CTLF Corpus de textes linguistiques fondamentaux • IMPRIMER • RETOUR ÉCRAN
CTLF - Menu général - Textes

Pallas, Peter. Linguarum totius orbis vocabularia. Pars prior – T03

[Post-face en latin]

Inter Imperia et Regna, quae vel olim in orbe terrarum floruerunt vel hodienum populos
tenent, nullum neque vastitate, neque linguarum et populorum varietate ac
numero Rossorum Monarchiae aequiparari utcunque potest, excepto forte illo quod
Romanorum armis olim paruit. Attamen etiam Romano Imperio vastior est ista et
majore linguarum atque gentium varietate pullulat. Neque certe alicunde vel gravius,
vel magis varium historiae ac linguarum studio augmentum accrescere nostro
tempore potuit quam e Rossiae prius fere inaccessis penetralibus. Et vero publicum
est, grataque mente eruditorum nemo non agnoscit, quantum istis non solum, sed aliis
quoque scientiis profuerint exantlati in Rossia eruditorum labores, praesertim felici
et clementi sub moderamine Immortalis Catharinae II. Augustae,
cujus munificentia et auspiciis plus intra quinque lustra profecerunt Rossiadum musae,
quam aliis sub regnis in cultissimis Europae regionibus per saecula effectum est.

Ipsa quoque augustissima, graves inter Imperii curas, otia sua
iisdem scientiis, historiae praesertim patriae excolendae atque linguarum totius
universi comparandarum studio, dicavit. Anno MDCCLXXXIV. secundum exaratum
propria manu exemplum, clementissima omnes linguas atque dialectos
orbis terrarum colligere non dedignata est. In vastissimo praesertim Imperio plus
quam sexaginta florent linguae, quarum permultae, praesertim gentium Sibiriae
atque Caucasi, eruditis vix nisi nomine sunt cognitae. Jam igitur hinc de collectionis
cura augustissimae comparatae summa utilitate pariter ac gravitate liquet.
Neque vero unquam etiam reliqui orbis linguae tam copiosa et selecta verborum serie
collatae sunt, tantoque numero.

Quandoquidem augustae placuit edendi Vocabularii hujus polyglotti, omnium
quae hucusque extiterunt perfectissimi, curam mihi injungere: partem jam
ipsius augustissimae manu in ordinem redactam summa cum admiratione
413suscepi et tanquam normam totius proposui. Propter materiae vero abundantiam,
ad nutum clementissimae prima sectione praesertim linguas et dialectos Europae
et Asiae, ducentesimo et ultra numero, duobus voluminibus comprehensas, proponere
visum est : Americanis et Africanis, quae minus sunt copiosae, tertio volumini
reservatis. Prioris igitur sectionis volumen primum, quod nunc prodit, dimidium
circiter numerum verborum ab augusta pro specimine linguarum selectiorum
sistit, in ducentas, praeter rossicam, linguas et dialectos Europae vel Asiae
familiares translatum. Desunt in hoc numero lingua Vasconum Hispaniae et aliae
quaedam dialecti Europae et Asiae orientalis linguae, quarum specimina serius adlata
secundo volumini, instar supplementi, adjicientur.

Facile perspicient eruditi, dialectorum partem maximam secundum affinitates
utcunque coordinatam esse. Non vero omnium vocabularia aeque completa obtineri
potuerunt. Deficientium itaque vocum loca vacua relicta sunt, ut curiosis et
eruditis complendae seriei facilior esset labor. Et quando ne expectari quidem
potest, ut in tam vasto opere ab initio summa perfectio, cum accuratione absoluta
obtineat : gratissimum facient exteri pariter et conterranei, qui emendationes vel
auctaria pro secunda Editione operis suppeditare voluerint.

Quaedam linguarum hic enumeratarum etiam eruditis parum sunt cognitae : necesse
igitur est de iis quaedam in antecessum monere et fontes indicare unde haurire
licuit.

Linguae Rossici Imperii praesertim e copiosis vocabulariis manuscriptis desumtae
sunt, quas augustae jussu undique contulerunt qui Provincias cum Imperio
tenent.

E Slavonicis dialectibus, inter quas elegantissima rossica primum locum tenet,
tantum duae aliqua elucidatione egent, Malarossica (12.) nempe et Susdaliensis (13.)
Prior Rossica est corrupta, ad Polonicam declinans, quae in Ucrania et Parva Rossia
praevalet ; in reliquo enim vastissmo Imperio una fere et eadem lingua ubique ruri
pariter et in oppidis floret, licet passim idiotisimi et leves pronunciationis variationes
observentur. — Susdaliensis (13.) dialectus variis graecis barbarisque verbis a mercaturam
in Thracia facientibus corrupta, ita fere ad Russicam linguam se habet, uti
Iudae-germanica ad Germanicam.414

Quae inter Celticas dialectos Bosconicae titulo introducta est, non erit confundenda
cum Vasconum Hispaniae lingua, a Celticis omnibus longe diversa ; sed est
illa quam in Gallia le Basque vulgo appellant. Librorum e quibus Celtica vocabula
omnium dialectorum deprompta sunt, itidemque illorum qui veteris Gallicae, Gothicae,
Anglosaxonicae, Cimbricae, aliarumque linguarum specimina suppeditarunt,
enumeratio hic additur.

Lingua quam Crivingo-Livonicam dixi (44.) inter gentem parum numerosam
Crivingorum, quae Sinum Curonicum accolit, etiamnum viget et a Livonica pariter
et Fennonicis dlalectibus plane dìffert.

