna
sint, linguas quoque multas atque omnino diuersas
esse non est dubium. Tartaricam tamen
appellandam putamus unam, quae prae caeteris
forte latius obtinet, & Europae Turcaeque imperio
propior est, & in iis regionibus quas Tartarorum
imperator magis frequentat in communiore
usu. de reliquarum nonnullis Pauli Veneti
uerba recitabo inferius in Capite de linguis uariis.
Tartarum non tam gentile quam religionis
nomen esse, Matthias à Michou (si bene memini)
prodidit. Sequuntur autem Tartari Mahometis
sectam.
Altissima Carpathi montis iuga in Hungaria,
Slauorum lingua appellantur Tatri, hoc est
Tatari : quod in regionem Tatarorum, qui ueteribus
sunt Getae, uulgi opinione protendantur,
Ge. Vuernherus. Sed forte Getae Gothiue, non
simpliciter Tatari, sed Tataris subiecti dicendi
sunt.
Supra mare Hyrcanum & meridiem uersus
Zagathai habitabant Tartari, non amplius iam
in campis, sed ciuitatibus lapidibus constructis :
ex quibus praecipua est Samarcanda, quam Iaxartes
maximus Sogdianae fluuius interluit : qui
68r& in mare Caspium exonerat. Huius conditor
Tamerlanus fuisse dicitur : cum quibus dum Sophi 193
rex Persarum bellum nostra gereret aetate, a
Selymo Turcarum imperatore inuasus & uictus
est : qui & illi quicquid in Armenia possidebat,
una cum Taurisio regni capite ademit,
Bilibaldus Pirkeimerus. Non ignorandum (inquit
idem) eam gentem, quae hodie Turcarum 294
appellatur nomine, a Tartaris ortum sumpsisse,
quod non solum una et eadem lingua, ritus, uictus
& uestitus, sed & equitandi ac bellandi usus, nec
non fraudes, perfidia et innata barbaries ostendit
& feritas. Falluntur igitur qui Turcarum gentem
antiquissimam, aut Turcimanos esse putant :
cum parum plus sint quam trecenti anni, ex quo
primum Tartarorum nomen, antea penitus incognitum,
sit auditum post quorum aduentum
Ottomannus se a Tartaris seiunxit, ac cum suis
Turcarum nomen assumpsit. Tartarique hodierna
die Turcas clientes suos esse dicunt, ac Deum
ob peccata eorum, Turcas sic extulisse conqueruntur :
quum antea non solum illorum fuerint
subditi, sed rustici etiam : idque Turcarum nomine
significari asserunt.¶Tataris (seu Tartaris,
ut corrupte uocamus) & Turchis, ea est similitudo
linguae, quae est Anglicae & Saxonicae, G.
Postellus.¶Tartarorum linguae uocabula multa
in libris Pauli Veneti & Matthiae à Michou
sparsim leguntur.¶Natigai hac lingua Deum
terrae significat.¶Georgianorum (de quibus
68vsupra diximus) lingua Tartaricae & Armenicae
media est.
De Thracum lingua.
Nostris annis Aelius Cato ex Transistrana
regione quinquaginta Getarum millia
in Thraciam habitatura traduxit. quae gens eadem
qua Thraces utitur lingua, qui hac etiam aetate
ibidem habitant, Mysique uocitantur, uidelicet quia
& prius eo nuncupabantur nomine, Strabo libro
7.¶Γέντα Thracice (Θρακιστὶ) carnes uel membra
sunt, Varinus. Αῤῥάβαξ, saltator uel blasphemus
lingua Thracica, Eustathius.¶De Crestoniatarum
lingua, supra in Pelasgica dictum est,
fuit autem Creston urbs Thraciae.
Transylvani, Illyrice loquuntur.
Thessalica lingua genere Graeca
fuit : dialectus autem eius ad Doricam maxime
accedere uidetur. ¶ Lingua Thessala Peliades
& columbae uaticinatrices uocantur, Seruius.
Troglodytae Aethiopes dialecto
sua strident (τετρίγασιν τετρίγασιν) instar uespertilionum,
Herodotus.¶De lingua Troglodytarum
in Africa, scriptum est in Aethiopica.
De Turcica lingua.
Turcarum linguam aliqui eandem
cum Persica, alii ab Armenica & Tartarica
nihil aut parum differre uolunt, de quibus in
69rpraecedentibus a nobis scriptum est. ¶ Tataris
seu Tartaris, & Turchis, ea est similitudo linguae,
quae est Anglicae & Saxonicae, Guil. Postellus.
Turcica & Arabica lingua diuersae sunt,
sed characteribus iisdem utuntur, Bellonius.
¶Inte mename, Turcice sonat, Vnde es tu ? Lodoicus
Patritius.¶Auium multa nomina in
Turchica uel Natoliae (sic Asiam minorem uocant)
lingua in nostra de Auibus historia annotauimus :
quae in operis indice coniuncta sunt.
Vascones Gallos audio in quadam
parte Vasconiae, in collibus qui a Pyrenaeis
extenduntur, propriam omnino linguam
loqui.
Valachia perquam lata regio est,
a Transsyluanis incipiens, usque in Euxinum protensa
pelagus, plana ferme tota, & aquarum indiga :
cuius meridiem Ister fluuius excipit, Septentrionem
Roxani occupant, quos nostra aetas
Ruthenos appellat, & uersus fluuium Thirannomadas
Scytharum genus quos Tartaros hodie
uocitamus. Hanc terram incoluerunt quondam
Getae 195, qui & Darium Hystaspis filium turpi
fuga repulerunt, & Lysimachum regem uiuum
in potestatem pertraxerunt, & Thraciam pluribus
cladibus affecerunt. Postremo Romanis armis
subacti ac deleti sunt. Et colonia Romanorum
eo deducta, duce quodam Flacco, a quo
Flaccia nuncupata. Exin longo temporis tractu,
corrupto (ut fit) uocabulo, Valachia dicta. Sermo
69vadhuc genti Romanus est, quamuis magna
ex parte mutatus, & homini Italico uix intelligibilis,
Aeneas Syluius.
Vandali, aliâs Vuandali, & Venedi
Illyrico sermone utuntur. Vide supra
in Illyriis.
Veltae etiam, Vilaci, Wagrii,
Winuli, Zadravani,
& Zagovani Illyrice loquuntur.
De variis linguis,
praesertim in remotissimis terris imperii
Tartarici, & Orbis noui.
In Adria uersus Istriam, non procul Pola, insula
est, quam Velam aut Veglam uocant, bidui
forte nauigatione Venetiis distans, non parua :
cuius incolas lingua propria uti audio, quae
cum finitimis Illyrica & Italica commune nihil
habeat.
Linguam propriam habent.
Cyamba prouincia (regnum) ad Oceanum
orientalem. Prouinciae nomine indocti
quidam simpliciter pro regione uel regno abutuntur.
Caitachi populi circa montem
Caspium, ex quibus multi Christiani sunt, Iosaphat
Barbarus.
Loach prouincia ultima Asiae uersus
meridiem.70r
Laccivit regnum in ultima parte
Indiae uersus meridiem.
Rabanti regio Asiae iuxta Sericam.
Tholoman prouincia in Asia uersus
Septentrionem, quam idololatrae habitant.
Regna Tana, Cambaeth,
Semenath, & Resmacoram,
&c. singula habent regem & idioma proprium,
Paulus Venetus. Item regnum Gozurath.
Basman regnum in Tartaria, Idem
lib. 3. cap. 15.
Inter regni Tartarici ciuitates Lop et
Sachion, maxima solitudo triginta fere dierum
itinere sita est. Iuxta Sachion incipit prouincia
magna Taguth, ubi inter Mahumeti cultores
pauci inueniuntur Christiani Nestoriani. Sunt
quoque ibi plurimi idololatrae, qui linguam propriam
habent, Paul. Venetus 1. 45.
Traiecto flumine Brio peruenitur
ad prouinciam Caraiam, quae septem continet
regna, sub imperio magni regis Cham. habet
autem linguam propriam & difficilem, Idem 2. 39.
Tribus a Tanai itineribus uersus occidentem
regio est Chremach : post quam multae
sunt regiones parum distantes, quae linguis
utuntur diuersis, nempe Elipeha, Tatarcosia, Sobai,
Chenerthei, & Alania, Iosaphat Barbarus.
De Linguis in Orbe nouo.
Varia idiomata sunt in uariis
Cubae prouinciis, Pet. Martyr.70v
Colonus decem uiros ex Hispaniola
secum in Hispaniam adduxit, a quibus posse omnium
illarum insularum linguam nostris literis
Latinis, sine ullo discrimine, scribi compertum
est. Vocant enim coelum turéi, domum bóa, aurum
cáuni, uirum bonum tayno, nihil mayáni. Reliquaque
omnia uocabula non minus liquide
proferunt, atque nos Latina nostra, Pet. Martyr.
In Moluchis insulis Noui orbis Manucadiata,
id est auicula Dei, nominatur auis quam
aliqui auem paradisi appellant, alii phoenicem uel
rhyntacem, ut Bellonius.