Linguas Europaeas (1 ad 47.) in ordinem redegit celebris et diligentissimus Academiae
Sub-Bibliothecarius et Assessor D. J. Bakmeister ; reliquas omnes ipse curavi
et maximam partem e vocabulariis manuscriptis, plerumque pluribus pro singulis
linguis collatis, compilavi et variantes addidi voces.

Lesgicis dialectibus adjici adhuc possent Tabassaranìca et Kuraelorum dialectus,
quas satis differre accepi immo et alii forte plures ; complenda etiarn multa supersunt
in Kubeschanica, Avarica et Andica, quae omnes in Caucaso florent. Distinxi autem
avaricam a dialecto stirpis Chunsag, quae sedes tamen est principis Auar-Chan, quia
acceptum sub titulo avarici vocabularium, ab altero satis diversum perspexi.

Fennonici vocabularia discordantia e variis regionibus accepi, partim Varaegorum
et Tschudicae linguae titulo, et variantes ex iis voces selegi. Etiam Carelicae,
Tscheremissicae et Votjacicae linguae vocabularia saepe variantia e diversis regionibus
missa sunt, quae tamen non ut dialecti distinctae considerari poterant.

Variantes voces Persicae et Arabicae linguarum e vocabulariis manuscriptis variorum
auctorum deprompta sunt. Sic et Armenorum lingua in pluribus vocabulariis
differentias praebuit insignes et praesertim in libris adhibita, a vulgata variis secundum
regiones idiotismis inquinata, saepe declinat.

Linguae Caucasicae (108 ad 119.) omnes e vocabulariis manuscriptis depromptae
sunt et praecipuum ornamentum collectionis nostrae. Quantumvis a reliquis omnibus
linguis diversae videntur, aliqua tamen hinc inde affinitas harum aeque ac Lesgiensum
dialectorum cum Samojedica lingua occurrit, quae etiam inter monticolas jugi
inter Sibiriam et Mongoliam limitrophi cum exigua deviatione superest.415

Tungusicae dialecti, quorsum Tschapogiri ad Jeniseam sic dicti et Lamuti maris
Ochotensis accolae pertinent, in multis verbis evidentissime cum Mandshurica lingua
congruunt. Arìorum stirpes (143 ad 152.) omnes circa Jeniseam degunt et exiguo
tantum numero supersunt.

Coraecica dialectus (153.) apud nomades accolas Sinus Penshinensis, (154.) ad
Kolyma fluvium, (155.) Coraecorum circa Tigil fl. Peninsulae Camtschatcae sedentariam
vitam agentium, et (156.) tandem incolarum Insulae Caraga propria est.
Tschuctschica lingua fere pro dialecto Coraecicae venit.

Camtschaticas dialectos praesertim tres enunciavi, partim e Krascheninikosii,
partim e manuscriptis vocabulariis depromptas. Prima (158.) videtur esse septentrionalium
usque ad Tigil fl. habitantium ; altera (159.) occidentalium circa fl. Bolschaja ;
tertia demum (160.) ad Camtschatca fl. et versus australe promontorium
extensorum. Attamen dubia adhuc in his supersunt, et forte plures erunt statuendae
hujus linguae deflexiones.

laponicam linguam (161.) nobis suppeditavit Lexicon manuscriptum satis copiosum,
quod in Bibliotheca Academiae Petropolitanae extat a Japonensibus quondam
naufragio ad orientale littus Sibiriae ejectis elaboratum. Curilicam linguam
(162.) non solum istam intelligo, quae in insulis hujus nominis obtinet, sed etiam
illam parum immutatam, qua loquuntur incolae promontorii australis Camtschatcae,
quod Lopatka dicitur et cujus vocabularium dedit Krascheninikosius.

Sinensia et Manshurica vocabula suppeditavit utriusque linguae quondam peritissimus
D. Leontief, pluribus librorum Sinensium versionibus clarus. Tangutana
ipse ex adversariis collegi. Cingarorum linguam, propter evidentissimam et summam
cum Indiae dialectibus affinitatem, proxime ante has collocare placuit ; ex his
vero Indicis Multanensem dialectum Indi Astrachaniae viventes praebuerunt, Bengalensis
et Decanensis ex Anglia, posterior quidem a Cel. Hollwell, missae fuerunt.

Reliquas Indiae orientalis et Australium insularum linguas utcunque e peregrinatoribus
corradere necessitas coëgit ; cura autem adhibita est, ut verba secundum
vernaculam singulorum peregrinatorum pronunciationem exacte nostris litteris exprimerentur.
Multi hic defectus supersunt, quos perigrinatoribus et eruditis exteris,
quibus harum linguarum fit copia, supplendos etiam atque etiam commendamus. Aliquot
416dialectuum Malaicae linguae, aliarumque Indiae orientalis et insularum in hac
serie omìssarum fragmenta in Supplemento secundo Volumini adjecto subjungemus ;
exclusis tamen illis, quas, ob affinitatem cum Americanis, secundae Sectioni reservare
visum est.

Plurimas, praesertim barbaras voces, nullo alphabeto aptius exprimi posse certum
est, quam Rossis usitato, quod characterum copia reliqua omnia europaea vincit,
et elegantia nulli secundum est. Eodem igitur, summo praesertim jussui obediens,
in exponendis omnium linguarum vocabulariis usum sum ; et quantumvis exteris
hocce alphabetum primo adspectu ignotum videri possit, facile tamen, praesertim
ab eruditis, ope graeci addiscetur. Addidi vero, ut intelligi facilius possit, litterarum
Rossicarum in reliquas Europae linguas translatarum seriem. D. Petropoli,
d. 29 Decembr. MDCCLXXXVI.

P. S. Pallas.417