Canariae magnae (id est Fortunatarum insularum)
incolae perraro & submissa uoce loquuntur,
eisdem quibus nos accentibus utentes. suas
ut plurimum uoces inter dentes et labra formantes, *96
aliis utuntur uocabulis quam nos. Plurimae
eorum sunt idiomatum uarietates, quoniam
a centenario leucarum in centenarium diuersitatem
linguarum se mutuo nullatenus intelligentium
reperimus, Americus Vespucius.
Mederae insulae Noui orbis nomen
est a copia lignorum (& syluarum.) id enim indigenarum
lingua Medera significat, Aloysius
Cadamustus.
Colonus in Orbe nouo reperit tellurem
uastam, quam incolae Quiriquetanam nominant,
ipse uero Ciambam nuncupauit. Idiomata
sunt penitus alia ab insularibus uicinis,
Pet. Martyr. Et mox, Eius terrae partem orientalem
71rdum inquirit, per dies septuaginta propter
difficilem oppositi Oceani torrentis nauigationem,
tandem interuallo leucarum octo tria
ingentia flumina reperit. Varia in uariis oris regum
& primariorum nomina esse ait. Regulum
uocant cacicum, alibi quebi, tiba uero alicubi.
Primarium autem alicubi saccum, alibi iurà. Eum
qui strenue se gessit in pugna hostili, et signatam
cicatricibus faciem ostentat, cupram appellant,
habentque pro heroe : Vulgum nuncupant chyuis.
hominem alicubi dicunt homem. Accipe homo
si quis dicere uoluerit, Hoppa home, dicet.
De linguis quibusdam
& uocabulis fictitiis.
Et primo de Zigaris uel Cianis erronibus, ut
uulgo quidam uocant : nostri Zigyner.
Anno post Christum natum 1417. (ut scribit
Munsterus) primum in Germania apparêre
coeperunt homines nigredine informes,
excocti Sole, immundi ueste, & usu rerum omnium
foedi, furtis imprimis intenti : praesertim
foeminae eius gentis. nam uiris ex furtis foeminarum
uictus est. Tartaros aut gentiles uulgus uocat,
in Italia Cianos appellant. Ducem, comites,
milites inter se honorant, &c. colluuies hominum
mirabilis, omnium perita linguarum. Confinxerunt
quidem sibi propriam quandam linguam,
quam Germani uocant Rotwelsch, hoc
71vest rubrum barbarismum : cum interim omnibus
fere Europae linguis utantur. Nam apud Germanos
loquuntur Germanice, apud Gallos Gallice,
apud Italos Italice, &c. Haec ille. Memini
uidere libellum Germanice publicatum, Basileae
apud Rodolphum Dekk typographum,
de mendicis & uariis eorum differentiis, in quo
linguae etiam fictitiae uocabula plurima exponuntur,
quae mox recitabimus.¶Zogori 197 & Heniochi
montana & importuosa colunt loca, quae
Caucasi partes sunt. his uita ex maritimis latrociniis
fuit. Hanc Zogorum (Zogororum) terram
eam esse arbitramur, ex qua populi exierint,
qui nostra aetate cum liberis & uxoribus Europam
peruagantur, Zigari appellati, insignes fures
& inter nostros homines Nomadum more
uiuentes, Aeneas Syluius.
De Graecis uocabulis
fictitiis.
Apud Graecos (ait Caelius Rhodig.)
quidam Onomatotherae 298 dicti sunt, id est uelut
nominum uenatores, noua sibi consarcinantes
uocabula, rerum intuiti proprietatem. cuiusmodi
fuisse uidetur Siculus Dionysius, qui uirginem
uocabat Menandrum, quia manet expectatque uirum.
stylon uero id est columnam Menecratem,
quoniam manet continetque. murium autem conceptacula,
(murium caua, τὰς τῶν μυῶν διεκδύοεις)
recte dici mysteria coniectabat, quia mures seruent.
72rIdem etiam bouem nuncupabat garotan :
porcum uero iacchum : (et iaculum, ballantion,
ὅτι ἐναντίον βάλλεται.) Alexarchus quoque Vranopolin
qui condidit, nomina sibi conformauit, non audita
multis. nam gallum orthobóan dicebat :
drachmam, argyrida : (& tonsorem βροτοκέρην :
& praeconem ἀπύτην.) choenica, hemerotrophida.
Sic & Atticus Herodes lignum quod inseritur
rotis, trochopedam nuncupauit, quum per accliuia
(decliuia, κατάντες τόπους) uectaretur, aliis epochléa
uocantibus, Haec ille ex Athenaei tertio Dipnosophistarum.
Idem Alexarchus, ut refert
Athenaeus, ad Cassandrensium senatores epistolam
dedit huiusmodi : Ἀλέξανδρος ὁ Μάρμων. Πρόμοις
(forte πρόμοις ad inscriptionem pertinet, ut epistola
incipiat a uerbo γαθεῖν) γαθεῖν τοὺς ἡλιοκρεῖς οἰῶν, οἶδα
λυποῦσα θεωτῶν ἔργων κρατίτορας μορσίμῳ τύχᾳ κεκυρωμένας
θεοῦ πόγαις χυτλώσαντες αὐτοὺς, καὶ φύλακας ὀριγενεῖς. Quid
uero haec epistola sibi uelit (inquit Athenaeus)
ne ipsum quidem Pythium dignoscere arbitror.
¶Germanice etiam uocabula quaedam confinguntur
ingeniose, ut vilhelmis pro causia straminea :
vilringis pro thorace annulis concatenato.
Thebani 199 (inquit idem Athenaeus libro 14.)
nouis & raris praecipue dictionibus gaudent.
Sepiam uocant opisthotilan, medicum sactàn,
pontem phléphyran, ficus tyca, hirundines κωτιλάδες,
ridere ἐκκριδέμεν : τὴν ἔνθεσιν δ᾿ἄκολον.
Thomas Morus, Anglus, uir ingeniosus, Vtopiae
72vinsulae a se confictae incolas lingua peculiari
scribit uti, & charactêres etiam fingit proprios.
Tetrastichon uernacula Vtopiensium
lingua a Moro positum.
Vtopos haboccas peula chama polta chamaan.
Bargol he maglomi baccan soma
gymnosophaon.
Agrama gymnosophon labarem bacha bodamilomin.
Voluala barchin heman, la lauoluola dramme
pagloni
Hoc est.
Vtopus me dux ex non insula fecit insulam.
Vna ego terrarum omnium absque philosophia,
Ciuitatem philosophicam expressi mortalibus.
Libenter impartio mea, non grauatim accipio
meliora.
Vocabula linguae
fictitiae Zigarorum et mendicorum, ex libello
cuius paulo ante mentionem
fecimus.73r
11. Linguae quot.
22. Dialectus.
31. Glossae.
41. Linguae mixtae & corruptae omnes praeter Hebraicam.
51. Barbarae linguae.
61. Dialectus deorum.
72. Dialectus brutorum.
81. Abasini.
91. India duplex.
102. Troglodytae.
111. Barbari.
121. Erasmi ratio.
132. Budaei ratio.
141. Galatae in Asia.
152. Treuiri.
163. Celtarum & Belgarum lingua.
171. Heluetiorum lingua uere Gallica.
182. Plinius.
191. Galli Cisalpini.
201. Belgae.
212. Treuiri.
221. Scythae.
232. Gallica lingua.
241. Galliae tres partes.
252. Narbonensis.
263. Aquitani.
274. Gallograeci.
285. Galatarum in Asia sermo.
291. Beatus Rhenanus.
301. Ioach. Vadianus.
311. Gothi.
322. Getae.
333. Taurica Chersonnesus.
341. Alcis, Castor, & Pollux.
351. Teutones.
361. Cimbri.
371. Scythae.
381. Framea.
391. Baritus.
402. Siloduni uel Solidurii.
411. Druidae.
421. Carolus Magnus.
432. Menses.
441. Venti.
45† Pro narung, propter carmen.
461. Gothica lingua.
471. Frisii.
482. Occidentales.
491. A. quadruplex.
502. Orientales Frisii.
511. Franci.
522. Bauari.
533. Slesii.
541. o pro e. k pro g. sk pro sch / &c.
551. Gothi.
561. Gothi & Ostrogothi.
571. Stirii.
582. Turingi.
593. Noruegia.
601. Osi.
612. Aranisci.
62† Rectius theasœh.
63† Rectius image.
641. lingua.
651. Gepidae.
662. Hunni.
671. Sueui & Burgundi.
681. Vinuli.
692. Vendi.
703. Vandali.
711. Viltzi.
722. Vandali.
733. Scythia.
744. Bersilia.
755. Gazari.
761. Sclaui.
771. 1.
782. 2.
793. 3.
804. 4.
811. Ruteni.
822. Tartari.
831. Lithuani.
842. Russi.
853. Rutheni.
861. Phthiotis.
872. Istiaeotis.
883. Macednum.
894. Dryopis.
901. Creston urbs est Thraciae.
912. Graecorum lingua.
92† Scilicet Christianorum.
931. Sophi.
942. Turcae.
951. Getae.
96* Hoc forte est τρίζειν illud, quod de Troglodytis Aethiopibus scribitur.
971. Zogori.
982. Onomatotherae.
991. Thebani.